De imperio summar. potestatum circa sacra cum scholiis criticis, et chronologicis Hugo Grotius. Ac David Blondellus De jure plebis in regimine ecclesiastico

발행: 1780년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류:

251쪽

324 . A Di C a v -π V. ad cor Athlas xl M. v. Spiritus Prophetarum Prophetis subjectos eo . ex sententia exaplicare angreditur . Huno Calviniani & in his Sibrandus attulerant , ut a cognitioniabus de publicis sacris politicos Magistratus arcerent ,& solis pastoribus idi munus comis mitterent . Grotius primum negat , locum eo pertinuisse , ut P hetarunt, sententias ab insis Prophetis esse expromendas significaret . Nanque putat , Apostolum id sp diame, ut diceret, rem contra se habere in Pythonicis . atque in hominibus diviniturias latis : Puthonici arripiuntur , aguntur , nee in potestate sunt sua , qualia Sibylla apud Virgilium.

se Phorbi nondum patiens immanis in antro Humeehatur istes, magnum si pectore locerra siste Deum. tanto ma is siti fatιgae 1 in rabidum. fera corda domana ....& Phoebas apud Lucanum - haeetatur demesns aliena per antrum Colla ferens . vittasque Dei Phorbeaque serta , Erectas Ast se comas, per inania templi . . . . A ipiti semice rotat, spargitque Dagunti Obsantes triyodus, magnoque exasDat igni

Irarum te Phoebe serens . . . . . .

At Prophetae, quos Deus ad instituendos Populos delegit, sacri Numinis afflatum re gere Sc coercere possunt arbitratu suo. His enim afflatus ipse subiectus est, & dicendarum rerum ordinem servare, & in tempore loqui permittitur : sanque , ite persici Anostolus . Οὐ νάρ ἐστιν ἀκαταστα-ς ό θεός. αλλ' ἐιρη-e, non es dilensonis Deus, sed meis . Haec Grotius exposuit , quae quidem nituntur auctoritate Yatrum Choes siomi oeeumenii & Theophvladii. Concedit autem deinde comma hoc, Spiritus Proia phetarum Prophetis subjectos ena, in eum etiam senilim accipi posse, in quem Sibrandus intellexit . quasi Apostosus dixisset , Prophetas pati id debere , ut alii Prophetaeiudirent de doctrina sua. Cumque in eo studio totua sit, ut postremam hanc Apost lici commatis explicationem caussae , cui interviebat , non ossicere doceat , ea fundit, quae cum catholico dogmate non consentiunt. Nanque assirmat, judicium de prophetico spiritu Prophetis quidem attribui, sed nec adimi Principibus . nec cuivis eiri deminimo de Populo Quiritium . Quod ille pluribus sacrorum scriptorum testimoniis confirmare enititur . ex quibus requirendae dijudicandae doctrinae . quam Prophetae docent , potestas fieri singulis Christianis videtur . His igitur testimoniis , quae iaaliorsum accipit atque sonant, nos verum sensum adscribamus necesse est. In Apost liea Feelesia plures extiterunt, qui se Prophetas diei itabant. Horum alii Sanei illimum Christi nomen aperte contemnebant, alii vero illud confitebantur, & pro vatibus sese gerentes sibi munus capiebant tradendae Religionis. Priores illi Prophetae ne fraudi Religioni forent, Principes illi Ecclesiae conditores Apostoli caverunt . Nanque de illis sapientes leges rogarunt, in quibus sanciverunt, ut omnes Christiani eorum Doetorumesient Iudices, qui contra Christum manifesto dicerent. Sic Joannes in prima epist .

ἐκ αὐ θε,o , G, Charis mi nolite omni Spiri vi credere, Ied probata Spiritus . si ex Deo se . quoniam multi pseudoprophetae exierunt in munaeum , in hoc cosnosite Spiritum Dei, omnis Θ ritus, vi confite in Ioum Chrisum , qui is carne venit, ex Deo es. Moses eandem Iesem scrinserat ad di)udicandos pseud prophetas I pertulerat enim , ut omnes Judaei de illis vatibus judicarent, qui a vero Deo homines abigerent . Nihil nanque tam apertum & perspicuum singulis orthodoxis esse potest, quam impium Sc nefarium

