Eduardi Corsini ...Dissertationes 4. agonisticae quibus Olympiorum, Pythiorum, Nemeorum atque Isthmiorum tempus inquiritur ac demonstratur accedit Hieronicarum Catalogus editis longe vberior et accuratior

발행: 1747년

분량: 185페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

86 DissERTAT O IV. machus vero Ubania . Itaque, concludit Dodvellus , cum Olympici Ludi ab undecima Hecatombaeonis Attici die ad sextam decimam extenderentur, Isthmiacus agon inter undecimam , ac sextam decimam eiusdem Attici mensis diem incidisse debuit; cumque verisimilius censeri debeat Isthmiades unico die Peragi, absolvique consuevisse , ad duodecimam potius, quam aliam, Hecatombaeonis Attici diem Isthmiades aestivae refer.ri poterunt. Quandoquidem vero primus Corinthiorum memiis erat Panemus , atque mensis ille Demosthene teste Boedromioni Attico respondebat, quemadmodum Carnius Siculorum, adeoque Corinthiorum mensium postremus Metagitnioni Attico coniungebatur, ut Plutarchus asseruit Uin, exinde fieri putavit

Dodvellus quod Isthmiaci Ludi menst anni penultimo ad iringebantur, quicumque demum is fuerit Li); .sive nimirum in communibus annis undecimus , vel Carnius L sive in embolimaeis duodecimus, vel Carnius II. esse debuerit; ut semper nimirum Isthmiacus mensis Olympico, vel Hecatombaeoni mensi coniungeretur . Ac postremam hanc quidem doctissimi Viri semientiam, qua Corinthiorum menses cum Atticis committendos esse putavit, hic nihil moror, cum accuratius illam, atque Opportunius in Fastis Atticis excutiendam , simulque perspicue refellendam susceperim , in. Id unum obiter indicasse nunc iu- Verit , quod superius etiam est observatum, ubi de Nemeis agebatur, nempe Corinthiorum Panemum non Boedromioni, ut ex depravato Demosthenis textu putavit Dod vellus, sed Hecatombaeoni potius Attico respondisse ι adeoque , si lithmiades Olympico mense , vel Hecatombaeone Attico agebantur , non alteri, quam Panemo, Corinthiorum mensi concedi illae debent, quo Nemeades etiam celebratas esse Pindarici Scholiastae testimonio Dodvellus ostenderat.

IV. Quid vero si ex alio Pindarici Scholiastae Ioco lithmiadas in eandem illam, duodecimam nimirum, Panemi diem incidisse nunc dixerim, qua aestivae Nemeades agebantur; adeoque veram Isthmiorum diem, quam Dodvellus felicibus quidem , sed ambiguis tamen coniecturis indicaverat, clarioribus coniecturis aliis ostendam λ Scholiastes ille, ubi verbis a Dod-

112쪽

vello citatis dixi et ideo Pindarum Epharmosti, simulque Lam-Promachi laudes coniunxisse quod una eademque die ipsorum prior olympicis, posterior Isthmicis Ludis palmam retulisset,

repente subditi ἔνιοι δε οσι ει δυο r. μια ἐν μια ημερα Diaησαν iuxtarius vero quia ambo Humia una eademque die vicerunt ἱ quemadmodum Schesiastes alius adnotavit Λαμπρόμαχος συγγεν9 E'φαρ- μωου naue μέαν ἡμέραν I σθμια συν aes Lampromachus Dba

mosi cognatus eadem dio I miris Ludis cum illo victoriam adeptus; quod nimirum in Istmicis Ludis non palaestra solum,

sed plura etiam alia certamina committerenturis adeoque plures ex Ludis ipsis una eademque die veluti victores discederent. At Scholiastes alius eadem illa Pindari verba declarans ait :

