Ezechielis Spanhemii Dissertationes de praestantia et usu numismatum antiquorum

발행: 1671년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

I - DISSERTATIO PRIMA imagines inferibitis, Titulos inciditis IN AETERNIT A T E M. Magnificae etiam sunt illae voces, quibus e tructiones civibus pro Repub. defunctis decernendas Philip ir, statuit alicubi Tullius , Erit igitur extructa moles opere magnifico, incise littera divinae virtutis te sessempiternae , ita

pro mortali conditione vitae immortalitatem estis consequuti.

Haec ipsa tamen nonne demolita est: & obscuravit obibvio, invidit aut abolevit posteritas ρ Templa , Theatra,

Arcus, Tropaea, ut paucis rem hic potissimum obviam complectar) quot aut qualia hodie su persunt ρ Nec de antiquissimis G corum Tropaeis hic loquor, quae olim non e faxis , sed ἡ vulgaribus lignis constitisse resere

Lib. xvii. Diodorus, eo animo ne inimicitiarum monumenta es sent diuturna. Illa potius opera reputemus, quae non ad temporariam moram, ut Theatrum Scauri, de quo ma- Lib. xxv .gnifice ad Plinius alicubi loquitur; sed ad aeternitatis desinationem erant erecta : ut male tamen pleraque

spem illam aeternitatis implerunt, quorum vix ruinae aut vestigia ab aliquot jam saeculis conspiciunturi L brorum veterum obnoxium tot injuriis fatum, & depi ratam saepius, nec tamen satis unquam lugendam jacturam, quis illiteratus adeo aut nescit, aut ita ferreus quotidie adhuc non ingemisciti Alexandrina incendia, dc notam Urbis calamitatem omitto , vel una Ph tii Bibliotheca, quantum ab octingentis annis perierit monumentorum id genus, nimis luculenter testatum

facit. Unde & illa jam olim querela disertissimi rerum

Livius t ii, Romanarum scriptoris , qui si quae in Commentariis Pontificum , aliisque publicis privatisque erant monumentis, incensa Urbe pleraque tradit interiisse. Picturae , quae vix saeculorum aliquot edacitatem effu-' giunt, ita ad diuturnitatem memoriae longe adhuc munus habent praesidii. Hinc ob letas jam aevo suo insignes

62쪽

gnes aliquot pictasTabulas, queritur non semel Pausia- In Arete. 3:nias, in ea vetustiorum operum, quam passim instituit, commemoratione. Unde TulliuS quoque, Rem- in Fragm publicam suorum temporum consert alicubi picturae non solum evanescenti vetustate, sed coloribus ctiam& extremis lineamentis destitutae. Apellis utique no- men novimus, opera ignoramus; neque scilicet jam

ulli patet ad visendum

Linea quae veterem longe fateatur Apellam. Non illa Venus Anadyomene amatores amplius adibcit, non Alexander ille cum fulmine, mortali Alcxandro felicior , non miles ejus Antigonus, alibi quam in Nummis superstes; non alia denique decantata Pr togenis, Parrhasii, Zeuxidis, hoc cst praestantissim rum Artificum miracula, oculos hodie nostros oblectant. Vix aliqua eorum vestigia Romae supereranti vo Petronii, qui inspecta quaedam id genus, ut singui re spectaculum commemorat: Nam, inquit, se Zeuxidis manus vidi, nondum vetusatis injuria victas, Protogenis rudimenta. Fret Gmenta aliquot tenuia & obscura picturae veteris, quae in Aldobrandinis Hortis, Palatio Famnesiano, & apud summae cum amplitudinis, tum comitatis virum, Camillum Maximi, etiamnum hic occumrunt, dolorem potius & desiderium, quam voluptatem&solatium spectatoribus adferunt. Sta tua L Signa, L piades, Marmora, ut praestantia & diuturnitate materiae ad memoriam aeternitatis comparata, sic propitio magis fato, taculorum vim& oblivionem temporum elusisse videntur. Habet adhuc, fateor, in hoc genere Italia, &Roma vel maxime, quo praeclaram etiamnum &jucundari pristini decoris speciem advenarum oculis subjiciat. Laocoon Vaticanus jam Plinii tempore, pro supremo Artis conatu habitus , Hercules cum Farnesia

