Quaestiones de M. Tullii Ciceronis Epistularum ad M. Brutum libris novem [microform]

발행: 1887년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Cum novissimi annis denuo controversia de auctoritato epistularum, quae exstant ad M. Brutum, orta sit, quam spes est soro ut coniuncta virorum doctorum opera tandem conticescat, non alienum esse videtur inquirere, qualia fuerit tota ad M. Brutum epistularum συvαγω . strictim igitur attingam ea, quae iam ab aliis tractata sunt, accuratius disserena de eis, quae mihi huc usque neglecta esse videntur.

Facere non possum, quin primum paucis adumbrem, qualia per temporum vices Ciceronis et Bruti familiaritas fuerit. χ3. Drumann usque ad annum 703 Ciceroni paene nullam intercessisso familiaritatem cum M. Bruto dicit, ego plano nullam assimo; nam epistularum consuetudo eorum non nisi medio anno 703 initium capit, non quod iam amicitia inter se coniuncti sint, sed quia Brutus a familiari suo, Attico, petivit, ut so Ciceroni pro consul in Ciliciam provinciam profecturo commendaret quod apparet o Ciceronia verbia ad Att. VI, 1, 3.): nunc Venio ad Brutum, quem ego omni studio te

auctor Sum complexus, quem etiam amare coeperam. Recedunt

ea, quae anno 704 in Cilicia Cicero ad Cassium, qui superiorsanno e Syria Romam revertit, scripsit addam. XV. 14 in As):, accessit post tuum discessum familiaritas mihi cum Bruto tuo

12쪽

maxima, at hae duo argumenta inter se conseruntur, utrumque

idem declarat anno 703 Ciceronem Brutum in amicitiam recepisse, idemque Cicero nuntiat Appio Pulchro ad fam. III, 4, 2. 10, 2 et M. Caelio ad lam. II, 13, 2), sed exstat locus, ubi Bruti ante annum 703 mentio fit, in epistula menso Sextili anno 695 ad Atticum data, tamen non contra ea, quae supra dixi, pugnat, sed assimat narrat Cicero ad Att. Π, 24, 2)Vettium insidiarum ompeio paratarum eousarisse manum

iuventutis, in qua aulus initio fuisset et Q. Caepio hio Brutus 3 et Lentulus, staminis filius, conscio patre. Cicero

hoc loco Brutum nec nostrum ne tuum nominat, sed Q. Caepionem, non quod de re sollemni verba lactat, cum nequo Paulum neque Lentulum nomine gentili et praenomine appellet, sed quia Brutus adolescena satis ignotus est, a Cicerone alienissimus. Brutum revertisse Romam anno 703 cum socero Appio

verisimilo est certe Ciliciam reliquit; nam Cicero mandat Attico epistula a. d. III Id. Sextiles data v. 17, ): sed hoc Bruto nostro Velim dicas, illum M. Appium sectas non

belle, qui adventu meo, quam longissime potuerit, discesserit.*atque Brutus rem suam ipse agere potuisset, si in Cilicia remansisset detulit autem eam Ciceroni curandam et primum quidem tantum eam negotiationem, quae ei cum rege Cappadociae, Ariobarzane, erat Atticus precibus Bruti commotus stimulo tantopere Ciceroni admovit, ut is rescriberet ad Att. V. 18, ): ego tui Bruti rem si ago, ut suam ipse non ageret; sed iam exhibeo pupillum, neque defendo sunt enim negotia et lenta et inania laciam tamen satis, tibi quidem, cui dissicilius est quam ipsi; sed certe satisfaciam utrique. μvelim verba tui Bruti respicias nondum Cicero nostrum' aut meum dicere consuevit, Attici tantum voluntati obse- cuius interdum,nostrum Brutum dicit, ut ad Att. VI 2, T):

cum quid sibi vox hie velit vix intellegatur, glossema redolere videntur Verba hi Brutus.μη Ita ensuerunt Drumann Geschielite Roms, IV. p. 18 et Orelli: Onomastieum Tullianum VII. p. 320 re Vera sollemniter Brutus Q. Caepio praetor nominatur ad tam VII. 1.

