장음표시 사용
11쪽
tamen ipsi,quamuis multum in omnibus elaborct, inania quae sunt, c-- siderat; quid enim attinet infantium naturam, aut mores obseruare; quorum nulla in poemate esse potest imitatio; cum eorum sermo, quod voces effingere nesciant exprimi non possit; Iam verb iuuenes adulti , ct impuberes, postquam li latere magistrorum discesserunt, liberamque inierunt vivendi rationem, omnem suam curam, & studium in equit
tione, & venatione, quae duo speciem quandam similem bello, S praeliis habent pontit; S in gramine Campi Martii palaestra,disco,iaculo,&saltu
se exercent; Iidem facile in vitiu flectuntur, monitore inque,& reprehensorem pati non possunt; pigri verb,ac tardi sunt in parandis iis, quae ipsis
aliquando utilia esse poste videantur; Rem a maioribus partam profundunt , pecuniae parandae minime intenti; Multis hos videas semper agitari cupiditatibus, ferocique esse animo, ac spiritu; vehementer aliquid appetere, quod cum fucrint adepti, mox prae nimia mentis inconstantia fastidire, ac negligere incipiunt. Virilis autem aetas,in qua iam dese bucre cupiditates, longe diuersa sequitur, nam & diuitias in longos usus sibi parare studet,& gratiae hominum ineundae, quacunque potest ratione, intenta est, intelligens, quam firmum praesidium homini proposi se fidei sua q. credere positi,
tum sit in rebus aduersis, si amicis, quorum labundauerit; honoris verb appetentior est, nullaque in re maiorem adhibet diligentiam,quam ut ne cui videatur inconstans;turpe enim putat aliquid committere, quod postea non probarit: Senem autem,Vtpote qui iam vergente est aetate, multa incommoda circumueniunt, Rebus partis uti nescit; vel ut verius dicam, non vult,ab ipsis tanquam a rebus sacris abstinens ; omnisque timide agit, Negocium aliquod ,prius quam conficiat , saepe in longius differt tempus; Tantum vero abest, ut, quamuis prope absit a morte, mori cupiat, ut etiam speret, se multos victurum a
nos ; In conuictu difficilis est; morosus, semperque habet in promptu,de
quo conqueratur, Rerum anteactarum libenter meminit; suaeque aetatis mores semper laudat,& reprehendit praesentem vivendi rationem; Sed nimirum adueniens aetas,& ad maturitatem tendens multa affert hominibus commoda; decedens autem, S ad senectutem inclinans, non modb Commoda aufert, quae attulerat; sed & multis incommodis homines as.ficit; miris q. quibusdam discruciat modis. Summa igitur omnium prae ceptionum nostrarum haec fuerit: quatenus ad varias hominum aetates spectat, ut poeta diligenter caueat, ire ea, quae iuueni conueniunt, seni a tribuantur; aut quae viroru propria esse videntur,puero mandentur; semper enim ea, quae singulis aetatibus adiuncta sunt, sequi debemus, & ipsis, conuenientia quae videri possint, assignare. Aliud quoque poetae scribenti tragoediam diligenter considerandum est, nequid absurdum fiat. Hoc verb quale sit, breuiter explico. Res aut agitur ab histrionibus in
scena , aut intus acta nunciatur, atque exponitur; ita autem compam ratum est natura, ut minus moueant animos, quae audiuntur, quam
12쪽
quae oculis cernuntur; certius enim,& expressius cognoscuntur ea, quae Visu percipimus, quam quae auribus; illa enim ipsemet spectator sibi proposita arripit, atque cognoscit; haec vero aliunde in animum per aures in truduntur; Debebit igitur attente operam dare poeta, ut intern 1 Car, quae agenda, quaeue non agonda sint in scena; nonnulla enim intus occultanda sunt, nec in scenam promenda; Atque ut ne ignorentur, Cum ruerint ex oculis sublata, peropportune hoc a veteribus excogitatu fuit; t ab aliquo narrentur, postquam acta sunt, neq. enim humanitas, ct molistudo animorum patitur, ut Medea coram populo filios suos trucidet; aut Atreus viri maxime nefarius Thyest e fratris sui filium enectum p Iam coquat, & patri comedendum apponat; aut