R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

901쪽

tiae , nec a Coiauentu, cum haberent clausulati per te statores appositam ne viaquam possent alienari ut habetur in Ordin. Portu galliae lib. 3.ti .93.f. 3. Quod adeo verum est, ut neque Rex confiicans bona Haeretici possit confiscare illa quae prohibita sunt alienari, ut tenet Nauali lib. s. consito 'tit Uimonaeon Iulius Clarus in praxi crin . s. .q.78.mm. IO. citans multos dicentes, quod in confiscatione non veniunt bolia

prohibita alienari. Vnde talis venditio possessionum fuit nulla. v pote contra legem facta viaἡe aduerto posse has Molatales multum iuuari ad recuperandas praedictas pollessiones per priuilegium concessum a Ioanne XXII. Fratribus ordinis Montis Oliveti relatum a Rod rigue tom. 3. 3 7 Regula q. 36.art. 2. g. His tamen 1, per quod illis concessit quod possint habere restitutionem in integrum circa laesionem factam in bonis suis Conventuum , sue facta fuerit laesio per Praelatum Conuentus, eiulque culpi, sue culpa procuratoris Conuentus, siue culpa cuiuscumque personae saecularis cuiuscumque sit dignitatis. Ad primum argument uni in oppositum dicedum est, quod licet testatores in suis testamentis solis Monialibus hanc Missarum obligationem imposuerint,&non aliis,est,qui supposuerunt illas possessiones nunquam fore alienandas, sicut in testamento mandarunt. Dato autem quod siue male, siue bene sint alienatae, standum est illis iuribus citatis dicentibus quod res transeat cum onere suo, sicut transeunt res confiscatae. Ad id quod addit argumentum non debere Moniale reportare lucrum ex tua culpa in no soluendo praeterita debita, dico, quod Moniales non soluere obligatio-atem Missarum, quam non debent, non est lucrari aliquid, sed utplurimum est non amittere, de non obliga

902쪽

ti ad id quod non debet.Nemo alitem ob culpam qualemcumque obligandus est ad id quod non debet. Ad

secundum argumentum dicendum est exemplum venditoris no facere contra nos, quia Conuentus Montalium non vendidit has possessiones,ut diximus,sed solum per ministros iustitiae vendita sunt , inuito fere Conventu: &quando Conuentus illas amisit inuitus, non tenebatur adhibere illam monitionem, vel protestationem sicut illam non tenetur haereticus facere,. quando sibi inuito bona per si sciam auferuntur: cuiri post confiscationem actio pro debitis non sit mouenda contra confiscatum, sed contra fistuna, ut supra diximus ex Sanchez. Sub censura, dcc.

CASUS XLIV.

De quodam adulterio putatrio diuortior o obli tratione denunciandi propter edictum.

QVadam nupsit viro cuidam bona fide, cum neuter putaret subesse impedimentum Illa tamen quando nupsi non habebat annos duodecim requisitos ad validitatem matrimonij. Progressu temporis,illa commisit clarum adulterium cum altero viro. Proprius vir illam multis vulneribus sauciauit, putans illam manere mortuam , aufugit. Conualescente illa ex vulneribus, ille iter u accusauit illam propter adulterium. Illa confugit iudicem Ecclesiasticum coram

quo probauit delictum suum non suisse adulterium oquod ,quado illa nupsit,non habebat annos duodecim, idque probauit coram iudice,& proinde non fuisse Iii s

903쪽

ad alterium cum matrimonium si ierit nulla a Iudest Ecclesiasticus protulit sententia diuorti inter utrumque declarans matrimonium fuisse nullum. proinde posse utrumque cui vellet nubere. Quo obtento illa accusauit illum quod durante putΑto matrimonio dissipasset dotem sitam,pro quo fecit illum carcerari carincere publico , allegans quod dato quod matrimonium fuerit nullum,reddenda sbi esset sua dos integra. Ille durate hoc litigio sumpsit certas res pretiosas aureas, argenteas, quas sub pignore cuidam Petro tradidit, ut sub illis pietnoribus sibi commodaret centum aureos,quae pignora tradidit indecreto,& pr lumitur di- pignora allata fuisse a foemina inter dotem. Foemi ara impetrauit ab Episcopo excommunicationem, perquata obligauit sub censura, ut quicumque sciret de Praedictis rebus ablatis,de nunciaret intra paucos dies. Multa ex praedicto casu orta sunt dubia. Primum,an piaedicta foeminae fornicatio , fuerit verum adulterium in per hoc adulterium amiserit dotem marito acquirendam Secundiam , si dato quod dotem non amiserit, Petrii detinens pignora praedicto modo apud se viro deposita teneatur denunciare iudici Ecclesiastico de Pignoribus sibi a viro commendatis, si sciat, & timeat se amissurum elli centum aureos quos sub pignoribus viro putato commodauit, cum ille modo carcera tu sit, pati Per Tertium, dato quod non teneatur denunciare in tanto damno, cui reddere debeat praedicta pignora an Ur qui dedita an foeminae cuius erant,an vero sibi re'