13쪽

hVeni R Brutum tuum, immo nostrum aio enim maris. μnondum igitur familiarita maxima est; sed amicitia, qualis inter Ciceronem et Brutum intercessit, non diu orat, immo proximo inde anno aenaim dissuitur. 704. Iam enim exeunte anno 70 Brutus etiam in altera negotiatione Ciceronia adiumentum quaesivit, quamquam suam eas rem celavit ad Att. V. 21 10-13). Scaptium, hominem ab omni modestia remotum, ad Ciceronem misit, ut culpam negotii infamia quadam aspersi transferret in procuratores. cum autem Bruto videretur Cicero invitus Scaptio morem gerere, Atticum precibus adiit, ut Ciceronem excitaret ad

Att. VI, 1, 3), ipseque in epistuli se minimo Ciceroni praebuit amicum, sed quidquid petivit, ut ossicium debitum a Cicerono potivit l. I. I, VI. 3 7), laetus amistia et auxilio Attici. qui studiosissimus Bruti, ut eius negotiis inserviret, praecepta, quae ipso de provincia bene administranda Ciceroni dederat ad Att. I. 1, 8), neglexit, quod reprehendit Cicero his verbis ad Att. VI 2,9): nimis, nimia, inquam, in isto

Brutum amasti, dulcissime Attice, nos Vereor ne parum. ex omnibus, quo supra laudaVi, locis satis apparet Ciceronem invitum, ut Attico satia faceret, negotia Bruti egisse Brutumque Cicerone non amico sed procuratore usum esse atque peregit Cisero Bruti rem menso Iunio, antequam provincia decessit

ad Att. VI. 3, ). quid miramur in proximis inde a menso Iunio scriptis epistulis Ciceronia nudam Bruti mentionem fieri2 nempe id effecit Cicero, quod minatus est ad Att. n. 3 73:hhuius nebulonis Oratione si Brutua moveri potest, licebit eum solus ames, me Remulum non habebis.

705. Hobabilo est familiaritatem Ciceronis et Bruti, quae tantum negotiorum causa intercessit, interruptam fuisse per totum annum 70b, cum Brutus cum P. Sextio in Ciliciam profectus esset Hut Brut M. nulla enim vestigia in 70 huius anni epistulis ad Atticum exstant.

14쪽

Quod etiam intellegero potes ex Bigidia verbis, quibus

Cicero se Brutum in castris ompeii reperisse Attico nuntiat ad Att. XI. 4, 2): Brutua amicus in causa Versatur oriter. sed iam ineunte mens Novembri Cicero Brundisium revertit neque postero tempore de Bruto commemorat.

Tamen consuetudinem litterarum inter eo permansisso

apparet, quia mense sero Sextili Cicero epistulam a Bruto in Asia scriptam accepit Cio Brut 3, 11). omnino pauca de hoo anno comperimus, cum non plus 17 epistulas ad Atticum

708. Nequa multum ex novem epistulis anno 708 ad Atticumscripti lucramur; in quibus semel Bruti mentio fit XU. 5.3),

ubi Cicero de eius epitoma Fanniorum verba facit sed alia nobis praesto sunt indicia, quibus demonstratur, qualia familiaritas fuerit cum enim Brutus a Caesare Galliae Cisalpinae praesectus ad am VI 6, 10 ex Cicerone petivisset, ut sibi librum inscriberet, Oratorem Cicero ad sum misit, quem is vituperavit ad Att. XIV. 20, 3). certo an reprehensionem non signum familiaritatis dicimus, quam satis exiguam fuisssintellegimus etiam ex epistulis datis ad Brutum commendatitiis, qua in libro XIII ad fam. 10-14 exstant e. g. in epistula XI Cicero poniti Brutum scire, cuius municipii ait: quia semper animadverti studiose te operam dare, ut ne quid meorum tibi esset ignotum, propterea non dubito quin acias, non solum cuius municipii sim, sed etiam quam diligenter soleam meos municipes Arpinates tueri. alterum petimus testimonium ex verbis Ciceronis in libro, qui inscribitur Brutus, anno 708 composito b, 21): quem ego sermonem, cum ad Brutum tuum e nostrum potius detulissem, magno opere hi audires velle dixit. iam ante Oratorem sed eodem isto anno Cicero ad Brutum aradoxa scripsit.