Progne plumas induan& in auem Vertatur; Cadmus autem in anguem; si enim Duiusmodi spectanda pr buerit poeta in scena ; quae crudelitatis plenissima sunt; praeterquam quod illa sua atrocitate animos offendent spectatorum ; lueCquoque non erunt similia vero; necesse est igitur, ut & nulla fide dignus appareat, & multum in se concitet spectatores. Est & aliud, in quo vigilet oportet tragicus poeta, si modo sbi laudem parare studet, non enim decet pauciores, aut plures quinq. actibus in fabula poni; nam haec ruerit iusta ipsius magnitudo. Quatenus verb spectat ad machinam, equa canitus Deus aliquis in scenam ducitur, sciendum quidem est, consuetudinem hanc li veteribus introductam, qui putabant fabulam aliter solui non posse, propter maximas contentiones, & turbas, quae sepe inter homines existunt; huius rei exemplum qui volet, sibi sumat ex Euripidis Iphigenia, sub finem; itidem in Helene; nam Minerua, Castor, &Pollux Dii per machinam inducuntur, ea ipsa de causa, quam dixi mus. Censemus igitur non ubique machinam adhibendam, sed tum soluminodo, cum aliquid inciderit, quod labore hominum,& industria
confici non possit, Deorumque ope, ac potentia egeat. Aristoteles ta anen in lib. Pocto totam hanc consuetudinem reprehendit, putatque mnino esse e medio tollendam tum, quod praeter veris mile fit; tum quod ingenioso pocta opera danda est, ut solutionem fabulae non extrinsecurinam id parum artis in se habet, sed ex ipsam et fabula petat, quod vid tur diligenter 2 Sophocle seruatum. Non minimum quoque ad artem spectat, ut quarta persona, quae in collocutionem venerit, pauca loqua
tura, nam scuti scribit Iulius Pollux lib. iiii. Si quartus histrio aliquid profert, id ipse in ' τραχορηγμα vocatur, & quoniam in tragoediis inseritur chorus ; huc quoque operam suam conseret poeta, ut omnia summo artis, cio facta videantur. Debet chorus suasoris velut cuiusdam, S monitoris yartes sustinere; grauitate naque, ct constantiam omnibus in rebus prae se ferre, qualis maxime decet fortes viros . Illud in primis cauendum, iam quid inter medios actus concinat,quod non cohaereat cum fabula,& spe
ciet ad id, quod sibi ab initio transigendum proposuerunt 'personae illae Dramaticae. Et ideo prudenter, docteq. monet Arist. in Poet. Oportere
13쪽
ii FRANC. ROB. PARA PHR . choros tragicos αναγουνῖdoci, uti videre est apud Sophoclem; nam Euripides alicubi diuersam secutus est rationem , quae satis probari non de bet; Cum enim in tragico poemate imitatio sit hominum, qui inter se negociantur,ac colloquuntur de re seria, & graui, nihil ab iis debet proferri, quod cum reliquo sermone non sit coniunctum. In primis vero chorus faueat bonis, & aduersetur improbis, & eos, qui in rebus agendis ancipites fuerint,suo consilio iuuet; Iratos homines blando sermone molliat, ac mitiget; eortamque se semper studiosum prae se ferat, qui ab omni vitiorum genere abstinent; laudet frugalitatem in conuictu; ebrietatem , & nocturnas compotationes detestetur. Iustitiae, & aequitati s Ueat; leges tueatur; ciuium concordiam foueat,& bella propulset,ut sitis in octo vivere liceat,& omni metu liberi sint; qui ab hostibus grauis saepe impendere solet. Eius fidei,si quod arcanum tuerit commissum, constanter tegat. Demum Deos immortales oret, ut bonos viros e calamitati
bus ereptos, pristinae restituant selicitati; superbos vero,& insolentes homines graui aliquo incommodo urgeant, ne suo fastu caeteris nocere poΩsnt. Haec atque huiusmodi choro attribuenda sunt in tragoedia; nam qui haec seruarit, laudatissimus poeta ab omni fuerit parte, eiusq. scripta saeculis permanebunt innumerabilibus. Verum his omissis reliqua persequamur. In tragoedia paulatim, sicuti in caeteris artibus, omnia inuenta sunt,& aucta; & quae ab initio rudia erant, atque exigua, suum incrementum,& ornatum adepta sunt, quod ex tibiis satis demonstrari potest; Crant enim olim tenues, ac simplices , neque multa habebant soramina; sonumque emittebant adeo exilem,ut choris quidem satis esset; sed in pna theatro spissa sedilia , quae postea extiterunt, complere non pos sent; carebantque eo ordam edto , quo nunc exornari solent; orichalco scilicet; sed ita sane ferebat ea aetas , ut rudes essent, & inornatae; postea
