장음표시 사용
331쪽
,, Imposuitque orbi, communis gloria nobis eri Νos quoque sublimes Μagnus facit. Aspice litus . ,, Spem nostri sceleris : pollutos consule fluctus, ,, Quid liceat nobis : tumulumque e puIVere parVOm Aspice Pompeii, non omnia membra tegentem. ,, Quem metuiS , par huius erat. Non sanguine clari:,, Quid refert nec opes populorum, Ac regna movemus. ,, Ad scelus ingentis fati sumus. Attrahit illos ,, In nostras Fortuna manus. En altera venitis Victima nobilior. Placemus caede secunda ,, Hesperias gentes. Iugulus mihi Caesaris haustus, Hoc praestare potest, Pompeii caede nocentes,, Ut populus Romanus amet. Quid nomina tanta is Horremus , Viresque ducis , quibus ille relictis is Μiles erit 3 Nox haec peraget civilia bella, is Inseriasque dabit populis , & mittet ad umbras .is Quod debetur adhuc mundo , caput. Ite serocesis Caesaris in jugulum : praestet Lagea juventus,, Hoc regi , Romana sibi. Tu parce morari: Plenum epulis, madidumque mero,Venerique paratum,. Invenies : aude : Superos tot Vota Catonum, ,, Brutorumque lihi tribuent , . Non lentus Achillas Suadenti parere nefas. Haud clara movendis , Ut mos , signa dedit castris, nec prodidit arma Ullius clangore tubae : temere omnia saevi Instrumenta rapit belli. Pars maxima turbae Plebis erat Latiae et sed tanta oblivio mentes
332쪽
Cepit, in externos corrupto milite mores ,
Ut duce sub famulo , jussuque satellitis irent, Quos erat indignum Phario parere tyranno. Nulla sides , pietasque viris , qui castra sequuntur, Venalesque manus : ibi fas , ubi maXima merces :AEre merent parvo , jugulumque in Caesaris ire Non sibi dant. Proh fas i ubi non civilia hella Invenit imperii fatum miserabile nostri Thessaliae subducta acies in litora Nili More surit patrio. Quid plus te , Magne , recepto Ausa foret Lagea domus Dat scilicet Omnis Dextera , quod debet Superis : nullique Vacare Fas est Romano. Latium sic scindere corpus Dis placitum: non in generi, socerique faVorem Discedunt populi. Civilia bella satelles Movit , & in partem Romanam Venit Achillas.
Et nisi fata manus a sanguine Caesaris arcent, Hae vincent partes. Aderat maturus uterque et Et districta epulis ad cunctas aula patebat Insidias : poteratque cruor per regia fundi Pocula Caesareus , mensaeque incumbere cervix ;Sed metuunt belli trepidos in nocte tumultus , Ne caedes consula manu , permissaque fatis Te, Ptolemaee, trahat. Tanta est fiducia ferri, Non rapuere nefas : summi contemta facultas
333쪽
Servatur poenas in aperta luce daturus. Donata est nox una duci, vixitque Pothini Munere phoebeos Caesar dilatus in ortuS.
Lucifer a Casia prospexit rupe , diemque Misit in AEgyptum , primo quoque Sole calentem 2 Quum procul a muris acies non sparsa maniplis , Nec vaga conspicitur, sed justos qualis at hostes
Recta fronte venit. Passuri cominus arma , Laturique ruunt. At Caesar moenibus urbis Ddnsus , foribus clausae se protegit aulae , Degeneres passus latebras. Nec tota vacabat Regia compresso e minima collegerat arma Parte domus : tangunt animos iraeque , metuSque Et timet incursus , indignaturque timere.