esse eorum dogma, qui Deo & Christo obtrectant. Videamus de caeteris Prophetis,

. . qui

252쪽

E crTATIO COTICA. I 2Iqui Christum quidem colunt sed sutura praedicendo Populis commendari mident, quos & in Religione erudiendos suscipiunt . Atque iidem Apostoli docuerunt, Episcoporum esse, de illorum doeirieta judicium serre . Par enim est ad illos , quos Religionis Interpretes ic Judices Christus creavit , hoe est Presbyterorum Praesides eam rem pertinere . Argumentis , quae in prolusione allata lunt a nobis , non utimur: Grotium dumtaxat Grotio opponimus. Is enim eadem Divinorum Scriptorum commata. quorum auetoritate singulis Christianis diiudicandi prophetici Numinis potestatem asserit in hoc capite , alias de solis Episcopis eorumque Synodis intellexit . Ρmserthese locum ex prima epitiola ad Corinthios in . I . 29. , Prophe ae autem duo aut tres dicane, O e teri fodirent: atque hos Judices quoivis e populo intelligit. In comine tariis autem ad eumdem locum . illos, qui judicent, Ecclesiarum esse Ρraesides conitituit. Ad verba enim . e teri dijudicent, statim addit, Pr.eses Ecclime , ad eatis etiam, si res bis disseisior, Dirinarum Messiarium Priesidibus. Porro heic dicit, piso is ν πνευ-Lscretionem sive dijudicationem Seirituum , de qua Apostolus in . s. i. ad C rinthios cap. 12. Io. singulis c. hristianis esse creditam; sed nihilo secius in altem op re sive in commentariis aut annotationibus ad eam epistolam solis Pastoribus attribuit. Ad hoc cum hete affirmasset, univerλs intelligi Christianos, quos Apostolus in prima ad Thegularitaniss v. 27. rogavit , ut 'in prophetiis omnia probarent, si Dos bonum silee. retimerent, tamen m annotationibus ad locum stribit, eos, quos istud ipsum AZ itolus rogavit , Ecclesiarum fuisse Pastores . Igitur sejungendi sunt Poemetae , qui Christum nefant, ab iis, qui eundem confitentur, ex quo dicamus , ipso Grotio auctore, de illis e nitionem, quae nihil habet negotii. penes singulos Cnristi os , dα his vero penes Ecclesiae Daetores M Gubernatores Di Impos residere.

253쪽

EXERCITA Τ

Ι. Omnia paucis enarrantur . quae Gratias in hoc ea te eo sexus es. II. Refellitur primum argumentum,

illa esset at, Prine ibus licere a judicio

Meerdotum in floris recedere . Error

Gratii, qui ere die, Catholitas eum Miacteranis decertare da οῦ-οτουπια infallibilitate ) Romani Ponti in tanquam prae rimo Religionis dogmate. Exponitu Catholieae melo Status. III. Rdieitur auerum illius argumentum. Quamquam Fides a Diuina auctoritate

pro sies statur , ea tamen a Sare otibus, quos Chrisus Hie rei praeserit, tradem a s. IV. Dolo vjus es Gotius , qui quum aruυersariorum argumenta Iomenda Discipere eorum tan 'um me Lionem injecit , quae nullius erant roboris , O ea tacuis , in quibus ea a nitebatur. V. Explicatur oraculum , quod apud Hebraeos

reddebatur per Urim U Thammim .

n. Contemnuntur relisua omnia, quae Primeipibus a Grotio tributimur.

I. N hoe sexto capite Grotius Christianis Regibus 9 Imperatoribus rationem, praescribit exercendi Imperii, & reddendi judieii de sacris, eamque totam

in duobus summis monitis complectitur. Nanque primum illos commone iacit, ut de rebus , quae ad Religionem respiciunt, nihil deliberent , nihil jubeant , 9 nihil judicent , nisi antea Divinos Eccletiarum Paliores , aut eorum coetus di Concilia consuluis lent. Sed docet, ab iisdem eo animo sententias esse rogandas , ut in ipsorum potestate positum sit , num velint sequi quidquid Patiorescensuissent, an vero ab his recedere. Atque, cur res ita se habeat , illud ei est ar sumento , quod post Apostolorum obitum nullus aut Episcopus aut Coetus exiitat , qui liber eme possit ab errore in promenda Religionis doctrina. Confitetur quidem Arminianus, universae rei caput, ex quo Christianorum Principum auctoritas in sacris sit explicanda, versari in hac quaestione. an demortuis Apostolis sedeat in Ecclesia Redligionis Judex Sc explanator falli nescius. Tum dicit, Catholicos eo demum pervenire , ut unum Romanum Pontificem rerum divinarum hujusmodi esse copnitorem erroris vacuum existiment. Is autem cum Evangelicis sive Lutheranis sentit, nullum esse inter Christianos oraculum , quod in dubiis Religionis negotiis sit consulendum , id enim non esse in Romano Pontifice, nec in Conciliis sive topicis , sive aecumenicis. Adjungit porro alterum argumentum , cur Princi Pthus contra judicare liceat , atque Pastores censeant , quod fides, quae adhibenda sit in Divinis rebus , in sola Dei auctoritate niti debeat . Idque confirmat , quod par sit , ipsos Principes perinde atque quosque Christianos dispicere quidquid Deus in scripturis praeceperit , neque ab aliis expolitum habere. Sic cum Grotius dixisset, ea tum explicat, quae caussae obesse suae

videbantur.

Jamvero venit idem ipse ad declarandum alterum praeceptum, de quo Christianos

Reges Imperatores admonitos exoptat. Hos euim jubet Ecclesiarum concordiae itudere, & mutuam quandam inter eas Tolerantiam decernere. Quod ut reliciter succedat, multa 1 unt, quae ille Cavet. Primum ne Princides dubitent, quin paucissima sint dogmata, in quibus quasi in fundamentis summa Christianae Religionis consiliat. eam que ob rem ne patiantur, Ecclesias ossiciorum societate disjungi propter ea , in quibus dissentire integrum sit. Deiade ut eum morem instaurare enitantur , quo Prisca Eccle

