Eduardi Corsini ...Dissertationes 4. agonisticae quibus Olympiorum, Pythiorum, Nemeorum atque Isthmiorum tempus inquiritur ac demonstratur accedit Hieronicarum Catalogus editis longe vberior et accuratior

발행: 1747년

분량: 185페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Lo5 DIssERTATIO ITre nominatur, occurrit; simulque Flavia gens utrobique Iaudatur, ae T. etiam Flavius: ut proinde utrumque Marmor ad eadem fere tempora spectare posse videatur. Pentaeterici quoque Certaminis mentio una cum Onionaeorum nomine, Van-Dalio quidem iudice, in alio Marmore habetur, ubi mionaeorum Fratria honorat L. Herennium Demarchi munere functum,& Λ ρχονΤα τον πεύαετηρικόν se Archontem uuinquennalem ; ubi Van-Dalius τοῦ πενΤαετηρικο quinquennalis legendum existiinat; ut

nempe exprimatur Herennium illum Agoni, sive Certaminiquitquennali praefuisse . Quem vero pentaetericum Agonem illum fuisse putabimus, cui L. Herennius praefuerit; sive potius , ne a Marmore nunc illustrando digrediar , Agonem illum , quo T. FlaviuS Euanthes diaulo coronam obtinuit ρ Ce te , si Marmor illud cum Athleticis aliis conferatur, vocesque singulae in ipso expressae observentur, facile suspicari, vel existimare quis poterit plures in illo Ludos, atque Certamina , Italica nimirum, Romana, Augustalia, Obmpia, fortasse & Uela-flica recenseri, ut T. Flavius in ipsorum singulis diaulo palmam

retulerit. Quamvis tamen haec optimo , maximoque iure defendi possint; longe verisimilius existimo unum eundem que prorsus Agonem , unicamque victoriam in eximio hoc Marmore memorari, qui variis tamen, distinctisque nominibus exprimatur; ut, cum certamina, quae Neapoli peragebantur, in Marmoribus aliis Augusalia solum dicantur, hic Italica quoque, Romana, & Obmpia nuncupentur . Atque illud in primis observari facile poterit quod Agones isti , sive plures fortasse, distinctique illi fuerint, sive potius ad Agonem unicum referantur , non pIuribus, diversisque in locis, sed Neapoli solum, celebrati videntur; cum nulla Iocorum varietas, atque distinctio in hoc Marmore, sicut in aliis, observetur; ac Euanthes ille inter urbanos Pueros certasse, coronamque retulisse dicatur: quod

argumento esse poterit ipsum in patria solum Urbe vicisse. Itaque, cum Augustalia quidem Neapoli celebrata saepius in

Scriptoribus, ac veteribus etiam Monimentis aliis occurrant Italica vero, Romana, & Olympia nullibi sane, quod noverim, memorentur, vero similius est certe haec Italica, Romana, &Olympia cum Auguitatibus ipsis ita coniungenda lare, ut unus

132쪽

idemque Augustalium Agon variis illis, distinctisque nominibus

decoretur. Accedit etiam quod Scriptor diligens, & accuratissimus Strabo, ubi de Neapolitanorum origine, gloria, moribusque disserit, ut ostenderet apud Illos plurima Graecorum instituta contervari, asserit ab illis pentaeIericum Agonem Graecorum Ludis aemulum celebrari; nihilque tamen de ceteris

Agonibus , Olympiis praesertim , adiecit; de iis profecto facile

loquuturus, si, Augustaliuria, ac Elidentium Olympiorum instar . haec pentaeterica, atque ab Augustalibus ipsis dillincta fuissent. Ita quoque, si in Marmore superius exposito L. Herennius ex optima Van-Dalii coniectura pentaeterico Neapolitanorum Agoni, dissimulato Ludorum nomino, praefuisse dicitur, perspicue apparet sentaetericum Agonem unicum Neapoli celebrari consuevisse ; ideoque Olmpia, quae numerata , ac pentaeterica quoque fuisse videntur, ab Augustalibus, quae Suetonio, & Strabone teste pentaeterica profecto fuerant, distingui non posse. Certius id etiam, longeque illustrius ex integra Marmoris serie deducitur. Etenim, memorata T. Flavii Euanthis vidioria in Italicis, Romanis , Augusalibus, ac in 'piis diaulo parta, repente dicitur quod T. Flavius Zolimus eiusdem frater τῶ- Α γωνι in eodem ipso Agone aciem superavit, & bravium obtinuit. EGgo Agon ille , quo T. Flavius Euanthes palmam retulit, quam

