Eduardi Corsini ...Dissertationes 4. agonisticae quibus Olympiorum, Pythiorum, Nemeorum atque Isthmiorum tempus inquiritur ac demonstratur accedit Hieronicarum Catalogus editis longe vberior et accuratior

발행: 1747년

분량: 185페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

6 DissERTATIO III. tus , & lunaris ille Panemus a Pindari Scholiaste memoratus

Macedonicus esse non poterat; & quamvis etiam Macedonicus esse dicatur , si Nemeades ex Dodvelli hypothesi in i 2. Augusti Iuliani diem incidissent, ad duodecimam Panemi diem referri certe non possent; adeoque subtilior ille Dodvelli calculus , &coniectura dissidentes istas Interpretum sententias componere, vel conciliare non poterit. Itaque , sit Nemeades semper una , eademque Macedonici mensis die, sive olim lunaris, sive deinde solaris etiam is fuerit, pera hae sint, Pindarici Scholiastae locum omnino vitiatum esse putaverim, nec alIa certe ratione corrigi , sanarique ille poterit, quam si numeri remere transpositi suis in locis accurate restituantur. Scripserat, ut opi

mensis Gorpiari 6. die. Disat vero a Nemeis dies et . Imperi. tus, ac festinans Librarius numeros illos ita vicissim transposuit, ut in depravato deinde codice legeretur Γορπιαίου κδ ερα. δε τῶν Nεμέων ωέρας ις mensis Gorgiaei a . die: dia sat vero a Nemeis dies 6. atque exinde in alios Codices omnes error ille manavit. Suspicionem hanc mihi pridem iniecerant plurimi id genus errores alii, qui ex numeris temere transpositis irrepsere; & coniecturam hanc meam satis, ut arbitror , Confirmat quod numeris iterum transpositis, vel a me restitutis,

omnia sibi mirifice consentiant, atque obscurissimus locus ille iam nitidus haberi debeat. Etenim inter duodecimam Macedonici Loi, sive Corinthii Panemi, diem, qua aestivas NemeadaS celebratas esse iam diximus, ad sextam sequentis Gorpiaei diem, qua Tlepolemia peracta fuerint, vigintiquatuor dies accurate intercesserunt. Quod si vulgatus ille Scholiastae locus retineri fortasse debeat , Nemeades a ra. Lot ad i8. Gorpiaei diem transferendae forent, quod ab Omni tamen veritatis specie maxime abhorrere Dodvellus ipse concederet; qui sacros solem nesque Ludorum dies constantes esse iam dixerat. Quaecumque tamen hypothesis in definienda Nemeorum die pro sequioribus eiusmodi temporibus eligatur, dubitari certe non poterit quin antiquioribus aliis aestivae Nemeades in Hecatombaeonem Atticum, adeoque Macedonicum Loum, simulque Corinthium

Panemum inciderint.

XVI. Exinde vero Delphinii mensis situs in civilibus Ae

102쪽

NEMEA. 77ginetarum annis constitui, vel definiri facile poterit. Pindarus Pytheam Aeginetam , qui pancratio Nemea vicerat , laudans ait:

Nemea quidem adaptata es ei, Mense ue patrius, quem amat Apollo. Ad eiusmodi Pindari verba Scholiastes adnotavit παρ' Aιγινήταις

Δελφίνιος μεὶς αγεται Δελφιν in Α όλλωνος ἱερος , εν ύ ,- φησὶ γεγεν

σθαι τὰ Nέμεα apud Aeginetas Delphimus menses agitur Delphinis

Apollini sacer, in quo Delphinio Aeginetarum mense Nemea quoque peracta fuisse dicit. Itaque Dod vellus; λ Delphinium Aeginetarum mensem Attico Metagitnioni respondisse voluit; quod illo nimirum

