Francisci Robortelli Vtinensis in librum Aristotelis De arte poetica explicationes. Qui ab eodem authore ex manuscriptis libris, multis in locis emendatus fuit, ut iam difficillimus, ac obscurissimus liber à nullo ante declaratus facilè ab omnibus po

발행: 연대 미상

분량: 66페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

Francisci Robortellii Vt mensisPARA PHRASIS IN LIBELLVM HORATII,

QUI UULGO DE ARTE POE

TICA INSCRIBITUR.

T SI libellus hic de arte poetica inscribitur, videturque ipsa inscriptio prae se ferre methodo quadam

certa, ct ordinata praeceptiones tradi scribendorum poematum, puto tamen ego inscriptionem illam a poeta non se ille appositam. neque, cum ad PIS O NES scriberet, in animo habuisse artem vitam, aut methodum praeclarae huius facultatis tradere; nam si id efficere voluisset; ab initio omnia repetens, ct naturae ordinem sequens praeceptiones omnes singillatim esset persecutus, quae ad poema rescribendum spectant; hac enim commodiore ratione potuisse artem oeticae facultatis describi ab Horatio satis patet. Nuncuero quis credat ominem doctissimum de arte tam confuse fuisse locutum P sic igitur omnino sentiendum. Cum Romae sua aetate videret Horatius esse multos, qui poetae nomen sibi falso vendicabant; diesque totos in scribendo aliuo poemate ponebant,& ignorabant tamen, quanto in versibus scribenis opus ellet artificio,diutius illorum inscitiam,& insolentiam a quo animo cum ferre non posset; sermone hoc satis longo cum Pisonibus habito, eos reprehendere instituit, ac singillatim omnes illorum errores demonstrare, quibus patefactis dat operam, ut eos ad meliorem frugem reducat, pr scribens rectam rationem scribendi pocmatis;in eo praesertim, in quo eos labi animaduerterat; quo fit, ut ego existimem, temere a multis

libellu hunc in plurimas, ac minutissimas praeceptiones fuisse dissectum;

cum miro ordine totus liber sit contextus, perpetuamque prae se ferat, ct minime interpellatam de eadem re orationem, ut conabor ostendese,

ac facile perspicient ii, di probabunt, opinor, qui cognitam habent scribendi rationem, quam ubique secutus est Horatius in Epistolis . Omnes poetae in scribendo certum ordinem, ac seriem rerum in primis seruare debent; nam qui suum poema non distinguit recte, neque in conuenientes partes dilponit, vi altera alteri apte cohaereat, non admodum

dissimilis est illius pictoris, qui monstrum aliquod huiusmodi in tabula

pinxerit, ut caput quidem hominis specie prae se ferat; ceruix vero equi: inferiorque corporis pars piscis formam reserat; & sicuti nullus est, qui sine risu tam monstruosam picturam spectare possit; ita par est, ut omnibus risum concitet poema ex diuersis, ac dissilinillimis inter se partibus concinnatum . hoc enim in primis in poemate requiritur, ut omnia tibi conuenientia sint,& singulae partes cognatione veluti quadam inter se

3쪽

coniungantur, nam si secus fuerit, merito cum somnio aegrotantis hominis poterit comparari; tanta enim vis morbi est saepe in corporibus, ut animo spectra horribilia offerat, atq. huiusmodi portenta videre cogat, quae in rerum natura neque sunt, neque esse possunt: Quod si aliquis indoctos hos pocias ita forte excusare conetur,ut dicat poetis nihil non esse concedendum, posseque eos pro suo arbitratu, sicuti pictores noua quaedam formarum genera confingere; is sciat velim ea lege poetis hanc veniam dari; ut nouum aliquid confingant, modo,ne aequam naturae legem transgrediantur, quod etiam pictori, qui vere ea tantum, quae li natura fiunt, imitari studet, diligenter est seruandum; fieri enim non potest, ut quispiam satis probet, aut rectam naturae imitationem agnoscat in ea pictura, in qua simul commisceantur, quae diuersi sunt generis, diuersisque aluntur cibis, S diuerso generantur modo, utpote serpentes, & aquilae. tygres, S agni. leones, ct cerui: S quae eius nodi sunt. Nostra quidem aetate praeterquam quod portentose,qualia descripta sunt superius, videre est multorum poemata; illud quoq. magna est reprehensione dignu,