254쪽

Ex erva Y o CRIT CA.ΕGIesia Religionis dogmata declaravit. Maiorum enim lege in Conciliis numenteis ea omnia decernebamur, quae ad salutarem fidem pertinebant, aut si quid in minoribus Synodis iudicaretur. hoc ad iidem non reserebatur, quandiu caeterae Ecclesiae eidem iu-dscio non acquievissent. Ad haec dicit, ab itidem dandam esse operam, ne Paliopes in publicis Templis & eoncionibus docere audeant, quod nee utriusque Furieris tabulis, nee Veterum Patrum consensui sit consentaneum ζ idque faciundum non modo dum Divina dogmata traduntur. sed dum officiorum praecepta ex lanantur. Pergit Gmtius Principibus ferre conditiones sanciendae ecclesiasticae pacis inter Christianos. Constituit nanque providere eos debere , ut, s quod rerum Divinarum dogma Populis proponant, hoe nee ulla vi praecipiant. sed iis rationum momentis sustuleiant, quae animos movere satis sint, illudque Prorsus agant, ne qui credant ob metum, credentium solum speciem pinebeant. Addit eorundem esse ossicium . ne id negligant, quod ad Religionis majestatem spectet atque idcirco de saeris ritibus 9 moribus , quos Dicinae Leges non imperarunt , nec vetuerunt. sic habeant. eos esse mcipiendos, qui limi vetustiores, tin hoc non pollini, illos esse servandos quos temporum diuturnitate qu aeque Eceletia tibi tirmavit . His omnibus expositis Armini amis decernit. Principes decernere de lacris posse, quin P siorum ullam synodum consulant . . Publica Sc Regia est lex illa , qua lancitum est, negotia Religionis esse reserenda in Synodis . Ergo iidem , ii hujusmodi . legi non steterint . quamquam non recte, sed iure agere videntur. Sie ille. II. Retexamus porro , quae exposita sunt hactenus . Initio Arminianus 'Reges la Imperatores esse admonendos censuit, eos optime rem peracturos , ii, antequam Judi cium de sacris reddant . consilium a Patioribus petant eosque sequantur . utcumque ab iisdem , si ita faciundum putaverint , prorsus recedere possint . Edidit ille hoc monitum sive praeceptum , quia putabat , Principes Religionis , quam Christus pertulit. publicos esse Reetores oc Judices. I siue scilicet ipsum pro certo habuit , de

quo universium nobis cum Eo certamen agitur . Sed porro argumenta audacter Mtemere excogitata attulit , cur Principibus recedere ab iis liceret , quae ampli is-rnus Pastorum Coetus rudi verit . Primum enim abnuit , in Ecclesia ullum esse Religionis interpretem & cognitorem , qui, ne a Fide deficiat , Dei numine M auspi Cio guhernetur . Hoc autem , quod is negavit , non modo in prolusione , sed in his, quae ad manus sunt, criticis exercitationibus, copiose probandum curavimus. Ad hoc Arminianus quaestionem nobis narravit, Quae inter Evanaelicos , ut ipse ait , MCatholicos commissa est de Divino post Apostolos oraculo , liis de Religionis interprete, qui salii nescius sit. Quaestionem vero his verbis expressit, ex quibus adparet, atholicos ea de re cum Evangelicis disputare, an unus Romanus Pontifex sedeat iaEcclesia Iudex, qui cognitionibus de Religione praesit sine ullo offendendae Fidei p rieulo. Nam eam sic constituit , quasi omnes Catholici , perinde atque e lorata sit Ecclesiae fides suae , existiment Papam ab omni errore esse liberum , in menicis Conciliis auctoritate antistare , in his caeteros Episcopos nulla iuris di eundi potestate esse praeditos, sed illius esse Consiliarios & Ad utores in explicanda Divinarum rerum doctrina , quin etiam Concilia ab eodem vim & firmitatem habere . Haec Grotius spectavit , cum dixit , an post Apostulos tale aliquos oraculum exlytae , hoc est. de quo

quaeritur : O Lee quoque quaesio tandem in unum Pontisrem Romanum eontrasu. ur. dicenim cum edisseruerit ille, prorsus non tenuit illam , quam omnes Urthodoxi credunt, de quam Christus condidit , Ecclesiae temperationem . Hanc exposuimus in prolati ne . M olim in Theologicis nostris Institutionibus diligentilsime re uberrime . E clesiae nimirum rector Sc moderator est universus sacrorum Pasiorum sive Epitc porum C eius , in quo princh em sibi vindicat locum Romanus Pontifex, idemque eo Divino consilio renunciatus , ut Christiano orbi praesit & concordiam in Divinis rebus inter omnes conciliet . Ita universi Autilii tes Religionem gerunt , m Ecclellis quisque suis, eamque explicant , tuenturque adorius illos, qui res novas moliuatur,

