Marci Annaei Lucani Pharsalia, cum supplemento Thomæ Maii

발행: 1767년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Scrutatur venas penitus squalentis arenae: Nunc redit ad Syrtes , & fluctus accipit ore eaequoreusque placet , sed non & sufficit , humor. Nec sentit fatique genus , mortemque Veneni: Sed putat esse sitim : ferroque aperire tumentes Sustinuit venas , atque Os implere cruore.

Iussit signa rapi propere Cato : discere nulli Permissum est hoc posse sitim. Sed tristior illa

Mors erat ante oculos : miserique in crure Sabelli Seps stetit exiguus , quem flexo dente tenacem Avulsitque manu, piloque affixit arenis. Parva modo serpens sed quam non ulla cruentae Tantum mortis habet. Nam plagae proXima circum Fugit rapta cutis , pallentiaque ossa retexit. Jamque sinu laxo nudum est sine corpore vulnus. Membra natant sanie : surae fluxere : sine ullo Tegmine poples erat: semorum quoque musculus omnis

Liquitur , & nigra destillant inguina tahe. Dissiluit stringens uterum membrana , fluuntque

Viscera : nec, quantum toto de corpore debet, Effluit in terras : saevum sed membra venenum Decoquit, in minimum mors contrahit omnia Virus. Vincula nervorum , & laterum teXtura , caVumque

Pectus, & abstrusum fihris vitalibus ; omne Quidquid homo est , aperit pestis. Natura profana Morte patet : manant humeri, sortesque lacerti: Colla, caputque fiuunt. Calido non ocius Austro

302쪽

18 6 PHARSALI A.

Nix resoluta eadit, nec Solem cera sequetur.

Parva loquor corpus sanie stillasse perustum: Hoc & flamma potest. Sed quis rogus abstulit ossa Haec quoque discedunt, putresque secuta medullas Nulla manere sinunt rapidi vestigia fati.

Cyniphias inter pestes tibi palma nocendi est :Eripiunt omnes animam , tu sola cadaver.

Ecce subit facies letho diversa fluenti. Nasidium Marsi cultorem torridus agri Percussit Prester. Illi rubor igneus ora

Succendit, tenditque cutem , pereunte figura , Miscens cuncta tumor toto iam corpore major: Humanumque egressa modum super omnia membra Efflatur sanies , late tollente veneno, Ipse latet penitus congesto corpore mersus: Nec lorica tenet distenti corporis auctum. Spumeus accenso non sic exundat aheno Undarum cumulus : nec tantos carbasa Coro Curvavere sinus. Tumidos jam non capit artus Informis globus , & confuso pondere truncus. Intactum Volucrum rostris , epulasque daturum Haud impune feris , non ausi tradere busto, Nondum stante modo , crescens fugere cadaver.

Sed majora parant Libycae spectacula pestes. Impressit dentes Haemorrhois aspera Tullo Magnanimo iuveni , miratorique Catonis. Utque solet pariter totis se effundere signis

303쪽

Corycii pressura croci : sic omnia membra Emisere simul rutilum pro sanguine Virus. Sanguis erant lacrimae: quaecumque foramina novit Humor , ab his largus manat cruor : ora redundant, Et patulae nares : sudor rubet : omnia plenis Μembra fluunt venis: totum est pro Vulnere corpus.

At tibi, Leve miser , fixus praecordia pressit Niliaca serpente cruor : nulloque dolore Testatus morsus subita caligine mortem Accipis, & socias somno descendis ad umbras. Non tam Veloci corrumpunt pocula letho, Stipite quae diro virgas mentita Sabaeas Toxica satilegi carpunt matura Sahaei. Ecce procae saevus sterilis se robore trunci Torsit, & immisit jaculum vocat Africa serpens: Perque caput Pauli transactaque tempora fugit. Nil ibi virus agit : rapuit cum Vulnere fatum. Deprensum est, quae funda rotat, quam lenta volaret, Quam segnis Scythicae strideret arundinis aer. Quid prodest miseri Basiliscus cuspide Murri Transactus Velox currit per tela Venenum , Invaditque manum et quam protinus ille retecto Ense ferit , totoque simul demittit ab armo: Exemplarque sui spectans miserabile lethi Stat vivus , pereunte manu. Quis sata putaret Scorpion , aut Vires maturae mortis habere Ille minax nodis , & recto verbere saevus,

304쪽

Teste tulit coelo victi decus Orionis. , Quis calcare tuas metuit, SoIpuga , Iatebras pEt tibi dant Stygiae ius in sua fila sorores. Sic nec clara dies , nec nox dabat atra quietem , Suspecta miseris in qua tellure jacebant. Nam neque congestae struxere cubilia frondes, Nec culmis crevere tori r sed corpora fatis Expositi volvuntur humo . calidoque vapore Alliciunt gelidas nostiurno frigore pestes:

Innocuosque diu rictus torpente Veneno Inter membra fovent : nec , quae mensura Viarum, Quisve modus norant, coelo duce: saepe querentes,

,, REDDITE, Di, clamant, miseris, quae fugimus, amat ,, Reddite Thessaliam. Patimur cur segnia fata ,, In gladios iurata manus 3 Pro Caesare pugnantis Dipsades , & peragunt civilia hella Cerastae. ,, Ire Iibet qua Zona rubens , atque axis inustus D Solis equis : juvat aetheriis adstrihere causis 3, Quod peream, coeloque mori. Nil, Africa , de te,

is Nec de te, Natura, queror: tot monstra ferentem, is Gentibus ablatum dederas serpentibus orbem :,, Impatiensque solum Cereris , cultore negat Damnasti, atque homines voluisti deesse venenis.,, In loca serpentum nos Venimus : accipe Pinnas ,

is Tu quisquis Superiim commercia nostra perosus, , , Hinc torrente plaga , dubiis hinc Syrtibus othemis Abrumpens , medio posuisti limite mortos. o Per

305쪽

mPer secreta tui bellum civile recessus M Vadit.& arcani miles sibi conscius orbis,, Claustra petit mundi. Forsan majora supersunts, Ingressis. Coeunt ignes stridentibus undis . M Et premitur natura poli. Sed longius ista D Nulla iacet tellus , quam fama cognita nobisse Tristia regna Iubae. Quaeremus forsitan istas

,, Serpentum terras : hahet hoc solatia coelum eis Vivit adhuc aliquid. Patriae non arva requiro , is Europamque , alios Soles , Asiamque videntem. ,, Qua te parte poli, qua te tellure reliqui, Africa 3 Cyrenis etiam nunc bruma rigebat. Exiguane via legem convertimus anni Imus in adversos axes : evolvimur orbe eri Terga damus seriensta Noto. Nunc forsitan ipsa est ,, Sub pedibus jam Roma meis. Solatia sati,, Haec petimus : Veniant hostes, Caesarque sequatur M Qua fugimus ,, . Sic dura suos patientia questus

Exonerat : cogit tantos tolerare labores Summa ducis virtus , qui nuda fusus arena Excubat, atque omni Fortunam provocat hora. Omnibus unus alest fatis : quocumque Vocatus Advolat , atque ingens meritum , maiusque salute Contulit, in lethum Vires : puduitque gementem

Illo teste mori. Quod ius habuisset in ipsum Ulla lues Casus alieno in pectore vincit, Spectatorque docet magnos nil Posse dolores.

306쪽

29o PHARSALI A.

Vix miseris serum tanto lassata periclo Auxilium Fortuna dedit. Gens unica terras Ineolit a saevo serpentum innoxia morsu, Marmaridae Psylli : par lingua potentibus herbis :Ipse cruor tutus , nullumque admittere virus , Vel cantu cessante , potest. Natura socorum Iussit ut immunes mixti serpentibus essent. Profuit in mediis sedem posuita Venenis. Pax illis cum morte data est. Fiducia tanta est Sanguinis : in terram parvus quum decidit infans , Ne qua sit externae Veneris miXtura timentes , Lethifica dubios explorant aspide Partus. Utque Iovis Volucer , calido quum protulit OV Implumes natos , solis convertit ad ortus :Qui potuere pati radios , & Iumine recto Sustinuere diem , coeli servantur in usus ;Qui Phoebo cessere , jacent : sic pignora gentis Psyllus habet , si quis tactos non horruit angues , Si quis donatis lusit serpentibus infans.

Nec solum pens illa sua contenta salute , Excubat hospitihus , contraque nocentia monstra

Psyllus adest populis. Qui tunc Romana secutus Signa , simul jussit statui tentoria ductor,

Primum quas valli spatium comprendit arenas Expurgat cantu , Verhisque fugantihus angues. Ultima castrorum medicatus circuit ignis.

Hic ehulum stridet, peregrinaque galbana sudant,

307쪽

Et tamarix non laeta comis , Eoaque costos , Et panacea potens , & Thessala centaurea :Peucedanonque sonat flammis, Erycinaque thapsos, Et larices , fumoque gravem serpentibus urunt Ahrotonum , & longe nascentis cornua cemi. Sic nox tuta viris. At si quis peste diurna Fata trahit , tunc sunt magicae miracula gentis , Psyllorumque ingens & rapti pugna veneni. Nam primum tacta designat membra saliva, Quae cohibet Virus , retinetque in vulnere pestem. Plurima tum volvit spumanti carmina lingua. Μurmure continuo , nec dat suspiria cursus Vulneris, aut minimum patiuntur fata tacere. Saepe quidem pestis nigris inserta medullis Excantata fugit : sed si quod tardius auditi Virus , & elicitum , jussumque eXire repugnat; Tunc superincumbens pallentia vulnere Iambit, Ore venena trahens , & siccat dentibus artus. Extractamque tenens gelido de corpore mortem Exspuit : & cuius morsus superaverit anguis , Iam promtum Psyllis vel gustu nosse veneni. Hoc igitur levior tandem Romana iuventus Auxilio , late squalentibus errat in amis. Bis positis Phoebe flammis . his luce recepta, Vidit arenivagum surgens sugiensque Catonem.