quod vulgo facitit mali poetae, qui cum grande aliquod pocma Epopoeicum, qualis Homeri Ilias est,& Odyssea, de magnis rebus gestis sbi scribendum proponant,grauiter quidem exordiuntur,&magna profitentur ab initio, mox instituti operis obliti excurrunt in locos quosdam tenues, ubi omnes suos consumunt fucos,ac myrothecias, tanquam si eius in primis rei tam pusillae gratia negoci si tam magnu fuisset susceptum ; Huius. modi vero poctarum genus, si quis diligenter attendat, non dissimile est

ab iis pictoribus,qui cum omnia imitari nesciant,sed in aliqua tantum re, ct ea quidem tenui, exprimenda se per omne vitae suae tempuS exercuerint ; conantur in qua uis tabella eam ipsam effingere, quamuis neque rerum similitudo , neque temporis, neque naturae ratio id postulet. Cupressum apte pingit aliquis, quod in ea exprimenda multum operae potuerit; caetera non satis apte; Quod si huic pingendam locaueris tabulam Votiuam naufragi alicuius hominis , quae in templo Neptuni stappendenda, statim rogabit ineptus, velis ne in ea tabella appingi cupres

sum; verum quid cupresso simile est cum naufragio; nihil plane; Sed id,

in quo se excellere putat, quamuis tenue st, ct maxime alienum; omnibus in locis apponere cupit; Poetae quoque, de quibus loquimur, plane

idem faciunt; cum enim parum exercitati fiat in ali 'uo grandi volumine;& poemate conscribendo, omnes autem ingenii sui vires consumps

rint in breuibus quibusdam, ac iocosis rebus exprimendis, statim, dum grande illud opus describunt, digrediuntur ad id, in quo se putant excellere; & lucum aliquem umbrosum; aut aram Dianae, aut riuulos leniter fluentes per herbosa prata;aut iridem,eiusq. colores varios;aut Rhenum amnem aut Padum politissimis quidem, & ornatissimis verbis describunt . Sed quorsum naec; aut quid commune habent cum grandi eo poemate. Sunt quidem descriptiones fluuiorum, sylvarum, montium,

4쪽

IN HORAT. ART. POETICAM. y' eiusmodi rerum valde aptae ad poema exornandum, sed aspergi tantum debent, sicuti colores quidam aliquot in locis. Verum hi longe secus faciunt;nam immemores facti eius, in quo potissimum erat laborandum ; centonem veluti quendam centoni ex lucida purpura assuentes illu strare se posse putant suum poema, quod alioqui, neque apte dispositu in , neque integrum fuerit.'Siquis autem huius rei probabilem aliquam asser re velit rationem, Cur poeta: hi in tantum delabantur errorem, nullam ego probabiliorem proferri posse existimo. quam quod maxima pars poetarum decipiuntur specie recti; & omnes, nimio, pe cantaeum id rectum esse existimant, ac laudabile, quod nequaquam est. Exempli causa; Breuitas quidem in oratione summa virtus est, si suis locis apte adhibeatur, sed eam dum aliqui sectantur, & plus nimio assectant; tape in obscuritatem incidunt; itidem hoc ipsum contingere videmus , Vt, dum quispiam ornatas nimium, & expolitas efficere studet descriptiones, in eo nulla appareat rerum grauitas; eit;sque oratio instar sit lucturae alicuius, quae quod nimium lucens, politaque sit, nullos ostentat

acertoS; neque VenaS, neque ossa, neque neruos. Eadem ratione labuntur etiam illi, qui grande aliquid profitentur, id ipsum plus nimio assectantes;nam turgidi fiunt; Similis est scriptorum conditio, qui humilia sequi volunt; nam eorum oratio supcob nimiam tenuitatem, & humilitarem aspernabilis fit. Atque ut alio exemplo res cadem apertius d monstretur ; etiam qui rem aliquam nimium variare student, saepe prodigiosam videre est illorum narrationem. Quamobrem verissime concludi potest, maximam scriptorum partem in vitia haec prolabi, dum alterum vitiorum genus longe diuersum vitare cupiunt, & ideo nulla adhibita moderatione, id quod dissimillimum est, probant,& efficiunt; Atque ita sane omnes decipiuntur, scut & hi, de quibus pauid ante loqueb mur,poriar; qui grande aliquod poema aggressi scribere; ignari, qualis in eo requiratur dispositio; mox digrediuntur in leuem aliquam descriptionem, quae ad partem,seu particulam,potius, quam ad totum poema