I 0 i ii compensationem 'um dubium dico fornicationem illam

x minae habitam durante matrimonio putato, suis theolo

904쪽

theologich, foran aliter vertim adulterium quoad malitiam, licet materialiter tale non fuerit cum in rei veritate illa non esset vera coniux. Qu9d autem sei maliter, quoad malitiam fuerit adulterium, Min spe cie adulter ij reponendum, probatur ex communi Dctorum sententia, quod sola intentio operantis achsuum actum, S proinde peccatum reponi in certa spe cie viri credebam me rapere rem alienam, cum re v xa non esset, sed mea, fultum formaliter cornmisi ex mala intentione in sic de multis aliis exemplis apud Theologos. Et ultra Theologos habetur in cap. oon soluntate,desententia excommvn.ubi sic dicitur: Cmn vo luntate,ac proposito maleficia disincumitin dec. Vbi glosse plura citat,& cidit At lita sicmina voluntate, pro posito voluit committere adulterium cum se vere uxorem putaret. tiod vero attinet ad secundam patatem eiusdem primi dubi j dico per leges huius Regnito j rdinat.tituto 38.f. 1. Maritus non acquirit dotem v xoris adulterae, nisi quando illam actu in aduhera deprehensam ibidem occidit. Vel si illam post deli ctum accusatile adultetao, probato critat ne sibi do per sententiam adiudicatur. Sed iuxta sacros Canones haec mulier amisit dote Sic tenet glossa cap. se

rum e de donat inter virum, uxorem. In verti. Rιpe rere non vadebit, ubi ponit casum in foemida, quae r Putat at vere nupta, quae peccauit cum homine diueri, putato inarito:& postea accusata a viro putato,ii

iretitum est suisse matrimonium nullum, eo quod illa esset consanguine viri sui, qui est casus omnino similis huic nostro. Et ibi citata gloisa cum aliis textibus quos cita ait quod talis mulier dotem amisit. Idem

cenet Panormitanus ad citatum cap. Pleri que, ubi citat Innocentium, Hostiensem. γffred. in Ioannem Andr.

905쪽

Andr qui sunt grauiores inter Canonillas. Et clara colligitur ex verbis citati cap. Pisumque, ubi Papa ait Quod si mulier causa fornicationis a viro separata

fuerit, dotem amittat. Non ait,ob adulteri uiri, sed ob fornicationem. Haec autem fuit separata a viro propter

fornicationem. Quod tamen intelligo,ut semper post delictum sit necessaria sententia iudicis Ecclesiastici. quae declaret crimen.& condemnet in dote. Quod si non est factum in isto casu, fuit,quia i iudice Eccles stico non fuit petitum , nisi declaratio validitatis matrimonij. . Ad secundum dubium dico . Petrum habentem Pigitora no teneri denunciare de pignoribus sibi commendatis cum tali periculo. Est enim communis Doctorum opinio, quod nemo tenetur denunciare, si ex denunciatione resultare sibi debet damnum notabile. Sic tenet Corduba insum.quast. 63 64.Sayro in Clo.

RUG. 2.cap. I . m. 32. ubi citat plures alios Riccius eom. i.Deci Collectan. 99s.& alij communiter. At constat,quod si Petrus denunciet de pignoribus, iudex iubebit illa reddere mulieri, Petrus non poterit recu- Perare suam pecuniam a viro putatiuo carcerato, δίPaupere. Et aduertit Sayro cit loco, quod in hoc casu, quando ex denunciatione mihi resultabit damnum notabit si ego vocatus ero , iudice pro testimonio ferendo in illo casu, exhibit6que iuramento,posse me negare,ac dicere,mede casu nihil scire, subintelligendo,apud me:quod non scio ita ut tenear reuelare.Quia iudex in tali casu non potest obligare, veritas reue

letur cum tanto damno proprio.