autem magnitudine adeo creuerunt, ut cum tubae sonitu facile certarent I neque vero theatris magnis, aut grandibus tibiis olim opus fuit; Cum Romae non innumerabilis, ut nunc, esset populus; sed paruus; ne que delitiis,& luxu circumflueret, sed frugi, castus, & verecundus; Po u in enim imperii fines propapari coeperunt, & murorum ambi tus , qui Urbem cingerent, amplior factus est, crescente in dies multitudine; & festis diebus in honorem Genii sacra instituta sunt; in quibus o
mnia summa cum hilaritate, & impunitate fiebant; numeris quoque tibiarum , & modulationibus mollioribus; minusque grauibus uti coeperunt ; Neq. Vero hoc mirum cuiquam videri debet; nam nullus est sanae mentis homo, qui ab indocta multitudine, quae ex urbanis,& rusticis hominibus commista sit; si praesertim omnium curarii S laborum vacationem habeat; quamuis autem non deessent viri graues, & honesti, qui ea
non probarent,non poterant tamen alios cohibere, aut moderari; ita igitur factum est, ut tibicines, neglecta prisca numeroru grauitate mollius,
14쪽
IN HORAT. ART. POETICAM. indutus per pulpita incederet. Non dissimili ratione etiam lyrica poesis
aucta fuit,& cum antea omnis ipsius oratio praeceps esset, & extemporaria, meditata diu,& bene composita uti coepit; ut non multum differret a Delphicis carminibus,quibus oracula dantur. Tragoedia Quoque anaplificata est, nam inseri coeperunt satyricae recitationes; quod hac de causa videtur factum. Spectatores tragicarum rerum, quae seuerar sunt & atroces, imitatione,& recitatione ispe defatigabantur. Erant igitur illoruanimi relaxandi iocoso aliquo sermone ut attentius, veluti renouati,& recreati reliqua audirent, & lpectarent; Fuisse verb hoc necessarium factu quis negeti si consideret, non nisi post sacra peracta,& libationes bene putum , quasi omnibus solutum legibus spectatorem illis recitationibus interesse consueuisse. Aristotcles quoq. in Poet. innuere videtur, satyric tragicis immista, sed mox sublata; neq. enim coueniebant, quod saty ricalsociis magis esset saltatoria,& tetrametro uteretur versu, qui propter sua ongitudinem maxime aptus est ad saltationem; Quatenus vero ad con suetudine hanc spectat intermiscendi satyras, quae lasciuae sunt, tragoediis, quibus nihil est grauius,& magis seuerum. Ego ita sentio, dandam q. esse hanc veniam, modo cachinnus, atq. dicacitas satyrica coxas l. progrediatur, Vt non corrumpat tragicam grauitatem; neq. nimis magna repente
mutatio fiat rerum grauiu in res leves; & sermo, qui ante seueritatis erax plenus ad infimam humilitatem redigatur ;& dum grauia vitare studet inania sequatur. Adhibendus igitur erit modus in satyricis his recitati nibus,ut & breues sint,& aliquanto minias mordaces. Tragoedia enim instar est matronae alicuius,quae festis tantum diebus domo egreditur; margnaq. cum dignitate incedit; pudoris sui ubiq. rationem habens; Quantum verb ad dictiones spectat, quibus uti debemus in satyris scribendis; non satis est, ut simplices sint,& propriae; multumque dissimiles a tragicis, quae fucatae, θ grandes esse solent; Sed videndum quoque,ut ne declinent ad comicam humilitatem; Satyricus enim sermo a comico multum dissert, medium q. veluti quendam locum obtinet inter tragicum,& comicum. Qui igitur saty ricum scribit poema,dabit operam,ut nota quidem tractet, non secus, ac comici,& humilia, nam materie parum disserunt; non tamen notis verbis,sed fictis, S alio quod a modo rem eandem adu