Nemea celebrata fuisse arbitretur. Observat etiam Metagitnionem ipsum , Delphinii instar, Apollini sacrum fuisse; adeoque nihil verili milius esse, quam menses illos uni eidemque Apollini sacros sibi accuratillime respondisse. Uerum Nemeades non Metagitnione, sed Hecatombaeone, mense celebratas esse iam diximus; adeoque, si Delphinius Aeginetarum mensis cum Nemeaco mense coniungebatur, Hecatombaeoni Attico, sive Corinthiorum Panemo , respondisse debuit. Quandoquidem vero Nemea des ipsae, quae aestivae fuerant, Hecatombaeone mense peragebantur, nihil certe veriti milius esse unquam poterit, quam Nemea des alias , quas hybernas esse iam diximus, sex mensium intervallo ab aestivis remotas fuisse; adeoque Gameis Itone Attico, Peritioque Macedonico celebrari consuevisse . Itaque hoc etiam loci Dodvelli sententia corrigi, vel emendari iam poterit, qui cum aestivas Nemeadas Metagitnioni concesserit, hybernas non alteri, quam Anthesterioni, tribuendas esse contendit ,3λ . Optime id tamen , accurateque Dodvellus quod, licet Nemea des alterne aestivas , ac hybernas esse demonstraverit. ipsas tamen a primis usque temporibus trietericas extitisse, atque ad extrema usque tempora, quibus aliorum instar abolitae sive sublatae suerunt, alternis annis celebrari consuevisse, perspicuis Pindarici Scholiastae , aliorumque testimoniis superius etiam a me laudatis ostendit. Itaque mirari plane quis poterit quod eruditissimus Faber, quo nemo certe uberius

103쪽

8 DissΕ aTATIO III. rius, Sc elegantius eiusmodi Ludorum omnium originem, a ritus expG suit , etiam annuos Nemeorum Agones Argis exhibitos gulis quadrienvis quaternos fuiste dixerit ; idque Fabro duce Prideauxius ipse remere existimaverit Lo . Doctissimo certe

Fabro quid enim Prideauxium hic memorem, qui ScriptoreSalios solum exscribere subinde solet p) ambiguus quidam Iulia ni locus imposuit, ubi Caesar ille, postquam dixisset pentaeteridis, sive quadriennii completi spatio Olympicos quidem, Pythicosque Ludos semel, Isthmicos vero his celebrari, repente

in hoc vero tempore duo etiam propositi sunt apud Argivos alii Ludi, ut is tiniversum per quadriennium ouatuor sint Ludi quod de Nemeacis solum Ludis intelligendum esse tum Faber,

tum Prideauxius immerito existimarunt. Etenim Iulianus ipse nitide diserteque iam dixerat quod Η'λμοι-ς Δελφοὶ δια τge πο

τοῖς Α'ρμοις, καθαπερ eσθμια παρὰ Κορινθίοιe Elidenses quidem , 9 Delphi per celeberrimum quinquennium illud semel tantummodo celebritatem obire consueverunt; duplicia vero sunt Nemea apud Argivos, sicut Isthmia apud Corinthios. Itaque tantum abest ut ex celeberrima Iuliani Caesaris Epistola inferri possit iplius aetate Nemeades annuas evalisse, ut exinde potius manifestissime confirmetur Nemeades, Isthmiadum instar, integro pentaeteridis spatio his tantum peragi consuevisse , adeoque semper trietericas extitisse. Vbi vero Caesar ipse testatur apud Argi-VOS quatuor Agones quadriennii tempore, ideoque singulis annis Agonem aliquem, celebrari, perspicue Nemeacos a duobus Ludis aliis distinguit, asserens quod praeter bina Nemea ψπρό.ειΠαι Λ'γωνει ευροι .ati duo etiam Agones alti proponuntur. Quinetiam, nisi plurimum hic ego fallor, duorum eiusmodi Ludorum nomen Iulianus expresserar, adeoque insignis hic locus perspicue mutilus habendus erit, nec aliter ille corrigi, sanarique poterit, quam si duorum Agonum nomina, quae prorsus CXCideranr , inserantur. Atque alterum quidem ex Ludis illis non alium esse putaverim , quam qui Α-Hος Scuti vocatur, atque in Athleticis Marmoribus ceteris Graeciae Ludis, vel

