R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

ac occultum, v.g. Vlyssipone,quando non est spes, fore ut ad Vlymponem res deseratur, v. g. ex Brasilia. Ergo cum iste casus alibi publicus, hic tamen sit occultus,nec stipes fore ut deseratur ex Brasilia Ulyssi-ronem, poterit in illo dispensare. Et adhuc probatur, quia tota dissicultas dispe sandi cum bigamo reali est, quia textus,& Doctores dicunt non posse Episcopum cum eo dispentare ad ordines uicipiendo etiam Minores: at cum isto bigamo hodie iam non dispensatur ad ordines sacros suscipiendos iam enim illos habet, quamuis illicite in sed dispensatur cum illo in executione ordinum, quod est multb minus, quam dispensare ad illos recipiendos ergo poterit Episcopus cum illo dispensare in executione ordinum.

6 obiicis. Si per te hoc potest Episcopus:ergo etiaPraelatus Religionis cuiusque per sua priuilegi potetit dispensare cum isto bigamo, quia supra diximus, quod si potest Episcopus,potestri Pr latus Regularis per priuilegium Sixti IV supra citatum. Respondeo

negando consequentiam: nam ut optime notat Sancheicitata dist. o. num. . licet Episcopi possint et Epicheam dispensare in illis impedimentis occultis matrimonis citi alias Regulares habeant priuilegium dispensandi in casibus Episcopalibus;hi casus occulti in quibus dispensant Episcopi pro magna necessitate, non sunt casus Episcopales,sed sunt casus Papales,

ideo non possunt Religiosi per sua priuilegia dispensare in illis etiam occultis, etiam si occurrat magna necessitas. Vide Henriq. lib. GA Poemtaap. 4.mιm.7. litera P. Sc Rodrigue in Bussa citata,*.9.num. I 8.

Et adhuc circa id quod paul supra dixi iuuare ad hanc dispensationem facilitandam esse casum occul

42쪽

tum in hoc loco,iacit, quod Patribus D .Hieron.in suo compendi vers. Ordines sacri g. 6 conceditur quod bigamus de longinquis partibus d ignotis, seu ignotus in hoc loco possit dispensari a Praelato; ad sacros Ordines promoueri. Si ergo conceditur Praelato Reli .gionis erga subditurn idque non existente necessitate Ee ad promotionem ordinum , valde credibile est iu lud concedi per Epichem Episcopo citca suum clericum existente tam urgenti necessitate, dc non adieci piendos ordines, sed ad ministradum in iam susceptis. Quaeris,an iste bigamus potuerit excusari, vel releuari ab istis irregularitatibus, censuris incurrendis ob bonam fidem , vel ignorantiam quam semper habuit in hoc toto tempore t Responsio pendet exaulis quae tradidi tom. 2. Dubiorum Regular. ver Ignoran tia num i seqq. Ex quo loco breuiter dico, quod ir regularitas bigamiae realis,& caetera quae incurruiituet absque peccato , propter solam indecentiam operantis, istae incurru tur quantumcumque operans ignoree illas,& habeat bona fidem. Aliae verb irregularitates,& censurae quisnascuntur ex delicto,ut ex celebrati ne in excommunicatione, similes,non contrahuntur si operans habet ignorantiam iuris positivi illas imponentis facit inter alia cap. 1. de constit in s. eum glossa ibid. Vide inter alios Sanche lib., ὸ Marsiis, tota di p. 31. de Henriquibi excomm. p. a .nxnia . Psyi . L haec bona fides , vel ignotantia istius bigami etiam attendenda est pro faciliori dispensatione. Et adhuc pilo consolatione istius clerici,vel smi-liuni irregulariuna carentium remedio de praesenti, moneo ut videas Rodiisue in Sinis tom. I.ver. Irregi laritas ex homicidio caruali concLi ubi ait, quod si dii regularis,vel ex communicatus non habet de praesenti

43쪽

remedium absolutionis , Qtimet notabilem infamiam si non celebret, tunc praemissa contritione, dcconfessione poterit celebrare ablque peccato durante illo perieulo, quod ob talem celebrationem non incurret aliquam censuram durante illo periculo, dummodo faciat totum quod poterit pro dispensatione obtinenda. Et citat Castr. Nauarr.& Gutiem res, jeliet idem Zerola 2 pare praxin, ver Irreg laritas qiust cy.

De legato relicIo Franciscano Conuenisi climclausula prohibita. QVidam defunctus in suo testam et sic disposuit

Ne reddith annuales, quos haseo tritici, pecu--,possideat initia vita solum Petrin clericin mem cosanguineus, se mortem ii sim hos redditin annuales reli quo Conmetui saneti Francisci huius oppidi oliue ,οt ipse Conuentus eos acquirat,vt haeres istorum,s tradantur Syn- dico Conuentus, ut semper expetantur in necessitatibu inriArmorum. Sic ibi in testamento. Iste clericus sic institutus,sufructuarius in vita, vult facere pactum,in contractum cum Conuentu praedicto, & Syndico, ut sibi relinquatur liberi praedicti redditus annuales, ita ut de illis possit testari libere in mortes per modum emptionis, S tenditionis dat statim Conventui qui, gentos aureos,dummodo Conuentus, Syndicus renuntient quidquid iuris habere possit ad illos redditus annuales per mortem ipsius clerici nunc viventis. Quaeritur an possit praedictus Conuentus Minorum,

44쪽

de ipsius Syndicus facere hoc pactu, venditionem. Et videtur quod possit.Nam licet videantur fratres Minores incapaces talis legati, vel potius haereditatis tali modo relictae propter c.ex' de eis. signi Qin 6.f. ad haec nihilominus postea Clemens VII in Bullatio Rodriguea fit. 76i concessit Minoretis V Afinister Prouincialis,vel Goardianus cum Discretis sui Conuentus, quando sibi relictafuerint legata, quorum non sunt capaces per suam Regulaeossint per os Indicos pacifici cum executoribus testamelorurn, vel haeredibus circa praedicta legata,vel institutionessicut ictas visumfuerit, ut soluant semel. Iantum in pecunia,vel aliqs rebus una tantum vice i sfratribus pro illorum necessitatibusFιbleuandis,c quod haredes authoritate Apostolica inperpetuum liberentur ad aliquid ultra soluendum,dec. Quae concessio satis clara est,

de satis fauet ad intentum quod possit Syndicus facere praedictum contractum,& venditionem. Et Rodri

gue tom. 2. N. 7. I 26.art. 6. citans hanc concessionen

innuit polle hodie in oritas illi stare, cilla vit. Nihilominus ego respodi pri edictum Conuentum, Syndicum non posse acccptare tale pactu, vel venditionem , nec per mortem huius clerici posse acceptare, vel possidere praedictos redditus annuales tritici, S pecuniae Moveor quia praedictum legatum sub tali forma repugnat nostrae Regia minorum. Constat ex declaratione Papae Nicolai in cap.E cetrato,dcAd haec,ubi explicans quae legata per testamentum possint acceptare Minores state puritate suae Regulae, sic ait Declara sis ordinamus, quod si testator modum secundum quem statribus eorum conditione inste Βιyrecia

per non liceret exprimat in legando, visilegaret vineam,

vel agrum ad colendum, vel similia verba in similibus proferret a tali legato, eius receptione per omnem mod:

45쪽

'itres abstineant.Hoc ipsum clarius expressit Clemens

Van Clement. Exivi de Paradiso,de verbMigni .versicido Cumque annui redditus: ubi expresse asserit redditus annuales repugnare mendicitati,& paupertati Minorum Fratrum. At constat hoc legatum,de quo agimus,

esse redditus annuales,ri suo modo esse agrum ad co tendum,vel quid simile: ergo hoc legatum clare repugnat paupertati, iuritati Regulae Minorum. Supposito vero quod clare repugnat Regulari strae, dico non posse nos circa illud uti concessione praedicta Clementis VII. paciscendo cum haeredibus,& vendendo illud pro una vice, sicut citatus Clemens VII .dixit in sua concessione: probo euidenter,quia citata cocessio Clementis VII est dispensatio circa puritatem, paupertatem Regulae, cum dispenset in legato repugnante Regulae iuxta Clementinam Exini,ckatam. At capitulum generale Minorum postea saepe saepius renunciauit clare omnibus dispensationibus Papalibus, per quas Regula puritas, paupertas minui potest. Et fecit protestationem quod ordo nostet volebat seruare Regula pur iuxta declatationes Nicolai citat.cap. Exi t. dc Clementis .citat.Clement. Exi

ni, reiectis dispensationibus quibuscumque Constat hoc praecipue ex capitulo generali Toletano celebrat anno 16o6.tit.de obsiematia Regula. Et nouissime id ipsum decreuit, statuit capitulum generale ego-uiense ad finem tit.de dilyens tione Regula,&e. Quod autem tota Religio in capitulo generali cum ipso Generali praesidente possit renunciare cuicumque priuilegio Papali, concessit Leo X. in compendio Menrici ver Generalis. g. a . ubi statuit, etiam aduertit ibi Collector, quod si Generalis cum capitulo decernant non elle utendum aliqua concessione Papali, scripta,

46쪽

vel concelsa per vivae vocis oraculum, non possunt postea fratres, vel Moniales nostri ordinis uti praedicta concessione, vel priuilegio Pontificio. Ex quibus omnibus satis constat non posse dictum Conuentum Minorum, vel Syndicum illius depraesenti facere tale pactum 4 venditionem annuorum reddituum vnec per mortem Clerici possidentis illos acceptare;sed relinquendos esse haeredibus ad quos pertineant.

De quodam Nouitio expulso, sed rect ante.

TM quodam Conuentu sui quidam Nouitius,qui gestauit habitum per menses undecim mense undecimo expleto audiuit Praelatus tertio susti agia Conuentus , quae erant vltima suffragia secundum stativa Religionis, de malo pars Conuentus dedit illi suffragia ad professione, sicut fecerat .&I mensibus: nec secundum statuta Religionis amplius sus-sragia suscipiebantur, sed cum solis suffragiis undecimi mensis admittitur ad pro sessionem expleto mense

duodecimo, cuius finis expectatur interim ante completum mensem duodecimum , Nouitius molestatus paenitentia sibi iniuncta a Magistro Nouitioru,quam non acceptauit quasi iratus,ac impaties petiuit vestes suas saeculares, dicens se velle exire:iussit Praelatus dare , dc exivit. Eodem tempore constitit in Conuentu inter multos fratres, maxime ex Magistro Nouitiorum, Maliis praedictum Nouitium esse malae indolis,

dura ceruicis, de in aliquibus occasionibus ostendisse

mores

47쪽

mores Religioni repugnantes Limo mante habitus susceptionem non bonam famam habuisse in aliquibus moribus, de quibus Religio antea conscia non fuit, si enim sciret, habitum non reciperet. Nouitius sic positus extra Conuentum cum habitu saeculari, poenitens facti, post sex, vel octo dies coram P r.elato habitum repetiit, allegans se calore iracundiae inconsiderate vestes petiisse habereque restitutionem, nec posse repelli, eo quod iam Conuentus pro illo suffragatus fuerit ultimis suffragiis Praelatus negauit illi secundam receptionem, solum allegans ipsum Nouitium sponte exivisse Nouitius litem mouit Praelato separiori, ut iterum ad habitum, professionem reciperetur.

Quaeritur an teneatur Religio illum iterum ad habitum,& prosessionem admittere,& ad id cogi possit ex iustiti, Et pro parte affirmativa,quod Conuentus ad id obligetur,videtur probari, quia iam Couentus vltima sum agi pro eo tulit, per quae sibi placuit illum ad professionem recipere: tunc per Regulam iuris vigesimam primam, Quod semel placuit amplius di licere no potest. Cum ergo iam placuerit Conuentui dare illi professionem ob suffragia data ad profitendum, iam Conuentus non potest poenitere, nec resilire ab hoc dato consensu. Secundb, quia non ob stat,quod ipse sponte exierit petens vestes,id enim fecit inc5siderate, calore iracundiae: quod velo fit c

lore iracundiae non valet nisi postea ratificetur,ut tra- 'dit optime Nauarrus tona. i.suorum operum, supc cap. Si qui iratus, 2. qisae t. 3. num. D pro quo citat Bariolum dicentem alienationem per iracundiam factam non

valere, ultra alia quae ibi dicit: at iste Nouitius petiit vestes,4 exiuit afflictione poenitentiae iniunctae sibi a Magistro,

48쪽

Magistro, ut dicitur Tertio, quia renuntiatio facta

non omnino sponte,non Valet,cap.Super hoc,de renunciatio ubi Papa dicit non elle facile credendum quemdam sponte renuncialse cuidam beneficio multis laboribus,dc expensis acquisito,ex quo sustentari debet. At iste Nouitius per multos labores, S poenitentias unius anni Nouitiatus acquisierat ius ad statum Monachalem , ex quo poterat sustentari, ac proinde credendum non est illum sponte renuncialle iuri quod iam habebat per ultima sustragia Conuentus, ut a mitteretur ad prosessionem, ac proinde sua renunciatio,in exitias non videntur illi nocere.

Pr, Iutione aduerto quod in ista Religione, in qua hoc contigit, solent Praelati, non obstante quod Nouitius iam habeat ultima suffragia Conuentus, in ipsa adhuc hora professionis percontari a fratribus capitulariter congregatis an ciant aliquem defectum, vel impedimentum Nouiti propter quod non debeat ad professionem admitti;inuentoque desectu ad illam non recipitur; est hoc landatum in iure, ut statim dicam. Adhuc enim per suffragia Conuentus data, Nouitius non incorporatur Religioni,ut patet,sed solum habet ius ut recipiatur, si aliunde non constet de

impedimento.

Secundo aduerto quod si post data ultima suffragia promouitio ad professionem , non app,reat aliquod impedimentum secretum , velitque Nouitius

profiteri,non potest iam Conuentus illum voluntarie expellere. Praecedit enim contractus virtualis inter Conuentum mouitium , ut si in anno Nouitiatus Conuentus in illo experiatur mores conuenientes ad vitam Monasticam, illum Conuentus recipiet ad prosectionem iam vero a contracti, conditionibus

contractus

49쪽

contractus neutra pars potest resilite ad libitum , ut tradunt Doctores in materia contractuum.Et hoc magis confirmatur ex eo quod dixi in i tom dubio reguLverb. Nouitius num. 3 .ubi cum Cordubari Miranda

probaui peccare M. Religiosum negantem suffragi uia Nouitio absque ulla caula, ob quasi contractum iam

ibi interuenientem. Quod a sortiori dicendum est de Conuentu non recipiente Nouitium ad professi nem , pro quo iam totus Conuentus suffragatus est, nec denuo contra Nouitium culpa aliqua cognoscitur,tenetur enim Conuentus quasi ex iustitia, ob ci

rum pactum, contractum praecedentem.

Hoc posito ad intentum , respondeo praedictum Nouitium non posse licite mouere litem Praelato ut iterum recipiatur ad habitum,& professionem,neque Praelatum,vel Couentum ad id teneri, vel posse obligari. Primari principalis ratio huius rei est,quoniam Conuentus post data suffragia pro Nouitio ad professionem ciuit culpas illius, tum in nouitiatu, tu in saeculo commissas, quas si sciret,promouitio non daret

suffragium: licet Nouitius per suffragia sibi data

habuerit ius ad rem, ut reciperein ad prosessionem; hoc tamen ius non obstat,quin cognitis postea culpis ante professionem,possit ab Ordine expelli. Est clari L sinum exemplum i cap. Cum nobis olim, de eiecit ubi Papa decernit quod postquam aliquis concorditerfuerit electus ad aliquod osticium in habeat iam ius ad illiid propter sustragia electorum,nihilominus praeses electionis ex ossicio,etiam nemine opponente, in quirat de moribus,& vita electi, S: si illum desectu sum inueniat, non confirmet, sed repellat. Et ad hoc intentum citat ibi glossa in verbo Ex ossicis cap enerabilem te elact Joc. 'priusquam. 28 1lint . Quod clarissime

50쪽

i illime iacit pro nostro casu:quamuis enim ille Nouiatius per v I ima sust agi a Conuentus sibi data habueritius ad professionem, adhuc Praelatus ex ossicio ante professionem potest requirere de illius defectibus, de illis inuentis illum repellere, Melicere ab Ordine, ut diximus supra , solere fieri in ista Religione, in qua Praelatus in hora prosessionis, absente Nouitio, quaerit de vita , dc moribus illius ore tenus, ad praedictum

intentum, iuxta textus proxime adductos. Secundo

probatur ex iis,quae tradit gloss. 1. ad dictam Regulam, quod semel placuit,in 6.vbi dicit posse aliquem reu care,ac sibi displicere, quando post consensum sciuit

de nouo aliquid, quod si antea sciret, non consentiret antea,& habetur expresse cap. Vt circa,de elect in 6. cap. Nulli de exceptionibus,de multis aliis textibus, ibi

citatis a glossa: cum ergo Conuentus post data ultima suffragia pro isto Nouitio sciverit destinus notabiles illius, poterit poenitere de sum agiis pro illo datis, illaque reuocare, alium expellere. Et hoc maxime consormat cum Bullis Sixti V. per quas iubetur ut fiant informationes circa Nouitium, ne recipiantur ad ordinem illi, qui malis moribus sunt imbuti Tertio probatur,quia ignorans, vel errans non consentit, ut habetur 38.distinct. cap. Quamuis, o cap. Si debeneficio, deprabendis. colligitur ex Clementina prima de procuratoribm, ubi tolla in verbo Scienter. At Conuentus quando dedit sufagi pro isto Nouitio, ignorabat illius desectus in Nouitiatu,&in saeculo, ergo etiam si dederit suffragia non consensit, quia nesciuit,& errauit. Quod adeo verum est,ut dixerit a uarrus lib. con titi Regul.num. i. qiiod si aliqua Religio habet statutum quod non recipiantur ad pro sessionem Christiani noui, taliquis hac labe maculatu S

SEARCH

MENU NAVIGATION