vis variis nominibus decoretur, non multiplex tamen, sed unicus habendus erit: alioquin, si Agones illi plures , distinctique fuissent, T. Flavius Zoiimus non in eodem Agone, sed in iisdem

Agonibus victor diceretur; aut certe ex pluribus iam memoratis peculiaris Agon ille eXprimeretur, ex quo Zossimus victor excesserat. Denique, ne levioribus argumentis aliis hic immorer, id ex Corona , quae Marmori insculpta conspicitur , perspicue, certoque deduci posse putaverim. Victoribus enim illis, qui pluribus, distinctisque Ludis palmam obtinuerant, plures etiam, distinctaeque Coronae in Athleticis ipsorum Ma

moribus , sive victoriae monimentis , exprimi, vel insculpi consueverant, ut facile pluribus exemplis ostendi posset λ . Itaque, cum in eximio hoc Marmore unica prorsus Corona reperiatur , dubitari certe vix poterit quin unica quoque victoria , adeoque unicum prorsus Certamen exprimatur ; alioquin , sio et Evan-

133쪽

io 8 DissERTATIO IV. Euanthes ille in pluribus , distinctisque Agonibus plures, distinctasque palmas retulisset, fieri certe, vel explicari vix potericcur Ipsius Fratores, aut Ρarentes Coronas etiam alias in vacua alioquin futura Marmoris parte exprimendas non curaverint . Quandoquidem vero Coronae, quae hic expressa conspicitur , Agonis nomen, prorsus ut in Marmoribus aliis, inscriptum reis peritur ΣΕΒΑΣTA AUGUSTALl A, unicus Agon ille, qui in Mammore memoratur, non alius esse, vel censeri poterit, quam Augustalium Certamen. Quis vero coniicere, vel eXplicare nunci

possit cur celeberrimus ille Neapolitanorum Agon non solo Augusalsitam nomine, quod in Scriptoribus, ac Marmoribus aliis occurrit, sed pluribus etiam nominibus aliis hic exprimatur 3 Si in re subobscura, pluribusque dissicultatibus impedita coniecturae locus hic esse potest, suspicor Augusana non alia de caussa in insigni hoc Marmore splendido quoque Obmpiorum nomine decorari, quam quod illa, Olympiorum Elidensium i star, pentaeterica forent; Olympiadum instar , numerari sol rent ; atque omnia certaminum genera compleclarentur , quae in Elidenssibus, verisque Olympiis exhiberi consueverant. Ita propemodum Actiaci quoque Ludi non Adtiades solum vocari, atque olympiadum instar numerari solebant, ut perspicuo Iosephi, aliorumque testimonio erudimur οῦ verum etiam Olympiadis, aut Obmpici Agonis nomine decorari, ut optime proinde dixerit Strabo . Λ'γων oλύμπιοι τα Α Τια Ol picum Cese tamen Adria r quemadmodum victores illi, qui in Actus, ScAugustalibus, sive Sebasis palmam retulerant, Olympionicarum instat, Aetionicae, Sebasonicae vocabantur; ut in Marmore conspicitur, quod in Grutero ' λ quidem mirifice depravatum, in

Gudio vero accurate expressum reperitur. Italica vero v

cata fuisse putaverim haec Neapolitanorum Augustalia, ut ab Augustalibus illis distinguerentur, quae Pergami, Caesareae is , alibique celebrari consueverant; nam Suetonius de Augusto disserens ait Provinciariam pleraeque super Templa, di aras Ludos quoque quinquenvales pene oppidatim consituerunt. helasica vero quod ipsorum Vicit diruta moenium parte, triumphantis instar, Urbem ingrederetur: unde Certamina quoque Puteolis ab