brantibus,quod sermonis genus in primis lepidum est,& suave, quali usus est Horatius ipse ubiq. in Satyris,& Epistolis; atq. in hoc ipso etiam libello Poet. sicuti unusquisque per se potest cognoscere; atq. Vt ne exemplo locus hic careat; quemadmodum ipsemet Horatius in hoc libello populares homines,ac plebeios volens tignificare ait. Nec siquid fricti ciceris probat aut nucis emptor. Eius generis sermonis, de quo loquor, haec summa virtus est, ut quilibet quidem legens eo modo se scribere polo speret,sed si periculum faciat,no assequatur; R idem pland ei contingat, quod Cicero de optimo orat. sermonis genere loquens , ait, Cogitanti quidem multa esse facilia; experienti autem nihil minus.Optimum enim
15쪽
1 FRANC. ROB. PARA PHR. illud est loquendi genus, quod sua facilitate incautos homines decipit.Εstidi aliud quiddam diligeter obseruandu in lalyrico poemate,nequid praeter decorum fiat; Cum enim personae Satyrorum, qui in sylvis,& locis a
grestibus educati versari solent, loquentes inducantur, non est ipsis attribuendus sermo urbanus, ac pene forensis,tanquam si in triuiis ciuitatis, ct angiportu aliquo versarentur; nam si Satyrorum sermo, nimium moliatis,ac lasciuus fucrit,obscenitatemq. magis urbanam, quam rusticanam
prae se tulerit; equites,& senatores, qui aliqua dignitate sunt, S authoritate praediti; possuntque docte de literis iudicare, aequis animis ipsum non audient, neque ulla laude,aut praemio dignum censebunt,tametsi senta sile vulgus hominum rude, quod in iudicadis pociarum scriptis parum omnino perspicit,quid rectum, quid ue non rectum sit, id ipsum loquendi genus probarit. Verum de satyrico poomate hactenus dictum sit. Nunc edeo, unde digressus fueram; & de tragoediae artificio loquor, quod qui'
magna ex parte consistit in numerorum,& versuum apta concinnitate; de
ea quoque breuiter est dicendum; quandoquidem multi peccare vi filia tur. Dictum est a nobis ante ad tragica poemata scribenda Iambicos ven1us ascitos fuisse, quod orationem redderent similem solutae. Iambus pes; quoniam syllabam longam habet alteram breui subiectam, celer est,& rotatili quadam volubilitate; Ab eo trimetri versus , qui senis constant pedibus iambici dicti. Sed quoniam iamborum celeritate nimium leuis es ficiebatur oratio,vt aliquanto grauior, & tardior esset, spondaei intermisceri coeperunt, qui stabiles sunt, ac lenti; sed ea tamen lege,ut secunda,&quarta sedes iambis semper reseruaretur; in reliquas admitterentur, &iambi, & spondaei; Ennii, & Accii versus raros habent iambos; & ideo. quod grauiores sunt, laudatiores quoque; videndum tamen, ut in hac re moderatio adhibeatur; Nam si abundarint, plus nimio, spondaeis versus tragici,& magno cum pondere pronunciati fuerint, quia non expriment imitationem quotidiani sermonis; duplicem subibunt reprehensionem, nam incusabitur primum poeta, qui tales fecerit versus, quod impatiens,iorae sit, neq. multum operae ponat in suis versibus expoliendis; si enim elimare eos voluisset,amouendi erant spondaei; etiam si id magno interdum fit labore S ipsoru loco iambi reponendi. Verum qui laborem subterfugit elimandi versus suos; e6sq. spectandos offert,ac legendos ea forma, qua primum celeritate quadam mentis fuerint efficti,nil mirum si in hanc incurrit reprehensonem. Deinde non carebit suspicione ignoratae artis; quae quidem res multum in se turpitudinis habet; Hoc enim ars postulat,sicuti ante diximus, ut poeticus sermo proxime accedat ad similitudinem quotidiani, quo inter se colloquentes nomines utuntur; Frequentia igitur illa spondaeorum hanc imitationem tollit; plures enim iambos proferimus, dum inter nos colloquimur. Dicet sortasse aliquis, me nimis accuratum esse in numeris etiam ipsis ponderandis, S potuisse hoc facile praetermitti,pam magni n5 refert,tardior ue an celerior versus sit, modo. 6 i , apte
