Ezechielis Spanhemii Dissertationes de praestantia et usu numismatum antiquorum

발행: 1671년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

4. DIssERTATIO PRIMAlos, aut vitae institutum, aut naturae propensio revocavit. Diversa rursus aliorum ratio est, qui vel usu, vel opportunitate adtractanda id genus monumenta destituti, non contemtu, sed mera ignoratione recomditae in iis utilitatis, in iequiorem lantentiam de illis

eorumque aestimatoribus adducuntur. Cum postremo

hoc hominum genere, hic mihi rem esse, & me in e rum gratiam, quidquid hoc est laboris suscipere, ingenue hic in limine profiteor. Nec enim priorum a cae, aut peculio, modum statuere vel debeo, vel pos sum , aut alias homines, omnis remotae Antiquitatis contemtum prolatas, ad meliorem sententiam, vel mentem potius revocare constitui. Minus quoque id mihi pr situm hoc loco, ut immodica aut praepostera hujus aeris aestimatione, caeteris littorarum praesidiis ac ornamentis suum detraham pretium , vel ut hoc industriae genus , ceu necessarium vitae instrumentum, singulis hominum ordinibus, tractandum& cxcolendum promiscue suadeam. Unus hic mihi scopus , ut praeclaram antiquitatis partem ab imteritu , & corum judicia , qui plurimum illi solent

tribuere , a ludibrio vindicem , tum ut ab iis , qui veteris elegantiae & cruditionis amore vel studio ducuntur , egregiam & laudabilem in eadem versanda operam collocari posse ac debere, apertum manis stumque faciam.

COMMxs- ATQUE ut hinc initium ducam, unde Nummis pre- ετ ο - tium continuo accedit, ipsa huius industriae DIGNITAS, et1. mirum quam multiplici nomine se commendet. Sir. liquitatu enim habenda hic ratio, quem non moveat clarissimis monumentis testata consignataque vetustasΘQuamquam non is ego sum, qui praesentium fastidio,

52쪽

veterum tantum desiderio tenear, &jacentes quasque ac sepultas vetustatis reliquias, pro reconditis Thesauris continuo habendas putem. Nimia hic nonnunquam, fateor, aut supervacanea quorundam cura, quibus venusta omnia quae vetusta, &sola antiquitas aut rubigo pretium, non usus aut elegantia conciliat. At si Rudera tamen varia , Columnae, Statuae, Lapides, Urnae, Paterae, Fibulae, Lampades, Simputa, Annuli, Tesserae, aliaque veteris Romanorum vel Elegantiae, vel Supellectilis monumenta commendati

nem adhuc habent; quid de Nummis statuendum sit, in quibus non muta illa serme aut mortua, sed spirans adhuc quasi & rediviva universa sese offert Antiquitas,

facile per se quisque potest arbitrari.

Magna utique, OCTAVI eruditissime, antiquitatis in omni hoc Monumentorum genere reverentia, non hujus lum, aut superioris artatis, sed remotioris etiam cujusque mentes incessit. Hinc Annales veterum evolventi, tot passim sese offerunt studiose quaesita jam olim, & retenta cupidius priscae omnis memoriae vestigia. Qualia frequenter quidem l imus, Ossa Gigantum , Arma reliquamve Heroum stipellectilem vel memoriam , Belluarum Membra , Victoriarum praemia aut instrumenta , quibus vel Deorum Templa, vel Praetoria Principum, vel elegantiorum hominum Atria passim exornabant. Apud Gaditanos Pygmalionis aurea Oliva , apud Algivos Atrei Phiala , apud Arcadas Corium Apri Caledonii , apud Beneventinos Dentes ejusdem animalis , apud Delphos Pindari Sella , apud Metapontinos Sedes Pythagorae, apud Tingitanos Parma Antaei , apud Olympios A ca Cypseli ue apud Agrigentinos Taurus Phalaridis , apud Lacedaemonios Ovum Ledae, aut Hasta Agesi-

ures.