63쪽

i6 DIssEαTATIO PRIMAnus, tum Capitolinus, Venus Medicaea; Seneca &Gladiatores Borghesiani , illa M. Aurelii statua Equo stris; aliaque nonnulla singularis & divinae cujusdam praestantiae opera, ad publicum stuporem & exemplum etiamnum hic supersunt. Sed praeterquam quod manca multa sint ex iis & mutila, quot & quanta sunt, si

cum Veterum Statuarum numero & amplitudine conserantur Z Certe de solis Statuis aereis notat alicubi Se- Variar. lib. nator, eo parem populum urbi dedisse, quam natura procre Tertullianus vero in Apologetico ue nomiam enim imie ingenia Graecorum atque Tusicorum fingendis smulacris urbem inundaverant. At vide quid de Statuarum id genus talo disertissimus Orator & Consul, jam olim pr

Plinius in nuntiarit; nia autem aureae se innumerabiles retect S publico gaudis sit erunt. Hinc singulas statuas contacori quidem ut aeternas, observat alicubi Dio Chry-Or. xxxvii. stomus, sed easdem cum variotato, tum longinquitate temporis intercidere agnoscit. Quod ipsum pra De Vi t. clare alicubi etiam expressit Eusebius, qui hominibus latium mortis, & aeternitatis contemplationem, quaesitas Imagines, Statuas, ac Monumenta id genus commemorat, quae tamen omnia caduca & brevi eL Lib. xii. sent interitura. Unde apud alterum Dionem Maec

nas, Augustum ab aureis & algenteis Statuis erigendis dehortatur, quod parum illae soleant esse diuturnae, certe quas tempestate, vi, vetustate interire alicubi Phili p. ix. Tullius agnostit. Non ilum de Jove Olympio Phudiae, aut Venere Praxitelis hic loquor , non de immensa illa Statuarum multitudine, quibus aut Urbis fora, aut Viae publicae, aut privatorum Villae collucebant ;non de innumerabilibus illis Deorum simulacris, quae codem cum Diis suis fato periere. Illos sidereos Colosos Solis, Neronis, Commodi, qui quo coelo propi

64쪽

DE PRAEs T. ET USU NUMIs M. IIrta, aeternitatis quoque spem minus dubiam habere videbantur, aut plane interiisse, aut eorum aliquot laceros & dissipatos artus jacentes intuemur. Mitto direptas Urbis a non uno Caesare Constantinopolitano Statuas, aut certis quibusdam locis inclusam& definitam earum copiam, aliis ferme gentibus inconcessam. Nummi vero integri magis, incorrupti, cum materiae beneficio, tum artis compendio; amplitudine vero locorum , in quibus eruuntur, numero praeterea & varietate longe hic praeponderant. De LViatam Vero, quiabus vulgo inscripta veterum Elogia, &impressa etiam, neque apud solos AEgyptios, antiquissima memoriae monumenta, agemus alibi. Quamquam illud venua'- stissimi Poetae haud ignoras, rabida consimitferrum, lapuomque vetus . aut alterum Vatis Burdegalensis, Miramurperiisse homines, motrumen fatisiunt,

Mors etiam Saxis , nominibusque venit.

Ut certe consulentibus hic nobis subinde antiqua illa Marmora, quae nullo aevo aut macie senescere posse videbantur, nμ tibi liqueat manifestius, quam verus saltem ille Vates fuerit qui & Saxo multam nocere foenectam adseruit. Tale equidem, non hic vendito M numentorum id senus, in quod unum nihil seneste, nihil flammis, nihil posteritati liceat, denique A quia bus omne amisere tum sua fama repellit. Verissime Suada Cieero pro

Romana: NAAenim es aut opera, aut manu factum, Marcςl: aliquando non conficiat'consmat vetustas. Sempiternum

ca ratione dicimus, qua pro mortali vitae conditione, fatalis terminus si non tolli funditus, ad immensum tamen tempus aetatis produci videtur. Adeo ut i mortalem illam vitam, quam sibi nequidquam secundus augurabatur Ptolemaeus , solam hactenus eidem Athen.

