R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

ficium Ecclesiasticum,quod non potest in conscientia ossidere. Quaeritur an Petrus obtenta secreto abso-utione, dispensatione, vel habilitatione praedictorum impedimentorum, polsit secura conscientia manere, .possidere illud ossicium, vel beneficium nulliter collatum , absque eo quod procuret nouam collationem ossicis, vel beneficis a potente illud conserre: an vero debeat nouam collationem procurare post ablatum impedimentum Qui casus saepe solet euenire.

cunt talem possessorem ossicij, vel beneficij, ablato illo impedimento secreto per dispensationem,&c indigere noua impetratione ossicij, vel beneficij facta a

vero collatore,alias non manere securum in conscientia. Probant primo, quia Canones absolute reddunt irritam talem collationem, vel electionem cum tali impedimento, nec meminerunt acceptationis sectae

ab isto postquam fuit absolutus, vel dispensatus. Secundδ, Electi,vel prouisi,vel praesentati in excommunicatione,vel alio impedimento facile possent differre acceptationem, interim curare se absolui, desita nihil illis tale impedimentum obessiet,quod videtur contra mentem Canonum.Tertib,Quando contra stus,vel

consensus alicuius est irritus ob impedimentum occultum alterius partis, non satis est tolli illud impedi- naentum; sed opus est nouo consensu alterius, ut patet in contractu matrimoni, ergo militer hic opus cst nouo consensu electorum, vel collatoris,quo confirmetur prior actus, aut veluti in eo pei sistere. Secunda opinio est Speculatoris , Innocent. Hostiens Ioan Andr Ancharan Sapi p,Cal krin Milis, Felini,

22쪽

Felini, Maliorum, quos citat, ac sequitur Sanc licet lib.

8.de Matrim distur. 7.m m. r. Hi omnes dicunt,quod

sublato impedimento per absolutionem Hil pensationem , vel habilitationem superuenientem , ii taliter impeditus A iam dispensitus in secreto, denuo acceptat in secreto ossicium , vel beneficium, praeteritana collationem, vel electionem conualescere, destribuere ius validum in soro conscientiae , ita ut non sit necessaria noua collatio ossicij, vel beneficij. Huius opinionis Doctores dic sit necessarias elle sequentes conditiones ut hoc verum sit. Prima ,ut impedimentum sit occultum salioqui actus nullum haberet colorem, sed esset plane irritus in soto externo. Secunda, ut id iii nullius cedat praeiudicium : si enim duo electi essent, praeferendus elset qui caret impedimento,quia hic solus absolute ius habet. Tertia, ut si sciens suum impedimentum, acceptaret collationem benefici j non solum impetret dispensationem illius prioris impedimenti, ed etiam illius quod incurrit per talem acceptationem: ita enim acceptando incurrit vitium intru-tionis, per quod fit inhabilis ad idem beneficium, etsi

non ad alia; unde etiam eget dispensatione liuius ini-pedimenti, qua obtenta poterit beneficium retinere. Haec sententia sic explicata, modificata, probati

potest. Nam electio illa sui valida ex parte eligentium, vel collatoris beneficij, vel praesentatoris ut supponitur' sed solum requiritu capacitas in electo: ergo ubi primum fuerit factus capax per sublationem

impedimenti, ex vi prioris actus ius acquiret sicut cum quis acceptat in excommunicatione conationem sibi Dictam ante X communicationem , sublato illo impedimento ius acquirit absolutum ex vi illius acceptationis Secundo, quia electores in priori voluntate

23쪽

manere censentur,cum illam non reuocauerint: ergo

vis electionis imanet, ac proinde poterit illam acceptare sublato impedimento Tertio probatur a simili exemplo essi caci : nam is cuius professii fuit irrita propter aliquod impedimentum, ut ob defectum artatis,uel quia annus Novitiatus no fuit integer, vel quia non consentit interius in emissione votorum, iste talis sublato impedimento potest manere in Religione viratificare suam professionem absque noua admissione I)raelati,ut communiter tenent Doctores h ergo sit militer in nostro casu lassicit, ut impedimento sublato,acceptet apud se collationem, vel electionem prxteritam .Eandem sententiam tenet Henrique tom. auibiae excommilib. I XV I3 6 3

3 Ex his duabus opinionibus prima est securior, ut vides: probatur rationibus efficacioribus & proinde in praxi,si commode fieri possit,consulenda. Secunda vero opinio fulcitur pluribus, grauioribus Doctoribus, iussicientibus rationibus, ita ut condem nandus non sit, qui illam sequi voluerit, maxime in casu magnae dissicultatis,quando videlicet dissicillime impetrabitur noua collatio benefici nulli te obtenti, de illius renunciatio cedet in notabilem infamiana possidentis: tunc enim potest quicumque sequi opinionem minus probabilem , ut optime tradit Sanchea lib. 2. de Matrim distur. 16. m. 8 ex Soto, Mauar. dicentibus quod periculum graue facit ut formidoraepoderet opinioni. Imo maius est quod tradit idem

anchez lib. .de Matrim disti t. 37. nismis. Videlicet, pollia excommunicatum , vel irregularem occultuna

acceptare beneficium, si non possit illud renunciare abstiue magna infamia, Sc acceptet illud cum animo obtinendi dispensationem,uel cum animo renuncian,

24쪽

di cum poterit absque infamia quia videlicet in his

omnibus praeualet praeceptum maius naturale de honore proprio tuendo , quam praeceptum positiuum Ecclesiae prohibentis hunc sic impeditum acceptare. . Ad primum argumentum prioris opinionis con celso antecedente neganda est consequentia:quantuis enim Canones damnent, annullent collationem factam taliter impedito, id intelligendum est pro tinc, durante impediment, secus si ablato impedimento duret eadem intentio collatolis, vel electorum, prout praesi/mitur durare: nec opus fuit ut Canones mentionem facerent acceptationis factae a beneficiatio post ablatum impedimentum, quia leges non semper omnia nec effaria exprimant, fatis est quod innuant, de ex

ipsa lege colligatur Colligitur aute in ex benigna Ecclesia quod impeditus aliquo impedimento ex supradictis, ablato impedimento, retineat secure suum ossicium, vel beneficium a superiore collatum, is non re uocatum. Nec deest exemplum aliquale rem confirmans. Nam videmus sacramentum Baptismi recoptum cum obice, Tacramentum Poenitentiae informe, cum in sua collatione non sint sortita enectum

propter impedimentum peccati, ablato hoc impedis mento postea per absolutionem sortiri effectum gratiae postquam iam non existit sorin Sacramenti, nisi

moraliter, ut communiter tradunt Doctores. Eodem

modo in re minori dispensatione scilicet, ii dispens tio superuenit sublato impedimento, collatio praeterita adhuc moraliter existens sortietur suum enectum, licet illum sortita non suerit cum primo data fuit propter impedimentum G in dispositionem recipientis ossicium, vel beneficium. Ad secundum cocedendum est totum, ac dicendam non eis hoc contra menigm

25쪽

Canonum, ut patet ex dictis proxime ad solutionem primi. Sic enim prςsumendum est benigna Ecclesia ut velit sublato impedimento, collatio missicij praeteritam conualescere, cum collatio illa prima duret adhuc moraliter, nec sit reuocata a collatore officij, vel benefici j. Ad tertium concessa Maiori dicendum est ad Minorem , non in omni contractu nullo ob desectum consciasus alicuius partis esse necessarium pro reualidatione illius nouum consenium alterius partis:

patet in exemplo professionis supraposito. Nam pro-itessio est contractus inter prosessum dc Religionem,

ut docet communis opinio: tamen quando professio fuit nulla ex eo quod profitens non consensit in professione,ut haec professio nulla revalidetur, lassicit solum ut postea professus interius consentiat, non requiritur nouus consensus Religionis, ut omnes fatentur. Imo quod maius est in matrimonio,quod est clare contractus, si alter coniux in contractu ipsus non consensit interius, vel ob metum,vel quid simile, ob cuius defectum matrimoniscontractus fuit nullus, ut hoc tale matrimonium reualidetur non requiritur quod denuo consentiat ille coniux, qui iam ver in initio consensit, sed sussicit ut consentiat, acceptet denuo ille qui prius non consensit, ut optime, fuse &docte tradit Sanche lib. 1.de Matrimis'. 32.πι m. 9AEI tans ultra quindecim Doctores quod facit satis pro hac sententia,& facile applicatur ad solutionem huius terti argumenti. Adhuc pro consolatione, de remedio istorum a ceptantium ossicia, vel beneficia cum impedimento

annullativo,noto primo cum Henriq.ci .lib. 3.cap. Ia .

illum teneri quam citius fieri possit procurare remedium dispensationis, & reualidationis, alias peccabit M. dc

26쪽

M. ila incurret alias poenas rinterim vero dum procurat diligenter remedium , si ex renunciatione illius ossicii iocurret magnum scandalum,in infamiam, non tene Bitur renunciare ob causam supradictam de praecepto naturali seruandae famae. Si autem absque laesione famae possit, tenetur renunciare. Pro quo adhuc videri potest Sanchea citΓλ .de Matram.dis'. 37.num. 8. Vbi Ponit casum ad laoc intentum inseruientem.

Noto secundo, in hac materia,quod in Religionibus maxime Franciscana, in Capitulis ubi solent fieri electiones, praeses Capituli proxime ante electione nasolet absoluere, de dispera fare, si habilitare Omnes electores ibi eligentes,ut illorum suffragia valida ibi sint. Et pro ista consuetudine aduerto primo , quod si aliis quis istorum electorum in illo Capitulo fuerit electus ad aliquod ossicium, antea habebat aliquod impedimentum excommunicationis, irregularitatis, vel inhabilitatis , tale impedimentum iussicienter manee sublatum per illam absolutionem 4 dispensationem generalem, ita ut nulla postea dispensatione indigeat. Probatur claro exemplo Episcopi quando coser Ordines, qui ante collationem ordinum absoluit, ac dispensat in communi omnes ibi existentes, Mauseri ab illis omne limpedimentum impediens receptionem iustam illius Sacramenti. Et haec absolutio data in coinmuni, teneralis dispensatio liberat omnes ibi praesentes ab omni impedimento occulto, ut tenet Nauar. co sil. 9.desentent. excomm. m. Ia vers. ad secundum,&Zerola in praxi,pa .ver.ordo,*. secundo solet Epi

scopus , or seqq. si citat cap. stita de maior oe obed. Aduerto secundo quod ista absolutio, vel dispensatio generalis data a praeside Capituli non prodest ab lentibus extra Capitulum. Nam Praeses Capituli,vtituet his

27쪽

vel bis Absolla tos,dinfenso vobiscum,&c quibus verbis alloquitur totum praetentes. Vnde liqui postea eliguntur ab lentes in Goardianos , vel ii milia osti

uia et habent aliquod impedimentum occultum an-aaullativum electionis , M. ille sic impeditus acceptat ossicium, debet quaerere procurare remedium , iuxta Regulas suprapossitas. Neque enim prae-les lectionis, dicens, facta electione absentis, ego confirmo istam electionem ; per hanc confirmationem dispensat in impedimento occulto electi absentis, ed lupponit illum esse vere habilem pro dicto os sicio obtinendo Delectum confirmare,non est illum dispensare sunt enim valde divcrsa confirmare,&dispensare.

aliquod onm; vel paenitentiam dissensio. V Id ego iam Religiosum doctum satis affictum,

eo quod multo tempore usus suerit certa dispensatione, dubitabat an Praelatus dispensans imposuerit sibi condignam poenitentiam, vel satisfactionem pro onere ablato Videtur enim de necessitate dispensationis, ut Praelatus, siue consessor dispensans in quavis re, imponat dispensato debitam, condignam poenitentiam, vel onus aliquod pro onere

ablato.

Videtur hoc probari, primo in materia obseruationis diei sesti: nam cap. iccti deferi s.concedit Papa ut dispensetur cum piscatoribus ad capiendos pisces Ale-cias

28쪽

cias in die festo cum hoc onere,ut post capturam dent aliquam eleemosynam Ecclesiis & pauperibus. Et secundo Panormit. ad idem capulicet,defeets,nu . . dicit virtute eiusdem capitis impoui posse onus alicuius eleemosynae dispensato ad non ieiunandum. Et incompend. Mendicantium ver. Ossicium diuinum primo, 6.9. Leo X concedit ut Praelatus Minorum posse dispensare cum fratre infirmo ne recitet horas canonicas , iniungendo tamen illi aliquod onus leue, quod sibi videbitur Ecce in materia diei secti,ieiunij,& ossi

cij diuini iubetur dispensans imponere dispensato aliquod onus condignum. Denique in literis fummi Poenitentiari Romani directis ad Doctorem Theologum , vel Canon istam pro dispensandis in voto Religionis,castitatis,in pro matrimonio nullo, tro irru-gularibus dispensandis,ac similibus cie quo late SancheZ lib. 8.de Isatrimia '. 3. . os. ypost commissionem ad dispensandum monet sum ira Poenitentiarius, ut dispensato imponatur condigna poenitentia, Vt ieiunij dc obligationis confessionis sacramentalis certia mensibus, idque perpetuo, vel aliorum similium operum poenitentiae prout qualitas negotij postulauerit. Videtur ergo quod semper Praelatus dispensans, vel corisessor debeat dispensato aliquam imponere poenitentiam condignam.

Pro parte vero contraria, quod scilicet non semper dispensans debeat iniungere poenitentiam, facit, quod commutatio voti v. g. de dispensatio voti disse

runt valde: nam commutatio non tollit onus voti,sed

nauta illud in aliud onus fauorabilius te proindu iniungitur aliud opus: at dispensatio tum in voto , tum in quovis alio necepto tollit omnino obligatione napraecepti, ita ut amplius non obliget, ut tradunt collu-

29쪽

muniter Doctores,maxime Azor tom. lib. I .cap. III. patet ex definitione dispensationis ab omnibus

num. . est legis humanae relaxatio. Alij addunt quod sit relaxatio iuris communis facta cum causae cognitione, ab habente potellatem dilpensandi. Vnde cuni in definitione non ponatur quod debeat fieri cum iniunctione poenitentiae, non est de ratione,ac obligatione dispensationis, ut fiat semper cum iniunctione poenitentiae. Praeterea quod detur aliquando dispentatio valida in irregularitate etiam contracta ob culpam, nulla imposita poenitentia, patet ex fine calus praecedentis, ubi diximus ex Nauarr. dc Zerola Episcopum absoluentem , vel dispensantem in communi cum Ordinandis, vere illos absoluere, ac dispensare in omni bus irregularitatibus occultis, si quas habent: ua-men Epit copus nullam imponit poenitentiam di ipensatis. Quod idem clarius docet Nauarr. p. 21 In Sum. rum I 1 circa Religiosos dicens,quod si Praelatus illorum in visitationibus, cin Capitulis absoluat, ac dispenset cum omnibus in communi,manent omnes dispensati etiam ab irregularitate tunc oblita, ita ut non indigeant postea ulla dispensatione: tamen Praelati hic dispensantes in visitationibus generaliter nullatia imponunt poenitentiam dispcnsatis etiam pro irregularitate a proinde non videtur obligari dispensans

Praelatus, vel consello semper imponere poenitentiam dispensatis. Ecce pro utraque parte vides authoritates, rationes ad probandum, eise, ac non esse ne- cellarium , ut dispensans imponat poenitentiam aliquam dispensato Ego hoc dubium apud nullum Doctorem in terminis decisum inueni. Pro meo tamen

tenui iudicio, ad illius resolutionem noto tequentia. Primo

30쪽

Primo noto, quod si superior in particulari casu committit alicui ut dispenset seruata certa forma, quam assignat, dispensans tenetur seruare illam sormam,alias nihil faciet,ut omnes Doctores dic ut, quia

non seruata forma actus, vel mandati totum corruit.

Vnde si committens dispensationem dicit, quod dispensans iniungat certam particularem poenitentiam, illa assignata debet imponi Si vero dicat solum in genere quod imponat illi poenitentiam tunc dispensans aliquam debet imponere quam iudicauerit lassicientem arbitrio prudentis viri,ac dispensatoris Dei. Si v ro committens dispensationem non exprimit ut dispensans imponat poenitentiam, quo pacto multa priuilegia concelsa Religiosis a Summo Pontifice solum dicunt in communi,& concedunt quod possint in tali, vel tali materia dispensare cum Religiosis, vel saecularibus, tunc maior est dissicultas, cuius resolutio petenda est ex materia circa quam dispensatur. Sit ergo prima coclusio. Quando ex parte petentis dispensationem datur morbus,vel impotentia naturalis implendi praeceptum, vel res in qua dispensatur non est poena aliqua contracta ex aliquo delicto, non tenetur dispensans imponere aliquam poenitentiam dispensato Haec satis colligitur ex dictis a Suare tom.

delagibus,lib. 6.cap. 18.num. 14 ubi ait, quod quando ita materia dispensationis datur talis causa, vel necessitas, quae excuset 1 seruando praecepto, tunc non tam pro

prie dicetur Praelatus dilpensaae,quam interpretari legem, seu dicere, ibi legem non obligare:vnde sequitur ibi non debere imponere poenitentiam , cum tam clara detur causa dispensandi, dispensatio tollat omnino obligationem legis. Probatur primo ex dicto communi, Necessitas non habet legem:vt habetur capionsilium

SEARCH

MENU NAVIGATION