simul autem vicerunt Ubmia , ct Nemea eadem die Lampromachus ipse, ct Epharmosius. An Scholiastes iste veram Pindari sententiam nobis expresserit non facile profecto ego dixerim ; cum Isthmiacam Lampromachi victoriam hic Pindarus , simulque binas in Isthmo, aliamque in Nemea Epharmoni palmam coniunxerit; adeoque incertum plane , Obscurum , atque Interpretibus divinandum reliquerit quae fuerint coronae, quas uno eodemque die victores illic retulerunt. Cum tamen Pindarus ipse diserte dixerit Isthmiacam, atque Nemeacam Ephar-rnosti victoriam contigisse επώΤα posea quam Lampromachus in Isthmo palmam retulerat , atque Lampromachum iptum non Nemea. sed Isthmia solum vicisse ostenderit, perspicue apparet Lampromachum Isthmiacam solum coronam adeptum esse, idque prius, & alio prorsus anno, quam Epharmastus ex Ne- meis Ludis victor excederet: Ergo, si Scholiastes ille Nemea- eam huius victoriam , simulque Isthmiacam alterius palmam τῆ ἀυτη ἡμέρα eadem die contigisse scribit , manifestissime inserri poterit quod ex Scholiastis huius hypothesi , qui veram Isthmiadum, atque Nemeadum diem ignorare certe non poterat , Nemeaci, ac Isthmiaci Ludi una eademque eiusdem civilis mensis die, diversis tamen annis, redire , vel celebrari consueverant; adeoque, si Nemea duodecima Panemi, sive Hecatombaeonis Attici die peragebantur , ut superius est observa tum, Isthmia quoque ad eandem illam Hecatombaeonis Attici diem referri debent. Exinde vero iam facile Scaligeri sen

113쪽

88 Diss Ea ΥΑΥ Io IRtentia reselli poterit, qui Isthmiadas ineunte Hyperberetaeo Macedonum mense , prima nimirum ipsius die, peractas esse putavit'; simulque Olympia, quae primo Elidensium mense Celebrata testatur, in Hyperberetaei plenilunium incidisse voluit Lo, idque ex luperiori Pindarici Scholiastae loco deduci posse contendit. At ambiguus ille Scholiastae locus, simulque depravatus Demosthenis textus doctissimo, atque immortali ULrO facile imposuit. Etenim, ut in Fastis Atticis, paulloque superius ostendi, primus Elidensium mensis, atque Atticus Hecatombaeon non Hyperberetaeo, sed Loo Macedonum mensi accuratissime coniungebatur; adeoque, si Scaligero ipso teste

Isthmiaci Ludi in Olympicos dies incidebant, Isthmiades ipsae. ac Olympia non Hyperberetaeo, sed Loo Macedonicol ad scribi, atquc Isthmiades non novilunio, sed, olympiadum instar ,

plenilunio potiuS concedi debent... i V. Atque hactenusi quidem de Isthmiacis Ludis illis; qui in primos olympiadum annos incidere consueverant, atque cer tissime aestare peragebantur, ut ex Thucydide, ι Livio - ,

aliisque facile ostendi potest. Quod vero ad Isthmiades alias

attinet, quae tertiis Olympiadum annis celebrabantur, illas non

ineuntibus quidem, sed mediis solum olympicis annis redire consuevisse putavit Dodvellus M ; adeoque Isthmiadas ipsas,

Nemeadum instar, alterne aestuas, ac hγbernas esse Contendit; ut Irimis nimirum annis in duodecimam Hecatombaeonis Attici diem, tertiis vero in duodecimam Gamelionis inciderent:

idque facile Isthmiadum exemplis, quae supersunt, ostendi ponse putavit. Dodiissimi ramen, atque eruditissimi Viri pace tam tum abest ut illustribus illis Isthmiadum exemplis ipsius hypori

thesis ostendatur, ut exinde potius manifestissime doduci possit Isthmiades allas, quae Iertiis Olympiadum annis redibant exeunte fere Olympico anno, hoc est Munychione, vel Tharingetione mense, peragi consuevisse. Id ego primum ex pulcherrimo Xenophontis testimonio deprehendisse videor, quo nullum certe gravius, aut illustrius afferri posse putaverim, sive Scriptoris indolem, ac gravitatem, sive perspicuos temporum Ch racteres spectaveris , quibus historiam ipsam veluti luminibus

114쪽

ISTHMIA. 89 exornavit. Accuratissimus Scriptor ille res ab Agesilao ex Asia reduce in Graecia gestas complexus ait Agesilao Boeotorum

fines ingresso Solis eclipsim contigisse; ipsique victariam s ipra

Lacedaemonios apud Gnidum a Conone partam nunciatam esse; mox Thebanos ingenti praelio prope Coroneam ab Agesilao superatos esse; Agesilaum iptum vulneribus in pugna acceptis saucium Delphos delatum fuisse ; Delphis Lacedaemonem

contendisse ; indeque comparato exercitu ad Corinthiacum Isthmum accessisse: κ, πρῶτον μὲν ἡλθεν ἐς Ιουθρών. η γαρ ην ὁ μην,εν ω Ιυθμια