65쪽

18 DIssERTATIO PRIMA Nummi praestiterint,in quibus ille se adhuc hodie conspiciendum praebet. Incredibilem alias Nummorum

multitudinem , carie quoque, & casibus variis consumptam, aut etiamnum sepultam non dissiteor, & si ad veterum signatam pecuniam subducatur, minimamrp. i. de illam & contemnendam forte, Cl. Sal masio alicubi id c ψςς- asserenti lubens concedam. At si rursus eadem cum residuis aliis monumentis veterum conferatur , si Nummorum , qui in Europa Asiaque, aut jam reperti, aut quotidie e terrae visceribus eruuntur , nu meruS reput tur; si antiquitatis eorundem ratio qualiscunque ii beatur ; incredibilem adhuc quandam, & prope inmnitam illorum tum copiam, tum varietatem , Omnes, qui vel mediocrem eorum usum habent, mirari ultro &tateri ccsentur.3 Nec Dignitatem illa Nummorum Argumenti in iis expressi Nobilitas minus arguit, vel ostentat. Sacrambiluviem. artem Statuariam vocat alicubi in descriptionibus suis, ille qui Philostrato comes addi solet Callistratus. SACRAM MONETAM vero, &Num mi i psi continuo reclamant, & Constitutiones Principum abunde im untur. Hinc celebris jam oliin illa lex Cornelia, aliaque statuta, perpetuo quodam Gentium consensu stabilita, quibus a temerariis contrectatoribus&falsariis immunis eadem vindicatur. Immo nec solum sed Divi NAM etiam videas candem nuncupatam

sub Christianis Principibus: ut in veteri libello incerti Auctoris adjuncto veteri Notiti e Imperii, qui augendi aerarii & conservandae Monetae rationem exsequia tur: &in quo unum caput Occurrit cum lemmate: F lis inchoatio SACRAE, DI v IN AE IE MONETAE.

Ne mirum jam vidcatur si tanta Numinis illius vela ratio Christianorum adhuc mentibus insedit; neque aliud

66쪽

DE PRAEs T. ET UsU NUMIs M. I9 aliud videas ex omni Divorum ordine tot arss coli, aut tot supplicum votis fatigari. Hinc eadem jam olim Monetae in Numinis veterum , quae AEquitatis cssigies ; ut ex aequo nempe religio utriusque &reverentia traderetur. Mitto JUNONI s etiam , &APOLLINIs MONETALIs expressa, & ador

ta olim simulacra , ut vol cx iisdem Nummis adhuc hodie colligimus. Talem utique circa illos religi nem , signati in iisdem Principum ac Dominorum vultus passim conciliarunt. Unde jam olim ingeni sits s vates, de simili Caesarum imagine ad se trans

missa: . . Argentu elix omnisue beatius auro, In Pomo fuerit pretium cum rude, numen habet. I 1 .El.s.

Factum enim haud incon sulto, ut inter alias dona, nationis artes, haec quoque sit a Regibus passim & Cae- Cassiodor. saribus admissa , ut imago Principum subjectos sidere uri bux εῖ- pascere per commercium, quorum ia tuo Iare non is ' num pro salute cunctorum. Ita colendam corum imagianem facile singuli credidere, quorum nutu & auspiciis florens respublica, & incolumes privatoriim sortunae servabantur. Immo ea ratione provisum, ut tanquam pnaesentes ubique & manifesti in corum etiam oculos incurrerent, qui longius alias a Principutes suo-nim conspectu submoti, in diversis terrarum partibus stib eorum tutela ac imperio acquiescebant. Quo etiam

spectantilla ejusdem Poetae exulis, & Augustum, Liviam ac Tiberium absentes in argenteis eorum imaginibus recolentis, Nos qμοque vestra ju et, quod, qua licet, ora videmus e trata est superis quod domus una tribus.