104쪽

NEMEA. 79 vel Certaminibus accensetur. Ita in Oxoniensi Marmore t 3 superius memorato C. Antonius Septimius Citharoedus vicisse dici

in alio Marmore, quod Megaris Sponius exscripsit , inter

Agones alios memoratur Πύλα εν B. Νεμεια εν Α κγει Γ.Pσθμια B τὴν EIZ APTOC AC UIΔA. 'thia in Delphis bis. Nemea in Argis ter. I mia bis. . . . Argis Scutam. Denique in Gruteriano Marmore dicitur quod Asclepiades, sive Hermo

δα ΗPACEM MI . Κατειτωλια &c. quae in aeterno Gruteri opere

ita latine redduntur . Olympia , quae in Pisa CXL Olmpiade, mitia in Delphis. I imia bis . Nemea bis secandum sistens adversarios, ore Odipeum attolleus .... Capitolinos Romae his orc. At immortalis Scaliger, cum Marmoris voces depravatas esse intelligeret, mutilum potiuS hiantemque Marmoris teXtum ita no

men exemplis illis, quae superius exposui, Marmorumque illo iram praesidio Grulcri quoque Marmor hic corrigi, supplerique facile poterit . Itaque non EMMI sed ENAPPEI certissime rescribi debet: cum praesertim priores quidem literae duae insuperioris versus fine, posteriores vero in sequentis initio reperiantur; adeoque facile vel quadratarii, Vel portus exscriptoris vitio ex evanidis disiectisque literis illis incondita vox alia procudi potuerit; atque ita voces illae latine reddendae sunt , Mutum Iunonis in Argo: quod nimirum Agon ille Η' e Abin

Pindaro quoque memoratus Iunoni sacer foret, ut Rhe ine-sus', Meursius Igin, aliique plurimi demonstrarunt, qui varios eiusmodi Agonis ritus accuratissime descripserunt. Ergo , cum Iunonis Setitum, sive Scutum in Argo ceteris Graeciae, sive Argivorum Ludis accenseatur , dubitari certe non poterir, quin Iulianus Caesar Agonem istum hic designaverit , atque Agon ipse pentaetericus potius, quam aΠΠuus, haberi fortasse debeat. Ita quoque Ludicrum, vel Fcitum aliud ab Argivis splendido solemnique ritu in Iunonis ipsiuS honorem agebatur, in quo puellae virgines omnibus certaminum generibus , quae in

105쪽

8o DissERTATIO IlI. in Olympicis, aliisque Agonibus habebantur , certare consueverant; ut a Pausania L λ erudimur. Hinc illa H 'ρα7a sive Iuno ma Festa vocabantur; ut Festa illa, quorum curationem Philippo regi ab Argivis delatam esse Livius testatur. Eiusmodi quoque Hereorum, stimulque Festorum in Antinoi honorem in eximio Marmore apud Muratorium mentionem invenio Pag. 36 I. Num. a. in quo Argivorum Civitas honorat Titum Statilium