15쪽

Iam venimus ad annum 709. mense Februario Tullia mortua est, quamobrem Brutua litteras consolatorias Ciceroni

misit ad ML XII. 13. 14 3). at is dubitatri, num responderet ad Att. XII. 15); Attio deniquo iudicio permisit, utrum

responsum reddendum esset an non XII. 18, 2). et hoc quidem actum nondum maximam familiaritatem fuisse testatur mox irato in Brutum animo Cicero ob eius audationem Catonia fuit questus est scilicet Brutum, ut Catonem laudibus efferret, obtrectasse ipsi de re publica bene merito, hi verbia iram effundens ad Att. XII. 21, 1): hi autem se etiam tribuere multum mihi putat, quod scripserit optimum consulem quis enim ieiunius dixit inimicus' redeuntem deinde o Gallia exeunte mense Martio Brutum videre noluit duabus praesertim de causis, quod et senatum et Publiliam vitabat commoratus in praediis ad Att. XII. 29, 1). quod quidem cum Brutus aegre tulerit, cum Cicerone dissidere videtur; nam is Attico exeunte mense Aprili mandat XII. 36, 2): ad Brutum siquid scribes, nisi alienum putabis, obiurgato eum, quod in Cumano esse noluerit propter eam causam, quam tibi dixit; cogitanti enim mihi nihil tam videtur potuisse sacere rustice. μBrutus par pari rettulit Ciceronem obiurgans vide infra p. 13).Ηuo usque nullum indicium reperimus, quod testatur Ciceronem intima familiaritato coniunctum fuisse cum Bruto, immo nisi Atticus amicitiae patrocinatu esset, suturum fuisse

videbatur, ut ea dissueretur nuno vero alter alterum melius

ab ineunt mense Iunio cognovit, cum crebrius inter se in praedita viderent adessetque Ciceronis rogatu ad Att. XIII. 4, 2 b, 2 saepe Atticus, qui orientem veram amicitiam adiuVaret, quamquam diversas de re publica sententias obstabant ad Att. XIII. 10, 3 . primum Brutus Ciceronem in Tusculano convenit ad Att. XIII. 7, 2). vides etiam, quantum discrepent a ratione iniqua, qua prius Cicero de Bruti moribus lactisque iudicium facit, verba placida, quibus de divortio illius cum Attico communicat XIII. 40, 1. 10, 3): Brutus si quid egeritJ, curabis ut sciam; cui quidem quam primum agendum puto, praesertim si statuit; sermunculum autem omnem aut

16쪽

sed hae ipse optime, praesertim a etiam tecum loquetur. μscripsit uno Cioero ad Brutum libro de finibus ad Att. XIII. 12, 3 et valdo amotu est, quod Balbus quintum librum priuaquam Brutua legisset ad Att. XIII. 21, 4 22, 3). etiam ex crebria quaestionibus in epistulis ad Atticum XIII. 14, 2.16, 2. 17. argumentum sumimus Ciceronem amaro Brutum coepisse qui cum Caesari ex Hispania redeunti obviam iturus ante discessum Ciceronem in Tusculano convenire vellet, is asmalle Romae quam in Tusculano Brutum videre respondit

ad Att. XIII. 23, 1); nam ibi ei negotia erant, auctio hortorum et testamentum obsignandum, ad quod etiam Brutum adhibero voluit testem ad Att. XIII. 2b, ). dum Brutus abest, Cicero Porciae Domitii Ahenobarbi uxoris, daudationem scripsit ad Att. XIII. 37, 3), quam post at Sext. Bruto per Atticum mittendam curavit ad Att. XIII 48, 2). sed cave

credas meram iam a veram inter Ciceronem et Brutum intercessisse familiaritatem; nam redeuntem Brutum Roma videre Cicero noluit ut Caesaris asseclam ad Att. XIII. 39, 2); tamen paulo post in Tusculano eum recepit ad Att. XIII. 44 I). inter Caesaria comites, qui eum ex Hispania scuti sunt, Brutua etiam Q. Ciceronis filium viderat, cuius ut animum patruo reconciliaret, operam dedisse visus est ad Att. XIII.

38, 1. 40, 1 41, 2).

710. Idibus Martiis anno 10 etiam ea causa, de qua Cicero et Brutus ad id tempus inter se dissidebant, sublata est, stabant ab iisdem partibus, ut rem veram Cicero ad Dolabellam scriberet ad Att. XIV. 17 A. b, ad fam. IX. 14, b): semper

amavi, ut scis M. Brutum propter eius summum ingenium, suaVissimo mores, singularem probitatem atquct conatantiam: tamen Idibus Martiis tantum accessit ad amorem, ut mirarer locum fuisse augendi in eo, quod mihi iam pridem cumulatum etiam videbatur. inde ab illo tempore de republica inter o multa per crebras litteras communicant Atticus enim Ciceronem

