Bartholomaei Eustachij ... Opuscula anatomica. Quorum numerum & argumenta auersa pagina indicabit

발행: 1564년

분량: 673페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ego sane de uario renum ac uasiorum ortu, haec omnia, quae in subiecta tabella descripta fiunt, in hominum dis sectionibus semel atque iterum inspexi: ex quibus perspicuum fieri unicuique poterit, haud esse probandam sententiam illorum, qui asserunt iasia, quae emulgentia dicuntur, altitudinem ac depressionem consequi pro renum situ uel elatiore, uel humiliore.

ssimi, propter

Renis e latior scateraparia

renem tautum, quia s

Ortus est .

ille minor , ius superior illius inferior magnitodes jaν

ursum latus. 'ρ'f' ' prure ex bi causis ut in altενον/h. 'rum immo etiam niuimo es caciam operaeprectum est considerare fetenim potest ut una tantum caussa caeteras omnessmulsuperet via, em: a humillim Ico ortum ad renem ipsum elatsimums umferri, o alia, Distri ratio '

s magis

Occurrit

142쪽

renis magnitudine magis

De a serum distensatione in exteriorem partEm renis laictri, sae consense e , qua arctgo di

VEN A, quae sinistrum renem adit, e superiores inferiore sede ramos emittit ex superiore ut plurimum consueuit, alterum quidem in medio suae longitudinis ductu, alterum vero et o iuxta ipsius inferiorem producere is quibus prior in superiorem partem membranae pinguis, Vsque ad renis longitudinis me. dium, in ipsam glandulam reni incumbentem,ac denique in ipsum septum transuersum surculos sipargit qui interdum insignes occurrunt,&cum eiusdem septi venis mira naturae solertia, coeunt atque uniuntur posterior vero idemque superior ramus, in humiliorem pinguis tuniciae regionem digeritur inferiore vero loco emulgins vena, e media ede vas scininarium producit quod etiam dextra, raro tamen,imitatur multo vero rarius in utraque simul emulgente hoc fieri conspicimus.&haec quidem ea vasorum sodistributi cst, quae si equentius ccurrit Euenit tamen interdum, ut superiori emulgentis regione aut na tantum oriatur

vena.

143쪽

vena . prope eiusdem emulgentis ortum principium sumens aut si duae sint, ne altera deorsum , ut consueuit, sed utraque sursum distribuatur:& tunc inserior pinguis membranae sedes propriam venam obtineti quae vel ab humiliori emulgentis regione, qua eadem in renem inseritur, ortum ducit, ac frequenter cum seminaria iungitur: vel ab ipsi seminaria solum enascitur. De his me venis fatis multa scripsis . se existimarem , nisi peculiaris quidam ramus me compelleret, ne ipsius descriptionem ullo modo prietem

mitterem. quod haud aegre facio, tum quia antiquiores Anatomici nusquam de hac vena mentionem fecerunt tum vero quia mihi persuadeo eius cognitionem artem medicam exercentibus maximo usui futurain. haec igitur vena, de qua nunc scribere institui, ita se habet Vena arigos ieregione octauae aut decimae thoracis vertebrae, in duos ramos dextrum scilicet ac

sinistrum scinditur, hi deorsum repunt avi septum transuersium praetereunt suarumq; Vterq; propaginum vel Una tantum, uel pluribus vario modo inseritur, ilicet aut in posteriorem sedem cauae , iuxta ortum emulgentis; aut in ipsam emulgentem praesertim in sinistram. neq; enim memini hoc idem me unquam in

dextra obseruasse retro, supra, infra ea nimirum in parte, qua Venam seminariam ipsa procreat , aut etiam quandoque in proximos venarum ramOS, qui e regione summitatis secundae lumborum vertebiae ortum ducunt huiusmodi vero dispensatio nioque, narum qua ratione quotve modis a me sit obseritata, tabulae huic tractationi annexae apertissime ostendent.&nisi fallor, non secus eas inspicientiante oculos p