53쪽

lai, apud Thurinos Sagittae Herculis; apud Lemnios Thorax & Arcus Philoctetis; apud Athenienses Ancora a Mida Gordii filio reperta apud alios Pelopis Ensis, Teucri Baltheus, Achillis Hasta, Ensis Memnonis , Timothei Cithara , Torquis Helenae Iphigenia: Gladius , Monile Eriphyles , Sella Daedali , Lucerna Epicteti , Rostra navium, tanquam errorum Ulyssis monumenta; Niciae Clypeus; Scutum Euphorbi, Magni Alexandri Scuta & Thoraces; aliaque id genus diligenter&religiose adservata leguntur, quae ex Tullio, Strabone, Mela, Josepho, Plutarcho, Athenaeo, Pausania, AEliano, Justino, Philostrato, Dione, Gellio, liceret hic pluribus commemorare: scilicet

Resthmias, veterumque vides monumenta virorum.

Nec alia fuit jam olim, ut nosti, HSternae urbis Religio, circa Heroum suorum memoriam ac monumenta; qui Navim AEneae, Ficum Ruminalem, Calam Romuli stramentitiam, Lituum, Cotem Naevii Auguris, ut alia mittam, haud minus cupide vel accurate a Majoribus Gotth. lib. vestris recondita moministi; adeo etiam ut iidem Pro- tradantur alicubi prae aliis ejusmodi rerum sit diosi. Immo vero haud aliter ac Vatum parentis olim

Patris, sic id genus quoque Reliquiae, acri haud unius

urbis aemulatione multiplicatae nonnunquam ; unde Lib. xxxv apud Dionem legas duas Cappadociae civitates, utramque Comanae nomine, gladium Iphigeniae habere &ostentare, quem verum illius esse autumant. Agnoscis, ut opinor, incunabula illius moris, qui haud absimiles Reliquias, ceu totidem monumenta Christianorum, veterum, pari studio & cultu, ac eodem nonnunquam in iis venditandis & multiplicandis fato, paulatim comsecravit. Neque vero ut vides, Urbs una sorte aut Regio, sed communis quasi Gentium consensus , suum olim

54쪽

DE PRAEs T. ET USU NUMIS M. Iolim antiquariae supellectili pretium apposuit. G cos quidem homines, qui caeteris ad humanitatem &elegantiam praeluXere, omnisulla vetustatis memoria prae caeteris etiam delectatos, laetum quippe antiquitatibus genus , ipsi vetere satis superque tradidere. Hinc non semel praedicant illorum in iis colligendis industriam, in dedicandis religionem , in visendis alacritatem , in conservandis studium; in retinendis comstantiam , adeo ut nullum ex priscis id genus ornamentis, vi aut pretio cripi sibi Volentes paterentur: Num In Verrem . unquam civitas, inquit Tullius , tota Asia o Graecia='

sum ullum, tabulampictam, usium denire ornamentum umis , sua voluntate cuiquam venaedit. Urbem nempe integram unum aliquod vetustum opus nobilitabat , unde propter solum Cupidinis signum visebantur olim Thespiar ; nam alia visendi caussa nusia est. Immo quid dicerent hodie urbani homines, si novi Romae hospites, omissa omni aliorum illius decorum commemor tione, in laudanda aerea& equestri M. Aurelii Statua potissimum acquiescerent 8 At audiant urbanitatis omnis parentem, agentem de urbe Graecarum omnium nobilissima pulcherrimaque, Syracusis nempe, apud quas piistura quadam perantiqua equestris Agathoclis nihil nobilius , nihil quod metu visendum putaretur. Non In Verrem . quae alibi idem Orator extollit illius urbis ornamenta; non celebris Arethusa; non fora maxima ; non pulcherrimae porticus , non ornatissima prytanea ; non amplissima curia ; non egregia templa , non amoenissimus portus , non ipse ex omni aditu vel terra vel mari praeclarus ad adspectum situs, qui ante biennium nimio opere me delectavit) parem loco celebritatem aut gratiam conciliarunt. Una picta vetusti operis tabula idonea visa est, quae prae decoribus aliis, advenarum r