16쪽
IN HORAT. ART. POETICAM. Is apte sententiam de quavis re exprimat; Huic ego respondendum puto . verum quidem illud este; non ab omnibus perspici male modulata poemata ; ct ideo saepe a maioribus nostris datam venia indoctis poctis; cum tamen dari non Gebuisset; Sed quid tum postea Z Iccircone aliquis putet sibi licere vagari,nullam q. certam sequi normam in scribendo poemate; quod certo sciat I paucis sua errata perspectum iri. vel si etiam perspiciantur,speret se veniam consecuturum. Atqui non satis est reprehensionem euitare, s laudem etiam non paraueris; Quamobrem ego huiusmodi i Poctas monuerim,ut Graecorum scripta,die, noctuque legant , ii enim optimi sunt scribendi magistri; nihilque unquam protulerunt sine summo artificio. Hos igitur velim sibi proponant imitandos, qui laudem assequi
voluerint; & observent,quibus verbis, qualibusque numeris usi fuerint. Aetate nostrorum maiorum, plurimi, ac fere omnes, qubd non multum iudicio valerent, nimium, scuti mihi videtur, patienter audierunt, & approbarunt sales,& numeros Plauti; nam & in iocis immodicus est, saepe etiam insulsus; in numeris vero parum inseruisse videtur auribus doctorum hominum; Quare satis mirari maiorum nostroru inscitiam non pos Isu ira, qui Plauto latum tribuerint; Sed nos,qui aliquanto diligentius rem considerauimus, illum plane damnandum censemus, hocque non minus vero, quam libere proferimus, ut, si se res aliter habeat, non recusemus magno etia cum discrimine nostrae dignitatis, iudicandi hanc aleam subire, ut quantum de hoc nostro iudicio,tantum de eruditione, & dignitate
nostra dematur; sed non vereor,ne id quod diximus, non placeat doctis viris,qui sales urbanos ab inurbanis,et salsos ab insulsis diiudicare sciunt,
aures ita habent assuetas, ut legitimum numerorum sonum statim dignoscant. Apud Graecos numerosa poemata sunt, ac bene modulata; eo
plane, quo anth diximus, modo; sed neque id statim ab initio fecerunt; nam Thespis primus tragici pocmatis imitationem excogitasse sertur, &homines, qui versus recitarent inconditos, nec satis cultos, plaustro v Itisse per urbem,non personatos quidem,sed fece illitos vultum. Verum
taliouato post Aeschylus, ct personas,& pallam,& puisiti aedilicationem;
alia q. quamplurima inuenit, ut non immerito ἁ veterivus Graecis tragoediae parens fuerit appellatus. Ipse vero in primis docuit, quo Fenere se monis scribenda esset tragoedia,et numeros adhibuit maxime conuenientes; Non multo post eam aetatem in lucem prodiit comoedii; quae vetus
dicta fuit postea; magnopereque aliquandiu placuit ; sed improbari coe-lsit propter nimiam dicacitatem; impune enim, etia ipsis nominibus pro-atis, huic, & illi maledicebant. Eo igitur res redacta est,ut lege cautum sit ne quis huiusmodi poemata, iniussu magistratus in scenam deduceret; δ sic comoedia vetus paulatim negligi coepit; sicut etiam Aristoteles in Poet. scribit. Verum qualecunq. id filii pocmatis genus,viguit aliquat diu ; & Latinis imitandi occasionem praebuit; nihil enim intentatum reliquerunt; Nam quicquid ausos fuisse Graecos videbant, ipsi quoq audere
17쪽
16 . FRANC. ROB. PARA PHR. cceperunt; imo tantus ipsis inerat scribendi ardor, ut etiam, siae Gra corum praescripto,de rebus Romanis comoedias c5 scripserint,quae praetextatae,& togatae postea dictae sunt; nam quas a Graecis transtulerant palliatas vocabant; Nec sane parum laudis ipsis,vel ob hoc unum,tribui debet ; magnum enim specimen sui ingenii, & eruditionis dederunt; Cum Romanarum rerum argumenta scribentes, cum Graecis fere de summal aude concertarunt; Ac nimirum Latini homines n5 minus eloquentia, et artificio scribendi, quam armis, et rei militaris scientia Graecos