Eduardi Corsini ...Dissertationes 4. agonisticae quibus Olympiorum, Pythiorum, Nemeorum atque Isthmiorum tempus inquiritur ac demonstratur accedit Hieronicarum Catalogus editis longe vberior et accuratior

발행: 1747년

분량: 185페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

96 DissERTATIO IV. verum Asclepiorum tempus definiri posse putaverim. Dixerat Pindarus L λ Aristoclidem Aeginetam non lotum Nemea Pancratio vicisse, sed in Asclepiis etiam Epidauri, & Megaris L dis palmam retulisse. Ad illa Pindari verba adnotavit Scholiastes r

lapio Agon in Epidauro , ab Asclepiadeis quidem primam, deinde

vero ab Argivis consit titus. Celebratur autem in Aesculapii ,- ω ; sigiturque novem diebus pos Ubmia. Megara vero prius celebrantur in ipso veris initio. Clarissimus Dodvellus hic asserit de I hmiis aesivis hoc in loco agi manifesum esse, cum Mega

ra praecedere dicantur , primo nempe vere ineunte celebrata οῦ

adeoque concludit feri posse ut hiberna fuerint illius anni N mea, cuius pancrotium vicerit Ari elides Aegineta , in quem scri t Odem illam Pindarus f λ. Ego vero doctissimi Dodvelli Pace de vernis potius, quam aesivis, Isthmiis hic agi putaverim. Cum enim aestiva Isthmia in ipsos olympiorum dies inciderent , si Asclepia Festa post Isthmiadas aestivas celebrari consuevillent, facile Scholiastes ille non Isthmia, sed Olympia Potius, veluti perspicuum certumque temporis characterem , expressisset. Ad haec Plato Socratem cum Ione quodam Ephesio loquentem inducit, qui in Epidauriis Asclepiis prima inter Rhapsodos tunc temporis primum admissos praemia rei ierar, nuperque victoria parta Athenas concesserat . itaque, cum Socrates, atque lon futurum facile dixerit ut in Panathenaeis etiam victoriam consequatur, non obscure, ut opinor , signi ficat certaminis huius, victoriaeque amore Ionem Epidauro

Athenas concessisse; adeoque Panathenaea Festa non diu post Asclepia celebranda fore. Id vero facile intelligi , vel explicari commode poterit si Asclepia Festa post Oernas Isthmiades celebrata fuerint. Ita nimirum Megara ineunte vere praecessissent tum Isthmia Thargetione mense peracta; post nOvem dies in Epidauro Asclepia; duodecima vero sequentis Hecatombaeonis Attici die Panathenaea. Etenim, quamvis Mevruus maiora quidem Panathenaea, quae pentaeterica fuerant, ac

122쪽

ΙsTHMIA. 97 tertiis Olympiadum annis celebrari consueverant , Hecatom-haeoni mensi concesserit , in , minora vero, vel annua, Tharge-lione mense peragi existimaverit , in; utraque tamen, sive mal ra , sive minora illa fuerint,.eodem ipso Hecatombaeone mense red1bant, ut in Fastis Atticis opportunius ostendi in ; simulque novam Dodvelli ' hypothesim confutavi , qui ambiguo Thucydidis testimonio fretus Panathenaea Festa ai. SCirrho phorionis die celebrata fore putavit. Itaque, si Isthmias illa, quae Asclepia Festa proxime praecedebat, aestva fuisΙet , minora Panathenaea nonnisi peracto integri anni spatio redire poterant, maiora vero, vel pentaeterica nonnisi poli duos in te. grOS annos erant futura : quod a perspicuo Socratis , sive Platonis sensu facile abhorrebit, qui Ρ anathenaea non diu post Asclepia Festa celebranda fore significat . Denique, ne Coniecturas alias hic persequar, tota Dodvelli hypothesis in defi- , niendo . Asclepiorum tempore exinde veluti fonte deducitur , quod Isthmiadas omnes vel hibernas, vel aestvas esse Credide-.rit, nullamque prorsus Isthmiadem post Megara, sive veris initium , celebrari potuisse putavit, niti in aestatem , primosque Οympiadum annos incideret . Itaque , cum argumentis aliiSostenderim lithmiades non hibernas , sed vernas solum fuisse Isthmiades nimirum illas , quae tertiis Olympicis annis redi bant, post Pythia , adeoque post Megara, verisque initium per ad as esse, verisimilius est certe Asclepia Folla, quae Megara, simulque lithnua proxime consequebantur, ad vernas Isthmiadas , adeoque tertios Olympiadum annos referenda fore; ut proinde Asclepia Epidauri non vicesima Hecatombaeonis Attiaci die, sed exeunte potius Thargetione mense peragerentur ἔ, quemadmodum Athenis Asclepia Fulta octava Elaphebolionis die celebrari consueviise perspicuo Aeschinis testimonio ipse