6 Α'Gιλαπιων D E ιδάυροι Achaeorum Praetura functum, Agonothetam Ludorum Ismoniorum , Nemeorum , Augustatum, O Nemeorum, Antinoiorum in Argis, Antinoiorum Mantineae , Aesculapiorum tu Epidauro. Itaque, cum Livius ipse diserte dixerit prius Herea, tum Nemea celebrata fuisse , ac Nemeas illa ineunte 4. Olympiadis anno peracta fuerit, exinde facile inferri poterit Herea, si ve Iunonia Festa, si pentaeterica Scipia fuerint, exeuntibus tertiis Olympiadum annis peragi consuevisse: ut optime proinde dixerit Iulianus quod δύο πρόκεινΤαι A'γωνες ετερM Oae hi duo etiam Mones alii praeponuntur : quod nimirum Iunonia Festa aestuas Nemeades , Scutum vero Θ-bernas praecesserint; adeoque Scuti Cerramen in primos fortas. se Olympicos annos inciderit . Sed celebres illos Argivorum Ludos, ipsorumque tempus alii diligentius inquirant. Id unum mihi perspicuis, opinor, certisque characteribus ostendisse susticiat Nemea des ipsas nunquam annuas, sed trietericas semperfuisse ; atque alternis annis ita peragi consuevisse , ut Obernae quidem in medios secundos, aestivae vero in quartos ineuntes Olympiadum annos inciderint.

106쪽

DISSERTATIO IV.

c . . i

I. Athamas Sisyphi. Corinthiorum regis frater Learchum filium furore percitus occidisset, Ino Athamantis uxor dolore correpta una: cum Melicerta filio in maro se praecipitem dedit. Melicertae corpus ad Corinthiacum Isthmum a DeIphino delatum , a que a Sisypho tumulatum fuit. Tunc Melicerta sub Palaemonis nomine inter Daemonas , aut: Genios ς; atque Ino sub Leucotheae appellationerinter Nereidas haberi coepit r ac utrique, Nereidum iussu . funebris Agon ille institu- . tus fuit; qui, cum in ipso Corinthi Isthmo perageretur, Ub mcus est appellatus L in. Deinde vero , cum Sinis Neptuni filius Pac latrones alii , confluentibus ad . Ludos Graecis infesti forent, ipsorum celebritas aliquandiu intermissa fuit ; donec Theseus sublato Sinide veteres Ludos illos instauravit, ipsosque non Ino, ac Melicertae, sed Neptuno potius oceant, . bimarisque Corin- ibi praesidi dedicavit . Ac. Isthmiacos certe Ludos a .Theseo celebratos esse non modo Plutarchus ', ac Pindari Scho liastes. sed Oxoniensis etiam Marmoris auctor ostendiri, quit varia Thesei facinora simul complexus ait: Κν ἶ Θησεω

Ex quo Theseus L . . Umiorum Certamen eon uit postquam Sinin occiderat; anni 99 s. adeoque ex MarmoriR . huius hypothesi Isthmiacia Ludi tunc a .Theseo. constituti i 48 3. annis pria L mam

107쪽

81 DIssERTATIO IV. mam Olympiadem praecesserunt; septemque solidis annis ante primam Nemeadem ab Argivorum regibus celebratam contigerunt. Verum an Isthmiaci Ludi a Theseo non instaurati solum, sed instituti etiam fuerint , an Melicertae prius, aut Neptuno sacri esse coeperint, definiri vix poterit: cum ipsa quoque Plutarchi aetate m xima opinionum varietas haberetur, quas diligens Scriptor ille sinccre accurateque complectitur. Vtraque tamen opinio probari, simulque facile componi poterit, H Musaei hypothesis eligatum, qui Agones duos in Isthmo , peragi

consuevisse testatur, quorum aIter Neptuno, alter Melicertae

sacer foret; quamvis idem ille Apollonii Scholiastes s in, qui Musaei testimonium exscripserat, Isthmiacos Ludos prius Neptuno , deinde Sisyphi regis aetate Melicertae dicatos esse testetur; moxque Neptuno soli, Theseo fortasse auctore , consecrati ii videantur; ut Neptuni proinde Pindarus', Xenophon ,