Sic fremit in parvis fera nobilis abdita claustris , Et frangit rapidos prie morso carcere dentes. Nec secus in Siculis fureret tua flamma cavernis . obstrueret summam si quis tibi, Μulciber, Atinam. Audax Thessalici qui nuper rupe sub Haemi, . Hesperiae cunctos procereS , Aciemque Senatus , Pompeiumque ducem , causa sperare Velante , Non timuit , fatumque sihi promisit iniquum , : Expavit servile nefas , intraque penates Obruitur telis ; quem non Violasiet Alanus,
Non Scytha , non fixo qui ludit in hospite Maurus. Hic , cui Romani spatium non sussicit orbis , Parvaque resna Putat TIriis cum Gadibus Indos .
334쪽
Ceu puer imbellis, ceu captis semina muris , Quaerit tuta domus t spem vitae in limine clauso Ponit, & incerto lustrat vagus atria cursu : Non sine rege tamen ', quem duxit in omnia secum , Sumturus poenas & grata piacula morti Missurusque tuum , si non sint tela , neque ignes , In famulos , Ptolemaee, caput. Sic barbara CoIchis Creditur ultorem metuens regnique, fugaeque , Ense suo , fratrisque simul cervice parata Expectasse patrem. Cogunt tamen ultima rerum Spem pacis tentare ducem : missusque satelles Regius , ut saevos absentis voce tyranni, Corriperet famulos, quo bellum auctore moverent. Sed neque jus mundi Valuit, neque foedera sancta Gentibus : orator regis, pacisque sequester , IEstimat in numero scelerum ponenda tuorum , Τot monstris AEgypte nocens. Non Thessala tellus, Vastaque regna Iubae, non Pontus , & impia signa Pharnacis , & gelido circumfluus orbis Ibero Tantum ausus scelerum, non Syrtis barbara, quantum Deliciae secere tuae. Premit undique bellum , Inque domum jam tela cadunt, quassantque Penates Non aries uno moturus limina pulsu, Fracturusque domum ; non ulla est machina belli: Nec flammis mandatur opus : sed caeca iuventus Consilii , vastos ambit divisa penates , Et nusquam totis incursat viribus agmen.
335쪽
Fata vetant, murique vicem λrtuna tuetur. Nec non & ratibus tentatur regia , qua se
Protulit in medios audaci margine fluctus Luxuriosa domus. Sed adest defen&r ubique Caesar, & hos aditu gladiis , hos ignihus arcet et Obsessusque gerit tanta est constantia mentis Expugnantis opus. Piceo jubet unguine tactas Lampadas immitti iunctis in bella carinis. Nec piger ignis erat per stuppea vincula, Perque
Μanantes cera tabulas : & tempore eodem Transtraque nautarum summique arsere ceruchi. Iam prope semiustae merguntur in aequore classes,
Iamque hostes , & tela natant. Nec puppibus ignis Incubuit λlis : sed quae Vicina fuere Tecta mari lonsis rapuere vaporibus ignem: Et cladem λvere Noti , percussaque flamma
Turbine , non alio motu per tecta cucurrit, Quam solet aetherio lampas decurrere sulco , Materiaque carens , atque ardens aere χIo. Illa lues clausa paulum revocavit ah aula Urbis in auxilium populos. Νec tempora cladis Perdidit in χmnos , sed caeca nocte carinis Insiluit Caesar , semper feliciter usus Praecipiti cursu bellorum, & tempore raPto.
Tunc claustrum pelagi cepit Pharon. insula quondam In medio stetit illa mari , sub tempore vatis Proteos : at nunc est Pellaeis proXima muris.
336쪽
Illa duci geminos bellorum praestitit usus e stulit excursus & fauces aequoris hosti ἔCaesaris auxiliis aditus & libera ponti Ostia permisit. Nec poenas inde Pothini Distulit ulterius : sed non qua debuit ira,
Non cruce, non flammis, rabido non dente ferarum 2.