Felices illi qui non ulacra , ipsi 'a que Deum coram corpora vera vident.

67쪽

eto D IssTRTATIO PRIMA quoniam nobu invidis inutile fatum . Os aedis ars votis, effigiemque colo. FHinc aeterna, sugos vultus violare, religio quaedam v terum utinam pariter omnium recentium 'o antiqua-Omi riorum mentes inccssit. Unde ille apud Artemidorum lis se, putabat se Regem calcitrasse, qui progres sus invenit aureum ejus numisma, quod ignarus forte calcaverat. Capitale certe fuisse Tiberianis temporibus, apud Senecam & Suetonium t mus, effigiem illius Caesaris Nummo vel Annulo impressam, latrinae aut lupanari intulisse. Quod egregie illustrat ille apud Philostratum locus, qui doctorum virorum effugit di- L h y 4ς ligentiam, ubi in claro Pamphyliae oppido impietatis

lan. nonnemo damnatus legitur, qui servum verberibus assis erat ferentem forte drachmam arsenteam, in qua

expres aerat Tiberii cssigies. Quo referri etiam debet infelix casus juvenis illius ex equestri ordine, qui ultibmo supplicio destinatus a Caracalla legitur, quod nummum signatum ejus imagine in lupanar intulisset,ut o ' servat Dio in Excerptis Peircskil. Plu res id genus mitto majestatis postulatos, ob imaginem Caesarum . promiscuis usibus violatam, cui ctiam diademata sua& tiaras soliti olim subjicere Orientis Reges , ut non de

uno Arsacida ac Tigrane narrant rei Romanae Script res. Hinc vultus Nummis signare, inter praecipua olim

Majestatis arcana receptum , quod Scucrum Clodio Albino singularis privilegii loco concessisse, tradit Herodianus; ac inter praecipuos honores matri Helenae 1 Constantino exhibitos refert Eusebius. Unde etiam de Rufino imperium adsectante Claudianus, - cst quodpost vota daretur, o Inscribi propriis aurum fatale figuris.

Exagitat nempe vesanam Rufini illius superbiam, qui

68쪽

qui ad supremum Caesareae Majestatis apicem nihil sibi

reliquum fecerat,quam ut Nummis aureis suam imprimeret emgiem , quod tamen ea aetate solis Romanorum Imperatoribus in toto orbe usurpabatur. Eandem ctiam vesaniam in Procopio Augusti fastigium ambiente Valentiniani temporibus, notaverat jam ante Ammianus, qui tradit Hus asseclas nullo praeter petulantiam alumento confisbs , AUREos silicet Lib. xxvi.

Nummos eremtos in vultum novi Principis , Hiaque ad Egerebras aptantes. Hanc.enim tum unicam toto orbe Augusti fastigii praer nativam docet nos alter Procopius, qui tradit praeter Caesares, solis Francorum Regibus sub Justiniano primum concessum, nummω aureos sua ornare origie; non autem idem licuisse Persarum, aliorumque Barbarorum Regibus vel Tyrannis. Locus hanc in rem eximius, &quem operae pretium erit adscribere; ubi narrat Francis Germania profectis stabialem Galliarum possessionem adseruisseJ ustinianum, &ab eo tempore Germanorum Reges Massilia & vicinis locis potitos Arelate Circensibus praesedisse, additquc,

cίλονςς ένω ξυμ om . Unde manifeste licet eruere, primo singularem hanc fuisse praerogativam Roma- nowm Caesarum, nummos aureos sua signare estgie. Secundo, eam Francorum Regibus firmatis in miles.

sione Galliarum a Justiniano, eximii privilegii loco

69쪽

ctantium.