spestat; Non admodum dissimiles hi dici possunt fabri illius aerarii, qui IM U S appellabatur,ossicinamque habebat circa Aemylium ludum; is

enim perite admodum, & artificiose, ungues & capillos exprimebat in suis simulacris, quae particulae quaedam sunt totius corporis valde exiguae totum autem simulacrum, S primarias ipsius partes,Vt pote vultum,cervicem, pectus,& brachia effingere prorsus nesciebat. Quod si alicui sanae mentis homini optio detur, non magis, velit huic similis esse, quam corpus quidem habere ab aliqua parte formosum, atque laudatum; ab aliqua vero parte deforme, ac ridiculum, quales ii sunt,qui nigros oculos , & capillos habent, distortum autem, S prauum nasum; Quamobrem recth aliquis huiusmodi poetas monere possit, ut ne tam grandiasbi proponant poemata scribenda; sed materiem suis viribus parem ac sumant, & diu, multumque considerent, quantum suo ingenio assequi

5쪽

Α . t FRANC. ROB. PARA PHR. possint; ii enim qui suis viribus omnia metiuntur, neque maius subeunt onus, quam sustinere possint; & in narrando satis facundi,& uberes sunt; ncque ordinem rerum, in quo sumina virtus est,peruertunt. Siquis autem quaerat, qualis ordo in pocinate requiratur grandi, & Epop co , sciat velim,hunc potissimum requiri, ut res quidem ipsas non ita persequatur,aut narret, sicuti deinceps gestae fuerunt; hoc enim historici est, non poetae; sed aliqua quidem arripiat dicenda,quamuis ab extremo desumpta, mox redeat ad prima,& rursus, quae consequi videbatur, in aliud disserat tempus; Hoc vero qua ratione fiat,facile perspiciet, qui Homeri poemata diligenter obseruarit, & scierit.EpOPcoicum pocina per an- nunciationem,ut Aristoteles in Poct. docet,proferri, eundemq. diuersis susceptis personis, varios referre sermones,quod ipsum sane facit, ut pulcherrimus in hoc genere poematis ordo constituatur, quem qui sequuti non sunt,nescio quidem,an poctae vix sint appellandi; Uergilius certe in Aeneide sequutus est,sicuti patet lib. i. ii. iii. & iiii. Apollonius, qui Argonautica scripsit, hunc ordinem non adhibuit in suo pocinate, quamuis in reliquis mirifice excquatur poctae munus. Atque haec quidem hactenus a nobis dicta sint de ordine Epopoeici poematis, quod temere multi poetae aggrediuntur scribendum, cu nesciant, quanto artificio si opus. Non minus vero iidem reprehendendi sunt, quod temere verba noua confingere student; non quidem quod dictiones nouas proferre non liceat; sed modus in hac re adhibendus, videndum'. ut id caute,& raro fiat. Du bus in primis de causis concedi potest verborum innovatio, vel cum iunctura verborum, quorum significatio suapte natura vix videtur cohaererire posse,nouitatem quandam prae se fert;ut si quis comas arborum dicat, quod ipse protulit Horatius; in hac enim iunctura verborti nouitas inest; quia non est ante v statum,ut coma arborum diceretur, sed hominu tantummodo ; tametsi hoc etiam referri potest ad iuncturam, hoc est, compositionem verborum,quae saepe facit,ut verbum ex duobus ustatis compositum, nouum appareat; quale illud est Catulli MULTI UOLA est mulier. & illud Vergilii: VELIVOLUM mare. Altera causa,

propter quam licet innovare verba, haec est, cum cogimur res obscuras, neque ab aliis ante dictas nouis dictionibus explicare; hinc Ciceroni licuilla videmus, quamuis id pudenter faciat, & nisi petita prius venia, in philosephia veterii Graecorum mandanda literis Latinis . nouas subinde proferre dictiones quod ipsum etiam facit Lucretius; ne multa flere cogeretur . Propter egestatem linguae. Si quis normam hanc sequatur, &cautionem in verbis innovandis, quae maiorum suorum aetate nunquam fuerint prolata; hic, me iudice, non errauerit. Verba autem noua, uOniam saepe reiici solent ab hominibus, videndum est quo modo probari possint; Atque, ut summatim id dica, eius rei videtur laaec una esse ratio, si videlicet ex Graecorum sontibus deriventur; atq. id parce tamen, nam si quis asserat, nobis non licere vllum innovare verbum; is mihi respondeat