Ausonius in , aliique plurimi, non Melicertae, meminerint. Atque ex hoc ipso, ut opinor , veterum Ludorum discrimine coronae quoque varietas oriri sortasse potuit, ut antiquitus quudem, in Neptuni honorem, ex pinu, arbore nimirum Neptuno sacra; deinde vero, exprimendo Melicertae, laneri ex apio contexeretur; quamvis Plutarchus in Agonibus etiam illis, qui Melicertae dicati iuerant, antiquitus quidem ex pinu , mox, N meorum instar, ex apio, iterumque eandem ex pinu coronam

usurpatam esse demonstret '; ut optime proinde dixerit Apollonii Seholiastes prius ex pinu, deinde ex arido apio coronam Isthmionicis concessam esse; optimeque vicissim Pindaricus etiam Seholiastes ille', qui prius ex apio, deinde ex pinu contextam asseruit: quod nimirum, Plutarcho teste, prius haec pinea, deinde ex apio , iterumque mox pinea usurpata fuerit. Quo vero tempore varietas illa invecta sit facile coniici , vel

divinari non potest. Id unum perspicue ex Pindaro deduci

poterit quod ipsius aetate corona ex apio victori concedebatur, cum ille victores illos celebrans Δωριων λίνων Doracorum apiorum saepissime meminerit . Id vero Timoleontis etiam ae tale, sive olympiadis CX. anno I. atque Antigoni regis remis

poribus , hoc est Olympiade CXX. obtinuisse Plutarchus ipse

108쪽

demonstrat, '; adeoque antiquior illa corona ex pinu contexta Caesarum fortasse temporibus iterum usurpata videtur , uti Isthmiacam proinde coronam Plinius L λ , & Archias pineam suisse dixerint.. II. perspicuo quoque Pindari testimonio erudimur quod ipsius aetate Isthmiaci Ludi. Nemeorum instar , trieterici fuerant, cum ipsos εν ταυροφόνω τριετηρον in mactatrice bovum trieteride cete, brari consuevisse dixerit. Pindaricus etiam Scholiastes L λ, ce-i terique Scriptores omnes , si Suidam unum exceperis , qui annua, simulque Plinium L in , & Ausonium ' , qui pentae terica fuisse temere existimarunt, Isthmia trieterica sume do, cent ; nec ullibi tamen ostendunt an ill, a primis usque tem -; poribus tertio quolibet anno peragerentur; aut triererides illaei tequioribus solum temporibus inveetae fuerint . postquam Isthmia i ci Ludi, iquii iam fere obsolverant, sunt instaurati. Certe Em sebius ab ipso Melicertae funere usque ad Olympiadis i L. annum 3. Isthnua, simulque Pythia defecisse testatur, cum ad

annum illum adnotavit di I, ιια, Πυλα πρύτον Me

, λικερυνν: quae Eusebius latine reddidit Ubmia pose Melicertem, , otia primum acta; quemadmodum Scaliger in Couectaneisi Historiarum ad aunum i ipsius Olympiadis observavit τὰ Ilat iα

Isbmiaca eli Corinthiorum Oranni temporibus neglecta iterum acta sunt. Haec tamen Eusebius, minus feliciter, accuratequei expressit; cum Isthmiades post Melicertae funus a Corinthiis celebratae mox a Theseo instauratae fuerint, ut superius ostem di; Herculisque aetate illas tertio peractas esse testetur Apollodorus . Quod vero Isthmiadas a Cypseli temporibus intermisitas esse dixerit Scaliger, Scaligerique vestigiis insistens Dodvellus L 'λ, id Solino quidem, ut arbitror, auctore ille didicit. qui Corinthios Cypseli tyrannide oppressos a veteri, solemniisque isthmiorum celebritate abstinuisse testatur . Sed levior hic certe Solini auctoritas esse debet , quam ut ipsius praesidio in tanto veterum Graecorum silentio de pristinis illis temporibus decernatur Cene Pausanias in Isthmiacos Ludos ne excisa quidem a Romanis Corintho desiisse scribit; inhilque ta-L a men

109쪽

8 DissERTA TQ O IRmen de antiquioribus temporibus aliis adiecit, quibus illi obsoleverint . Quinetiam, ubi post, Cypseli tempora Eleos ab