σειδώνι, - Α'ργους Κορωου οντος r primum quidem ad Ubinum pri

gressus es ; erat enim mensis, quo I bmia celebrari consueverant. Auerant tum Argivi, Neptunoque sacra instaurabant , tanquam

plane Corinibus sub Argivis esset . Tum subdit Xenophon ab

exsulibus etiam Corinthiis, qui cum Agesilao erant, Isthmiacos Ludos celebratos esse, quartaque inde die Agesilaum cum militibus, qui aesivis vesibus induti erant , montes occupasse; ipsique tum cladem a Lacedaemoniis prope Lechaeum acceptam nunciatam esse ; quod Amyclaei nimirum Lechaei custodes Spartam ad Hyacinthia festa convolassent. Denique concludit Xenophon Agesilaum instante autumno Spartam rediisse, verisque sequentis initio in Acarnanas exercitum duxisse s in. Haec

ipsa rerum, temporumque series, quae a Xenophonte, coaevo

nimirum, diligentissimo, atque Agesilai ipsius comite Scriptore prodita fuerat, a Plutarcho quoque eodem prorsus ordine , expressis etiam eclipsis othiorum, ac blbmiorum characteribus , accurate describitur IR ; ut nihil proinde in temporum illorum historia, vel certius, vel illustrius haberi posse merito videatur . Itaque, cum eclipsis decimaquarta Augusti die anno a. Olymp. XCVI contigerit; navalis Cononis victoria ἐπ E'υβουλυA χονΤοe Eubulide Athenis Archonte, hoc est 3. ipso Olympiaclis parta fuerit, ut coaevus Scriptor Lysias xii testatur; Pythieique Ludi mox insequuti ad Munychionem mensem eiusdem anni manifestissime referri debeant, ut superius ostendi Ἀλ; quis aperte non videat Isthmiacos Ludos, qui instante iam proximae aestatis tempore sunt celebrati, non ad medium, ut Dodvellus existimavit, sed ad exeuntem potius tertium Olympiadis an-M num

115쪽

yo D Is SERTATIO. IV. num spestasse λ cumque Xenophon nitide, diserteque dixerit tunc mensem illum fuisse, quo Vbmia peragi consueverant, manifestissime inferri debet quod lithiniades exeuntibus tertiis Olympiadum annis veteri, solemnique ritu peragebantur. VI. Video quidem clari stimum, atque in excutiendis eiusmodi rebus principem virum Dod vellum Isthmiacos Ludos a Xenophonte , ceterisque Scriptoribus memoratos ad annum I.

Olymp. XCVII. revocasse , Τ : perinde quasi in decimum novum Xenophontis annum inciderint. Sed elegans hypothesis illa de alternis Isthmiis, quam Dod vellus ipse conceperat, in errorem ipsum abripuit; cumque Xenophonteam Isthmiadem ad hiemem anni tertii referri non posse intelligeret, ad primum sequentis Olympiadis annum revocandam esse putavit; ut nimirum aesi fieret, quandoquidem ex recepta semel hypothesi biberna esse non poterat. Perspicua tamen , sibique mirifice connexa rerum series, quae a Xenophonte utrobique contexitur pati non potest ut aestas illa, vel isthmiadis tempus, sive Agesillai expeditio a Ρythiorum tempore, victoriaque Coroneae parta divellatur, ac ingens hiatus ille in Xenophontis historia admittatur , qui res omnes ab illo exeunte tertio, integroque quarto Olympiadis anno praeclare gestas absorbuerit. Accedit etiam quod Lechaei expugnatio, atque Lacedaemoniorum clades anno . ut testatur Diodorus, sive potius 3 olymp. XCVI. ut ex Aristia de mox ostendetur, contigisse debuit; adeoque, cum Isthmiaci Ludi cladem illam praecesserint, ipsi ad primum sequentis Olympiadis annum diserri certe non poterunt. Itaque non alteri, quam tertio , Olympiadis anno Isthinias illa concedi debet; cumque post Pythia, ac ineunte aestate peracta illa fuerit, manifestissime inferri debet quod tertiorum annorum Isthmiades non mediis , ut volebat Dod vellus , sed exeuntibus fere Olympiadum

annis committebantur.

