Quod sit vnica doctrinae instituendae methodus, locus e 9. Animaduersionum P. Rami, ..

발행: 1557년

분량: 41페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

LOCUS EX P. RAMI deinde postea de singulis proprie considerandum, an

singularia protinus exequenda. Ac de caussis eadem fere, quae his Analy ticis postea dicuntur de definiendo, distribuendo: ubi Empedoclem & Democritum, tanquam arte logica non latis instructos arguit Aristoteles , primumque Democritum ait in Phy sicis ex caussis definitiones attulime: Socratem definiendi diligentia superiorem Democrito suisse, sed phrsicis spretis, totum ad ethica studia conuersum esse: leges partiendi proponit, quod genus in duas diuidi disterentias perpetuo non possit, nec priuationes pro veris disserenti js haberi: denique proprie ou e. τῆ ρυσία καὶ

μη ς συ αλε ηκοσι ος ἀυτο, essentialibus partibus no adiunctis per se: item τοῖς ἀπικυα die, oppositis e tum methodi quaestionem concludit, οῦ τα καθολου ὐ- ν-

uniuersalia prius explicanda esse, aut sepius idem dicendum: uniuersalia veto, communia: Quae enim in pluribus insunt, uniuersalia dicimus, ait. Ergo ristoteles methodum a specialibus ad generalia reseulit , & cotrariam a generalibus ad specialia non solum verbis verὰ instituit, sed reipsa & exemplis exequitur,& communia primo atque uniuersalia,cleinde propria& singularia interpretatur: genera speciEsque definiendo & partiendo, tum proprietates Ortus, interitus, accretionis, diminutionis, vigiliae, somni, progressionis & reliquarum qualitatum demonstrat. Quo ristotelis loco singulatis illa ratio c6sideranda diligen ter est. Perissologia, inquit Aristoteles, absurda continget, nisi generalia praecedant, idemque saepius dicendum erit: perissologia hqc & σαγυλσγία eadem pam Io pὁst ab Aristotele ipso rursus capite quinto , ut absurda res, allegabitur: perissologia, inquam, qualem in organi libris infinitam commonstramus. Ergo methodus & collocatio artis a seneralibus & uniuersalibus caussis atque principijs in phrsicis ipsista praece-

12쪽

ANIMA D. LIB. IX. Tptis & exemplis non solum necessaria, sed sola & vniaca traditur & approbatur: somniumque illud instituendae artis ab effectis Sc notioribus nobis abunde contrarijs & praeceptis & exemplis refellitur. Locus in Philosophia lib. . cap. . cosimilis est,quod a notioribus nobis ad natura notiora progrediendum videatur Ted quia resutatio consimilis est, praetereo, & demetaphysici operis confusione quaestionem, in octauum huius libri caput differo. Eadem methodi αcollocandet artis quetitio primo Nicomachiorum Ethbcorum reuocatur, ic videtur rursus idem turbari.

Nec illud ait Vstoteles) nos lateat, diuersas esse

disputationes ,&quq a principijs oriuntur, &quae ad principia referuntur: Prae lare enim Plato dubi uir, atque hanc quaestionem attulit, utra via tenenda esset, trum quae a principijs, an quae ad principia: quemadmodum in stadio, ab ijs qui praemia cursoribus proponunt ad metam, an contra a meta ad illos curritur. Nam disputationis initium a rebus notis & perspicuis ducendum est, quarum duo sunt genera:aliae siquidem sunt notae nobis, aliae suapte natura: fortasse igitur incipiendum nobis ab ijs rebus, quae sunt cognitae oc ploratae nobis. Hie locus videtur verae illius methodi turbator alter,& Videtur ab effectis ad caussas,a notioribus nobis ad natura notiora progressum nobis imperare. De quo

eicerem, quod e phy sicis principiis iam dixi, disputationem luc de principiorum moralium institutione eandem