Isthmiacis Ludis veteri constantique more semper abstinuisse testatur , perspicue, ut opinor, ostendit Isthmiades ipsas etiam poli Cypselum eclebrari consuevisse. At, ne coniectiaris hic tantuin , aut solo veterum isdentio Scaligeri, sive.Solini potius, sententiam refutasse videar, observari maxime velim quod ceteras inter Solonis leges, atque instituta illud etiam a Plu-xarcho M, Laertio ' n. aliisque pluribus I λ recenseturr quod ille Olympiorum victoribus quingent.u, Isthmionicis vero centum drachmas veluti praemium decrevit P Itaque se cum Q Solon anno 3. OIymp. XLVI. Eponymus Athenis Axhon fuerit , legesque civibus suis posuerit, dubitari certe non poterit quin iis temporibus Isthmiacus Agon perageretur; cumque Cypselus anno 4. Olymp. XXXVIII. e vivis excesserit, eiusque successor , ac nitus Periander tyrannidem ipsam ad annum usque olymp. XLVIII. Corinthi occupaverit, perspicuuin fiet Cypselidarum aetate isthmia veteri constantique ritu celebrari consuevisse; non

vero Cypselidarum temporibus intermissa , Olympiade solum I L. proxima nempe post Periandri martem, instaurata fuisset quod Maligera Solini testimonio perperam existimaverat. Quid vero quod Solinus ipse. Isthmiacos Agones remanericos fuisse dicit, ipsorumque caussam, & originem hanc esse scribit quod

Peloponnesus, quinque maribus allueretur ρ cum tamen penta teris illa, simulque lepida Ludorum origo a Solino tradita a nullis omnino Scriptoribus memoretur Z Haec, aliaque id genus plura argumento esse poterunt Isthmiadas aliquando quidem, sed longe tamen prius, quam Solinus, & serius, quam Eusebius putaverat, obsolevisse; nec alia de caussa ipsarum celebritatem ab Eusebio , simulque Solino Olympiade I L. instauratam asseri, nisi quod illae splendidiori pompa tunc agi coeperint; cum prius incerti fortasse temporis forent , tunc Nemeo rum . instar trietericae decretae fuerint; cumque prius victori pinea corona concederetur, Olympiade I L. ex apio contexi illa coeperiti ut nimirum Isthmiaci Ludi Nemeacis hac etiam

. III.

110쪽

III. Ceterum Isthmiades ipsas primis, simulque tertiis olympiadum annis redire, vel instaurari consuevisse perspicuis adeo Veterum testimoniis, variisque illarum exemplis, quae apud Graecos, Latinosque Scriptores subinde occurrunt, demonstravit Dod vellus ut nullus omnino dubitandi locus supersit quin in definiendo illarum tempore non modo Dodvellus ipse, sed etiam Sca iger , ac Petavius , qui Dod vello praeluxerant , accuratissime disputarint; ut ex illuliri quoque Xenophontis loco deduci poterit, quem opportunius subiiciam . Quo vero civilis Corinthiaci, vel Attici anni mense Isthmiades agerentur nullus omnino Veterum indicavit ; idque Omnium primus ex illustri Pindarici Scholiastae loco Dodvellus subtiliter investigavit ψ λ. Pindarus Epharmosti, qui Olympiadem LXXIll. palaesera vicerat, laudes celebrans ad LamprO- machi Isthmionicae laudes repente digressus ait:

accessi honorem asserens Ub a

ris Lampromachi coro- ι . . nis: quando ambo adepti sunt eandem rem, seu victoriam, eodem die, Alia vero duo in Corinthi portis contigerunt

postea gaudia ;

- . . Alia vero di Nemeae iusinu Epharmoso. Hic vetus Interpres ille adnotavit: Κ τὸ μIαν ἐραν οἱ δύο ἐνίκη

que die ambo vicerunt i E armosus quidem Olmpia, Lampro

SEARCH

MENU NAVIGATION