Tertium dubium multas petit responsiones. Et Primo dices, quod si vir, qui dedit pignora, non mihi

torii reddere roo.auteos,quos sub pignoribus coimmodauita

906쪽

nio latait,non teneor illi pignota reddere, quia non teneor amittere centum aureos in ob eandem causam

non tenebor pignora reddere mulieri, cum amissione meae pecuniae. Hic tamen casus decidi debet per alium 'sum,quotidianum tractatum a Doctoribus in mate a restitutionis, quando quaerunt, an is qui bona fide emit rem a latrone,& postea nouit rem illam esse Ioannis an possim rem donare latroni petendo pretium, quod illi dederam,an vero teneatur en donare Ioanni vero domino , etiamsi sciam me pecuniam meam amissurum In quo duae sunt opiniones. Prima asserit teneri me reddere rem Ioanni vero domino, non latroni, etiamsi sciam me pecuniam

meam amissitrum Secunda opinio fauorabilior inquam magis inclino,dicit possie me reddere rem latroni ut mihi reddat pecuniam meam, etiamsi sciam illum non esse redditurum vero domino, si aliter non possum pecuniam meam recuperare. Hanc opi lonena tenet Rabeli tom de iussit. I.pG. a. q. 9.-m conclusI. proquacitat Altis odor Alexandr. Alensem Sylvest. Antonin Nauar, Tabienam, Lope Σ,& alios, cum quibus poterit quietari conscientia, Madducit claras rationes pro illa praecipua est,qui neque ex obligatione iustitiae, charitatis teneor saluare rem alienam, reddendo illam vero domino, cum amissione magna: pecuniae meae. Cum ergo in hoc casu,si redda pignora foemina cuius suppono esse sim pecunia meam amissurus. Si item restituam pignora viro putativo,qui est Carceratus,& pauper , .mihi restituere pecuniam meam non valet, illamque proinde amittam sequitur quod illa pignora potero retinere per modum com

pensationis: dummodo restituam illud quod dicta pignora pliis ζlent quam pecunia, quam ego dederam

commo

907쪽

coidmodatam ut pigia oribus Comsensatio nimiie- .ri debet seruata iustitia, vi scilicet compensans non plus sumat de re a lena, iram sit illud quod sibi debebatur Alias compensatio esset iniusta, proinde fui tum committeretur. Est autem haec restitutio excessus valoris piniorum facienda illi,d quo constabit esse verum dominum talium pignoxuma siue sint scemilia eo quod pertinuerint ad dotem suam, siue sant viri, eo quod ad illiam iusto aliquo titulo pertinuerint. Quo aerion dico Iine c/usa, potest idiim maritus pignorarqbona mobilia cx dote yxoris ad faciendas expensas pro sua iusta de sensione, quando ipse maritus non habet aliquid ut se defendat, si uiti iter alios tetiet Ric

De qu.rdam dote,ct donatione facti a parentibus cuidam filiae. QVitam vit,. uxor illius habebant siliam lcgiti

mam, inicam tantum,quam matrimonio iunxerunt cuidam adolescentio quibus sic matrimonio iunctis dotem constituerunt in hunc modum. Donvinus, min dotem constituimus futuris nuptis omnia noltra bona mobilia di immobilia, donaria aurea, argentea quae hodie habemus ,& possidemus, minpostertini habebimus, acquisiverimus, siue per do , nationem nobis factam, siue per haereditatem, siue per Regis liberalitatem, & remunerationem habebat vir enim ius ad Regis munera ob multa obsequia Regii radii ita suo quocun in i iis rei tuto acquirenda,&c.

Mortuae

908쪽

Mortua est uxor dolatrix iuortuus est etiam genecutrius tu &mansit filia legitima vidua cum aliquibus filiis, sustentatur redditibus,& possessionibus sibi relictis amarito,quae sunt sufficientes,& vivit ivxta patrem suum viduum in domo separata, sed habente eandem portam communem patris Pater vivit in

domo alia vicina, di domi secum habet aliam filiam illegitimam in naturalem sibi gratam leneficam cui committR administrationem liberam suorum red diluum, qui ampli sunt. Et eadem filia naturalis vltra hanc administrationem habet peculium profectitium susticiens ad suam sustentationem. Et eadem filia naturalis expendit redditus paternos in sustentanda domo paterna, residua seruat sibi. Quaesitum est primo , An pater possit donare huiesi Iliae naturali, illegitimae, vel cuicumque alteri id quod sit perest ex suis redditibus, non obstante rigorosa illa donatione, & dotatione facta filia legitimae an vero teneatur residuum dare filiae legitimaris Quod pendet ex eo, an iste pater licet fecerit illam donatio'nem amplamisit nihilominus dominus fructuum omnium istarum rerum donatarum , ita ut possit hos fructus donare cui voluerit. Secundo quaeritur, an illa filia naturalis, cui pater commisit omnium reddituum suorum administratio' nem, possit sibi reseruare id quod superest ex congrua domus paterna sustentatione