VII. Clarius id etiam ostendi, simulque verus Isthmiadum mensis ex Hyacinthiorum tempore deduci poterit. Etenim Xenophon laudato superius loco, iterumque in Oratione de Lati-dsibus Agesilai nitide, diserteque testatur Isthmiadem illam post Pythia quidem, sed ante Hyacinthia peractam esse e quemadmodum Pausanias, vin ubi dixisset Agesilaum celebratis non ita

116쪽

multo post victoriam Coroneae parram Isthmiis Spartam rediisse, subdit ipsum Corinthum rursus concessisse, Amyclaeos ad Hyacinthia festa dimisisse, ipsosque ab Atheniensibus Iphicrate

duce superatos fuisse priusquam rex in Aetoliam, atque Acarnaniam Contenderet I itaque, cum Hyacinthia Fella veteri constantique more Thargetione mense celebrarentur, ut ex Thucydide Dodvellus , in ipse observavit; ac Pythia in Irimam, sive septimam Munychionis praecedentis diem inciderent, Isthmiaci Ludi, vel Munychioni exeunti , vel allecto potius Thargelioni adscribi debent; ut illa rerum, itinerumque susceptorum varie- aS exponi possit, quae a Xenophonte, Plutarcho , & Ρausania memoratur. Quo quidem loco Dodvellum ipsum falli, sibique non constare putaverim , ubi Hecatombeum Laconum mensem , quo Hyacinthia Festa celebrari consuevisse scribit He-0chius , Hecatombaeoni Attico committendum esse putavit ;cumque Hyacinthia ipsa Thargelioni mensi pridem concesserit, hypothetis huius immemor non alio, quam Hecatombaeone, mense ea peragi consuevisIe testatur: erant enim, inquit, Ubmiis, quae vere ineunte celebrari solebant, seriora I λ; idque pulcherrimo Isthmiadis illius exemplo perspicuum esse contendit, quae a Xenophonte memoratur: quamvis isthmiadem illam Dodvellus non ineunte vere, sed aesate potius , hoc est duodecima Hecatombaeonis Attici die peractam esse iam dixerit; atque Isthmiades ahas non veri, sed hiemi potius concesserit. Ceterum , ne fluxis eiusmodi Dodvelli coniecturis hic immorer, Hyacinthia Fcita, vel Thargolioni, vel Scirrhophorioni quoque, ii libeat, adscribenda putaverim. Perspicua nimirum rerum se .ries a Thucydide, & Xenophonte exposita ostendit Hyacinthia

Festa celebrata fore antequam Olympicus annus excederet ι &quamvis etiam aliquis Fellorum dies in Hecatombaeonem mensem , novumque Olympicum annum incidisse dicatur, Isthmi ci tamen Ludi , arque Atheniensium victoria ad Lechaeum, quae proxime Ludos ipsos est consequuta, ad exeuntem tertium Olympiadis annum certissime resurri debet: cum Aristides etiam

χων inter praelium autem, quod Corinthi, ct quos in Lechaeo gestum. est , medius Archon Eubulides ; ac Diodo-

117쪽

9a D IssERTATIO IV. rus I 0 ipse, qui Lechaei custodes anno 4. Olymp. XCUI interemptos esse scribit, Lechaeum tamen ipsum a Lacedaemoniis occupatum, Isthmiacosque Ludos celebratos esse testatur anno 3. quo Eubulides Archon erat. VIII. Denique, ne coniecturas alias P aut argumenta nunc Prosequar , vernarum Isthmiadum tempus ex pulcherrimo quoque Demosthenis loco deprehendisse videor , quem ceteris tamen Scriptoribus omnibus ignoratum , vel dissimulatum esse conspicio ; quamvis illo non Isthmiadum solum , sed Nemea- dum quoque tempus a me constitutum perspicue confirmari Videatur. Gravissimus, atque accuratissimus orator ille Decretum exhibet , quo Byzantiorum, simulque Perinthiorum Se- ' natus illustres Atheniensi Populo honores constituit quod Byzantiis, ac Perinthiis incredibili studio, atque ardore opem tu .lisset, dum ipsorum Civitas acri bello a Philippo Macedone

Premeretur. Itaque post honores alios, iura, immunitates, coronas , praeconia Atheniensi Populo liberalissime concessa statuituri