13쪽

LOCUS EX P. RAMI eandem tractari. At id, si lubet, negato, de quod Ati,

stoteli placeret, defendito: tota doctrinam a rebus,quae nobis notiores sint, ad res natura clariores institui reacta via posse, idque iter in Ethicis secutum esse. Agedum , Aristotelicam analysim , Aristotelica principia, sensum, inductionem, experientiam, Obseruationem rursus hic adnibeamus Limo vero doctoris ipsius exemplum & testimonium cum praecepto dc regula conferamus . Dixerit, ut tu vis, qui nobis haec opponis, artes ab effectis ad caussas, a notioribus nobis ad n tura notiora, aspecialibus denique ad generalia instituendas esse: Videamus igitur quid agat ipse,& quomodo in eo ipso loco p osophiam ethicam deducat. Quid igiturΤ quomodo pingreditur Definitionem primo loco statuit, beatitudinem definit, genera deinde diuidit, alteram in actione,alteram in cotemplatione: postremo generis utriusque species suo loco deinceps exponit. Erξo progreditur a caussis ad effecta,a noti ribus natura ad nobis notiora, progreditur denique a

generalibus ad specialia: quia generalia, caussae sunt speciali ii, quia generalia specialibus notiora sunt, vi in his Analyticis capite vicesimo primi docetur. Quamobrem no sollim Platoni,sed etiam Aristoteli videm ut hanc singularem& unicam faciendi artis & collocandae speciem placuisse:& sicubi Aristoteles verbis aliud videtur ostentare, re ipsa tamen & veritate hanc ipsam, non aliam sequitur, & sibi probatam, testimonio iudicioque suo profitetur. Atque Aristotelei, qui logicum

organum nobis ita composuerunt, ut compositu nunc

habemus , Aristoteleae philosophiae se valde innaros declarant fuisse, qui non potuerunt generalia & vniuersalia secernere, & ea praeponere. Inuentio tota de teneribus mediorum, principiorum, argumentorum

sine dispositione syllogismi vel methodi doceri, im Axxerceri etiam potest: Dispositio autem enuntiationii syllogismi & methodi, sine rebus inuentis esse nulla roteli,naturaque plane posterior est. Vtranque igitur

partem

14쪽

ANIMA D. LIB. IX.

partem interi': etes e toto organo seligere,& priorem illam priore loco, posteriorOnanc posteriore, ad hanc Aristotelis methodum collocare debuerant. Hanc in Crgano, imo in tota Aristotelis philosophia regulam tam magnificam , tamque praestantem cum non viderint, nil iam mirum est, in totis logicis tam saepe nil vidisse. Vna n organi logici interpretibus erroris perpetua caussa est, quod Logica Isum nescierint, quod analysim nunqua adhibuerint, quod argumenti enuntiati Q vim, quod med ij s 1llogismum , quod uniuersae

artis methodum nunquam spectarint,quod experientiam artis, inexperietiam, catus paretem esse non meminerint: altercati tantum sunt, altercationum suarum in exemplis veritatem & fructum nunquam experti

sunt, proptereaque ut barbaris de Grammatica, sic logici ulbs ignatis de Logica nihil credendum, nihil condendum. Porphyrius, Ammonius, Philoponus, Simplicius, & reliqui, qui Logicam squam nunc Aristotelis nomine tenemus non ex Aristotelis principijs perpendere & componere, sed qualenacuque acceperant, pro suo arbitratu tradere voluerunt, duas vias in descensu ascensuque finxerunt, rectam alteram, alteram inuersam: analysim & genesim nominat: ut per analysim finem primo, deinde fini proxima, postremd reliqua et erut propinqua vel remota, ita prius posteriusq; cogitemus: per genesim contra opus ordinemus ex eo loco, xbi analysis desierat, tandemque eam concludamus. ubi analyss incoeperat: analysis denique a cras. iissimis maximeque compositis dei cedat ad simplicia: genesis contra a simplicibus ad composita perueniat. Ac de analys dialecticae artis sic praecipiunt, tres animis nostris occurrentiu visorii esse distinctiones , cum

aliquid persuadere aut probare velimus , sciet iam pri-m & vetitatem: ut si desit. probabilitatem & opinionem:quq etiam postremd si nulla sit, captiunculam alia quam sophisticam prehendi : qua quod volumus,pe suadeamus: Veritatem rorid aiunt demo strativo, opianionem