omnium primus ostendi . . . . .'

i X l. Quo vero rempore constans illa , ac solemnis Isthmiorum celebritas randem abolita , sive sublata fuerit certo coniicere , vol definire non possumus. Ipsa quoque Iuliani Caesaris aetate Isthmiacos etiam Ludos una cum ceteris adhuc peragi consuevisId illustri Caesaris ipsius tellimonio crudimur, quod Op-

123쪽

98 DissERTA Tio IV. portunius exposui ubi de Nemeis, atque olympicis ageretur . id vero facile perspicuo quoque Libanii testimonio, qui iisdem

fere temporibus cum Iuliano floruerat, uberius confirmari posse conspicio . Etenim in Oratione VI l. ad Iulianum Caesarem

porro ad Ubm- ob initia, vel Mytteria , shanica . Quamvis enim elegans Scriptor Illo non Agonis, aut Paneraris, aliorum instar , ted insolitam hanc MIsteriorum vocem hic usurpaverit; perspicuum eli tamen ipsius verba de Isthmiacis solum Ludis inteIligenda fore, ut ex ipsa temporum serie, integroque orationis contextu deducitur. Ita quoque Libanius ipse Olympia. ruin semel, iterum que meminii ; quamvis id non de Elidensibus, sed Antiooenis solum Olympiis intelligi profecto debeat. Etenim oratione de Vita sua ait b μυ o λύμπια τα παρ' ωιν. Dee

δε ἐαοὶ πενΤηκοτον ι λ erant quidem Olympia , quae apud uos Antiochenos celebrantur, mihique quinquage us aetatis μυω agebatur et quemadmodum Urar. XXII. in quartum decimum suae

aetatis annum eadem illa Antiochena Olympia incidisse testatur . Itaque praeclare fallitur Va Dalius, qui de Ludis Obmpiacis Antiochensebas nullam fieri alicubi mentiouem ait . nise apud ineditum adhuc Iohannem Antiochenum sint , sive Alaletam ; adeoque, cum Malelae historiolam fabulosam, pictora'ae pergratae limitem esse putaverit, Prideauxia vitio vertit quod Olympiis aliis Antistaensia quoque accensuerit, ut opportune iam monui ubi de Olympiis ageretur. Illud hic etiam observari merito velim quod Antiochenorum Olympia, Elidensium instar , aestate peragcbantur. Siquidem Libanius ipse diserte dicit καίτοι τὰ μεν ο'λύμπεα θέρους ἔοβη θε tamen OImpia aestvae tempe tis Fesa junt: etli non facile profecto ego dixerim an eodem ipso mense commiti reotui, quo in Elido celebrari consueverant;

cum praesertim Alaleta calendis ipsis Hyperberetaei Ludos illos Antiochiae celebratos misse scripserit; perinde quasi in dies,

vel calendas illas inciderint, a quibus civiles Antiochenorum annos, veluti cardine, deductos esse iam diximus. Illud hic etiam

observari facile poterit quod ex Malelae hypothesi Olympici Antiochenorum Ludi ab Afranio sunt instaurati anno Christi

124쪽

ai 3. adeoque, si perenni quadam, constantique periodo singalis quadrienniis illi redire consueverint . in annum Chriiii 329. incidissent, quo Libanius anno Chr. 3I . certissime in lucem edirus quartum decimum aetatis annum agebat: quippe qui facile poli Olympicum mensem, adeoque exeunte fere anno Chr.