3 Pro responsione suppono primo ex Iulio Claro

lib. . uapraxisis. Donatio, irini. 9.n. . de aliis,donationem omnium bonorum Praesentium, .futurorum,

non eis validam nisi fiat causa mortis, este vero inualidam si fiat inter vivos. Ratio huius discriminis est, quia cum deitatio inter vivos statim transferat domi

nitim

909쪽

ritum rei donatae in donatarium,non permittunt leges ut aliquis in vita sua omnia det nudus manens absque remedio unde sustentetur,4 absque re ulla, de qua possit testari in morte: talis autem donatio qua aliquis

sic omnia donat inter vivos,statim traffert dominium omnium rerum in donatarium. Si vero donatio omnium bonorum praesentium, stiturorum fiat causanaortis, licita est, quia talis donatio non transfert statim dominium rerum donatarum in donatarium, sed tale dominium promittit dandum post mortem: Minterim taliter donans causa mortis, manet cum dominio,&,sufructu bonorum suorum. Hanc etiam doctrinam tradit Rabello cum aliis quos citat tom desilia gar. iusi. lib. I 8.q. I 2.n. I. Cum ergo ista donatio,de qua quaeritur, suerit donatio omnium bonorum, ut constat,addioe ut valida sit, oportet ut non sit donatio inter vivos, per quam donans a se transtulerit statim dominium omnium bonorum in filiam legitimam, generum sed oportet ut sit donatio causa mortis, per quam donans manserit cum dominio in sufructu bonorum suorum, cum obligatione tamen dandi in hora mortis dictae filiae legitimae omnia bona tunc

extantia.

Secundo noto, suppono in re quapiam esse tria haec distincta: dominium rei,vsum fructum rei, Umplicem usum rei dominium rei habet ille qui est dominus rei absolutus, ita ut possit illam dare, alienare transferendo se dominium in alium, sicut habet quilibet in ove sua. Vsum fructum tantum rei habet ille, qui non est dominus rei, habet tamen dominium si-pra fructus istius rei,ut illos possit comedere, silibere donare. Huiusmodi est pater circa bona castrensia filii impuberis, quorum non habet dominium, habet ta

910쪽

men usu infructum habet ius dona ex pelidendi fluctus illius peculi j, dum filius impubes cst. Tertio implex tantum usus dicitur, quando quis neque habet dominium rei, ut possit illam alienare,iaeque habet usum fructum liberum cum fructus rei non possit libere donare , vel administrare, sed habet solum sum simplicem rei, ut post tantum illa uti pro necessitatibus praecisis. Huiusmodi simplicem usum tantum habet seruus in veste,vel alia re notabili sibi a domino data, eundem solum simplicen usum habet Frater Minorita in sua veste, similibus. Seruus enim non habet dominium vestis suae , neque item usum fructum liberum illius, cum non possit illam concedere ut alius illa utatura sed solum habet usum nudum, implicem , ut illa veste uti possit ad

suam tantum necessitatem subleuandam.

c. Hoc posito cum istud dubium, proponatur bo- die pro foro externo litigioso,sed solum pro foro conscientia quietandae. Prima responsio est, quod ipse pater donas resipis ere debet ad intentionem quam habuit tempore donationis, per illam intentionem debet regulare id quod hodie potest: nam iuxta Aristotelem receptum a Iuristis, Actus agentium non extenduntur vltra intentionem illorum,& proinde si recordatur quod tempore donationis habuit intentionem,

quod de fructibus bonoru suorum nihil omnino da- iret alteri,quam fili et, hoc tenetur hodie seruare. Si vero .non recordetur clare,quod ζxpresse tunc illam rigorosam intentioncm habuerit;explicanda est donatio, seu promissio,quod facta fuerit modo cosuetudo;ita scilicet ut ipse in ita manerct salici usu fractuarius suo rum bonorum, videlicet habens liberam administra-xionςm fructuum bonorum suorum,ita ut de illis fru-

SEARCH

MENU NAVIGATION