15쪽

Locus EX P. R A M tnionem dialectico, captionem sophistico syllogismo

informari. v are primus iit analyseos gradus, demonstrativus hilogismus , secundus dialecticus, tertius sophisticus: deinde aiunt tres illas species demonstrativorum .dialecticorum sophisticorum syllogismorum cognosci non posse, nisi generalis doctrina sillogismorum cognita sit: s 1llogismum enuntiationibus, enuntiationes nominibus & verbis fieri, haec e Categorijs accipi: sic analysis interpretum primo loco posteriora Analy tica, secundo Topica, tertio Elenchos, quarto priora Analy tica, quinto ἐγκ--, sexto Cate orias a fine procedens ad initium, contemplatur: e

emq; analy lis, θεωρία vocatur a Simplicioοενεσις vero, quae dicitur ab eodem etia πραθρ, αναπαλιν λ; ευή, contra progreditur, ab initio recursis ijsdem gradibus ad finem: a Categorijs per ad Analy tica priora,

posteriora,Topica, Elenchos. In quo quam multiplex de varius sit error, diligenter animaduerti velim. Dicunt interpretes primo loco finem , secundo, proxima fini, tertio tertia, ac deinceps reliquis locis reliqua, ut erunt fini viciniora, aut ab eodem remotiora, sic prius posteriusve subducenda. Haec rerum per tales gradus subductio, methodus est Aristotelica,quam sequor Sc laudo': In quam interpretes, l:cet id minime reputantes, tamen quocunq; consilio faciant, incidui, quia via haec progreditur a natura prioribus & notioribus, a generalioribus denique pramotionibus. Nams finis est, sunt etiam ad finem relata, non contra: &in reliquis inferioribus eode modo, dc qud quidq; generalius,est,tante, α ωτηρον,magis caussa: tato magis

accedit cle απλουν Mui το πέραρ, ad simplex Sc finem: tanto est Eoris υανι α προν Gra ἁρπυΠτερον, scientiae de principio vicinius, ut Aristoteles docebit vicesimo ca-l ite huius. Hoc igitur in his interpretibus approbo Maudo. Dicunt artes hac via inueniri: hoc Aristotelicae philosophiae contrarium est,non approbo, non laudo. Omnium enim artium inuentio dc obseruatio, a sensia bus

16쪽

ANIMA D. LIB. IX. 'bus oritur,de inductioe singulariu ascedit ad specialia: a specialiu inductione ad generalia, ut decimoquarto capite huius Aristoteles docebit. Error interpretii hic

primus est, quod hui' αναλυσεωρ nomine tale artiu inuentione confingui. Dicunt fine Logicet esse demostratione. p xime sequi ex ordine Topica,Elenchos, priora Analytica, ἐμήνειαν, Categorias. In quo, toto coelo aberrat. ExAristotelis aute loco male intellecto ut secundo Animaduersionu libro docui demonstratione, Lo-

gleae fine fecerunt. At finis est bene disserere:quod prima Logicae definitione c5prehenditur, & comprehedi oportere Aristoteles ipse docet, ut ibide copiosius disserui: proxime fine sequentia, no sunt Topica & flenchi, sed setia si libros Aristotelis retinere velles) posito per definitionem generali fine, inuetio in Categoriis,

Topicis, proxime sequebatur: tum dispositio in Interpretatione , Analyticis r postremum sequerentur vitia utriusq; partis in Elenchis. Hic secudus est exror in exemplo: nec enim fine,nec e fine secundo, tertio, ac deinceps locis deducta assumunt.Tertius error est in genesi: nam cum illo ordine vero, α Aristotelicae methodi proprio res sumpserint,ordine cotrario docendas Sccollocandas esse praecipiunt. In qua regula tam vehementer errant, quam errauerant in exemplo proximo.

Etenim si vera est Aristotelis doctrinas ut Aristotelis interpretes hi veram esse putant) omnisq; doctrina a generalibus praenotionibus , a naturaq; prioribus & notioribus sit institueda: cum superior αναλυσεως INM θεω- iber via a priorib' natura & notioribus procedat, quomodo cotraria γω,εωρ ini αα ίωρ via a priorib' natura, dcnotioribus incedetinec enim possunt iisde eadem esse priora ac posteriora, ut tertio capite huius dicet

Aristoteles. iniare secunda liqc intepressi regula falsa, α contra Aristotelis doctrina ficta est:& hic tertius est

error: in quo etiam video hos interpretes, geneseos ac praxeos nomine,dispositione obscure & confuse comprehendere,ut antea nomine analyleos,inuentionem:

imo reto Aristotelis veram methodum, ista geneseos B via

17쪽

via sequi volunt. quia putant a simplicibus ad eoposita, id est, a generalibus ad simplicia ut Aristoteles vicesin.o capite huius interpretatur) illa via se descenderet sic imprudentes Logicam permiscent. Qimus error est in exemplo: Nec enim a Logicae fine longiuTaosunt C itegoria dc interpretatio, quam syllogismus : Na singulis i aepe propolitionibus sine syllogismo ratiocin mur, V Logicet fine assequi mutavi defini edo, partiedo,

artes deniq; fere totas inititue do, utra dille rui. Quare Categoria & luterpretatio, unde enutiationes sumuntur,propior. s Logicet artis fini sunt, quam se llogismus. Syllogii ii' sine propositionib' nullus eis: poteti: Ergos, Logism' est natura posterior α ignotior, & a Logice

fine remotior. Quire sill situr hic interpretes, nec luata fine remotissima,quae remotissima putant. Quintus error eli in collatis comenti plane ridiculus de absurd

uod interpretes iubent in Logicae genesi & praxi eos.