55쪽

oculos in se converteret. Hinc certum jam olim illud hominum genus in celebrioribus oppidis, qui novos

hospites ad visendas remetustate aut raritate notabiales deducerent , easdemve explicarent, quos aut τ passim vocantem videas Pausaniam. Alias Siculis dictos eosdem Mystagogos, cx Tullio insuper discimus: ut qui vulgo hic in Urbe aut

in aliis Italiae oris funguntur eo munere, dignitatem In Verrem hinc suam ac titulos discant , Hi qui hostiles, inquit. ea quae visendastat ducere solent, ct unumquodque ostendere, quos illi Mystagogos vocant. Ita sugillat forte aliquis, aut recentius putat corum institutum, qui domos hodie &pinacothecas, instructas omni antiquaria supellectile exornant summo studio , nec minoribus impendiis , qui in Sacrariis recondunt , qui peregrinos & hospites ad cadem ultro ac libenter admittunt. Eadem fuit jam olim sollicitudo nobilissimorum cujusque urbis civium, . ut domos haberent ornatissimas omni hoc veteris et gantiae genere , ut vasibus vel Corinthiis vel Deliacis, gemmis, signis aeneis, marmoreis, eburneis, pictis tabulis aut textilis operae, aliisve ornamentis prisci &elegantis operis, famam loco, & sibi laudem apud erateros pariter ac cives conciliarent. De Sthenio The Inverrem mitano civitatis suae nobilissimo Tullius: Etenim Sth ' nius ab adolescentia pausio dissim hae compararat, si e sectilem ex aere elegantiorem se Deliacam,.Corinthiam, tambulas pictus, etiam argenti benefacti, prout Thermitani h diminis facultates ferebant satis; qua cum esset in Asia adusens disse ut dixi remparit, non tam a delectationis causa,

quam ad ramitationes adventusque Myrorum hominum amicorum suorum atque hos itum. idem alibi de Heli principis

Mamertinorum domo plena vetustissimorum signo- In Verrem rum , Messanam ut quoque nostrum vener i , haec viseerest

bals

56쪽

DE PRAEs T. ET USU NUMIS M. 9sat, omnibus haec ad in Ampatebant quotidis; domus erat non domino magis ornamento quam civitati. Nonne credas

designari, aut Palatium Farnesianum vel Barberinum , ut tot alia hic mittam praeclaris id genus Cimoliis in- structab aut Florentiae Pinacothecam Maximi Principis, aut Mutinae GaZam Heroum Estensium, aut Mediolani Mustum Manisedi Septata, viri ornatissimi,

quae ut referta omni hoc veteri ornamentorum genere,& omnibus ad visendum patent quotidie, &singularem quandam domino non lum, sed loco etiam cel

britatem commodant. Ne vero artis olim aut materiae, non autem Vetustatis praecipuam quandam rationem

habitam quis putet, en locupletem tibi testem eundem Tullium, in ea oratione qua expilatam a Verre Sic tiam conqueritur. In id enim videas Oratorem incumbere totis viribus, ut sγγliatione vetusti cujusque oporis, ceu immanium criminum serie, invidiam reo potissimum creet, Nam domus, inquit, erat ante istamp rorem nusia pausio locupletior, qua in domo hae non essent, tiamsipraeterea nihil esset argenti Α, Pagella grandis cum disiis

Acsimulacris Deorum: patera qua mulieres ad res divinas ut rentur , thuribulum: haec autem omnia Α N T I Q U Ο Ο P ER E ct summo artificis facta. Alibi, ut in vetustate id genus monumentorum praecipuam religionem positamotanderet , Sthenius vero non flum nega Ased etiam sem In Verrem dis id fieri nulla mori posse, UT SIGNA ANTIQUIS- 'SIMA monumenta P. Asticani ex oppido Thermitanorum incolumi ilia cisitate, imperioque populi Romari tollirentur. Item alio loco , Mi accessistis Ennam missisis ulacrum Cereris e marmore, estis altero templo Liberae ; sint Urperam-lla atque praeclara , sed NON ITA ANTIQUA. Ex aere fuit quod am modica amplituine ac gulari opere cum fac, bus P ERANTI Quia Μ, ρmnium illorum quaesunt in eos