Iamque illis magis, atque magis durescere pulvis Coepit, & in terram Libye spissata redire.

308쪽

Iamque procul nemorum rarae se tollere frondes: Surgere congesto non culta mapalia culmo.Quanta dedit miseris melioris gaudia terrae , Q aum primum flavos contra Videre leones lProXima Leptis erat, cujus statione quieta Exegere hyemem , nimbis flammisque carentem. Caesar ut Emathia satiatus clade recessit, Cetera curarum proiecit pondera , soli Intentus genero : cujus vestigia frustra Terris sparsa legens , fama duce tendit in undas, Threiciasque legit fauces , & amore notatum AEquor, & Heroas lacrimoso litore turres, Qua pelago nomen Nepheleias abstulit Helle. Non Asiam brevioris aquae disterminat usquam Flud iis ab Europa , quamvis Byzantion archo Pontus , & ostriferam dirimat Chalcedona cursu, Euxinumque ferens parvo ruat ore Propontis. Sigeasque petit famae mirator arenaS , Et Simoentis aquas , & Graio nobile busto Rhoetion, & multum debentes Vatibus umbras. Circuit cxustae nomen memorabile Troiae , Magnaque Phoebei quaerit vestigia muri. Jam silvae steriles , & putres rohore trunci Assaraci pressere domos , & templa Deorum

Iam lassa radice tenent : ac tota teguntur Pergama dumetis : etiam periere ruinae.

Aspicit Hesiones scopulos , silvasque, latentes

309쪽

Anchisae thalamos , quo judex sederit antro: Unde puer raptus coelo : quo Vertice Nais Luserit cinone : nullum est sine nomine saxum. Inscius in sicco serpentem pulvere rivum Transierat , qui Xanthus erat i securus in alto Gramine ponebat gremis ; Phryx incola manes Hectoreos calcare vetat. Discussa jacchant Saxa, nec ullius faciem servantia sacri; M HERCEAS , monstrator ait , non respicis aras is O sacer , & magnus vatum labor, omnia fato Eripis , & populis donas mortalibus aevum. Invidia sacrae , Caesar, ne tangere famae 2

Nam si quid Latiis fas est promittere Musis,

v Quantum Smyrnaei durahunt vatis honores , Venturi me , teque legent : Pharsalia nostra Vivet , & a nullo tenebris damnahitur aevo. Ut ducis implevit visus veneranda VetustaS, Erexit subitas congestu cespitis aras , Votaque turicremos non irrita fudit in ignes. ,, DI CINERUM, Phrygias culitis quicumque ruinas,

si ,, AEneaeque mei , quos nunc Lavinia sedesse Servat & Atha lares , & quorum lucet in aris,, Ignis adhuc Phrygius , nullique aspecta virorum ,, Pallas , in abstruso pignus memorabile templo ,s ,, Gentis Iuleae vestris clarissimus aris

D Dat pia tura nepos , & vos in sede priori

310쪽

,, Rite vocat : date felices in cetera cursus r,, Restituam populos. Grata vice moenia reddentis Ausonidae Phrygibus, Romanaque Pergama surgent, . Sic fatus , repetit classes, & tota secundis Vela dedit Coris , midusque urgente procella Iliacas pensare moras , Asiamque potentem Praevehitur, pelagoque Rhodon spumante relinquit. Septima nox, Zephyro nunquam IaXante rudentes.

ostendit Phariis AEgyptia litora flammis.

Sed prius orta dies nocturnam lampada texit, Quam tutas intraret aquas. Ibi plena tumultu Litora, & incerto turbatas murmure voces Accipit r ac dubiis veritus se credere regnis Abstinuit tellure rates. Sed dira satelles Regis dona serens , medium provectus in aequor, Colla gerit Μagni , Phario velamine tectar Ac prius insanda commendat crimina Voce. TERRARUM domitor , Romanae maxime gentis ;is Et quod adhuc nescis , genero secure peremtO ὲ,, Rex tibi Pellaeus belli pelagique labores M Donat, &, Emathiis quod solum defuit armis, i, Exhibet : absenti bellum civile peractum est. ,, Thessalicas quaerens Μagnus reparare ruinas , ,, Ense jacet nostro : tanto te pignore , Caesar, ,, Emimus: hoc tecum percussum est sanguine foedus. ,, Accipa regna Phari , nullo quaesita cruore:

SEARCH

MENU NAVIGATION