Conventus, Immia, Nemea, Olmpia, θ' othia proclamandam coronam, qua donatus est Populus Athenienses. Quis in eiusmodi Graeciae Conventibus hic ordine recensendis ipsorum nomina temere solum, atque inconsulto memorata fore putaverit, non vero potius intelligat, atque ingenue fateatur caussa in aliquam, vel rationem esse oportere, qua Ludorum series in publico, solemnique Monumento hoc uno potius, quam alio, ordine contexeretur 3 At series illa, vel rario ex eiusmodi Ludorum praestantia, ac celebritate Pendere certe non poterat : alioquin Olympici, Pythicique Ludi, qui ceteros omnes excellere videbantur, non postremum, sed principem sane locum occupassent. Ergo series illa, Vel Ordinis caussa alio prorsus ex fonte deduci debet .. Vndenam Vero verisimilius repereniadam hanc esse putabimus, quam ex ipsa temporum serie, vel ordine, quo, dum celebre Decretum illud a Byzantiis edebaiatur, Agones ipsi celebrandi fuerant ; ut ille proinde omnium . primus hic ordine recenseretur, qui proxime erat suturus p Id

ipse

118쪽

ipse certe maximus, atque incredibilis ByZantiorum ardor exigere Videbatur; ut quemadmodum perenni quodam, ac illustri Monimento gratum animum Atheniensi Populo testari volu runt, ita quoque coronam, laudisque praeconium prius in Ludis illis publicandum decernerent, qui proxime celebrandi fuerant: quemadmodum fere Athenienses, atque Argivi foedera inter ipsos inita ο'λυμπίοιο τοla νυνί Olmpiis, quae nunc sunt, Publicari voluerunt, ut in ipso Foederis Psephismate apud Thucydidem x in observavi. Accedit etiam quod Perinthi, simulque Byzantii obstidio, quamvis a Diodoro, qui res gestas uno serius anno consignare solet, in annum 4. Olymp. ClX. conseratur L in , ad superiorem , sive 3. Olympiadis annum propem dum exeuntem, certissime referri debet; ideoque , si Decretum post diremptam obsidionem, adeoque tertio Olympiadis anno editum fuit, proxime post editi Decreti tempus non alii, quam Isthmiaci, Ludi erant futuri. Itaque, si veram ordinis Caussam, atque originem hic ego deprehenderim , proxime post editi Decreti tempus I mia, tum Nemea , mox Obmsia , tandemque Duia erant futura . Id vero facile intelligi, atque mirifice componi poterit si hypothesis illa eligatur , quam ipse omnium

primus exposui; adeoque Nemeades quidem ad quartos ineuntes, Isthmiades autem ad tertios propemodum exeuntes Olympiadum annos, nimirum post Pythia vere peracta, referantur. Ita nimirum Decretum ipsum post Pythia, vel labente vere anno 3. Olymp. ClX. editum fuerit. Proxime verna isthmias e dem anno tertio celebranda fuerat; ineunte quarto eiusdem Olympiadis anno asma Nemeas erat sutura r anno sequentis

Olympiadis primo celebrari debebant Olympia ; tertii denique

sequentis vere Pythia peragenda fuerant: quatuor nimirum Agones illi eodem prorsus ordine celebrandi, quo illos in Decreto recensitos esse Conspicimus. Sin vero quaecumque hypothesis alia cum Scaligero , sive Dodvello eligatur, atque Nemeades ad primos , & tertios Olympiadum annos referantur, hibernaeque Isthmiades anno tertio ante Ρythia collocentur , perspicuus, & constans Ludorum ordo e sculpi certe non por

rit, quo prius Ubmia, mox Nemea, tum Obmpia, ac postremo othia celebrari debuerint. Ergo, vel Ludos illos in pul

119쪽

9ν Disse a TATIO IU.cherrimo Demosthenis loco temere prorsus, & inconsulto nominatos esse putabimus; vel potius Isthmiades tertiis annis propemodum exeuntibus adscribi debent. Quamvis tamen Isthmiades ipsae, quae ineuntibus primis Olympiadum annis peractae

fuerant, non mediis, ut volebat Dodvellus, sed exeuntibus si tum tertiis Olympiadum annis redire, vel iustaurari consueverint, optime tamen illae non tetraetericae, sed trietericae potius Vocari, censerique poterant ; quod nimirum duobus absolutis annis , tertioque affecto quidem , sed nondum tamen exacto , peragerentur: quemadmodum prorsus Nemeades etiam ipsae trie, tericae vocabantur, quamvis ab aesivis ad hibernas usque ur-ginta saltem menses, adeoque tres integri propemodum anni,

Intercederent.