XII. Ualentiniani quoque Caesaris temporibus, qui proximo post Iuliani Parabatae caedem anno imperium suscepit i, Athletica Certamina adhuc in variis orientis, aci occidentis regionibus extitisse ex illustri Marmore deprehendi poterit; in quo, licet Olympia, vel ceteri tres celeberrimi Graeciae Ludi munime memorentur , perspicue tamen inferri posse putaverim ipsos etiam cum ceteris Certaminibus adhuc peragi consuevisse. Rheinesius omnium primus Marmor illud exhibuit Classe U. Num. 4 . & ex illo Uan-Dalius Dissert. VIII. Pag. 638. quamvis Sponius, cuius exemplar hic exprimam , emendatius illud ediderit in Misceli. Erudit. Antiqv. Sech. X. Num. Io8.

Romae in Palatio ciui

FILUME NUMDDD. ET PRINCIPES N VALENTINIA N. iv ALENS ET GRATIANVS SEM P. AVGG. pi LvMENVM IN OMNI A CL HETICO CERTAMINE AB ORIENTE AD OCCIDENTE vs αvICTOREM PAMMACHO LUCTA PRANEA Tic EsΥIBUS Q. ID EST PYC ME LOCATIONE STAT v A E IN AC LETARUM CUR A E TERNlΥA- TIS GLORIA DIGNUM ESSE DICAR UNT QUOD OMNEs XYSTICI GRATANTER . iACCEPERUNT SEN. PARITER SIMUL P. R. INGENTI FABORE PROSECUTUS EST . .

Itaque, si Philumenus ille, qui in Graeca Olympiadum Recentione Philadelphiensis ex Lydia fuisse, magnique Theodosii

vietate vixisse dicitur, in omni Athletico Certamine ad Oriente ad Oocidentem inque victor fuit, dubitari certe non poterit quinis aut in omnibus, aut in aliquo saltem ex illustrioribus Grae-N a ciae

125쪽

Dis SERTATIO. Ι, .ciae Ludis palmam retulerit; &, quamvis etiam id temere, at- qua immerito prorsus in dubium revocetur , perspicuum tamen erit athleticos Ludos alios iis temporibus eXtitille; adeoque

Olympia quoque , Pythia, Nemea, atquc Isthmia adhuc peragi

consueviile, quae ceteros Ludos omnes excellere merito vide-hantur . Quaecumque vero de Philumeno Certaminum omnium

vietore iam diximus de Hieronicis etiam illis intelligi profecto debent, qui Periodovicae , vel interdum etiam Periodi nominantur ; sicuti vicissim perspicuo Perio donicarum ipsorum exemplo obscuriores illae Philumeni victoriae confirmari. Itaque in Θ.mnicis Certaminibus. ut Festus observavit. Perihodon vicisse dicitur , qui Olbia, I mia, Nemea, Oompia vicit, a circumitu eorum Spectaculorum: quamvis alia fortasse vocis significatio ex variis exemplis inseratur; perinde quasi unius solum Ludi, sive Agonis victori periodus illa concedatur. Frequentissima eiusmodi Victorum mentio in Scri proribus, atque Marmoribus etiam Occurrit . Ita Nero Caesar Periodonices appellatur L in: Herodorus Megarensis vicisse dicitur cantu ἐπι πωοδὸν tu Periodo : apud Africanum Antonor Atheniensis vicisse legitur Olymp. CXVIII. παγκρούιον περίοδεν pancratio Perissim ; Moschus Colophonius Olymp. CXLV. ποιιδικην περίοδον Puerorum Periodum: Cleoxenus Alexandrinus Olymp. CXXXV. πεφοδον&ης πυγμην Periodovices pugil vocatur ; quod pluribus etiam perspicuis exemplis aliis ostendi posset. Sin vcro Marmora Consulantur, ut pluribus exemplis aliis abstineam , in pulcherrimo, alibique laudato Marmore, quod a Grutero Pag. 3i 3. & 3I . exhibetur, M. A relius Asclepiades, itidemque eius pater Demetrius Hermapolites ΠαγκαΤιαςηο Περιοδονίκης Pancratissa Periodovices appellatur; quemadmodum prorsus in lapidibus aliis M. Aurelius Demostratus , & M. Vlpius Domesticus eodem Periodonicae nomine deco. rantur e quamvis in alio Marmore Cl. Rufus δις Περίοδός bis Periodus , sive Periodi victor, dicatur: eiusque etiam pater CL Apollonius Περίοδος τέλειος ανδρων, si ve, ut Van-Dalius rescribendum asserit, , ιδ τελείων ανδρων Victor in Periodo adultorum Virorum vo-