255쪽

aendi Se pascendi universitem Ecclesiam. Neque hie in Concilio ignoramus. ηοα uos Romanos Pontisces ita loquutos esse , O id recto Iensis dici pose: IH quaesio ess, an in concisis eum celebri, quam Ulud o , determinari possc absque periculo . ne , quod

aliquos velle videmus, haec Verba trahantur in eam sententiam, quae Concilium Papae Dbjicit. Accesserunt Chri iiianissimi Regis Oratores, qui, rogantibus Episcopis , T .e logis, ad Pontificios Legatos adiverunt, petentes, ne ad veterem de Ecclesiae auel ritate ridem ad ungi aliquid sinerent . His cognitis Pius IV. , teite P.il.Hicino in Husdem libri cap. xv. , edixit , satis futurum Pontis i. si nec de Ilia, nee de Epi dom-rum jurisdictione 'quicquam exprimeretur, illis tantum editis demitionibus, in quas Patres uvamini consenus cor pirarent. Bene i ii emerque lancii si inua Pontii ex quaelitones quas Catholici theologi privatim periisquebantur , a communi omnium coetrina se potuit,& hanc solum ad Religionis lummam pertinere praecepit. Quam quidem ob rem idem elarissimus Pontifex , quum Catholicae i idei conceptam sormulam ederet , in ea de Eeelesiae sive univerit Pontificii ordinis, cic Pap:e potestate sic constituit. Sanciam Catholiram, O Apostolicam Ecclesiam Romanam, omnium Ecclesiarum Matrem O Mas Arum agnosco, Romanoque Ponetisci Beati Petri sutilorum Priveipis fueresseri ae Iessciribit mearis verum oberientiam spondeo ac bro. His verbis tui sit. Christianos omnes hoc in animum inducere, sibique veluti Religionis suae dogma habere, univeriam ENeseliam cinus Caput est Romana Sedes, optimam esse singularum Ecclesiarum Parentem , Ducem dc Magistram nunquam fallentem . quin etiam Romano Pontifici, qui in Petri locum successit M sacra Domini vice iungitur, morem esse gerendum in Divinis rebus. Exposuit scilicet Pontifex veram M Divinam Eceseliae temperationem, de qua cum haereticis negotium enat, & negle fias praeteriit quaestiones caeteras, quae, salvis Religionis rebus, inter Theologos disputabantur. Vides igitur, Arminiane, mella catholicam Fidein , ad quam omnes erudiuntur , Ecclesiam siue universum Praesulum ordinem , in quo Princeps eli Romanus Pontifex , singulari Dei ductu de Ruspicio gubernari , ta eum de Religione decernit, nunquam deficere posse ob ea destrina, quam Christus & Apolloli ediderunt. Hoc est dogma, pm cujus auctoritate eum Lutheranis certamen sulti nemus . In caeteris autem controuersitis . ad quas respicis, integrum est non modo Catholicis, sed etiam haereticis sentire quidquid arrideat. Ex uo temere dicis, nisi invidiam iacere itudeas , Catholicos de uno Romano Pontifice ecertare , dum contendunt, in Ecclesia Religionis sedere Iudicem ab errore vacuum

contra Luthera nos .

Accedimus ad alterum argumentum , quod allatum est , ne Principes saetorum Pasiorum sententiis stare cogantur in rebus , quae Religionem si inant . Sumit enim Grotius , eam esse salutarem fidem, quae in nullius hominis judicio aequiescat, ted ad Divinam auctoritatem referatur. Quod cum positum sit, ex eo perficere enititur , pi rum Magistratuum esse ossicium, ut i imet nullius doctoris duetu in seripturis Religionem perscrutentur, ad quam dei age singulas Ecclesias, sublatis certaminum studiis, esse instituendas edicant. O acutum virum i quam feliciter negotium consectam putat. Namque lalutarem fidem niti in sela Dei auctoritate quis nescit Hoc vero quamvis ita sit, tamen non sequitur, Divinae auctoritatis nullos esse interpretes Si cognitores, quos Deus constituerit. Quinimo res altera ab altera divelli non potest: Apostolus hoc docuit in Epis. as Rom. cap. Io. , Πῶς οὐν , inquit, ἐπιμωλέανται ἐις D Hrι τευσαν ἰ πῶσ

ἐαν αποσἈλωσi ; Quomodo ergo in rabunt, in quem non crediderunta Audi quomulo credent ei, quem non audierunt m Quomodo autem ausent sire praeditanteῆ QuomoIo iis praedicabunt , ns mittantur Quumque pauca interieciliet , sic pergit , Am x πίστις a ans. η δἐ ἀκoη διά ςκακτοι θεοῖ , Fides Iane ex auditu, aurifus autem per Verbum

Dei. Ergo Fides ab iis accipienda est . quos Deus milit, sive quos regendae Ecelesiae praeiecit. In his suerunt primum Apostoli, in quorum deinde lacum tu esst unive Grol. Tom. I. R iur

