Antonii Schultingii Joh. Fil. jurisconsulti, Oratio inauguralis. Qua disquiritur, culpandusne sit Tribonianus, quod jurisconsultorum, qui stante libera republica Romana claruere, scripta suppresserit; ac posteriorum, qui sub imperatoribus floruere, r

발행: 1695년

분량: 94페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ORATIO INAUGURALIS. 73

dat terminos, ioc ipso apud homines moderatos offensionem somte incurrat nihilominus Vera erit, ac manebit ipsius sententia. Ergo non tam, an, quam quo jure quaVeiij ria instituta fuisset haec reprehensio, hoc vero fuerat considerandum. Sane non ivero inscias, occurrere in Digestis, qui interdum subinique alios

interpretentur, ac taXent; non tamen

ibi tantopere antiqui, de , quibus nunc agimus , quam plerumque ipsis scribentibus aequales, Ut paulo priores , ii certe, qui sub Caesaribus ViXere, CarpUntur. inprobantur. Ipsa etiam illa loca exiguo admodum sunt numero , cum ii. Ubi Optim jure , Veterum , piniones repudiantur ΠCqUaquam comparando. Nec ipsi etiam illi priss heroes ita ab omni parte beati fuere, Ut smo non paterentur maneS, Ut quaestionibus atque ambiguitatibus, de quibus in diversa abi-

82쪽

N ANTONII cIs ULTINGII abirent, seque refutarent inVicem, Carerent. Aliud aliquando Manilio Brutoque, aliud Scaevola placuit. Immo ipse Servius ex professo ad Q. Mucium Notata elucubravit. NumqUam etiam, non , Uridici tantum , sed nullius prorsus studii sacra aliter constabunt: quin , uti fuere semper dissensiones, secti objectiones , confutatione , ita, quamdiu haec rerum duret natura, numquam prorsus desinanes magno quidem societatis humanae incommodoo detrimento attamen iis saepe hoc inest utile, quod ad ipsam veritatem non raro aditum patefaciant. Xemplo sint vel sola celebres illi Sabinianorum ac Proculianorum sub Imperatoribus secta atque altercationes

quae etiam in non paucis ejus, quod

certum esset ac recipiendum , inVeniendi occasionem praebuere.

Plurima hucusque habuimuS, Auditores, in quibus aequitatem deside

83쪽

ORATI INAUGURALIS. 73ravimus ab insectatoribus Triboni ni recentiorumque Jurisconsultorum. Sed omnem iniquitatem superant, nec tolerari, aut concoqui prorsus

possunt ea, quibus huic invectivae colophonem inponit Vir doctissimus. Non pergam , ait, in excutiendis no τυε is his gur confultis Graecolatinis, producam modo te imonium Plinii Secundi, quod de aliquo inter eos celiberrimo 'asokno Pr coprotulit. Nam libro sexto Epistola quintadecima, cum rem parum honorificam de eo narras et addit hominem turbati cerebri habitum se. Dein haec Plinii verba subjicit. Est omnino Priscus dubiae sanitatis interest tamen inciis adhibetur consilis, atque etiam Jus cisiis publice respondet. Quid

audi, dubiae sanitatis fuisse Javolenum Priscum ρ quid inde Idemne&de universis reliquis judicabimus Est sane linius omni Xceptione major testis sed, an is JaVolenum ΡrisD

84쪽

ν ANTON ii SCHULΤINGII cum celebrem illum Jurisconsultum, qui in Digestis citatur, an Vero aliUm, qui itidem Jurisperitus fuerit, intellexerit, non absque causa posset dubitari , uti etiam temporum ratio non sinit, ut is confundatur cum illo quem Divo i a consiliis fuisse tradit Capitolinus Certe, Cum Cogito, successorem Caelio Sabino, scholae Cassianae principi datum huncJavo-lenum eumdem Africae Syriaeque praefuisse, eumdem a Salvio Juliano, prudentissimo ac primariae dignitatis viro, ipsius etiam Edicti perplui o

dinatore, titulo praeceptoriS honor ri ι illius aliquod factum , tamquam juris rationi conveniens, laudari , nec

non ab ipso Juliano, hac auctoritatomoto, idem, Hadium esse, aliis

suasum haec dico, cum accuratius mecum reputo, animi pendeo hun

ne ipsum, an alium Ρlinius designaverita. Incubuisset quidem proba

85쪽

ORAΥI INAUGURALIS: Itionis onus accusatori. Sed, ut faciles simus , quid, si vel hoc ipsum

concedamus, quod Volunt eumdem fuisse Quid, si forte declinante aetate mentem ipsi hebetatam dicamus Eone minoris aestimanda erunt, quae antea praeclare gessit, requeo calamo docuit; Denique quid hoc ad reliquos, quos quidem Graecolatinos per ludi brium video appellari a quo tamen ingenii, sapientiae,prudentiaeque laude passim celebrari comperimus' Ideo

nein de illis ejusmodi aliquid suspi

cabimur Quaenam illa foret adeo noVa, adeo inaudita, adeo uri quid dico juri' adeo communi sensui contraria, Sabsurda plane praesumptionis regulas Sed ita solitus fuit huc usque procedere Vir, caetera egregiuS, at Iustiniano Tribonianoque nimis adiaversus, inimicus ut quod in uno alterove vitii sese Observasse arbitraretur, id absque ullo discrimine unita