22 DIssERTATIO PRIMA . ab eodem Caesare primum concessam: Tertio, nemini. Barbarorum, nequidem Regum Regi, vel iis etiam apud quos aurit m nascebatur, idem licuisse. Quarto rationem hujus moris eam fuisse , quod nullus usus fit turus fuisset nummi ejusmodi aurei cum illorum Rogum effigie , cui nullus utpote in commercio locus, nequidem ubi negotium erat cum Barbaris, in toto orbe Romano relictus crat. Hic postremorum verborum sensus, quem non per omnia expressit novissimus Procopii interpres, & qui paulo intricatior legitur in versione Grotiana, ut sicut fieri ilet in opere posthumo, quaedam ibi obrepsiste contra mentem aut scripturam viri magni existimem. Vetus alias haec illorum Galliae tractuum praerogativa, ut Romanorum Praescctis lic rei in iis monetam auream & argenteam cudere , sicut de Lugduni Praesidibus commemorat alicubi Strabo. Nec sacram tamen solum hanc pristi aevi mcmoriam aeterni illi vultus, ut alia quoque iisdem Nummis contenta arguere mihi & comprobare videntur. Rcligio veterum ut paucis res prope innumerabiles complectar) & universa Sacrorum apud eos ratio , Ritus stalcnnes Beliac Pacis, Victoriariam vel Instrumenta vel Praemia, Gentium ac Urbium Heroes, & Insignia , Figurae Virtutum aut Vitiorum symbolicae , Anim lium , aut Plantarum natiliorum Effigies , Fabricae donique & Opera publica, quasi ad memoriam aeternit iis vel extructa vel instaurata. Ampla utique, & digna materia, quam non ignobiles manus tractenti Et sane vel hinc potissimum splendor eximius, & d cus quoddam peculiare hujus Nummorum tractati nis exsurgit. Quum enim pleraque alia venerand o tu statis monumenta excolantur passim privatorum sti diis, nescio quomodo supra aliorum fastigium , haec

ipsa

70쪽

DE PRAEST. ET USU NUMIS M. 23

ipsa vel sors sua, vel Dignitas evexit. Adeo ut ex quo elegantiores quaeque artes ac disciplinae, e stu vetustatis erutae, nitorem aliquem & cultum admisere , nulla ex iis aut Candidatos nobiliores, aut patrocinium splendidius consequuta videatur. Ut certe, si honos alit artes, & gloria homines ad studia incenduntur, nulla jam hisce, de quibus agimus, potiora, & in majori quadam celebritate versari fatearis. Equidem lon res foret Cartaram,RNum, Principum, Illustrium Togatorum, &lissimi cujusque ordinis Virorum

nomina recensere, qui in Nummorum veteriim dei inim & curam certatim quasi incubuere. Quot aut quam luculenta exempla haec vestra Italia, harum amtium Parens & altrix stippeditati Ita quidem intelligo, extitisse Avorum vestrorum memoria Domum M E DI C aE Α Μ, aeternam illam Musarum Hospitem, quae ut humanitatem omnem & eruditionem sinu suo cxcepit ac aluit, ita prima quoque suam veterum Nummis dignitatem adseruit. Non meum illud Qtum, sed viri docti hac de re M Nummos antiquos in pretio primum habitos a MEDIC EIS contendero, nemo repugnabis opisur. Fidem his adstruit Philippus Cominaeus, testis ut alienigena, ita oculatus & cxceptione major , qui aliquot millium aureorum Numismatum,& argenteorum copiam quandam immensam, suo tempore jam a Medicaris colle,stam, ac Italiae in hoc genere praestantissimam refert. Unde & illum Urbis suae Principem ac Maecenatem quondam suum L A U REN- TI U M Medicaeum commendabat jam olim eo nomine de is illud vestrum ac simul clegantiorum litterarum Politianus , amquam cr vetustas Coicum N UMI s M A TUM fides, es: in aes aut Marmor incisae antiqui- radius, qua tu nobis Laurenti rippeditasti, plurimum etiam e praeter

Italorum. Laurent. Piguor. E. D

c. s.

In Praesit. Miscellata.

SEARCH

MENU NAVIGATION