134쪽

Antonino instituta I in , Sardibus xφὶ etiam, atque in Bythinia Mcelebrata, delasica sunt appellata. Romara denique quod ca- dein illa Certamina Augusto sacra Romae quoque instituta fuerint x in anno V. C. 74 . ibique quarto Idus Octobres celebrari consueverint; ideoque, cum Neapolitanorum Augustalium victores, ac Ludus ipse eodem fortaste iure, & honore, quo

Romanorum Augustalium victores, atque Certamen, frueretur,

non Italica solum, sed Romana quoque appellari potuerint. Quod si non obscuris fortasse characheribus , & argumentis istis ostenderim Ol piades illas, quae in Marmore memorantur, ab Augustalibus minime distinguendas esse, iam facile & Olynipiadum, & Augustalium Neapolitanorum origo hactenus incomperta constitui, vel definiri poterit. Narrat Suetonius Augustum assecta iam valetudine Capreis Neapolim traiecisse, ibique quinquennale Certamen gmnicum honori suo institutum pem nectasse; sed in redeundo, aggravata valetudive, tandem Nolae succubuisse. Cl. atque immortalis Scaliger, cum Augusti ipsius

mortem in diem 14. calend. Septembr. anno V. C. 767. sive

a. Olymp. CIl C. incidisse intelligeret, Neapolitanum Lustrum, hoc est Augustalia Sextili mense celebrata observavit; sed ingenue fatetur quotum fuit EDd Lusrum a primi editione , nondum scire potui. Marmoris ramen huius praesidio primam

Augustalium originem ad annum V. C. 7s I. sive potius 7ss. referendam esse putaverim. Etenim , si Augustalia praesente Caesare Augusto celebrata in annum V. C. 767 sive Chr. I . inciderunt, dubitari certe non poterit quin pentaetericus Agon ille anno V. C. 919. sive Chr. I 66. iterumque anno U. C. 923. sive Chr. 17o redire , vel instaurari debuerit. Ergo, cum Marmor anno V. C. 9a . sive Chr. 37 i. proxime post victoriam

ab Euanthe adhuc puero partam positum fuerit, victoria illa ad annum V. C 919. sive potius 923. referri debet; ideoque, si quadragesimatertia Olympias Italica, hoc est Augustalium

Agon, anno U. C. 923. celebratus fuit, prima Augustalium , sive Olympiadum harum inititutio , primumque Lustrum non alteri verisimilius, quam Iss. U. C. anno, sive Chr. a. adscribi poterit. Sed haec, aliaque id genus plurima, quae de F stis

135쪽

xio Dis SERTATIO IU. sis, aut Certaminibus in variis Italiae , Graeciae , vel Asiae Urbibus celebratis asterri facile possent, alterius certe loci, vel operis esse debent; cum Olympicos solum, Pythicos, Nemeacos , atque Isthmiacos Ludos meliori, quo poterat, ordine illustrandos susceperim, qui ceteros Ludo S omnes antiquitate, gloria, celebritate longissime superarunt: cumque a Scriptoribus, veluti perspicui, certique temporum characteres, usurpari consueverint, maximo in Historia splendori, riteque disponenda temporum serie praesidio esse poterunt. Hinc plurima quoque, quae de quatuor ipsis Graeciae Ludis ex Fabro, ceterisque Scriptoribus excerpi facile poterant, Omittenda putavi, ut ea solum complecterer, quae ad Chronologiam spectarent; rerumque tempus ostenderem , quo ipsorum quilibet redire, vel instaurari soleret: quod clarissimis etiam Viris hactenus obscurum . vel incompertum esse iam videram. Quod si feliciter mihi, atque ex animi sententia sortasse res cesserit, idque eruditis, doctisque Viris probari unquam possit, uberem certe mihi laboris huius , industriae, studiique fructum gratulabor. Etenim, ut a Pindari verbis exorsus cum Pindari quoque verbis hic desinam,

Bona fortuna uti, primum praemiorum. Bene vero audire, secunda es felici-

. tas. In utraque autem viruuicumque inciderit, ct ea acceperit, is coronam summam accegis.