rogarit, ut pro Bruto contionem scriberet ad Att. XIV. 20,M,

17쪽

quod ille repudiavit, se iam Bruto Attici rogatu edictum scripsisse respondens, sed meum mihi placebat, illi suum. μtuno etiam Brutus Ciceronem precibus adiit, ut orationem suam in Capitolio habitam corrigeret; sed is petenti hoc denegavit, cum de genere dicendi valde dissentirent ad Att. XV. 1b, 2 3, 2). exeunte mens Maio consilium Brutus petivit, utrum Romam rediret an Lanuvii maneret, a Cicerone ipso dubitante, quid sibi saciendum esset ad Att. XV. 5, 1). mox

cum deliberatum convenissent Antium et Cicero et Brutus et eius mater, soror, uxor ad Att. v. 11), constitutum est, ut absent Bruto Iudi fierent paulo post Cicero iterum Brutum

videre cupivit ad Att. XV. 16, ); nulla tamen, ut videtur,

per mensis spatium occaaione conveniendi data ad Mi. XV.

29, 1), demum a. d. VIII Id. Quintiles Brutum Cicero in

Neside vidit et cum eo molesto tulit, quod Iudi proscripti essent Nonia Iuliis ad Att. XVI. 1, 1 . ceterum Cicero iterum atque iterum ex Puteolano ad Brutum in Nesidem ibat, ut cum eo de navigatione communi deliberaret ad Att. XVI. 4 4). iterum a. d. XVI Kal. Septembres Cicero Brutum Velia vidit adisti. XVI. 7, ). velim respicias speciem

familiaritatis, quantum ab illa priorum annorum discrepet non sumiunt epistulae, saepius convenitur, consentitur. 711. Eadem maxima familiaritat coniunctos esse Ciceronem et Brutum anno proximo perspicimus, quamquam epistulas ad Atticum nos deficiunt, ex epistuli ad D. Brutum et ad Cassium. semper enim Cicero toto studio et animo in rem M. Bruti

incumbere videtur ad sam XII 4, 2 b, 1), atque ei erat Persuasum spem omnem esse in Cassio et in Bruto ad sam. XII. 6, 2 8, 1), cui crebri litteris quasi calcar admovebat,

ut in Italiam veniret ad sam XI 25, 1).

18쪽

Nunc epistulas, quae indagari possunt, secundum temporis

ordinem enumeraturus Sum.

703. Prima, quam reperimus, epistula est Bruti perlata ad Ciceronem mense Quintili nam legimus ad Mi. VI. 3, ):,Scaptio, qui in Cappadocia fuit, puto esse satisfactum is a

me tribunatum cum accepisset, quem ego ex Bruti litteris ei detulissem, postea scripsit ad me se uti nolle eo tribunatu. 6rmius est quidam, cui cum praefecturam detulissem Bruti rogatu multa et dixit et fecit cum quadam mea contumelia, P. Clodii canis. Conser etiam ad Att. VI. 1, 4). iam anno 703 haec lacta esse docent ea, quae subsequuntur ni me nee proficiscentem Apamea prosecutus est, nec, cum postea in castra venisset atque inde discederet, num quid vellem, rogavit, et fuit aperte mihi nescio qua re non amicus. profectus est Cicor a. d. VII. M. Sext. Apamea et in castra venit a. d. VII Kal. Sept iamque Scaptio et Gavio praesecturas Apameae detulerat litterae igitur Bruti, quibus petiverat, ut praefecturae darentur, redditae esse identur mense Quintili. - sequuntur duae epistulae, altera Bruti, qui animo demisso se de prospero negotii eventu desperare scripsit, altera Ciceronis, qua eum hortatur et confirmat ad Att. V. 20, 6): ,sed ad praeterita revertamur interea e Cappadocia ne pilum quidem; Brutum abiectum, quantum potui, excitini. scripsit Brutus, cum nuntius Romam venisset et Ciceronis litterae de tumultu Cappadociae in senatu Nonis Oct. ad Att. v. 21, 2 ex. recitatae essent, ineunte mense Octobri; nam videmus ab a. d. X. Kal. Oct. quo die ad Atticum epistulam V. 18 scripserat l. l. si ), intercessisse sat longum spatium usque ad diem, quo Bruti epistulam acceperat, cum interea e Cappadocia nihil novi audivisset, atque ex eo die, quo Bruto rescripsit, interiectum esse aliquid temporia usque ad a. d. XIV. Kal. Ian.,

Traditum est proficiscentem pameam*: Booti correcturam

secutus sum, eius argumenta probans.

19쪽

quo ad Atticum epistulam V 20 scripsit ergo statuimus, tabassarium in itinere plus quinquaginta die consumpsisse ponentes conser ad Att. V. 19, 1), circiter Kal. Decembres vel paulo post a Bruto Ciceronem litteras accepisse iisque

rescripsisse.