cum per Categorias, ἐξ u.νειαν, ad priora Analyticar gressi sunt, deinceps, ut itionis & reditionis iter idem probarent , collocare debuerant quarto loco Eleiam chos. quinto Topica, pol tremo po teriora Analy tica. At suae propositionis obliti, ante penultimo loco post riora Analytica, penultimo Topica, ultimo EIenchos collocat: quod ta fatuu commentu Philoponus videtur

in posterioribus Analyticis sensisse: ideoq; posteriora Analy ticis ropica pr posuisse. Quare videm' quot errores in uno interpretii commeto lateant, quibus Aristotelis Logica satis obscura per se, tame obscuriore ac dissiciliore facta habemus: vera methodi regula,λα c vi nomine imprudentes proponiit sed ad artiu inuentione falso reserunt, sed exemptu falsum subijci ut, sed ei nomine γυε Noe dispositionis cotraria regula falsamopponunt: imo salsae regulae & falsum & inconstas eriempla confingui. Atilanterpretes hi, Ari l te lis Logiacam probe nossent, analy sin nunquam serissent genesi priorem,sed contra genesin analy ut Aristoteles fecit prioru AnalyticAa primo: fecissentq; omnino cum d

18쪽

AN IMA D. LI B. IX. Ioctore suo geneseos analysin, non cotra magistri sui do-istrina, analyseos genesin : Arte deniq; Logica a natura prioribus & notioribus instituenda cura uisi ent,qtiauis inductione natura posteriorii & ignotiorum paulatim esset inuenta. apropter interpretes hi quod tam s*pe ab eorum vitiis coactus repeto non modo Logicae artis usum nullum tenuerui, sed ne artem quide quam interpretanda susceperant intellexeruiit. At Galenus

dicet aliquis omnibus his interpretib' antiquior, qui Aristotelis Logicam interpretatus est,&quindecim de demonstratione libris est aemulatus, non nica illam a generalibus & uniuersalibus methodii , nec unicii illudisponendae artis modu efiicit, sed interpretii analysiu&genetin, & plerasq; etia alias methodos instituit. At cur Galenus nobis obiicitur,que praecipuit Aristotelicet animaduersionis authore habemusZqui in tota philoso. phia, nulla hominis cuiusqua opinione, sed experientiam unica,ac certa demonstracione pro singulari vertitatis regula laabueruὶ seruosq; appellare solita's sit, qui se Hippocrati, Platoni, Aristotel vel uni alicui addixis.

sentZqui Logicae exercitatione qua lato pere requiro in tota homi Ais vita requiritὶ qui a dicticae meditationε quam postulo in singularium artium considerationeia disquisitione, ut rebus ad vitae actiones utilibus exigit 3 Aspasio & Adrasto Peripateticis posterior quidem

Galenus fuit cum eos ipse citet. Alexaudri Damasceni ualas: Alexadro Aphrodiseo paulo superior: Porphyrio cerib, Ammonio,& ijs quos antea nominaui multis tepotibus superior ac maior fuit: neq; de Logica solos eos demo strationu libros, sed fere cciitu coli ripsit: qui si extarent, quaerere quid nobis praeciperent: quan- qua ex multis Galeni locis video in illis demostrationum libris tota de med ijs & argumetis, te sillogismorum ris ac methodis Logicam confusam sui sie: in iisq; logicas Aristotelis argutias no diffiteor a Galeno. ta liberε notatas esse, iam c teris in libris physici Ari- . stotelis errores ab eodem sunt ammadueti; Sed tamen