6쪽

deat velim, cum id licuerit efficere CAEcilio , S P Lauto, qui prius vixerunt; cur itidem non liceat UERGILIO & V A R IO 3 Aiq.

ut hos praeteream doctissimos viros,quib. id fortasse pro suo iure concedatur propter singularem eruditionem,& summam inliteris aut horitatem & dignitatem; cur non etiam cuiuis hoc ipsum concedatur Z Rcur inuideatur is, qui possit docte & apte fictas nouas aliquot dictiones comparare e Nam si C A T O; & ENnius, caeteri l. superioris aetatis

homines Latinum sermonem locupletarunt, S multa nomina noua rerum protulerunt; non est, cur caeteris hoc idem ius denegetur; ct innovandorum verborum potestas eripiatur. Licuit certe, & semper licebit etiam posthac nouas dictiones confingere; modo agnoscant hom ines, cuius aetatis illae sint, non secus ac numismata solent agnosci ex nota, quam praeseserunt;Nam sicuti arborib. folia modo decidunt, modo renascuntur pro diuersa temporum ratione; ita etiam verba, alia quidem intereunt, &abolentur;alia vero rursus enascuntur,& florescunt. Quid vero mirum,si hoc contingitZ nam iptimet homines morti addicti sunt;& res ipsae etiam naturales mutationem & interitum patiuntur. Saepe videre est, ubi terra erat, eo mare influxisse,& rursus, ubi aquosae

erant paludes; ibidem desiccatis aquis, opimos, ac feraces esse agro S, arationi, & satiani aptos . Fluviorum quoq. cursus saepe mutantur, &alio decurunt alueo, siue in sponte fiat; siue hominum labore,& opera, qui, quod viderent eorum inundatione segetes perimi, S arua praerodi; alio magna vi aquarum fluxum impulerunt; Quod si in his rebus tanta mutatio, & vicissitudo est, quis sperare debeat, sermonis Latini eandem semper fore speciem; S eius venustatem nunquam interituram p Res quidem aliter sese habet, nam multae dictiones. quae iam obsoletae erant factae,rursus pristinam acquirent dignitatem; multae quoq. quae nunc in magno sunt honore, contemni incipient, sic volente ipso

usu, qui arbiter est veluti quidam, S summus magister loquendi, &normam pro suo arbitratu hominibus singularum dictionum praescribit. Atq. haec quidem a nobis hactenus dicta sint de verborum in nouatione,in qua imperiti illi poetae,quod nihil non putabant sibi licere, valde decipiebantur. Non minus vero peccant iidem poetae, qui cum res gestas magnorum Regum, & Ducum, pace, belloq. scribant, alio quouis utuntur metro, quam quo uti decet, quod si id ignorabant, discere tamen poterant a praeclarissimo omnium poetarum Homero, qui primus monstrauit, quo metrorum genere bella possent describi . heroo scilicet, & hexametro, quod ideo huic poematum generi aptum est , quia multu in se ponderis,& firmitatis habet, Sicuti etiam praeclare docet Arist. in Poet. Atq. id sane optima factum est ratione, nam singula poematum genera proprios habent numeros, S metra, qui b. proferri debent, pro materie earum rerum,de qui b. agitur; Hinc factum est ut

olim elegis versibus lugubres naeniae, dc querimoniae scribi caeperint;