Exeunte anno 703 ad Ciceronem in castra alter Scaptiua venit petens a prooonsule, ut Salaminio cogeret pecuniam solvere attulitque libellum mandatorum Bruti, in quo et ipso et P. Matinius laudabantur ad Att. V. 21 1M: nunc cognosco de Bruto familiaria habet Brutus tuus quosdam creditorea Salaminiorum ex Cypro, M. Scaptium eta Matinium, quo mihi maiorem in modum commendavit Matinium non novi Scaptius ad me in castra venit pollicitus sum duraturum me Bruti causa, ut ei Salaminii pecuniam solverent. mandatorum autem libellum non differre a litteris commendatitiis Scaptio datis statuo, respiciens locum ad Att. VI. 1, 5): hquin etiam libellum ipsius habeo, in quo est Salaminii pecuniam debent M. Scaptio et P. Matinio, familiaribus meis .ceos mihi commendat adscribit etiam et quasi calcar admovet, intemessisse ae pro iis magnam pecuniam. apparet enim X his verbis commendationem subsequi ea, quae ipsis Bruti verbis afferuntur summa autem libelli erat negotium cum Ariobarzane agendum l. l. I): mandatorem autem mihi libellum dedit, isdemque de rebus tu mecum egeras omnia sum diligentissime persecutus primum ab Ariobarzane si contendi, ut talenta, quae mihi pollicebatur, illi daret. 704. Ineunte anno 70 Scaptius Tarsum revenit, unde Cicero Nonis Ianuariis prosectus est, una cum Salaminiis, ut causa proconsule diiudicaretur; sed illo impudentius flagitanto dilata est non contentus deinde praesecturis, qua Scaptius et Gavius acceperant ad Att. VI. 1, 4. 3, ), Brutum epistula menseu De hae negotiatione seripsit poeuliari dissertatione Savimy: Ueber den ins ueher de M. Brutus. Abhandiunge de BertinerAkademie. 1818 1819. p. 179-188.

20쪽

Februario perlata rogarit, ut etiam uio Scaptio, oui oum Salaminii rea erat, praesecturam daret, adiecitque, ut precibus pondus adderet, rem suo esse periculo ad Att. VI. 1. a. d. VI Kal. Mart.): atque hoc tempore ipso impingit mi epistulam Scaptius Bruti, rem illam suo periculo esse, quod nec mihi unquam Brutua dixerat ne tibi, etiam ut praesecturam Scaptio deserrem. sed se eam daturum esse Cicero negarit, cum sibi propositum esset nullam deserre praesecturam in P vincia negotianti ad Att. VI 2 8): alias hoo statueramus, ut negotiatorem neminem, idque Bruto proδaveramus et ora: hatque haec scripsi ero ad Brutum scripsisse te ad me.*Praeterea accepisse, quia Bruti tabellarii ad Ciceronem pervenerunt, et dedisse Ciceronem litteras exeunte menso Ianuario Laodiceae cognoscimus ex epistula ad Appium adfam. III. 7,1): hae scripsi subito, cum Bruti pueri Laodiceae me convenissent et se Romam properare dixissent itaque nussas iis praeterquam ad te et ad Brutum dedi litteras. etiam exeunte sere menae Mai ad Ciceronem litterae perlata sunt Bruti pro Appio verba facientis, cum quo Cicero eo tempore

valdo dissidobat ad Att. VI. 3, I): omnino, soli enim

Sumus, nullas unquam ad me littera misit Brutus, ne

proxime quidem de Appio, in quibus non inesset adrogans, ακuis 'To aliquid. ineunte mense Iunio questus est de Gavio ad Att. VI. 3, 6 his igitur Gavius, cum Apameae me nuper vidisset Romam proficiacens, m ita appellavit - Culleolum

Vi auderem, unde, inquit, me iubes petere cibaria praesecti 2 .... tibi tamen causam notam esse volui et ad ipsum

so Brutum haec perscripsi diligentissime. Habemus igitur 1 Bruti litteras redditas mense Quint. 703,2 Bruti epistulam scriptam ineunt mense Octobri 703, 3 Ciceronis responsum datum ineunte mense Decembri 703, 4 Bruti libellum mandatorum perlatum exeunte anno 703, b Bruti epistulam acceptam mense Ianuario 704 et

6 Ciceronia responsum,7 Bruti epistulam acceptam mense Februario 704 et

8 Ciceronis responsum,

SEARCH

MENU NAVIGATION