256쪽

13osus Episeoporem Coetus, iis Divinis creatus auspieiis, ut in Religionis Oeendis praeisceptis falli non possit. Is quidem nova dogmata non condit , nec constituit , sed sine errore expromit & explicat , quae Deus hominibus declaravit . Ex quo fides , quam idem docet, non ab humano .iudicio, sed a Divina auctoritate pisciscitur . Hace cum certa sint, iis non congruit ratio , quam Grotius concludit, summorum Magistratuum esse, ut ipsi met Religionem ex sacris tabulis innsant, quam Populis suis praecipiant. Nanque ex iis, quae diximus, plane essicitur illos, qui summum Imperium administrant in Christiano orbe, non in hominum, sed in Dei sententia acquiescere, si ab eo dogmate non decedant , in quo sciscendo Ecclesia convenit. Sic pientissimi Imperatores cla risiimum Pasiorum ordinem , quibus Ecclesia commisia est , non veluti consiliarium existimarunt , cujus sententiae stare pro arbitratu possent , sed tanquam Praeceptorem nunquam sallentem coluerunt , a cujus judiciis desciscere in Religionis ne gotio per Divinas leges non liceret. IV. Atque hactenus perspecta est imbecillitas arsumentorum quibus Arminianus liberum de sacris judicium summis Principibus attribuit. Nec porro rest.it . ut videamus de iis , quae ille dixit ad expedienda argumenta, quae contra Gomarisiae proferebant. Cum enim ea sint complura oc gravissma , . duo tamen 1 olum is commemoravit , quae facile explicari Possent. Sic ea tacuit, in quibus caussa nitebatur , 9 ea delegit, quae ad ornatum periinebant: quod ne fraudi estet, omnino oporteret, ut nos omnia rati num momenta, quae ille cistimulavit, hoc in loco conscriberemus , nisi id ipsum alias agere placuisset. Nimirum Grotius unam 9 alteram periochen ex veteris Foederis i bulis sibi obiecit, quas plane quivis extricaret. Prima est in Deuteronomio xv M. II.

in sua Deus jussit lingularum Urbium judices in dubiis negotiis summum Iudicem, aut in interregno Sacerdotes consulere, es prorsus sequi quidquid iidem de jure responderint: Altera est Numer. xxv M. M. quae ostendit, luminum Pontilicem esse adeundum, quo Dei oraculum per Urim acciperetur. Haec ille iummo explicare opere laboravit, ne ses obessent . Nos autem libenter damus , ilia non eo valere , ut summoveant

Christianos Magistratus a ferendo judicio de Religione , idque solis Eacerdotibus adscribant. Cumque sic agamus , haud equidem veremur, ne Catholicae caussae ossicere videamur , quae non in lallacibus Sc parum accommodatis conclusiunculis posita est, sed in perspicuis legibus , quas Christus ad optimum Ecclesitae regimen conlii tuit , in omnium priscorum Patrum consentit , dc in multis veterum re piorum Imperatorum

testimoniis . . . '

V. Dicamus tamen parumper de nobilissimo oraculo, quod in Israelitica Republica per Urim 9 Tummim reddebatur , ne nobis omnia placere credas, quae in eo e lucando Grotius fudit . Summus apud Hebraeos Sacerdos huiusmodi oraculum serebat . Ita inus in Exodo cap xxv M. so. Impones pectorali Iudicii Urim Sc Tummim, erunt. que ad eor Aharonis , eum in conspeciam Iino niet , feretque Aharon Imper judis clam Israeliturum aY eor suum coram Iehma . Principes viri in difficillimis Reip blieae temporibus Sc in dubiis rebus illud confidebam. Jolua enim ad summum Sacer dotem venire jussus est, ut, Deo auctore, bellum sereret, aut etiam omitteret. Na Ie Num. xxv M. II. de quo loco paulo ante sermo injectus est , Deus haec dicit,

Eubit loliis in eorum Etitatare Sacerdote, O postes ab illo judirium Urim eorum I

MDa . Eo jubentis exibunt, eodemque jubente ingredientur sese o omnes eum eo Israelitae universoque coetus. Dispiciendum autem primum est quid valeant verba Urim es Thum mim . N ad quam significandam rem spectent . Vocula quidem ourim apud Masso ectas, quam tamen Samaritani Arim legunt , originem habere videtur a verbo

an our hoc est Leere, idem quod Graece δουλων manifestire, aperire, exponere. Itaque eam Septuaginta viri converterunt nλους lucentes Deut. xxx . 8. Num. xxvD. al. Sam. ου ID. 6. 9 φω.ω-ς lilaminantes Esd. II. 63. Eandem vero interpres Aquila reddidit μωσε ιυs lucra O splendores . Diceres Urim fulgentillimar qualdam fuisse

257쪽

ETER TATr. CRITIE a. 23 Igemmas , ex quibus monilia intexebantur in oriente . Nanque Syri voeant μ' re auris beryllos lapides perlucidos & Smaragdo similes ab eodem verbo ' κ our , si

L retiaographis credimus. Neque enim unum gemmarum genus est, cui nomen a mi re inditum sit. Anthrax aut Anthracstes gemma est, quae sic appellatur απῶ σου δεθρακος a pruna hoc est colore fammeo . Carbunculus eximius lapis a similitudine ignis vocatur . Quin etiam Halogi nos venusita gemma in fictgypto dicitur ασό τω φλινος hoc est a scintilla, cuius colorem exprimit . de quibus originationibus Plinius in libro xxxvi I. cap. 7. Quae cum ita sint . tacite intelligi potest gemmas quasdam a luce, quam offundebant, nomen πη N Urim habui me apud veteres Hebraeos. Praeterea alterum vocabulum n thummim ducitur a verbo mon thamam hoc est perficere. Id si placeat , Thummim sunt τι - re perfrictiones . quod Aquila & Theodotion prisci interpretes crediderunt. At enim eodem modo Thummim initium capere potuit a V ce Nn aut m n thom , quae gemellum quidem declarat , sed ab Asianis ad sieni ficandas Margaritas translata est eam ob causam , quod Margaritae pares es veluti gemellae deliguntur ad contexenda monilia , Apud Arabas nurn thuumh est margaritae genus, aut etiam huic quid simillimum. Haec de nominum potestate . Jamvero Joannes Spencerus in opere de Legibus Hiaraeorum ritualdus lib. III. dis. vis. eap. m. fct. I. putavit, Urim Sc Thummim imagunculas fuisse , quae in plicaturis Pontificii peelaratis latebant bt quarum renidentes vultus quasi humanos duceres : easdemque nee in munere nec in figura diaicrepasse ab iis lati dicis simulacris , quae Gentes Teraphim dicebant . Nanque ille nobis auctor est , Deum , cui negotium erat cum Hebraeis perWi mei Sc dissicili ingenio praeditis , lacile siriste , ut iis liceret consulere imagines id genus , quo