136쪽

HIERONI CARUM

CATALOGUS.

Uamvis plurima, ac infinita fere sint illa , ex quibus maximus Olympiorum , aliorumque Graeciae Ludorum splendor , atque Praestantia facile intelligi , ostendique possit, ut in ipso Dissertation m Agonificarum limine est observatum . nihil est tamen , quo clarius illa ,sive vividius effulgeat, quam incredibilis honor,& gloria, quae Hieronicis omnibus, hoc est sacrorum Certaminum Victoribus, veteri, constantique lege Concedi consueverat. Etenim ipsa quidem Ludorum celebritas in peculiaribus solum, nec iis certe illustrioribus, Peloponnesi Vrbibus , Elide nimirum , Delphis, Argis, & Corinthi, exiguo solum temporis spatio peragebatur: at Victorum gloria , simulque Certaminum fama ad exteras etiam , dissitasque Gentes uberrime diffundebatur ; ut illa perenni quodam, constantique splendore perennibus etiam monimentis expressa, atque aeternitati consecrata propemodum videretur. Vt enini omittam Hieronicas ipsos victoria, coronaque parta non legitimo solum, solemnique Cev- cum praeconio, sed etiam effusis universae Graeciae, quae spectatum confluxerat, vocibus plautibusque ad caelum efferri, digito monstrari, iniectis sparsisque filoribus , accensis facibus, thure,

137쪽

Π I E R O N I c Α R U Mcaesis etiam interdum hostiis , illustriorum denique Poetarum carminibus honorari consuevisse; illi in Patriam reduces diruta moenium Parte recipiebantur: perinde quasi Urbs illa, quae

Hieronicam alere, atque obtinere meruisset, moenium praesidio, sive custodia non indigeret. Publicus etiam Hieronicae victus in Prytaneo, annonaria commoda, immunitas a civilibus, publicisque muneribus, ac praestatione; icones etiam aere publico consecratae , aliaque plurima honorum genera concedebantur, quae maxima , atque incredibili profanae, sacraeque eruditionis copia doctissimus Faber Libro II. c. io. ceterisque duodecim pone sequentibus uberrime exposuit. Eiusmodi vero Hieronicarum decus , & gloria apud universos Graeciae, ac Orientis Ρopulos constans adeo, ac pervagata fuit, ut ipsi quoque Lacedaemonii ceteris sane Graeciae Populis severiores , neque alterius, quam bellicae, virtutis studio incensi, quamvis alias honoris significationes, veluti leviores, Spartanoque Viro prorsus indignas, contempserint; id tamen gloriae Hieronicis ipsis tribuerint ut in acie Regum lateri veluti comites, ac desensores adesse possent. in Itaque mirari plane non possumus, si Victores ipsi ἰσοθεοὶ Diis similes Luciano teste 3ὶ vocarentur; Horatius illos caelestes appellaverit 'Τ; aperteque etiam dixerit quod Hieronicas victoria palmaque nobilis Terrarum Dominos evehit ad Deos; natque, ut innumeris testimoniis aliis abstineam , Cicero Olympicam victoriam a plurimis Romano Consulatu nobiliorem censeri dixerit M ; ac prope maius, gloriosius haberi apud Grascos Obmpiovicem fuisse, quam Romae triumpbasse.