7쪽

s FRANC. ROB. PARA PHR. tametsi postea amores, & lusus quidam iocosi eo genere metrorum iticlusi sunt, ut facile iam obseruare possit aliquis, quae materies elegis apta sit: qui quidem,si quaeras a quo primum inuenti fuerint; ignorare me ingenue fateor; nam de ea re adhuc inter se certant grammati

ei: & nondum lis est diiudicata. I Ambici versus, quibus ante poetae usi sunt,& Archilochus in primis, ad maledicendum, unde Sipse Iambus appellatus est . Sicut in Poet. docet Aristoteles aliquanto post asciti fuerunt a Comicis, & Tragicis poetis ad sua poemata scribenda; nam ut etiam Aristoteles ait in Poet. Iambus proxime acce dit ad solutam orationem , & homines inter se colloquentes in quotidiano conuictu multos sine ulla meditatione proferunt iambos: Quoniam igitur in Comoedia,&Tragoedia inest imitatio earum rerum, quae ab hominibus fiunt, dum inter se colloquuntur; eo opus fuit metro in tali poematum genere. Adde quod metrum hoc, tametsi simile est solutae orationi, vincit tamen popularem illum loquendi modum; S aliquantulum a vulgari consuetudine recedit; ut enim poema aliquod dicatur, non tantum imitatione opus est, sed etiam metro; non quidem quod metrum absque imitatione poetam ullum efficiat ; Sed & ipsum requiritur tamen , ne nimium soluta sit oratio, sicut etiam in Poct. innuere videtur Aristoteles. Lyrico poemati aptis sme inseruntur Deorum, ' Heroum laudes; nec non etiam iis celebrare licet, qui in Olympiis, aut cestu, aut quadrigis, aut cursu extiterit victor; possunt etiam hoc genere poematis amores iuuenum decantari , & lasciua carmina describi. Haec quidem, uti diximus, ita

distinguenda sunt; S singula singulis adaptanda; Quod si quis haec di

stinguere nesciat, omniaque perturbet, atque commisceat sua insci tia, non debet is inter poetas connumerari; Atque eo magis sane hoc hominum genus detestandum videtur, quia in suo errore pugnaces sunt; maluntque perperam scribere, & defendere ea, quae praua sunt, quam discere id, quod rectum est. Uersibus Tragicis res Comicae tractari non debent: nec e contrario res Tragicae versibus Comicis; sed & his, & illis suus tribuendus est honos . non negarim tamen interdum sermonem in comoedia assurgere, S pleniorem fieri, cum praesertim delitigantem aliquem senem iracundum, aut militem suas res ge stas iactantem inducimus; In Tragoedia quoque plerunque humilem, S tenuem proferri orationem smillimam Comicae, clim praesertim Hero es calamitate aliqua pressi, dolentes, δ. opem implorantes inducuntur ; tunc enim minime opus est uti turgido, & nimis elato sermo

ne; alioqui auditorum animos non commouerent,neq. commiseratione digni viderentur,si inflata & grandia proferrent verba: qualia ipsis conueniebant, antequam in miseriam laberentur. Obiiciat se mihi hoc loco aliquis, S dicat, si id fiat,corrumpi omnem venustatem S grauitatem poematis Tragici, quod nihil nisi grande & elatum recipit; Huic

8쪽

IN HORAT. ART. POETICAM Huic ego ita respondendum puto, non satis esse, ut pocinata venustasiat , & dignitatem suam seruent; nam dulcedine quoque, & suauitate quadam sunt conspergenda, ut possint auditoris animum inflectere inquan cunque voluerint partem; ita enim comparatum est natura , t homines eodem genere perturbationis moueantur, quo illum moueri vident, qui loquitur; Hinc fit, ut ridenti arrideant & senti flentes ipsi quoque praesto sint; Si igitur in tragoedia ullus est Heros quamlibet summo loco natus, qui alios ad fletum, & commiserationem impellere velit, ipsi nimirum est primum flendum , ac lugendum, talisque eius debet esse oratio, ut non imperiosa, sed renusta; non elata, sed humilis appareat . quod si secus loquetur, ac fortune miserabilis exitus postulat, spectatores aut non fatis attente audient, aut ridebunt etiam; et enim qui

aduersa conflictatur fortuna, praeterqu&m quod vultu moestitiam praese ferre debet, conuenit etiam sermo tristis, ac lugubris. Homini vero, qui ira fuerit succensus, sermo attribuendus est minarum plenus. Iocosis hominibus, & ludere volentibus lasciua, ac petulca Verba competunt; sicuti seueris grauia.. Neque vero haec temere fiunt; nam ita postulat non solum artis, sed etiam naturae ratio; Natura enim ipsa primum intimos hominum animos effingit, & impellit modo ad hunc, modo ad illum habitum, ut vi res vel secundae fuerint, vel aduersae; Hinc