summus Sacerdos gerebat, nimirum ex vetustis moribus, quos ab Ethnicis acceperant. Sic enim Spencerus, contra quem multi dixerunt non sine eximiis εἰ certis argumentis . cita paucis istud agi potest , si explicemus , quo loco veteres Asiani Teraphim haberent . Haec quidem erant idola , dc simulacra Deorum , quibus Religio tribueba tur. Nanque Teraphim, quae in domo sua Laban colebat, Deos Mos in Gu. XXXI. go. vocavit, Idem qui Deum maiorum suorum a Jehova Abrahami, Isaaci bc Jacobi Numine M 53. dis)unxit . Hoe ipsum evincunt omnes sacri Scriptores , qui ferme de

Theraphim tanquam de idolis commemorarunt I. Sam. xv. 3. II. Reg. XX m. M. ΕZech. XXI. ul. Zachar. x. u. Quae contra lacere videntur . omnia diluit Joannes

Franciscus B deus in His. Mel. Vet. Tes. Perios. i. se . rii. Similia fortasse Teraphim erant eorum Deorum , quos Romani Penates aut Lares dicebant , ita ut illa imagines exprimerent principum Patriarcharum , quos velut conditores suos un quaeque domus putabat . Sed id eritici videant . Nobis illud perspicuum est , eosdem Deos apud omnes Orientis Gentes eam sibi adiunxisse existimationem , ut in dubiis r bus consulerentur , bc oracula proferrent . Erechiel Proleta cap. xx I. a I. Stabis Rex Babiloniae in bivio, mineipio sessiere duarum viarum ad disinandam diuinationem . . . . i. yerrogabit Teraphim. Et Zacharias x. u. Teraphim loquuta sint vanitatem . Sed nihili secius lioc respondendi munus iis Idolis delatum est post Mosem . Nanque satis ape tum est , omnes scriptores , qui Theraphim ad aecipienda oracula a Gentibus fuisse interrogata produnt , longe recessime a molaicis temporibus. Objecit Spencerus locum Genesima xxx. 27. qui tamen opinioni minime lavet suae: Dicit Laban Jacobo gens m suo , Auguratus sum , quos propter te benedixerit mihi Iebois . Spencerus vero sie accepit vernum Hebraicum ria nihhauehthi , quod septuaginta viri converterunt, ἐμυσάμην auguratus sum , quasi signiscaret , interrogando Theraphim eo mi . Atqui Hebraica verni ea eli vis εἰ potestas , ut lacile converti posset, sagaciter o prudenter collegi . Cum nimirum Laban videret pecus suum increuisse mirum in modum , ne

satis sciret , sertuna ne , an Generi sui opera id sibi feliciter processisset , randem Plane cognovit hasus benefaeti opificem extitisse Jacobi Deum , qui ipsam eo modo R a P Pter

258쪽

Propter Generum obligare voluerit . Ea est sententia verborum, quae Laban protulit. At istud ipsum , quod animus , in oriente diu mih insem morem illum sui me receptum , ex quo Theraphim consulerentur , dilucide ostendit in His . Crit Oe. pare. II. cae. IV. Vir eruditus Petrus Jurieus . Itaque facile quivis perci it, id quod Spen- cerus suspicatur . nota potui Te evenire , ut Deus in Republica liraelitica ivr Mosem Urim St Phummim essingeret . fatidicas nimirum ima ines 4 dc ab iis simulacris non discrepantes, quae Gentes Theraphim appellabant . Quomodo enim illud fieret . eum Gentiles Mosis temporibus Theraphim consulare non solerent Aut quis credet, heum iussita in pretio apud Hebraeos manere idola . cuiusmodi erant Theraphim ε Quamquam enim Hebraeis multa licerent, idque ob indocilem eorum disciplinam de tardum. ingeniam , tamen Deus prorsus providit , ut Religionis lumina iospes & ineolumis

conservaretiir . Hacteruas contra Spencerum .