nent, ac si disiectioni nostrae interesset in qua harum V a venarum

144쪽

E RENUM

venarum consensum ita consueui ostendere quippe qui multis ante annis perspeetus' mihi sic cognitus, quemadmodum nostrae anatomicae tabulae anno salutis Millesimo quingentesimo quinquagesimo secundo aere inciis patefaciunt ut dicere audeam, non minus memet mihi in ea, quam praesentibus pectantibusque omnibus satisfacere sane verbis Galeni admonitus, duquandoque sine venae sine pari diligenter inquirerem,

praeter conlilium ac sipem haec mihi mira natura solertia occuirit qua ubi tu lector semel atque iterum contemplatus fueris huius nostra inuentionis utilitas quata sit plane perci dies xa me eo loco explicabitur,quo depa tium renuisu disseremus. Sed ad enarrationem Valorum reuel tor, cuiuS Ordo postularet, ut arteriartim quoque dispensationem hic explicarem verum' Ummagna ex parte venarum illa distributionem imitetur, statui breuitatis gratia eam omittere. iccirco ad va δε-rum descriptionem, quae in renes inseruntur ac distri

buuntur me conuerto.

De Ua mmo, in corpus renuino instertiones distensatione. Cap. XVII

Consueuerunt venae arteri e renum magna ex parte non prius in ramos discindi quam eorundem cauum ingrcss sint . per petamen eas in medio ductu in duos aut tres, nonnunquam etiam in quatuor

aut quinque aequales ramos solui obseruauimus qui quidem anil ad renes, qua parte simi sunt, producti, quasi anchoris quibusdam iactis in eorundem cauitatem inseruntur . nec huic sententiae aduersatur Aristoteles

145쪽

teles ubi vasa ad cauum rcnum minime pertingere scribit. is enim cauitatis nomine eum sinum intelligit, in quem urina ipsi percolatur non vero, vino modo facimus, simam renum sedem, in quam laxatisvi quasi diuisis ipsorum partibus tam vena, quam arteria inseritur neque enim, ut alij arbitrantur, ignorauit Aristoteles ambo haec vasa renes ingredi, ac numerosa ramorum serie per eorundem substantiam digesta tandem absumi quae autem qualisve sit'haec venarum arte- I riarum distributio siquidem par est,quuliae non secus ac illae in renes digerantur, communi venarum descriptione etiam eas comprehendi, breuibus exponam. Vbi ambo haec vasa ad sui lateris renem oblique prorepentia in eiusdem cauitatem, ut iam asserui, ingressa 1 unt, illico in plures ramos, qui magna ex parte quatuor esse solent, eorum utrunque discinditur: ac mirabili quidem artificio, sed multo aliter, quam ali scribant, disipensaturvi absumitur. Si quidem propria renis membrana hinc inde reflexi, in eius sinum, de quo et paulo ante memini, expanditur, vasorum ramos amice excipit hi autem non secus ac digiti an serum histe membranis suffulti, supra infraque expansi, adipe pro ratione corporis habitus undique circumfusi, nec non&inaequabili carne firmati, fere usque ad renis altitudinis medium perueniunt ubi suis propaginibus multiformiter inuicem coeunt iniuntur: quae rursus in alios exiguos surculos diutis, per renum lib- stantiam capillorum modo disperis tande oblitescunt frequentiores autem fibrae, quantum ego coniectura 3 assequi possum, circa eas carunculaS, quae mammillarum papillis assimilantur, finiunt & haerent qua profecto, ut modo audies , rami etiam urinariivasis desinunt ac fir-

146쪽

ac firmantur huius autem rei coniectura vel inde sumi posse arbitror, quod abrasaea in parte renum substantia fibrae quaedam visium pene effugientes conspiciuntur: caruncular ips, sulcorum modo exculptae occurrunt. Haec autem, quae de venarum arteriarumque in renes distributione dixi, satis mihi esse viderentur: si ea solum, quae in dissectione apparent , nostra hac descriptione complecti esset institutum verum,quoniam e rum, quae a maioribus nostris scripta fiunt, habenda estritam ratio iccirco, ut nostra opinio maiorem fidem apud legentes inueniret, faciendum mihi putaui, ut quaedam Galeni loca examinarem.