fit ut aut laetitia euehantur, aut ira concitentur, aut graui aliquo ma rore pressi iaceant. Porro ex huiuscemodi animorum assectionibus varii existunt sermones; lingua enim veluti quidam interpres animi est; ct quicquid animo prius homines conceperint; ipsa postea profert, &explicat; Si igitur dissidium fuerit inter linguam, & pectus; verbaque

non videantur competere interioribus animorum habitibus, & assectionibus , merito ab omnibus fuerit explodendus, ct ridendus ille pocta, qui artis huius ignarus longe diuersam sequutus fuerit viam, & ratio nem in scribendo; hoc vero vi commodius fiat; praeterquam quod ad interiores animi assectiones respiciendum est, personarum quoque conditio , studium, natio & aetas est consideranda; nam pro harum rerum diuerstate diuerses quoque mores existere necesse est; de qua re copio

se etiam Aristoteles agit in Poetica, ubi de moribus loquitur, quidque in his seruandum si docet. Atque id ut exemplis apertius fiat, aliter loqui inducitur Deus aliquis, dc Heros; multoque aliter senex, ac iuuenis, qui adhuc florente sit aetate, & cupiditatibus ferueat; longeque diuersus sermo attribui debet matronae alicui, quae nobilis fuerit, ac potens; atque nutrici, quae in primis sedula, & officiosa effingi debet; Alio etiam vii-tur sermone mercator, qui multas per regiones peregre profectus fuerit, & rusticanus agrorum cultor; Dissimiles quoque erunt in sermone Persae ac Macedones;Colchi, & Assyrii; Thebani,& Argivi; caeterique, qui aut natione,aut patria inter se differunt; Quare ego scriptores poematum monuerim,ut in personis effingendis magna adhibeant diligentiam, a. i bb

9쪽

3 FRANC. ROB. PARA PHR. quod ut facilius intelligatur , ita puto distinguendum. Persona, quae loquens inducitur a pocta, duplex est, aut vetus, aut noua; Veterem appello,quae ab aliis poetis ante fuerit saepe inducta. Novam vero, quae tuc primum essicta sit. Exemplum veteris fuerit lauiusmodi. Achilles apud Homerum primum , deinceps apud alios omnes poetas iracundus , acer; impiger ad labores suscipiendos, inexorabilis essingitur, eoque ingenio praeditus, ut legibus se velit esse superiorem, & robore corporis, atque armis fretus, nihil non putet sibi licere .LMedea in veterum tragoediis ferox, & aspera; atque, ut Euripides vocat, Ino flebilis. Ixion perfidus. Io vaga. Orestes tristis , & furiis maternis exagitatus . Atque haec quidem de persona veteri dicta sint. Si vero noua effingitur persona, quod raro accidit in tragoediis; quia ut Aristoteles ait, paucarum familiarum sunt, & nomina noua confingi non possunt; In comoedia vero frequenter, nam pro arbitratu suo unusquisque S a

gumentum comminisci,& nouarum personarum nomina excogitare

potest. Si igitur hoc fiat, diligenter videndum est, ut moreS earum personarum sibi constent, & seruent eam , quam Aristotcles in Poctica ol Mini αν Vocat. turpe enim fuerit, & indecorum, si diuersia conspiciatur in extremis actibus, ac ab initio processerit in medium; multo vero difficilius est nouum tractare argumentum, ' nouas eiungere personaS, suam insistere veterum poetarum vestigiis; nullusque est, qui non pos-st aptius multo, & facilius tractare res Troianas ante ab Homero descriptas,&ex ipsis sibi desiimere dramata tragica, quam proferre res

ignotas , neque prius auditas: Quod siquis ideo nolit hoc efficere, quod putet non satis magnam sibi proponi laudem in exprimendis alienis fibulis ; is sciat velim. posse multis quidem modis materiem, quae ab aliis fuerit tractata, propriam cssici . Atque id sane continget; si pocia noluerit immorari ei rei, in qua ille, qui prius scripsit, multum operae posuit.