Heu facinus i cervix gladio male caesa pependit
Magni morte perit. Nec non subrepta paratis A famulo Ganymede dolis pervenit ad hostes Caesaris Arsinoe : quae castra carentia rege , Ut proles Lagea tenet , famulumque tyranni Terribilem justo transegit Achillea ferro. Altera , Μagne , tuis jam victima mittitur umbris Nec satis hoc Fortuna putat, procul absit, ut ista. Vindictae sit summa tuae. Non ipse tyrannus Sufficit in poenas , non omnis regia Lagi. Dum patrii veniant in viscera Caesaris enses, Magnus inultus erit. Sed non auctore furoris Sublato cecidit rabies : nam rursus in arma Auspiciis Ganymedis eunt : ac multa secundo Proelia Marte gerunt. Potuit discrimine summo Caesaris una dies in famam , & secula mitti.Μolis in exiguae spatio stipantibus armis , Dum parat in vacuas Martem transferre carinas Pux Latius , tota subiti formidine belli Cingitur : hinc densae praetexunt litora classes, Hi c tergo insultant pedites : Via nulla scillitis et
337쪽
Non fuga, non virtus , Vix spes quoque mortis honestae. Non acie fusa , nec magnae stragis acervo Vincendus tunc Caesar erat , sed sanguine nullo Captus sorte loci pendet, dubiusne timeret, optaretne mori, respeXit in agmine denso Scaevam perpetuae meritum jam nomina famae Ad campos , Epidamne, tuos ; ubi solus apertis obsedit muris calcantem moenia Magnum.
338쪽
339쪽
Eeee , belli civilis ingens opus quisquis attigerit, nisi plenus literis , sub onere labetur. Non enim res gesa versibus comprehendendα sunt , quod longe melius historici faciunt , sed per ambages , deorumque mini eria , O fabulosum sententiarum tormeneum praecipitandus es liber spiritus ; ut potius furentis animi νaticinatio appareat , quam religiosae orationis sub testibus sdes. tanquam si plaeet hic impetus , etsi nondum recepit ultimam manum. Ona ΕΜ jam totum victor Romanus habebat, Qua mare , qua terrae , qua sidus currit utrumque , Nec satiatus erat. Gravidis freta pulsa carinis Jam peragrabantur. Si quis sinus abditus ultra , Si qua foret tellus quae fulvum mitteret aurum , Hostis erat: satisque in tristia hella paratis Quaerebantur opes. Non vulgo nota placebant Gaudia ', non usu plebeio trita voluptas: Assyria concham laudabat miles in unda. Quaestus tellure nitor certaverat ostro. Hinc Numidae crustas , illinc nova Vellera Seres .
340쪽
Atque Arabum populus sua despoliaVerat ama. Ecce aliae clades , & laesae vulnera pacis. Quaeritur in silvis Mauri sera : & ultimus Ammon Afrorum excutitur. Ne desit hellua dente Ad mortes preciosa suas. Premit advena classes Tigris, & aurata gradiens vectatur in aula , Ut bibat humanum populo plaudente cruorem.
Heu pudet effari perituraque prodere lata et Persarum ritu male puhescentibus annis Surripuere viros ; exsectaque Viscera serro In Venerem fregere e atque ut fuga mobilis aevi Circumscripta mora properantes differat annos , Quaerit se natura , nec invenit. Omnibus ergo Scorta placent, fractique enerVi corpore gressus: Et laxi crines , & tot nova nomina vestis , Quaeque virum quaerunt. Ecce Afris eruta terris Citrea mensa, greges servorum, ostrumque renidens Ponitur , ac maculis imitatur Vilibus aurum , Quae sensum turbant. Hostile ac mobile lignum Turha sepulta mero circumVenit: omniaque orbis
Praemia , correptis miles Vagus e truit armis. ,
Ingeniosa gula est. Siculo scarus aequore mersus Ad mensam vivus perducitur , inde Lucrinis Eruta litoribus Vendunt conchylia cenas , Ut renovent per damna famem. Iam Phasidos unda orbata est avibus : mutoque in litore tantum