Plerique porro arbitrantur, Urim & Thummim ipsas esse gemmas, quibus summi Sacerdotis pectorale instruebatur . Etenim in Exodo can. xxx lx. cum Hectoralis forma describatur, lapidum quidem ac gemmarum ordines, quae in illo haerebant, accurate crammemorantur, sed Urim N Thu mim tacentur . vicissim in Levitim ea vi ii. Pectorale nominatur, di neglectis gemmarum ordinibus Urim solum se Thun mim exprimuntur . Quorsiam hoc spectat . nisi plane conficiat . Urim de Thummim rerlucidos esse lapides , eosdem atque gemmas . quibus Pectorale erat intextum Siesentiunt omnes ferme , qui de huiusmodi oraculo disseruerunt . At enim cur ita sentiant. hop. quod asserunt, magnum iis eme non debet argumentum . Nam facile probabilis ratio reddi potest, quam ob rem Moles, cum Pectorale Pontificium nominasset , praeteritas gemmis , tantum Urim dc Thummim adjam isset . Nimirium prolato Pectoralis nomine, una intelligebantur gemmae . quae in Pedionali inerant & ab eo diavelli non poterant . Quod si porro ille in explieanda riet alis forma gemmas , ex quibus erat essictum, dinumerasset, nec Urim M Thummim addidisset . profesto ob idipium significavit, Pectorale rem esse, quae ab Urim & Thummim sit disjungenda. l . x quo idem Moses in Exodo cap. xxv ID. v. u9. 9 m. cum de gemmis Pectoralis dixisset, separatim Uri in & Thummim descripsit.

Jam non vacat aliorum sententias dilbicere, quas omnes Joannes Spencerus resellit. Ergo paucis promamus, quid Urim Sc Thummim valere possint. Atque i ita demo strare videntur decorum quendam torquem a Pectorali diversum Sc renidentibus gemmis margaritisque ornatum , qui a collo ad peeius utque summi Sacerdotis demi tebatur . Hoc facile eonficies ab iis locis , in quibus Moses eius rei mentionem in i et t. Sic in Exodo xxv m. Pectoralis partes omnes astabre pinxit, tandem in com

male trigesimo Urim bc Thummim veluti novum ornamentum explicarit & Pectorali ad Iungi praecepit : Impones Pectorati Hebraice Iavri ,κ ei aut al Moistin super θ' o strati Urim O Thummim . Illud idem seliciter exprimunt Samaritae in codice suo ,

Paries in lim O Thamim Urim dc d hummim O adsietes Pectorali . Illi sellicet sic

habent, quali Moses, iam contexto P Orali jussisset, leparatim lino Urim M Thuin mim , qtrae ad rie torale accederent . Ad haec in Levit. υII r. 8. Moses , postquam

Aharoni pectorale aptasset, tum Urim dc Ihummim prehendit, eique adiecit, I ο- suis ei pecclorule, O metirali addidit Urim O Thummim . Id enim de gemmis , qui spectorale erat intextum , dici non potuit . cum eaedem in eo haererent , nec unquam divellerentur . Igitur concludamus necet te est , inter eximia summi Sacerdotis Orn

menta monile ex titille, quod Urim ec Iliummam vocabatur , idque a pectorali suisie

Sed porro explicari par est quorsum hoc monile pertineret . quod quidem nostrae quaestionis caput est , Ea scilicet res Deum prie lentem portendebat, ita ut ab iis qui regnarent, facile eonisii poset in publicis negotiis. Dubium enim non est, quin Deus tanquam Imperator M pollucus Rector istaeliticam Rempublicam gubernaret. Ista enim

259쪽

, prorsus oportebat omnes

temporibus luminum illum est

Theocratim regimine gaudebat . Quod cum ita esset eos, qui huic Imperio preessent , in dissicillimis Civitati

Regem interrogare . Atque dum Moles .ixit . is Deum 1, pe alloquutus iussis & auspiciis omnia administravit. Providendum autem erat , ut decedente Mose illi , qui in ejus locum succederent , certum omen haberent , ex quo Dei consilium cognoicerent . Huc Urim & Thummim spectabant . Uerum ea consulendi Dei ratio erat instituta : Qui Deum rogaturus erat, summum Sacerdotem accedebat : Hic sintim sibi Ephodum comparabat, quumque pectorali sele ortali et , eximium torquem Urim Sc Thummim adjungebat : quo sueto Diuina toriacula accipieta utur . Complura exempla afferuntur ex libris Samaelis . Unum nos damΜs . In libro primo cap. XXX. p.

David Deum lciscitaturus Sacerdotem si e allatur , A in e mihi , quaeso Ephodam . Cum autem Sacerdos dicto audiens suisset David Jehovam rogavit , An siquar Maagmen' An at wary Responsum est, adi se ris O captios liberabis . Tacet Mem 1acra hidioria , ecquis vocem edicinet . G tius in hoc loco hariolatur , iesum Deum respondis e . Spencerus putat, ex ipiis Urim M Thummim voces eme editas. Nobis erotimi lius videtur , Sacerdotem , si ai flaretur , Dei oraculum p tulisse . In hanc Potentiam loquuntur Flavius Josephus , David Κimellius, aliique , quos Spencerus diuumeravit . Quamquam enim Deus responsa dedisse dicitur , tamen is hoc egisse

intelligendus est per Sacerdotem , qui sacrum torquem pectori aptaverat luo chloe Inodo Deus loqui fertur, cum sutura dormientibus portendit . Tenemus iHitur . quta valerent Urim dc Thummim, quae ob eximiam 9 singularem vim septuaginta viri dia Xerunt --- ον αλ ν. 9 interpres Latinus doctrinam O υeritatem. Celsberrimum hoc oraculum, in quo Theocratica II melitarum Reipublica nitebatur, apud fiat timas Gentes percrebuit : illud enim de more peculii sui fecerunt . In AEgypto Praeses Judicum , idemque flammux Sacerdos torquem imaguncula quadam adornatum pectori uio jungebat, cum jus dicere parabat. Is toriques. aut ea imago Ueritas appellabatur . Diodorus licuius in Lib. I. Bibl. pus. O8. M. Rhod. , E 'φόρ- ωπς