XIII. Denique non Isthmiis dolum, sed pluribus etiam Ago-

126쪽

nibus aliis opportune illustrandis eximium Marmor aliud Coronidis loco subiecisse nunc iuverit ; ut vicissim perspicui temporum characteres in illo expressi, atque a Rheinesio , in , Sponio N, simulque Ua Dalio, qui Marmor ipsum explicarunt,

dissimulati accurate Observentur T . .

T. Raesus Artemidori filius ex Tribu Quirina Artemidorus Adavenses, ct Antiochenus, qui vicit Agonem

Magnorum Capitolinorum , cum is primum ageretur , Virorum Pancratio. Obmpia bis . othia bis. Neapoli Virorum Pancratio. Isbmia imberbium Pancratio ; proximaque pentaeteride Virorum lucta, ct Paucratio, rursusque Virorum Pancratio, idque hominum primus. Commune Mae. In Pergamo Virorum Pancratio Itaque id primum observari facile poterit, quod, si Artemid rus ille vicisse dicitur Agonem Capitolinum ubi is primum edebatur, Iplius victoria ad annum V. C. 839. sive et Olymp. CCXVI. hoc est 86. a Christo nato certissime reserri debet, quo Domitianus Caesar, Suetonio teste, insiluit quinquennale Certamen Capitoliuo 'Iota triplex, musicum , equesre, omnicum adeoque ceterae Artemidori Victoriae , quae in Marmore recensentur, circa eadem tempora contigerunt. Observari etiam

Temp. Libr. XI. c. 23. 21.

127쪽

poterit quod Artemidorus ipse, quamvis inter Hieronicas a Dod. vello minime memoretur, in Isthmiacis ramen Ludis non semel tantum , sed iterum , tertioque palmam obtinuit; ur primo quidem ex pueris, proximoque deinde quadriennio ex viris lucta, simulque pancratio , tum proxima Iilhmiade pancratio solum coronam retulerit: quod argumento esse potest Isthmiacos Ludos iis etiam temporibus pentaeteriis, vel integri quadriennii, spatio his peragi consuevisse, adeoque trietericos extitil- se. Ubi vero in Marmora depravate legitur KOINONIAΣ feli- Ciciter quidem , accurateque Rheinesius rescribendum vidit KOI NON ASIRΣ. At ubi doctissimus Scriptor ille contendit voces illas ita cum inferioribus Coniungendas esse, ut Commune Ahiae Festum Pergami celebratum dicatur , fortasse fallitur. Quamvis enim commune Mae Festum variis in Urbibus sub inde celebrari potuerit, atque in Sponiano Marmore legatur

Κοινα Ασιας εν Φλιλαδελφεια in Communia viae in Philadelphia Vrbe ; in Oxoniensi tamen Marmore legitur Σμυρναν Κοινον Αγίας , IΠργαμον Α'υγωτεια nae Commune Mae, Pergami Augu-

salia: quemadmodum in pulcherrimo Gruteri Marmore dicitur Zμυρναν se Κοινα A riae ne si) Swrnae uuinquennalia Communia ae bis . 1ta nimirum sigiam illam E , cuius vim & latinus Gruteriani Marmoris interpres, & magnus etiam Scaliger ignoravit , explicandam esse monuit Ρrideguxius Min . Itaque sorta sese Commune Asiae Festum a Pergamenis Augusiasium Ludis in Marmore distingui debet: ut quemadmodum nempe Artemidorus Neapoli Virorum paueratio, dissimulato Ludorum nomine , vicille dicitur; ita quoque Pergami Virorum pancratis , supprellis Festorum genere, vicisse exprimatur: cum praesertim eadem illa Augusalia Festa , sive Certamina, quae Augusto Caesari consecrata fuerant, a Pergamenis quidem Γυγήτεια, a Neapolitanis vero vocarentur: ut in Gruteriano , atque Oxonienti etiam Marmore Σόβατα εν Nea νολει, & Nεαπόλιν Σεβa pa