De aserunta in renes dictributione Galeni opinio examinatur. Cap. X VIII.

EXistimet fortasse aliquis Galenum multa scripsisse

contraria ijs, quae nos explicauimus: quaeque ex dissectione ipsa manifeste apparent: nonnulla etiam oomisisse, aut ignorasse nam earum membranarum, quae vasis intra renum substantiam intexta sunt, non modo nusquam meminit, verum etiam nullam scientiam habuisse videtur. Si quidem venas vesica ideo rumpi posse negat, quod neque nudae, neque instabiles natura sint, sicut illae, quae renum ventres subintrant illud item nesciuisse credi potest , tam venas, quam arteria in multos minutos liramos diuisses, per uniuersiam renum substantiam distributis implicari. Etenim Erasistratum reprehendit asserentem diuisionem venarum in hepat sieparanda flavae bilis pratia cxtitisse: quod falsum esse putat, quia natura potest, veluti io

147쪽

STRVCTURA

veluti in renibus plane fecit, etiam sine tanto ac tali plexu superflua secernere. Hoc idem ratione addita alibi confirmat, asserens particulas illas, quae per ampla orificia vasorum succum trahunt, cuiusmodi sunt renes&lienis, non posse eum solum purum ac sincerum attraheres, sed alterius cuiusdam diuersi generis permixtione adulteratum, docens' contrarium accidere, si in tenuia ac mente potius quam uisu contemplanda orificia, trahentium instrumentorum fines de- sierint .vi hanc ob causam inquit, quae ad iecur est vesica angustis ac prorsus visum effugientibus finibus vasorum,quem sibi natura praescripserat,trahendum,eum solum omnis alienae qualitatis expertem iure attrahit. ne autem cum urinis, per aliquod foraminum, quae in renibus habentur, quemadmodum tenue biliosum, ita& sanguis elaberetur densum corpus eorum fecisse praestitit. Quibus verbis manifeste ostendit, vasa renum, quae na cum sanguine serosum humorem attrahunt, magna ac patentia eXtitisse: in fines vero angu-zolos minime desinere cum satis densia sit renum substantia, ne sanguis una cum eiusmodi excremento a renum foraminibus effluat Longe etiam minus ijs,quae nos scripsimus, assentire videtur: ubi ad internam re

num cauitatem, aqua Vrinariu meatu eXoritur, Ve

nas Marterias terminari docet:& ab ijs in illam, si maximorum animalium renes dissecentur, laminam mitti posse arbitratur. Sed quamuis haec, quae ex Galeno descripsimus, dissicultatis non minimum habeant; ne que ab alijs sint animaduersa tamen non sunt ita acci-3 pienda,Vt putemus tantum praeceptorem nobis immoveritati ipsi plane repugnantia scripsisse ego sane scin- per authoris mentem, potius quam verba considero. Nuda S

148쪽

τα DE RE NUM

Nudas certe Minstabiles dicit esse renum venas, quod

illorum membranae admodum tenues ac fragiles sint, insignioribus ramis tantum, non etiam minoribus perrenum substatiam fortasse obducti vi propterea haud posse eas impedire,quo minus vasa quoquo uersum distendantur ac disrumpantur,ut facit Vesicae tunica,quae densa,dura, admodumque robusta est, ac simili modo firmat maiores atq; minores uasorum distributiones. Cur autem Galenus ob eam, quam adducit rationem, arbitretur renum vas adi sirumpi, non autem illa, quae Iohepat insunt; quaeq; non modo nullis membranis firmantur, uerum etiam unicam tenuissimamqtie habent

tunicam, non esset inutile perscrutari sed quia id ab

instituto nostro alienum est, consulto privtermittimus.