excellerent, si nostrates poetae in elimandis, S corrigendis suis scriptis oporam. ponerent; neque statim,quod semel ab ore exiit, quamuis non satis meditatum probarent. Sedulitas in corrigendis versibus hoc assequeretur , ut o multae dictiones aptiores,lucidioresque ponerentur, ac veluti de loco non suo minus aptae truderentur,numerique, id quod in primis postula bamus,suaviores essent, Saccommodatiores imitationi effingenda . nam nullum poema satis probandum est, nisi multa meditatione fuerit scri- pisi,ac magno labore emendatum .adeo ut adhibita litura quamplurima fuerint ex eo sublata; S multa immutata,vt tum demum probetur, cum
in eo nihil obscurum ; nihil rude,nihil asperum appareat; sed omnia sint
lucida,& edi polita, instar marmoris, quod ad unguem claboratum sit. Invaluit inter homines vetus quaedam opinio, quae a Democrito prima fluxit,ingenium plus conferre poetis ad scribendum, quam ars; fortunatosque esse,& omni copia abundare, qui ingenio valent; Artem verb ab iis tantum necessario adhiberi, qui cum tardi sint,&hebetes,velint,nolint coguntur multum adhibere:cogitationis; & ab arte ipsi , cuna nullum linatura habeant, adiumentum aliquod petere. Idem Democritus in numero poetaru eos hon censebat esse ponendos, qui furore aliquo non agitarentur; & mente essent sua abalienatia Hinc videas multos, qui videri student pestae;barbam alere, ungues non recidere; solitudinem petere . Vitare forum clesiam,& balnea; ut prorsus insmire videantur; Sed agant ut lubet; Ego enim malosneste vere,scuti meus est mos, quotanniS atrabilem aliquo pharmaco purgare,qulim ea non eiecta a , Sueν, si modo verum est,et lancholicos solos ingeniosos esse; Quod si non potero la datum ab inad scribere poema; recte tamen diiudicabo aliorum scripta; ac veluti censor quidem, S Aristarchus adnotabo, quid recte, quid perperam dictum sit. Praeceptioncsque volentibus tradam, quas si fue)xint secuti,aptu scribant; ut cum ego parum idoneus ad scribendum sim; alios tamen iuvem meis praeceptionibus, ne'. multum cotidissimilis sim, quae cum ipsa ob duritiem suam, & hebetudinem secare non possit; ferrum macuit,quo omnia secantur; Docebo igitur in primis, unde sibi ali, quis Verborum,ac rerum copiosam supellectilem parare possit; quidque sit,quod poetae ingeniti alat,effingat,&confirmet. Demonstrabo etiam
quid deceat in poemate sequi, quid non, & quantum momenti in se habeat,ac ponderis rectaratio stridendi,& deniq. quam diuersum ad finem
18쪽
IN HORAT. ART. POETICAM. 37 deducantur homines, qui errore laps temere scribunt. Atque ut hac de re in praesentia summatim aliquid dicamus,sapientia non est ab eloquentia disiungenda; Qui enim pectus multarum rerum cognitione non habet imbutum, inania necesse est proserat verba; Uidendum igitur scribenti primum ut habeat rem,de qua loquatur ; neque ei desint multa Ornamenta,quibus eam locupletare possit; Hoc verum esse facile aliquis intelligat ex Socratis disputationibus, neque sane est, quod quisquam vereatur, ne in dicendo disertus, atque eloquens esse possit, si maximarum rerum scientiam sibi comparauerit,in primisque perceperit eam philoiophiae partem, quae de moribus agit, & ciuitate recte administranda; docent enim ii,qui de his rebus scribunt quantum patriae,& amicis quisque debeat; quatenusque in rebus agendis, salua dignitate, homines progredi possint,ut ipsis utilitatem asserant. Praescribunt etiam, quali amore parentes, & fratres, & hospites complecti debeamus; multiplex enim cum sit amoris,amicitiaeq. genus; & diuersas habeat causas, quid alterum ab altero disserat, quodue maius, minus ue sit, diligenter est considerandum; Proserunt quoque quid senatori conueniat, quale sit iudicis officium, &imperatoris, qui bellum cum hostibus pro suorum ciuium salute gerat. Haec,atq. alia