IX. Exinde vero iam facile intelligi , exponique poterit instignis ille Aristotelis locus, quem ex Fabro Petitus arripuerat, quique a Dodvello subtiliter quidem, ac ingeniose , sed infeliciter tamen , expositus fuit; quod temere nimirum ille Ne meadas, Pythiadas, atque Isthmiadas collocarit: quarum situs, Verumque rempus a me constitutum eodem ipso Philosophiloco pulcherrime confirmatur. Itaque observat Aristoteles quod, ubi de praeteritis quidem rebus agitur, priora dicuntur illa, quae ab ipso nunc, sive praesenti tempore, remotiora fuerint ;ubi vero de futuris disseritur , priora vicissim vocantur illa, quae ipsi nunc, praesentique tempori proximiora sint: idque

ur exemplis etiam ostenderet ait: πρότερον γαρ Nψεα των Πυθίων,

οτι ἐγγυτερον τ9 νυν I J etenim Nemea Dut 'thiis priora : quod imi nunc proximiora illa sint. Uerus, simulque perspicuus Ari-lio telis sensus hic esse debet quod proxime post tempus illud , quo Philosophus ista scribebat, Nemea, . simulque 'thia erant futura, sed ita tamen ut prius Nemea, quam Pythia , celebranda forent, nullumque Ludicrum, aut Festum aliud inter Nemea, & Pythia mox sutura incidere, vel celebrari deberet; ne scilicet Aristoteles, proximioribus Festis aliis omissis, ad remotiora solum, atque disiecta temere transiliret. Id vero perspicue, mireque conspirat si Aristoteles illa, ut verisimillimum existimo, labente privio, sive ineunte secundo, Olympiadis anno scriptis ediderit, atque in definiendo Nemeadum, Pythiadum,

120쪽

ae Isthmiadum sim hypothesis eligatur, quam superius exposui. Siquidem Nemea hiberna in medium secundum annum incidistent. Proxime post illa Pythici Ludi Munychione mense anni tertii ce- Iebrandi fuissent; eodemque tertio propemodum exeunte Isthmiaci post Pythicos peragendi. Sin vero quamlibet hypothesim ,

vel opinionem aliam elegeris, tertiorumque annorum Isthmiades Gamelione mense celebratas esse cum Dodvello putave-TiS , semper obscuritas, atque perplexitas offendetur; ut Pythici nimirum Ludi Nemeacos non sequi, sed praecedere, vi cieantur; aut certe, si Nemeaci praecesserint, semper tamen inter Nemeacos ipsos , ac Pythicos Isthmiaci incidero debeant: quorum utrumque a perspicuo, nativoque Aristotelis

sensu dissidere iam diximus. Atque optime id quidem Dod- vellus ipse iam viderat , qui quamvis in definiendo Ludorum omnium tempore mirifice aberraverit, Pythicos ramen Ludos proxime post Nemeacos ex Aristotelis mente collo- Candos esse putavit ; adeoque Aristotelem ante Nemeos

hibernos scripsisse voluit . Si enim , inquit ille , initio a Di Olympici tertii, ante Nemea tamen, tunc aestiva , serjsisset, sic ante 'tota proxima anno Obmpico quarto exeunte futura

media fuissent illius anni Ol Nisi tertii hiberna Ιythmia. Hoc

autem incommodum nullum fuisset si ante Nemea anni Obmpici primi scripserit hiberna. Sic enim nulli Ludorum quatuor cele- Iebrium Pythiis anni Olympici secundi desuentis priores occurrissent x0 . Quo certe loco Dod velIus ipse decipitur non modo 'quod Isthmiades quasdam bibernas ella putavit, atque Nemea dos primis, ac tertiis Olympiadum annis concesserit; verum etiam quod Pythia anno Oompico quarto exeunte futura , adeoque trieterica fuisse credidit; quemadmodum certe alibi quoque perspicue, diserteque dixerat quod Ne mei, similiter tit PF-thii , atque I mis Ludi, trieterici erant so : cum tamen Ne naei quidem, atque Isthmii trieteriri forent, Pythii vero, Olympicorum instar, pentaeterici solum fuerint; ur una, constarari' que Scriptorum omnium voce erudimur , alibique Dod veli Sipse testatur.

X. Ex ipso quoque is limia dum vernarum tempore i Dci gnem etiam Pindarici Scholiallae locum intelligi , simul δ

SEARCH

MENU NAVIGATION