Sed haec, aliaque id genus Hieronicarum decora, atque ornamenta nihil moror: quippequae & a doctissimo Fabro luculentissime sint explicata, & ab operis huius instituto, sive ratione fortasse abhorreant. Illud unum hic addere , vel observari nunc libet quod Hieronicarum nomina publicis Monimentis inscribi, atque immortalitati, si fieri id quidem poterat, consecrari consueverant; ut in iis Agono thetae, qui Ludis praefuerant, ac Athletae singuli, qui variis Certaminum generibus palmam retulerant, accuratissime recenserentur. in Eiusmodi vero

138쪽

Recensionum, sive Monimentorum mentio apud veteres Scriptores omnes , & Pausaniam in primis frequentissima nobis occurrit ; qui subinde de Olympionicis praesertim disserens ad

Commentarios illos provocavit, ut de vero Victorum nomine, sive patria, sive aetate decerneret. Commentarios autem ilia

Ios , sive Victorum nomina . ab Elidensibus in olympico Gymnasio servari consuevisse , idque fortasse Paraballoniis Olympionicae instituto, Pausanias ipse tellatur M: quemadmodum is alia hi dicit quod Εvanorides Eleus, qui puerili lucta iam pridem

Vicerat, moxque Hellanodicae munus obtinuit, 6-ταονομάIoz D O'λυμπια νοῦν νενοηκον-- ipse eorum, qui in Obmpia vicerant, nomina conscrimis. in Itaque, cum Vie horum omnium

series, atque memoria publicis monimentis illis accuratissime inscripta foret, mirari certe non subeat si plurimi ex veteribus Graeciae Scriptoribus memorentur, qui ex perspicuis, certisque monimentis illis integram Hieronicarum omnium seriein , vel Recensionem illustrandae Temporum doctrinae, sive Pindari, aliorumque Scriprorum testimoniis explicandis adornarint . Ac Obmpionicarum quidem Elenchum edidisse sertur Hippias Eleus Platoni coaevus, qui a Plutarcho memoratur . -) Aristarchus

etiam , qui Pausaniam erudivit, o τῶν o'λυμπια- E' 1γνύης .ssi

Obmpiadum Enarrator ab illo vocatur; ideoque facile & ipsarum, & Victorum seriem concinnasse videtur. Ira Eratosthenes in Olmpionicis ab Athenaeo & Laertio m laudatur. Agri pas etiam . sive, ut in Codicibus aliis vocatur, Copas Olympio- meas friesisse dicitur a Plinio ). Olympionicarum series a Stesiclide contexta citatur a Laertio M: quemadmodum de Olympiorum origine, ac Obmpionicis Aristodemus, Callimachus, ae Polybius quidam a Syncello νψ laudatur; atque integrum Phlegontis Tralliani opus, quod Obmpionicarum , ct Chronicorum S Age inscribebatur , ipsis Photii temporibus circumserebatur DH; quamvis nunc prorsus exciderit, solumque fragmentum de in mpiis a Meursio illustratum supersit. Quid vero quod Aristoteles ipse, qui ingenii gloria, ceterisque scriptis editis immorta- Iem sibi nominis laudem pepererat, Olmpionicarum quoque, & thionicarum Seriem contexuit ; quarum illa quidem a Pluta P cho