57쪽

Io D IssERTATIO PRIMA , multo ANTI Q .i I s s IM u M ; id I fulit. Consule Lib.xxxm. Plinium: ars caelandi apud Romanos ubi paullatim cxolevisset, sua tamen aetate, ut ille refert, vel f OL AVETusTATE censebatur. Et post duos togatos pr. Tertuli. de deat palliatus Carthaginensis , praedam potui vaseula

ne forte otiosbrum hominum propriam hanc voluptatem quispiam arguat, en tibi Magnum Alexandrum, quem Cadem rerum antiquarum cupiditate flagrasse, Lib. i. e. . auctor Philostratus; unde & Curtio, cognostenda vETusTATIs avidis vocatur. Eandem in illius aemulo J. Caesare agnovit Tranquillus, qui cum tradit Gemmas, toreumata, signa, talulas OPERI s ANTI Q v I semper

Mimosissime comparasse. Quod studium etiam ad hujus In Augu- haeredem transiit, de quo idem refert Historicus, illum Pnetoria sua om istis ornamentis aliis, rebus EΤu-S T Α Τ E raritate notabilibus excoluisse. Quo spectassectiam hic observo officium illorum τ seu Admirandis Praepositorum, quos vulgo hodie Principum Antiquarios vocano quorum Pausanias in Arcadicis meminit, occasione dentium Apri Caledonii, quos ex Arcadia ab codem Augusto Romam delatos scribit. Gotib. I. i. Neque iidem tamen, qui Procopii aetate Beneventi adhuc visebantur , quippe quos ille a Diomede in eam urbem translatos refert. Adeo ut quum alibi apud cundem Tranquillum legimus, Augustum Antiquarios &Cacozelos pari fastidio prosequutum, non rerum V iustarum, sed verborum antiquorum stellatores, facile quivis apud eum adsequatur. Quae obiter, neCaliena ab hoc loco a me referuntur , ut intelligant tandem, qui omne hoc rerum antiquarum studium, illiusque cultores vilipendunt, quibus & quantis dicam scribant.

58쪽

Quod vero hic potissimum agitur, inter tot res vetu- CV state spectabiles, priorum aetatum Numismata locum jam olim haud ignobilem habuere. Hinc apud Dio- dium. nem, oratorem illum & philosophum elegantissimum, orat. x D.

lego , Homerum antiquas voces nonnunquam adhibuisse, ωαπερ νομιι κα - ουπιον-άδέα οἶον. Sicut NuΜIs MA aliquod vETus ex Thesauro quopiam domino carente depromptum. Ita eundem illu m Augustum

ut omnia alia selectiori vetustatis memoria, sic Nummis etiam antiquis & exoticis delectatu in , non obscure licet colligere; qui illo quoque munusculorum genere amicos suos sblitus fuit nonnunquam prosequi. Unde hac de re Tranquillus , Saturnali sesi quando alias luebuisset, modo munera dividebat vestem'aurum se arge

tum , modo NuMΜos omnis nota, etiam VETERES REGIOS AC PEREGRINos. Ita ut hac ratione

plures ad tractanda id genus monumenta invitaret, ne de aevi sui infelicitate usurpari posset aliquando illud

Symmachi, Spectatorum VETERIS MONETAE serus Lib. it tis persum. Prae reliquis autem, & instar omnium testis ξp- hujus moris luculentus Jurisconsultus, qui Numita Pompon.

tum aureorum vel argCnteorum VETERUM , QuI-Bus PRO GEMMIs uti solent, usu nifructum legari posse definivit. Dissicile vero hic falcor suam singulis tot Gentium D. Anii.& locorum Nummis aetatem, aut Antiquitatis praeringativam, uni alterive adsignare. Nec id agimus hoc lo-C'. In Romanorum, aut Romani Orbis Nummis, res minus habet dissicultatis , qui aut sub Caesaribus, Imperatorum vultu signati, aut stante Republica, pra stantissimorum civium aetatem scrine pne se scrunt. In Nummis vero Graecorum & Asiaticorum, ante admisium Romani imperii jugum cusis, resinoerta&minus

59쪽

Lib. V

ob Durationem. Tusculin.