Quod vero nec Aristoteles nec Galenus vasbrum in renes distributionem ignorauerint, e ijs, quae supra scripsimus, unicuique manifestum esse ficile potest. neque enim ubi contra Erasistratum disputat, negat Galenit Sin multos ea ramos discindi implicari sedarguit ipsum, qui ubique tua placita non retinet quan 2 Odoipse sine vasorum plexu ac diuisione, rinam in renibus percolari asserat ibilem uero in iecore sine eius modi vasorum distributione nequaquam: licet utrius que excrementi separandi ratio par esse videatur. Addit prorterea necesse non es. ad separationem excrementorum, Ut assa continens numerosa vaserum sietae dispensietur, quia vena caua ab humore seros repurgatur, quae tamen non modo in renes non distribuitur, verum etiam ab cis, non tangitur. Neque a firmari potest, si minor vesica multas minutasq; propa rogi neSlecori offert, idem in renum quoque vasis fieri latuis te Galenum; siquidem eius verbis studiose& di

ligentei

149쪽

ligenter expensis cogimur confiteri minime eum id assiserere; sed mirum natu artificium patefacere: nimirum incipere iecoris uesicam biliosi excrementi repurgationem Mattractionem facere per surculos suos maXime tenues, ac demum per amplam eius gulam ab Qluere renes uero contra, perlatissimos stomachos sanguinem una cum seros excremento ad sese attrahere: absoluere uero una cum toti purgatione attractionem, per ultimos suos ac minutissimos sitirculos adeo Is ut uana renum,& uesicae bilis germina, potius attractionis modo discrepare, quam ramorum disti ibutione de sententia Galeni existimentur trahunt enim renes per magno stomachos serosium sanguinem, quem per minores ramos undique effundunt: at uesica iecoris contra, per minutissimos ramulos biliosum excrementum

hinc inde elicit quod deinde peculiari gula in se ipsam

undique colligit. Renum uero arteriasvi uenas in eorundem cauum, urinae suscipiendae gratia a natura factum , penetrare, adeoque manifestis foraminibus esse a peruias, ut laminam admittere possint, concedere Galeno nequeo praesertim in hominibus, quibus hac parte, diuersa a plerisque brutis renum fabrica obtigit

non negarim tamen uenarum arteriarum eXtrema,

quae circa carunculas, mammillis similes finiunt, cum fibris uasiorum urinariorum , ijsdem carunculis circumcirca adhaerentibus, coniuncta esse cuius tamen rei potius susipitionem , quam certam demonstrationem habeo.

150쪽

D E ME N V MDe trinari meatus natura, deq; eius Liributione in renibus Cap. XIX.

OV Asclepiadem sequuntur, a renibus ad uesi

cam, meatus inueniri, qui sensu diiudicari pos uni caratione negant; quod sicut humor in uesicam: per hos confluit, ita exiret quum uesica premitur. At hi, quae indissectionibus manifesta sunt, temere nega IGre non debebant; sed discere antea, quam ob causam ingredi aliquid per urinarios meatus in uesicam potest; cXire autem per eandem uiam non potest. Ali eiusdem secta uiri meatus quosdam a renibus ad uesicam procedere fatentur: costamen non urinaria vasa, sed seminaria potius es te arbitrantur ideoque in vesica collum, non in eius corpus insitos esse asserunt. Sed profecto hi anatomes nimium ignari sunt. quare eis post habitis, asserimus nos a renibus ad uesicam uias es e. meatus praelongos hos ali ab urina ureteras: oalij stomachos, tenue& aqueum eXcrementum emittentes: alij fistulas&neruosos canaliculos appellant. Hippocrates canales simpliciter nuncupat nonnulli communi omnium concavorum oblongorum corporum nomine vas a. aliqui arterias muli P venas simpliciter, aut colore albas frustraque de his meatibus

contendunt cuncti antiquiores anatomici, utrum magis expediat arterias eos an uena nominare tu cum

Platone, inquit Galenus, nominibus semper ne lectis rerum scientiae in primis&praecipue incumbe de Ioinquum alterum doces, perspicuitati stude: cuius&Platoncmo nos pio uiribus curam habere uides Habent

SEARCH

MENU NAVIGATION