86쪽

ANTONII Scis ULTINGII versis, qui ejusdem essent ordinis, inpingeret. Atque ita tandem omnia, quae ille in Tribonianum vibrat, non tam argumenta, quam quidem conVicia, quam longe arcessita, quam incerta, quam omni robore destituta atque inania sint, cuivis erit Xploratissimum. Quae ideo plenius atque accU- ratius numeraVimVS , Xpendimus, labefecimus, evertimus, ut cunctis constaret, non illos solos a veritatis via longe deflectere, quorum mentibus prava illa haeret superstitio, ut universa Justiniani Triboniani esseta, tamquam divinitus edita , absque

tur; verum, illos e diverso saepe, non gravissime solum, sed terniciosissim . errare, qui tum demum egregium sese decus, amplissimaque opima spolia reportasse tum d mum inpense sese sapere imaginan

tur ν

87쪽

ORATIO INAUGURALIS. 79tur, si vel levissimam in Tribonianum invehendi occasiunculam adepti fuerint nimis frequenter temere atque inconsiderate simul, ut illorum pro virili satisfaceremus desideriis , qui, si talia a veritate abhorreant, nihil magis Juris prudentiae interesse, nihil magis publice utile ac necessarium esse

existimant , quam eadem solide , ac perspicue dilui, refutari. At nunc causa hinc inde exacte. cognita, quis tandem Vestrum, Auditores Praestantissimi, Tribonianum incuset, ei ve juste succenseri post ecenseat, quod missis obsoletis, quaeque olim quidem fuerant in pretio, praesenti Vero rerum disciplinae e diametro adversabantur, illos potisssimum in consciendis Pandectis adhibuerit Iurisconsulto , quorum constans valida in judiciis erat auctoritas. Et

an non alioquin eadem simul opera oblique culpabitur, quod non pristi-

88쪽

8, ANTONII SCHULτIN G1 Ina secula, pristinos mores, pristinam Rempublicam, differentias inter cives ac peregrinos, patricios plebejosque, pristina comitia, auspicia, cuncta denique gentilium sacra reduxerit pFecit ergo Justinianus, fecit Tribo nianus, quod sana dictavit ratio,

Sc , cum tempora mutare prorsus

non valerent, ad illa sese suumque Juris Corpus accommodarunt. Vi- Meanta ergo isti, qui cornicum oculos confixisse sibi videntur, dum Tria bonianum ita perstringunt , quam

praeter Omnem aequitatem Um eo,

cui Imperatoris jussu dirimendis forensibus contentionibus inserviturum volumen Crat Componendum CXpΟ-stulent, quod non corpus antiquitatum, nostrae, videlicet, curiositati satisfacturum, condiderit. Videant, quam ipsi sibi constent egregie, dum alibi ob formularum veterum 4ntiquitatum exstantes alicubi reliquias

89쪽

ORATIO INAUGURALIS. 83

eidem inclementissime insaltant. Ita immoderatum carpendi studium viros etiam maximos transversis potest agere, ipsi ut sui obliviscantur, taliaque effagitent, quae si vel haberent, illico etiam satis reperirent causae, ob quam multo adhuc forte atrocius Contra eos, quos sibi odio prosequendos desumpsere, cornua attollerent. NOS Vero, Auditores, quibus cordi est Romana Juxisprudentia iis, quibus frui nobis licet, contentissimus Catonibus Amplectamur Justiniani ac Triboniani egregie de sua aetate, egregie de posteris merendi studium. Ne nimis rigidis morosi levissimarum etiam

minutiarum simus eXactores. Cogitemus, illorum beneficio innUmera, Ca-que praestantissima, ipsorum etiam vetustiorum Jurisperitorum cogitata ad nos fuissse transmissa, quorum alio quin forte nec Vola nec vestigium nobis restitissset Gratulemur itaque

90쪽

81 ANTONII Scis ULΤINGII nobis Malidesque ac grates dicamus Imperatori ustiniano , ipsiusque Quaestori Triboniano, quod aeternitate dignissimum Ρandectarum volumen nobis composuerint. Nos illud,

reliquasque Juris partes diligentissime nocturna diurnaqUC manu PerV lutemus. Quo in praeclarissimo studiorum genere ut in Inclyta hac Un, versitate eorUm, qui aliis praeeant,

si copia, visum est Serenissimo Nas- saviaelrincipi, Reipublicae hujus domi militiaequetraefecto Hereditario, atque is Illustribus Proceribus , una cum aliis eruditissimis Viris me quoque in insigne hoc atque assiuentissimum liberalium scientiarum emporium arcessere. Vade causa, Uti sum

inopere exsulto, novosque ac ingentes ad capesssenda indies majora sti mulos mihi adjectos esse senti, ita committere nec possilm, nec debeo, qui 3 heic publice hanc animi mei

SEARCH

MENU NAVIGATION