omnia, quae eiusdem sunt generis qui exacte didicit poeta, facile munus scribendi exequetur,& personis attribuet, quod ipsaru proprium, ut nihil non decorum sit,& venustum; Quoniam vero in comicis, tragicis, & heroicis poematibus, in quibus praesertim imitatio est actionum humanarum, personas loquentcs facimus, ut pro dignitate sua quilibet loqui videatur, poctam respicere oportet non modo particulatim ad eam personam, quam effingit, sed potius ad generale quoddam exemplar, in quod intuens omnem vitae, S morti ipsius rationem apte, S docte imitetur; ita l. loquentem faciat, ut iam non fictus,sed verus videatur sermo, nam si fabulae oratio prae se tulerit suis locis apte locata ornamenta; fuersiq. morata scuti etiam in lib. Poet. declarat Aristoteles) debet enim
in primis oratio poetarum, magna cum venustate exprimere hominum mores, quod antea a nobis copiose cxpositum fuit, nullamque habuerit Venustatem praeterea,aut artem; multo magis oblectabit audientium animos,quam ea fabula, quae versibus si contexta ornatis, & lucidis composita dictionibus, fuerit tamen inops rerum, & inanem tantummodo Ver
borum sonitum habeat, ex quo facile perspici potest: plus momenti, &ponderis inesse in morti imitatione quam in verbis ornatis; non quidem quod etiam hoc non requiratur,sed quia illud in primis efficiendum est;
neque vero esset necesse tales dare praeceptiones hominibus peritis, &exercitatis in scribendo, ipsi enim methaec optime norunt, quales Graeci fuerunt, qui in scribendis versibus maxime excellunt; nec mirum; nam contempto omni genere diuitiarum, lucri minime appetentes, totos se contulerunt ad laudem parandam, huiusq. unius cupiditate inflammati, maximos susceperunt labores; nostrae vero anatis nomines in ciuitate
19쪽
IN HORAT. ART. POETICAM 3ol metarum nonnullos errores leues, quibus venia danda est; nam nul us est artifex , aut pro sessor studii alicuius, qui semper assequatur quod velit;Fidicines non semper eam attingunt chordam manu quam sibi proposuerant; S cum graui opus esset sono, saepe eam attingunt, quae acutum emittit; sagittarius quoque quamlibet peritus non semper scopum serit; sic etiam pocte non semper id assequuntur,quod ab omni parte decorum,venustumque sit;Quamobrem si in illorum scriptis plurima fuerint laudanda; non reiiciam, etiam si leues aliquae in culae fuerint inspersae; neque ea de causa totum poema improbabo,
nam saepe fit, ut homines aut incuria labantur, aut suapte natura nonnulla parum perspiciant; Sed quemadmodum librarius, aut scriptor aliquis, si in icribendo peccet; saepeque monitus non desistat tamen; Citriarcodus quoque, qui eadem semper chorda oberrat, quamuis seph fuerit reprehensus; venia digni non sunt; sic poeta, qui multis labitur in locis, maxime ridendus est, ct explodendus, qualis olim narratur Cherilus fuisse, qui grandi illo suo volumine, vix duos, aut treis versus habet venustos elegantes. Huius poetae scripta quotiescunque lego, & mihi post multum spatii versus aliquis occurrit non
malus; non sine maximo risu admirari soleo; praeter enim consuetudinem suam videtur fecisse; Quod si Homerum legens aliquem offendero versum minus elegantem,& politum;illi subirascor;anim6que meo exoritur grauis indignatio; quando cunctue illum, qui peccare nunquam consueuit in scribendo, alicubi video dormitasse,& propter incuriam lapsum; Malus. quippc pocta, qui nullum laudabilem facit versiim, si fortuito bonum faciat; ridiculus est. Bonus autem aliquis poeta, qui suo ingenio omnia perspicit; magnilinque saepe suae virtutis specimen dedit in vertibus scribendis; si forte errauerit, fautoressitos,qui illius laudes apud omnes praedicau erant, non parum offendit; cum enim certo sciant, illum peccare non solere, indignantur, si pe cantem viderint, quod paulo fuerit praeter morem negligentior, Huius rei exemplum nobis afferre potest ille a Vergilio optimo poeta in laudatissimo poemate semel admissus error;vbi IN A RIM E N insulam appellat, quae A RIM E erat dicenda;deceptus videlicet verbis