B ii de

19쪽

Lo CVs EX P. RAMI

de Galent authoritate ac methodis ia videamus, de de tanti viri doctrina respondeamus. Etenim ex omnibus Aristotelis interpretibus squos primo libro recensui . nullum Galeno praestantiorem fuisse indico, de in quo plures laudis dotes videam: Ingenius est summum, eloquentia quavis iuuenili quadam de plusquam Asiatica

copia redundas, otio tamen abundatibus no iniucunda: datio entia in scribedis libris maxima:& quod mea quide sentetia omnia illa superat liberum de syncerum in psilosophado studium: sic finem rem,sic usum artiu, ae veru stum sibi proponit: sic eode motus argumεto non solum virtute magnificὸ laudat,sed vitiu libere reprehedit: vetere'; philosophos arguit, quod lectarum

vel auditam rem comentitijs & falsis inuentis temerὀcrediderint: quet leserat vel audierat, an vera essent,no explorarint, ad veritatis principia ασρκω, πιαπειρίαν,no Teuocarint. At quavis Galenus talis talusq; philosopli'

in quaptu imis rebus saerit, attame quid de methodis

docuerit,animaduertam . Appellat modδ αεθοδον,m dd ecωρίαν,ut Simplici', modo ληασκαλίαιν - εως. Verba mittamus,re teneamus. Dico cuin totius artis materiast in ueta definitiones, regulae, partitiones, caeteraque

omnia decreta costiterint, cu sit etia materia illa iudia cata,totius huius scietificae & artificiost materiet dispo- stione unica esse, a natura prioribus & notioribus: de appello, si patiare, methodum:Tu mihi in isto nomine, in ista definitione,si Galenum opponis, Sc plures ab eo disponedae artis vias verὰ institui dicis: id nego. Ac ne qua nobis ἡ verbo controuersia creetur, & Galenus Gliud fortasse significe aliud ferino noster accipiat, hypothesin cotradictionis tuae statuam':tibi enim Galeni authoritatem contra nos appellanti, tu aeq. hypothesi iam respondeo. Quomodo igitur Galenus metnodum definire tibi videatur, audiamus. Ego vero, ait, mrmo quaesitarum rerum veritatem te adepturum esse, si priamum viae ad eam ducentis initium cosnoueris: a qua aberrans in multos rationum errores lucides. Iisdem

autem

20쪽

ANIMA D. LIB. IX. autem iudiciis quibus principi u adept' sis obtinebis,luid e principio secudum, deinde similiter tertium, aceinceps unumquodq, consequatur. Hic methodum,

de qua praecipio, definire tibi videatur Galenus initio libri noni de placitis Hippocratis & Platonis: eaq; definitio ibidem paulὁ post iteratur,ubi iubet Hippocra

tes, grotatis hominis faciem cum valentis facie comparandam, ut morbus cognoscatur. Tum Galenus ait, videtur prognosticet notionis a naturae maxime coir

riis initiu fecisse, quae sint maxima & omnibus cognutu facillima: hete qui assecut' erit, poterit facilε ad proxima inter se & coniuncta descendendo paulatim peruenire. Hic rursus methodicet collocationis de qua loquimur,& quam unica probamus & sequimur species tibi videbitur a Galeno definiri. Qua definitione si sequare, eamqῶ re, methodu velis appellare, & methodi nomine cotra me dicas, hac primi,lecudi, tertij, quarti dispositione a Galeno locis,ae quibus disserem',intelligi:& plures artis collocadae vias ae methodos tales a Galeno costitui,re ipsa ia, no verbo dissidemus. Varia igitur sc definitae methodi genera ex tua sentetia Galenus instituet, εἰ quide,quod animaduerti, locis quatuor: quorum locoru tres primi sunt in hoc eodem deplacitis Hippocratis & Platonis libro,postremus in alio opere. Sed iam de singulis agamus. Primus est de comparatione similium & dissimilium, quorum A gilbη

gnitione ad methodicam cuiuslibet artis constitutionem per se sufficientem & idonea videri Galenus scribit: tantum hanc methodum extollit:& tibi rursus videbitur hic de methodo nostra loqui. Est autem locus hie initio libri, ubi Galenus Hippocratis locu de similitudine & dissimilitudine se interpretatur: κομ- x, et αν -oe, ὲἱ ἀρχης - - γλο isu ρκι ν,---ma -- γ σκ αἰνώ , α ista i ειν,κρυ απιυ u sere, ἄ isti Vῖ ista τΜ mi κνυ τῆγλως 1 κπὶ rii γνωμη ειν o εα - , οιαγγνωσκομ , oimpossi γνῶν-Similiane sint an dissim,

B iij lia,

SEARCH

MENU NAVIGATION