Si neglexerit itidem singillatiin omnia vertere, tanquam interpres , qui ab aliorum praescripto nunquam discedit; s praeterea seipsum non intruserit in angustias, unde exis re postea non possit, & cogatur, Velit, nolit, aliena scripta exprimere imitando, ne uno quidem praetermisso vembo ; Optimum quoquestierit, si ab ipso statim initio poematis se pollicitatione aliqua grandi & inflata non obstrinxerit ad omnia persequenda, qui enim sub exordium operis turgide,ac magnifice nimium aliquid iuerit pollicitus, non potest id sine magna reprehensione praetermittere; quo vitio olim laborauit Antimachus poeta, cognometito Cyclicus distius, qui ita exorsus est, . in Fortunam Priami cantabo, & nobile bellum. Quid enim lato erat opus hiatu,aut quid tandem praestiterit vir hic egregius, quod tam inflatis verbis Nr esse possit; plane, quod in veteri adagio circumfertur, verum esse perspicietur, ex montium partu murem

nasci exiguum, quod non minus apto in huiusnodi poetam retorqueri

10쪽

IN HORAT ART. POETICAM. 9poterit, ac olim a Tacha rege in Agesilaum dictum fuit his verbis.

exorsus est Homerus omnium poctarum facith princeps ; qui cum nihil moliretur impudentur, hoc leni usus est principio. Dic mihi musa virum,captae post tempora Troia Qui mores hominum multorum Vidit,& VrbeS. ,, In hoc tam leni exordio quis non perspiciat, quale si doctissimi poetae ingenium, quam prudenter omnia egerit; non enim cogitabat ex ulgore fumum, sed ex fumo lucem dare; ut siquid speciosum postea deprompturus esset ; maiore animos audientium voluptate afficeret, qua alio

qui prorsus suisset sublata ab inani aliqua,& turgida pollicitatione. Hinc

cernere est, quanta cum venustate, quasi praeter omnem spem audien

tium narret de Antiphate: Scylla, & Charybdi . de Cyclope S aliis huiusmodi; Nec suas narrationes ab ultimo rcpetit initio rerum ; nam cum de reditu loquitur Diomedis, non orditur ab interitu Meleagri, Troianum vero bellum descripturus non repetit a Ledae partu;sed picno semper gradu ad exitum festinat,& medias ipsas res aggreditur exponendas , non secus ac si ex prioribus auditori notae esient; Quae vero vi det ornatum recipere non posse, nec sua tractatione illustrari, praetermittit; nam in minutissimis quibusque rebus videbat s bi non esse inam randum ; Iam vero si mendacium ullum profert, id aptissime facit, nam falsa veris miscet, diligentόrque cauet, ne medium a principio, aut finis k medio discrepet, atque idem plane fecisse videtur, quod Arnstoteles in lib. Poet. obseruauit, ubi docet, quomodo mendacia a poetis per paralogismum proferri debeant; Verum, postquam a superi re sermone digressi satis multa de his rebus diximus, non inutile fuerit, si demonstratis malorum poetarum erroribus, ipsis certam normam scribendi poematis praescripserimus', breuiterque declarauerimus , quid in draniatico pocinate, non sol im in epopoeico seruandum sit. Si quis est igitur, qui spectatorum gratiam inire, & plausum , atque a clamationem ab iis elicere in recitatione sui poematis cupit, debet is in primis singularum aetatum quales mores fiat, obseruare, ut in omni bus persoliis describendis illud a Graecis appellatum m ubiqtie exprimat ; Non grauabor itaque breuiter lingula explicare in gratiam eorum, qui poemata scribunt, sicut Aristoteles in Rhetoricis ad The decten oratorum commodis inseruiens explicat. Puer, qui adhuc t mera est aetate, nequelmultum ramen ab adolescentia abest, qui & fari optime iani didicit, neque incessu vacillat, libentissime cum suis a qualidus colludit, & ad iram facillime irritatur, quam mox acceptae iniuriae immemor deponit, & in horas mutatur. De hac quidem aetate nullam Aristoteles in Rhetoricis facit mentionem , quia oratoris non est eius aetatis mores adnotarc quae nihil prudenter, aut quod in iudicium venire possit; agit; Poeta verb minutius sngula persequitur, nec

SEARCH

MENU NAVIGATION