Homericis,si sis in; in quibus non animaduertit, quamuis oculatissimus esse soleret; non unam illam esse dictionem, ac simplicem, sed duas,atque inter se disiunctas. Vertura excusatione,ac venia dignissimus est doctissimus pocia,qui semel latum peccauit in tam longo poemate. Sed nimirtim quo disserunt inter se modo pictura, eodem etiam modo differre videmus poemata, nam sicuti asqua pictura est, quae si propius steteris, te magis oblectabit, aliqua vero longiore interuallo spectari vult; Itidem alia in loco obscuro, non omnino improbanda'videtur ; alia , quae omnium fuerit laudatistima si in lucem proferaturi eo ornatior apparet, neque in se quippiam habet, quod c ς
20쪽
ro FRANC. ROB. PARA PHR. vel ab acutissinio homine & maxime perspicaci positi reprehendi; Est & alia quaedam inter picturas differentia, quod aliquar uno perlustrantur intuitu; susque asserunt satietatem spectantibus'; Aliquat vero, si vel sexcenties singulis horis spectentur, semper habent, quo animos oblectent, & oculos spectatorum pascant. Haec quae de picturis, a me verissime dicuntur, ad poesin referri debent; & unus. quisque facile intelliget; quantum inter poemata intersit; quidque ab terum altero praestet. Itaque rem miram, & incredibilem fortasse, sed verissimam omnino hoc loco dicam; quam velim diligenter ab omnibus considerari; nullam esse artem, nullam scientiam, nullam facultatem, aut animi, aut corporis, in qua qui mediocria fuerint consecuti. quamuis a summis longe absint , non videantur laudandi ; Iurisconsultus, & actor causarum, qu muis scientia ille Treba tio , aut Cassellio par non sit; Hic quamuis multo inferior sit Cicerone , Messala, & reliquis, qui primas eloquentiae partes obtinent; laudandus tamen, & aliquo in numero reponendus ; idem de caeteris dicendum. Poetica facultas sola est inter omnes , quae mediocritatem non recipit; Excellere poetam oportet, & summa quaeque obtinere, si probari vult; alioqui nullius fuerit precii; quamuis mediocria, & proxima summis sit consecutus. Neque vero hoc ipsum, Juod a me dicitur, ratione caret maxime probabili, quae huiusmo-ii est; Poema ea in primis de causa ab initio fuit inuentum, ut animos oblectaret; hoc ipsum si non assequitur, vix eo nomine appeti. landum est; Quantum enim a summo recedit, tanto etiam propiuS ad infima accedit; suamque omnem ruenustatem amittit: Non erit difficile intelligere, quale hoc sit, si idem consideremus in concen- tu , ct harmonia; in unguentis, & melle; nlim cum ad conuiuia nobilissimorum virorum adhiberi consueuerit, aut vocum, aut sonorum
concentus aliquis, qui adcumbentes oblectet; si ab aliqua parte, discors symphonia illa fuerit; iam non modo oblectat, sed ne symphonia quidem est, aut appellari debet. Unguenta si beneuolentia sint, . mirifice reficiunt homines; quod si co rupta ab aliqua parte fuerint; nihil ipsis foetidius excogitari potest ; Quid de melle dicam e cuius dulcedine palata hominum deliniuntur; sed si amaror aliquis, vel exiguus in eo fuerit inspersus; aut minus dulce sit, quὶm natura mellis fiatiatur, vix amplius mel dici potest; Ex his, & aliis satis puto inteligi, quid in poemate requiratur; ut scilicet ab omni parte venustum, & decens, doctum, & graue, elegans, & suaue appareat. in eoque omnia summa sint; nihil mediocre, aut tenue; Cum igitur res ita sese habeat; vel hoc uno tam multi inepti homines , & indocti absterreri deberent a versibus scribendis, & poemate aliquo, praese tim grandi, pangendo. Videmus eos . qui equitatione , natatione iaculatione exercitati non sunt, in Campum Martium non prodire, Ut