139쪽

cho , & Laertio . - Τ; haec autem a Ρindari Scholiaste , Plutarcho ipso Ἀλ, Laertio I λ, & Hesychio, q) memoratur. Atque utinam quidem aureolus hic sapientissimi Viri Liber alhaec usque tempora pervenisseti Sed Arabes illi, ac interpretes, qui Metaphystica, aliaque id genus Aristotelis opera, quibus & facile, & libenter etiam carere possemus, codservarunt, egregia ista Eruditionis, ac Historiae praesidia nobis inviderunt. Quemadmodum vero Aristoteles, ceterique superius memorati solam Hieronicarum, aut Olympionietarum Seriem peculiari quodam opere sunt prosequuti, it quoque Scriptores alii, qui Graecarum rerum Historiam accuratiori, meliorique methodo tradiderunt , ceteris temporam characteribus, quos exprimere, vel usurpare subinde solent, ipsa quoque olympionicarum nomina adiecere; ut rerum gestarum tempus subtilius adhuc, & certius ostenderetur. Ita Philochorus xyὶ Athenien-siis in Libris illis, quos Atthidis inscripsit , Olympionicas omnes memoravit. Dexippus autem Atheniensis Historiam , ae Olympionicarum Seriem deduxit usque ad Olymp. CCXLILqua Dionysius Alexandrinus stadio vicit , in . Timaeus etiam Siculus Historiarum Scriptor iisdem Victorum nominibus Olymis piadas, ac tempora designavit. Agaclytus quidam ε τὸ π Ο'λυμπιάδε in octogesima Obmpiade citatur a Suida 'λ, perinde quasi ipse quoque Olympiades, ipsarumque Victores ex prellerit Denique , ne Obscurioribus , aut deperditis Scriptoribus istis hie immorer , tres illi Historicorum principes Thucydides, Diodorus Siculus, Dionysius Halicarnasseus ubique fere in desugnandis rerum gestarum temporibus Olympionicarum nominibus uti solent, ut iis, veluti perspicuo certoque discrimine, iacharactere, Olympias aliqua distinguatur. Atque ita quidem Victorum nomen plerumque ab Historicis illis expressiim conspicitur, ut Olympiadis numerus, Victoris nomen, ac patria, certaminis etiam genus exponatur ; inverdum vero vel patria , vel certamen ipsum reticeatur: quod tamen ab , Historicis ill-lis aliud intelligi , vel memorari. nor . sistet , quami stadium . Quinetiam alicubi solum Victoris nomeo, dissimulato Olympiadis numero, memoratur et perinde quasi, ut expresso Com

140쪽

C IA TALOG v. s. III

sulum nomine quilibet U. . C. . annus accurate cognoscitur ,

ita quoque solo Uictoris nomine Olympias illa. qua is palmam retulerat, facile ac repente diitingui possit. Ita Thucydides de Olympiade LXXXVIII. loquens ait m c δε ι σλυμ sata, ἡ-Pω,οe το δευτερον Diade s in erat autem Olympias illa , qua Dorieus Rhodius secundo vicit: idque facile pluribus etiam exemplis aliis ostendi posset. . iQuemadmodum vero Olympionicarum memoria in publicis Eleorum archiis religiose conservata ad ceteros Graeciae Scriptores, & Historicos omnes profluxit ; ita profecto dubitari non poterit quin a Delphis etiam 'thisvicarum , ab Argivis Nemeonicarum, a Corinthiis deniqua I mionicarum

nomina, ac monimenta custodirentur. Ac Pythionicarum quidem Seriem ab Aristotele contextam fuisse ia in vidimus; Iith mionicarum vero Catalogus, quo non Victores solum, sed etiam vim distincte recenserentur , a Plutarcho memoratur. ι λ quamvis Pausanias, ubi Tisandrum Naxium Olympica, Pythicaque corona celebratum fuisse dixisset, subdit η Κορινθίοιο ουκ πω

nondum vero tum vehitie a Corinthiis, neque ab Argivis omnes Isthmionicae, & Nemeonicae is Commentariis referebantur: ut

nimirum innueret Tisandrum ipsum facile Argolica quoque,&' Corinthiaca palma decoratum fuisse, quamvis id nullo veteri monimenta probari posset: quod Tisandri scilicet aetate Uiactores ipsi minori studio Commentariis inscriberentur. Quod si

diligens, & accuratus ille Graecarum rerum Enarrator Pausanias merito querebatur plurima Isthmionicarum.& .Nemeonicarum. nomina suis temporibus intercidisse , maiori certe nunc iure conqueri, vel indignari nos possumus , quibus pleraque Hieronicarum nomina , atque ipsam quoque Olympionicarum Seriem, quae Pausaniae temporibus CircumferebaIur , temporis iniuria, sequiorumque Scriptorum barbaries, & socordia prorsus eripuit : perinde quasi una cum celeberrimis Graeciae Lu dis ipsa quoque Victorum memoria aboleri debuerit. Certe ex plurimis Scriptoribus antea memoratis, qui integram plenamque

Hieronicarum Seriem ediderant , nullus omnino ad haec usque tempora pervenit; ut paucorum proinde nomina teme-Ρ a re

SEARCH

MENU NAVIGATION