XlU. At naque S assa solum, sive Augustalia sed Italiaca quoque, Romana, I lassica, & Olmpia vocari consuevisse erramina, quae Neapoli Committebantur, ex pulcherrimo,

128쪽

eximioque Marmore deprehendi poterit , quod ibi nuperrime repertum fuit. Eius apograplaum Neapoli nuper acceptum mihi perhumaniter communicavit Clar. atque dossissimus Gorius , sitnuiquo spem fecit fore ut singulae Marmoris partes ab erudito Viro Neapolitano accuratis adnotationibus illustrentur. Itaque, ne ab operis huiusce mei argumento digrediar,. atque ut intactam , integramque mestem CL Uiro relinquam , Marmoeipsum latine a me redditum ita subiiciam, ut ea solum brevise si me disserendo commeelat, quM ad Os pia Festa in illo meis morata , adeoque ad Spartam ipsata quam Dissertationibus istis exornandam susceperam, aliquae ratione spectare posse videbantur ..

si principe , siue antica Marmoris facie

i T. Flavio T. filio: E vibi, qui visit Italica , Romana Augusasia L. t betallica Obmpia XLIII. Italicae Olympiadis duplicara Pae ram

urbanorum curriculo,

dedicauit in Fratria Statuas Dioscuroram una cum T Flauio Zosim

129쪽

In altera Marmoris facie

Severo, ct Herenniano Consulibus . . I Ait V. Idus Martias . . ff. - I i ἰ ' ἔ

Flavia Fortunata parent filiis obsequentes candelabra cum lucernis, aras Dioscurorum iterum consecrarum.

In tertia Marmoris facie laurea corona reperitur ;in cuius medio teratur ,

ΣΕΒΑΣΤΑ AVGUSTALIA A Marmoris aetas, ut hinc exordiar, simulque rempuS, quo T. Flavius ille palmam retulerit , facile ex adscriptis Consulum Dominibus inferri potest . Itaque , 'cum L Septimiust severus,& L. Asius Herennianus anno V. C. 9r sive Chr. I7i. Fastos signaverint , Τ, Marmor quidem ipsum eo anno Qxcitatum, sive dicatum esse conspicitur; victoria vero Augustalibus, vel Olympiis Ludis a Flavio parra ad proxime superiorem annum I7o. sive, si libeat, ad I 66. referri debet, ut mox osten-

130쪽

detur. Quandoquidem vero in Marmore & Eumelidarum Fratria , & gymnicus Agon ille memoratur , qui Neapoli peragebatur, plurima certe tum Fratriis iplis. tum Certaminibus illustranadis ex Van-Dalio , Τ, ceterisque Scriptoribus afferri possent. Ut ipsarum varietas , munera , ac institutio ostenderetur. Sed ii. Iustrem unum Strabonis locum subiecisse nunc iuverit, quo pen- taetericus Neapolitanorum Agon, simulque Fratriae describuntur. Itaque Strabo de Neapolitanorum institutis, origine, moribusque disserens ait πλειςα δε ἴνα τὐ E'λληνι ιες αγωγῆς ἐνταὐθα

των καΤοι τὴν E'λλαδα ρIurima Graecorum insitutorum superfuntvsigia, ut virorum G mnasia, Epheborum; Fratriae , ct Graeca nomina etiam illis, quae Romanorum sunt, imposita. Hoc tempore sacrum quinquennale Certamen musicum, b omnicum per aliquot dies agitur Ludis Graecorum nobilissimis aemulum. Perspicuo Strabonis testimonio plurima etiam Marmora adiungi possent, in quibus mionaeorum , Artemisiorum, Panc sidarum, Cynaeorum , Eumelidarum Fratriae , ipsarumque principes, ac ministri memorantur. Sic, ut exemplum unum hic proferam, apud Rheinesium Clas I. num. is 6. hoc Marmor Neapoli positum reperitur

Eumelum Deum patrium Phratoribus rimendarum T. Flavius Pius Curator dedi vis

una cum T. Flavio filio suo Hic eadem illa Eumenidarum Fratria, quae in nostro Marm

SEARCH

MENU NAVIGATION