Ir D IssERTATIO PRIMA Vulgata , quum magna eorum pars certis locorum ins-gnibus, nulla, aut obscura temporis nota sit distincta. Ita ut de iis non immerito possit usurpari, quod de quadam Herculis statua resert Pausanias, adeo vetustam esse, ut aetatem illius nemo possit prodere. At certe plurimos ex iisdem Nummis, liberis adhuc Graecorum rebus, ii .e. florente Persarum imperio percusibs,ex Nummis cum Macedonum aliquot, Philippo, & Alexandro vetustioribus, tum Graecorum, qui antiquiorum M gistratuum nominibus signati , praeterea Siculorum alia quot vetustissimorum , liquidum mihi fit ac manis stum. Cujus etiam vetustatis haud leve indicium asguunt antiquae in iis scripturae vestigia, quae suo loco indicabuntur. Nec enim de primaeva Nummorum antiquitate nobis hic sermo,&an infra Palamedis tempora signatae pecuniae origo referri debeat, ut Philostrato in Heroicis placuisse memini. Illud saltem hinc mihi facile, ut spero, largientur, non usque adeo contemnendam, aut alibi facile obviam videri adsiligentem supra duo millia annorum vetustatem. Antiquitatis enim illam in Nummis praerogativam

ac dignitatem, Duratis certe eorundem maxime ammit. Nummos immortalitatis studium & cura invenit, sicut sepulchrorum monumenta & Elogia , ut de iis ali- . cubi disserentem Tullium nosti. Nec enim alia cust dia rerum gestarum memoriae fidelior , ut quod de litateris in genere Livius, ad Nummos potiori quodam j

re referre mihi liceat. Haec ais vetem custis famosa vetustas.

Intellexere hoc quod etiamnum hodie in publicis peribus aut Elennibus, sequior aetas feliciter aemul tu quicunque propagandi ad posteros nominis immensa & laudabili quadam cupiditate flagrarunt. Hinc

vultus

60쪽

DE PRAEs T. ET UsU NUMIS M. I 3 vultus suos, aut res gestas, dignas taculorum memoria, Libris quidem, Columnis, Saxis, Tropaeis, Tabulis, Statuis , sed tanquam iis non confisi, Nummis quoque consignari voluerunt: ut certiori quodam aeternitatis pignore, se suaque ab oblivione vindicarent. Hanc ceriste mentem aperte declarant illa Principum verba vcledicta apud Cassiodorum , Vermis hanc liberalitatem n Lib. v r. stram aliis decori obsequio, ut figura vultus nostri metasiis V p 7 ψὴalibus imprimatur, MONETAM QU E facis de nostris

temporibus FuΤuRA SAECuLA commonere. O magna

inventaprudentuml Haec nempe monumenta suae momae ac nominis, non tanquam dimittenda cum vitae

tempore, sed quasi cum omni posteritate adaequanda relinquebant. Quo spectat Ducis illius Graeci apud Athenaeum facinus, qui ubi nummos curasset spargi ad perpetuam memoriam, in campis & ruinis Corinthi,

tum demum tanquam voti jam reus, mori non dubitavit. Inde etiam crebrae illae ac solennes, quae occurrunt in Nummis veterum Formulae , AETERNITATI Au GusTI ; A TERNAE MEMORIAE; PERPE-Tu ITATI Au G. ROM. Equoque .ETERN AE ; quubus, quam Divorum honoribus ac Templis nequid- quam quaerebant immortalitatem , his monumentis quodammodo sunt apud posteros consequuti. Sic aruserre rogis umbram conatur, er ingens Certamen cum morte gerit, cura que fatigat Artificum, inque omni te quaerit am re Μ E T A L I, O. Nec enim eos hic vel ratio, vel eventus fefellit. Alia Durisio Aquippe opera in eorum gloriam incisa vel erecta, prae- . clara quidem illa & diuturna, materiae tamen aut temporum injuria, breviori quadam annorum circumscri- Mo- - ptione fuerunt oblitterata. Et tamen illis omnibus, inquit

SEARCH

MENU NAVIGATION