riones , cum Veritatis imaginem aciposuerat mi Pudicum Praeses . Diodoro concinit 2Elianus Dariar. His. II. xiv. cap. 34. qui , postquam dixisset , Judices IEgyptio

mus natu O omnes in jus Doeabae , Uportebat, eum ecte jussimum hominiam ct Iinc

risunum Dirorum . Hasebat autem circa collum imaginem ex sapphiro gemma O vocaba tur ea imago Verdas . Receptum autem erat apud AEgyptios , ut , cum res , γπagebatur, in senatu deliberaretur, pronunciatis caeterorum Judicum istentiis, Praeses monile iuum illae admoveret, ubi veritas conlisteret . Hoc scilicet judicium ab errore vacuum & Divini oraculi loco existimabatur : Pergit idem Diodorus Siculus , Ἀμο

Α θέας πρωτίθεσLia τ' ἐώφρο ν άμοι πώσεων - posequam bis libellas Judicibus sirim tes dederant , oportebat triginta Iudices inter fie sententias dicere , I mum Dero Adiacem signum veritatis alteri purei ad onere . Quin etiam in simulacris antiquillimi Templi rersepolitani visitur imago summi Pontificis , qui torque ad pectus usque fumornatus est : Id memoriae mandavit Joannes' Chardinus in Tom. m. Itineris Perses. Et Petrus Vallensis in Epistola xi. quam e Caino scripsit, compositum cadaver dicit Vidisse , et cujus collo pendebat monile aureum, ut solet Delleris aurei ordo. In messis as

260쪽

a P U T VI. 234 pectus Maera erat insens lamina aurea , eui inerat avis figura . Expositum est orae tum , quod Israeliticis Principibus per Urim & Thummim expmmebatur. Atque equidem videmus, illud satis probabili non esse argumento ad vindicandum Catholicum dogma, cuius talis est ratio, ut Christiani Reges arreantur a serendo iudicio de Religione, idque solis Sacerdotibus tribuatur. Si qui enim ex Catholicis Theologis coniatra politicos morem Deum consulendi per Urim Sc Thummim ori erunt , niti si adornatum respexerint, prosecto non optimum delandendi dogmatis consilium iniverunt. Nanque solos ristores esse Christianae Religionis cognitores & Judices , nempe eondem , a quibus Princi es ad Divinarum rerum doctrinam instituantur , certa novi Foederis testimonia eficiunt, & universae Ecclesiae piorumque Imperatorum consensus

confirmat. Ergo necesse non est ad eam evincendam mussiam argumenta nullius m

ris & minime probabilia proserre . Quod si liceat ab Israelitica Republica ad Chri stianam Melenam dicendo pervenire , hoe non ita agendum est, quasi Urim & Thum mim sint novi Foederis codices , quos ipsi Principes consulant & explicent ad gereniadam Religionem . Hoc Grotius ex sententia dicit sua. Contra vero silmilitudo, si placeat , ita instituenda est , ut Principes in Christiana Ecclesia loco Urim & Thummim existiment judicium Sacerdotum, a quo si quaeratur de Religione, recedere nefas est. Hoc enim orthodoxis in accipienda Divinarum Rerum doctrina excellentius est culum , quam Hebraeis erat in suscipiendis M procurandis Reipublicae negotiis.

UI. Pergamus ad alterum monitum , in quo Arminianus noster Imperatores & Reges rogat, ut de tollendis inter dissidentes Christianorum factiones certaminibus cogitent, interque eas amicitiam conciliare studeant. Atque id equidem a nobis abnuendum non est, quin ex lege, in qua Principatus repositus est. sedulam operam ea in re debeant Principes imi endere . I siue enim ipsum plane sequitur ex ea tutela , in quam sidem susceperunt Christianam Religionem, quae est una & omnium Ecclesiarum communis.

At enim Grotius, dum hoc summorum Principum ossicium peris luitur . complura su- eit , quae contraria sunt Divino Regimini, quo Catholica Ecclesia comprehenditur. Sie enim audacter Principes praeiiciuntur cognitionibus de Religione , eaque eum potestate ut 'cipua dogmata prescribant, in quibus summa pietas consiliit , 9 in caeteris Divinis rebus patiantur . omnes sentire quidquid iis collibeat . Ad hoc fas non eth. uod tamen Grotius contendit, eosdem, ne consulta quidem Pasiorum synodo edicere e constituendis laciis rici ous , qui ad Religionis majestatem iaciunt, ta ex iis , quos Ecclesia adscivit , alios abrogare, alios mutare , alios tenere , quemadmodum . Republiea 9 Relisione esse censuerint . Denique pii omnes horrent , 'uod sequitur, Christianis Principibus licere leges de sacris dicere & de Religionis doctrina dererne re , quin Ecclesias sive aecumenicas synodos consulant, idque eam ob rem, quod concilia Epi imporum ex Regiis legibus sociantur, quibus lummi Populorum Rectores exsolvuntur . Omnia in pmlusione explosa sunt . Uuod autem postremum est , roriam refellere enitemur in ea, quae Proxima est, critica exercitatione.

FINIS T O M. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION