R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

931쪽

cati dotare filiam pro ingre u Monasteri j, si habet sa-

cultates ,ri diuitias ut possit illi dotem dare necessariam ad profitendum in Monasterio. Qui enim consentit in causa consentit in effectu,vel saltem in re annexa illi rei cui consensit. Iam vero ingressus Religionis est quid annexum ut votum castitatis melius seruetur. Addo quod pater non potest impedire ne filia intret Monasterium in in illo profiteatur: nam si id impediat, incurrit anathema positum a Concillio Tridentino Asa si ii .de Regularaeontra impedientes virgines volentes intrare Religionem. Ad secundum dico. Quod quamuis pater istius sceminae contradicat ingrestui in Monasterium, illa non potest hodie Ilicite matrimonium contrahere probatur primo, quia per matrimonium clare violat votum castitatis,ut patet. Secundo,quia nusquisque tenetur facere quantum in se est, ut seruet votum emissium: in casu quo votum emissum fuerit conditionale ut forte hoc suithtenetur ipse facere neposita conditio sua culpa eueniat, ut Doctores tradunt in materia devoto conditionali. Sed ista emina potest expectare mutationem voluntatis paternae, si illi dicatur quod peccat,in incurrit anathema Tridentini si impediat ingressum illius in Religionem .Potest item expectare mortem patris, ut illo mortuo intret libere Religionem; ergo haec duo tenetur expectare ut possit suum votum castitatis implere: votum enim castitatis valde

obligatorium est,& pro illo implendo debet fieri omnis diligentia possibilis.Neque nouum est ut quis pro

obligatione conseruanda castitatis in non nubendo, eneatur expectare aliquod tempus, vel etiam mortem alterius abstinendo a matrimonio. Sit primum

exemplum. Qitando duci coniuges ob discordias obti

nent

932쪽

nent a iudice Ecclesiastico sententiam diuortij: sic mahentes separati, unus non potest secundum matrimoni una contrahere, sed debet expectare mortem alterius,ut possit nubere: ergo assimili,ista emina habens vinculum voti simplicis, non potest nubere,ctim pos-st expectare mortem patris ut sit Religiosa maximEcum votum castitatis de se possit seruari extra Religionema vi patet in multis etiam coniugatis qui illud seruant extra Religionem. Secundum exemplum sit. Duo contraxerunt matrimonium ratum in facie Ecclesie coram Parocho Eo sic rato tantom contracto, non consummato alter illorum conuolauit ad

Religionem. Et quamuis professio solemnis Religionis dirimat matrimonium ratum solum ille ex his duobus coniugibus, qui mansit in saeculo non potest statim secundo nubere, sed debet expectare professio. nem alterius ut possit nubere. Non est ergo nouum, ut obligetur quis expectare tempus, vel mortem alterius ut possit tuae obligationi satisfacere,si aliter illam non potest implere. Ad tertium dico hanc neminam ex vi sui voti castitatis non teneri ingredi Religionem, ut in illa me

lius seruet votum castitatis eminum. Probo,quia imprimis votum castitatis ex se obligat tantili ad castitatem seruandam, quae potest seruari extra Religionem neque tantum onus,quale est iugum Religionis obligat ex se voventem solam castitatem. Sic tenet sanchez lib.9.de Matrim.dissur.3 num. 3. in simili ferὸ

materia. Et probatur illo axiomate adducto ex Aristotele Actus agentium non extenduntur vltra intentionem illorum, ut habetur in l. non omnmsi si certum petatur. Item non tenetur haec foemina intrare Religionem ex eo quod nimis desideraret fieri Monialem, S

933쪽

secit vociam castitatis intentione seruandi illud in Religione: nam habere desiderium profitendi in Religione, vel habere intentionem seruandi castitatem in illa, non est vovere Religionem Votum enim est promissi clara, express facta Deo proinde solum desiderium, vel intentio alicuius rei, non est

votum, Ut omnes Doctores dicunt in materia de voto:

proinde id quod dixi supra, debere hanc cominam expectare mortem patris, ut ipsa possit implere suum votum intrando Religionem, dixi, non quod ad talem ingressum teneatur ex vi voti castitatis praecise: sed ex sua intentione, quam formauit, ob maiorem securitatem,quam habere potest seruandi illud in Religione existens. Quartum quaesitum petit,an haec foemina hodie,vii resistentia patris possit habere aliquod remedium dispensationis, ut secum dispensetur pro matrimonio contrahendo ago saluo meliori iudicio, credo,quod si ista scenaina certissime sciat,quod per mortem patristion debet habere haereditatem, pollessiones, nec pecunias quas possit donaremonasterio pro sui cceptione ad dotem consueta Monialis, in tali casu potexit Episcopus, vel confessis Regularis per sua priuilegia dispensare ut possit matrimonium contrahere.Mo-ucor, quia votum castitatis quod emisit non fuit absolutum, sed conditionatum. Non enim dixit absolute, voveo castitatem, sed animo addidit, in Religione seruandam: quod in rigore fuit conditio addita,ac si diceret,voveo castitatem si intrauero Religione. Illa enim fatetur quod non voveret castitatem, nisi intra Religionem seruandam Dergo votum illius fuit conditionale,non absolutum. Hic vero iterum inseruit Maxima illi proxime citata, quod Actus agentium non extenduntur

934쪽

duntti ultra inientionem illorum' ac proinde, si promisit castitatem olum in Onasterio seruandam, non promisit castitatem absolute, sed solum conditio nato, videlicet in Monasterio. At ista conditio intrandi Monasterium est reddita impossibilis , ut supponimus, eo quod illa per mortem patris non habet dotem soluetidam Monasterio pro sui receptione ad habitum ergo existente hac conditione impossibilitata intrandi Monasterium suum votum coditionatum pendens ab ista

conditione impossibili,poterit facilius dispesari. Quydautem votum castitatis,4 quodcumque aliud reseruatum Papae,si sit votum conditionale tantum,careat reseruatione,& possit dispensari ab Episcopo,vel ab habente ad id priuilegium, antequam conditio voti ini-pleatur tenet Sanchez lib. q. Decalogi, cap. 4O.m-.9pro qua opinione citat Toletum, Antonium Gomeet,

Petrum Ledelima: ait esse receptam a viris doetissi-

Lessius tomis iustis. D. LX o .num. IJ I f.Vὸrum Ursequod citati Doctores probant sussicietibus fundamentis, quae omitto breuuatis gratia. Et proinde poteridiquis secure tot,& talium Doctorum opinioni acquiescere,ut credat quod Episcopus possit dispensare in voto conditionato istius Reminae. Quod si Episcopus id potest, possunt etiam Confessores Regulares per priuilegium Martinis concessiim Patribus Benedictinis Montis Serrati, quod refert Sanche lib. 8 de aratrim. disput i 6. m. I LCapuccinus instas Addit.ad compendium,veris pensatis,titulo ex priuilegiyssendi Bernata j. Iulius a per quod priuilegium conceditur dictis Patribus D. Benedicti facultas absoluendi, Vispensandi cum saecularibus in casibus . votis Episcopis reser-

935쪽

uatis. Qiu pi uilegio gaudent omnes Mendicantes,le caeteri qui habent communicationem priuilegioruni cum dictis Patribus. Et per Bullam Cruciatae poterit quili bc confesssior approbatus praedictum votum castitatis conditionatum,non dispensare, sed commutare in fauorem Cruciatae iniuncta sufficienti eleemosyna, ut notat Sancheescit dissut. I 6. n. a. Uega citato casis io. alij.

An posis Praetim Regularis punire subditum suum

culpatum ob peccatum nefandum. idam Prouincialis visitans ex ossicio Prouinciam inuenit subditum culpatum in crimine nefando, fecit processinu contra illum, e6que vocato dedit illi articulos culparum. Paulo post antequatietillum puniret inuenit quod idem culpatus protulit ore quandam propolitionem haereticam in quadam occasione eiusdem criminis nefandi. Qiiaeritur quid facere debeat Prouincialis circa haec duo delicta

Primo dico,quod attinet ad propositionem haereticam, non posse Prouincialem illum punire, imo nec citare ut audiatur, sed debet illum statim remittere ad Inquisitores fidei, mittendo ad illos processum illius delicti haeretici, si quem fecit S c spectantia ad illius probationem: sic decreuit expresse D.Papa Paulus V.in Bullia propria cocessa Inquinioribus sancti Ossici anno i co6. Kalend. Sept ebris,adhibitis grauissimis poenis contra superiores Religiosorum intromittentes se ulterius

936쪽

vlterius hac de re in suis subditis,ebsque non deserentes illico ad sacrum tribunal citat Valle de Empsal- nais fol. I. coci. infine. Quod cinia sit Decretum Pa pae, adeo clarum, non est quod circa illud aliquid

addamus.

Tota dubitatio est de alio delicto istius subditi videlicet nefando. Primo enim inae ritu , an possit Praelatus Regularis in hoc Regno Portugalliae seu nisubditum propter illud punire; constat enim Inquisitores fidei in hoc Regno habere priuilegium concessum a Gregorio XIII per quod inquirunt,in puniunt crimen nefandum, iroinde videtur illis hoc crimen reseruari, ita ut Praelati Regulares non pos sint illud in suis subditis punire. Et quidem Valle de Empsalmis sect 3. VI. num. 4. citans illam Bullam Gregor. XIII. ait in illa concedi Inquisitoribus plenissimam potestatem puniendi hoc crimen etiam priuatiue ad omnes alios iudices, superiores Ecclesiasticos, cumulative tamen ad saeculares potestates. Quibus verbis clare innuit alios Iudices Ecclesiasticos etiam Episcopos respectu Clericorum,& Praelatos Regulares circa suos subditos no posse cognoscere de crimine nefando,cum dicat id concedi Inquisitoribus priuatiue, id est, priuando iudices Ecclesiasticos iuris. dictione ad cognoscendum de illo. Mitius tamen in hac materia locutus est, ac sensit Pater Frater Antonius de Sous in suo libro desilicitationeo rarum in confessionis Sacramento,rra t. a. p. a. iam. 1 ubi cum sit Consiliarius supremi Tribunalis sancti Offici j, clare dicit posse Praelatos Regulares contra suos subditos in hoc crimine procedere, Tententiam dissinitivam ferre dicens quod in commissione citata facta ii Papa Inquisitoribus,non coarctatur potestas ordinaria Praelatorum

937쪽

latorum adistiniendum hoc crimen sicut non coar

statur potestas iudicum saecularium, qui non obstante citata Bulla quotidie de hoc delicto cognoscunt, illud puniunt: in quo Praelati Regulares non debent flopeioris conditibnis quam potestas saecularis S proinde ait Pater Sotira hoc crimen hodie esse mixti fori, re reuera ex tenore commissionis factae a Gregorio XIII. Inquisitoribus ad cognoscendum de nefando, quam

transcribit idem Valle citato cap. I. n. I 6 nullum ver

bum ponitur ex quo colligatur hoc illis concedi priuatiue, priuando Praelatos alios Ecclesiasticos iuris dictione ordinaria ad cognoscendum de illo. Sed solum colligitur quod Papa hoc concedit dictis Inquisi

toribus cumulatiue, unde non priuantur Praelati Ecclesiastici ad cognoscendum de eodem nefando in illo puniendo. Et confirmat idem Pater id ipsum liae ratione, quia scilicet crimen nefandum non est suspectum de fide, soli Inquisitores de illo possint cognoscere. Si enim hoc crimen esset suspectum de fide,non possent vllo modo iudicos saeculares de illo cognoscere. Idem tenet D Archiepiscopus Cuntia in lib.dessit

citat.Deminarum in confess. qu . a. 9. dicens posta Episcopo punire hoc crimen praeuenta causa. Quo supposito manet clarum, qudd potest pr. elatus Regularis hodie praeuenta caula punire hoc erimen in suo subdito, nec teneri illu deferre ad sacrum tribunal pro hoc delicto. Vt autem euitentur dubia, quando nam in crimine mixti ori dicatur causa pra . itenta iam in priori Praelato praeueniente dico quod per solam citationem rei praeuenitur causa sic habetur expresse in cap.Gratumgerimus,de D.ct potest iudLcis de . dc tenent Ricci iis pari.Deciso miscis i 8. citas alios di Praelatus Regularis,de quo agimus iam, cipauit

938쪽

citalii istum reum. Item quod etiam non citato reo, sed per solam inquisitionem factam contra illum praeueniatur causa, habetu G. a. ordinat istius Regni, tit. 9. g. 3. cunt, a cis G q; . 3. nam Ii loqtiens de alia causa praeuenta pertine a te ad sanctum Oiscium, qua est similis isti. At Prouincialis,de quo agimus iam fecit inquisitionem particii larem circa crimen nesan. . dum istius Religiosi ergo iam prete uenit causana, di proinde potest illum punire, non obstante quod alias habet crimen haeresis deserendum ad sanctum ossicium eo modo quo supra dixi. Et proinde porcst Praelatus Regularis talem subditum carceri mancipare, paratus tamen illum reddere Inquisitoribus, si illum

reposcant, puniendum ob delictum fidei Neque hi, a nobis dictis obstat, quod iste Religiosus dixit hane

propositionem haereticam in occasione patrandi cria minis nefandi: hanc enim dixisse in illa occasione,non mutat naturam peccati nefandi, nequeauserta Praelato Regulari suam potestatem ordinariam puniendi hoc crimen nefandum Q proinde satisfacit sua obligationi denunciando de illo, A mittendo processum de haeresi ad Inquisitores, interim puniendo nefandum sicut potest.

- . . . . . ita

Priuilegia viva vocis oraculo.

Dominus Papa Gregorius XV reuocauit omnia priuilegia concella cunctis Religioniblis vi-uae vocis oraculo. Qiis non obstante Papa D. Viba-

939쪽

mis VIII eadem priuilegia vivae vocis oraculo concella reualidauit, confirmauit Religioni Societatis I EAE , anno a . 9. die Aprilis idque confirmauit absolute, sine ulla clausula exclusu caeterarum Religionum. De hoc, scripto syo testimonium perhibuerunt quidam Pater Prouincialis, talius Pater grauis eiusdem Societatis, quorum testimonia manu propria subscripta ego vidi. Vnde non potest esse dubium quod caeteri communicantes in priuilegiis cum Patribus eiusdem Societatis I E xv, gaudeant priuilegiis sibi concessis per vivae vocis oraculum. Sub censura, &c.

masupradicta in hoc librosubisio censurae Sancta Remanae Ecclesiae per correctioni rectissimi Tribunalis Sancti Os tr.

940쪽

JNDE RERUM

QUAE CONTINENTUR

IN HOC LIBRO. Nais ira sis potest esse Monialis, quae est illegitima, idque sine dispensatione Praelati fol. 66 toto casu is Potest etiam Bigama esse Abbatissa fol. 769.

Abbatissa potest eligi Monialis attingens tantum annum quadragesimum, licet non habeat illum completum fol. 97.ωseq. Abbatissa an possit alienare rem relictam Monasterio cum clausula ne unquam alienetur, si res est hodie inutilis,cum licentia debita. Lia6.4 seqq. de ibi ponuntur inseruientia pro alienatione rerum Ec

clesiae. . .

Abbatissa dans professionem Nouitia non admonito prius Episcopo iuxta Decretum Tridentini , potest puniri ab Oidinario, sed tamen professio facta valida est sol f Absolutio,vel dispensatio Episcopi conserentis Ordines,vel Praelati in Capitulo Prouinciali, quid ope-

Ictur

SEARCH

MENU NAVIGATION