De imperatore Alexandro Severo quaestiones historicae [microform] : quam ...

발행: 1867년

분량: 78페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

evhnitrianiun, ut Mia rex anon posses is stillis ian auderes

perficere qum minatus erat, sed armis demitis intra fines' 'se haberet ob eamque rem quis negat iure quasi quodam'

Alaxandrum 'triumphasse Miles autem 'fibri potuit, ' ut 'scriptores o,teriorum temporum acta smica sequentes me-'moria traderent, 'inlexfindrum e belle Persie discessisset Superiorem. mer6dianum ero quod eius magnum erat veri studium, ex iis ipsis, qui expeditioni adsuerant, amicis fortasse et coniunctis mecum, rem omnem repetiisse verisimile est, itaque si non ex videndo, at ex audiendo scripsit, neque dubito, quin omnis expeditionis illius narratio vera ac sin 'cera ei delata sit; neque enim hominum est minimeque vero militum deeora sua taeere facinora ve etiam e victoria

Iam vero quis est qui neget, in historia bonorum amabiliumque principum atque inter eos suo iure humeran idus est Alexandre, fieri semper, ut res gestae in maius' augeantur, praesertim studio aulieorum, dissimulatisque' in- 'commodis magnificentius quam verius praedicentur sienti ex diverso invisum publie principem seu bene, seu male facta premunt.' Ubi vero terrarum opportunius o fieri poterat, quam in hoc bello Persico deseriuendo Res procul Roma in extremis orientis partibus actae erant exercitus ille per Armeniam in hostium fines ingredi iussus feliciter deeerta. verat denique etiamsi magna Romanorum pars ferro, pars morbo et frigore perierant, tanta tamen Persis illata erant

in erothann quidem non ommemorat, triumphasse Alexandrum. Coniicere ieet, Herodianum tum Romae non commoratum esse neque ei certam do triumpho fuisse notitiam. Quomodocunque id se habet, quis putat hae una re omissa omnem Herodiani auctoritatem conisino posse, quum optimo cuique historico idem interdum evenerit

62쪽

damna, ut ab armis quieseerent neque bellum redintegrarent. Quid tandem mirum, quod ab ipso Alexandro, quamvis, minime eius negem animi moderationem, victos esse Persas Romam nuntiatum est quid mirum, quod studio aulicorum res eius in malua auctae facile in eam uetae sunt speciem, quae nobis in Lampridi huius belli narratione eeurrit λ. Restat, ut recentiores quoque indueam viros historiae peritos, ut planum fiet, quid de hoc bello senserint. A primum Sehlossema putat, Alexandrum in plurimis rebus Superiorem fuisse, Sed a matris nimio amor atque timore prohibitum esse, ne ad finem usque rem perduceret; sed onsilio eius atque auctoritate quum exercitus reductus esset, multos periisse tanta vero Persis illatas esse calamitates, ut per triennium ab armis quiescerent. Renovato deinde bello Romanos quidem victores discessisse, sed litteras ea de re ad senatum missas ridiculum in modum compositas e8Se. Non video causam, cur ita vir doctissimus sentiat infra, ubi

de tempore huius belli disputabimus, hanc seqtentiam plane

rotetendam esse dilucide inciam. , Gibbonus, scriptor sagacitate , et gravitate clarissimus, qui aequiore, quam quis alius, et laudes et reprehensiones Alexandri expendisse mihi videtur, Herodianum omnino est secutus, et ipse non intelligens, unde probari posset, hunc auctorem inter se pugnantia tradidisse, et haud ignarus, in

Lampridio auctoritatem esse nullam.

andem fere sententiam secutus est Niebuhrius,' vir

ille peritissimus Romanorum rerum gestarum, sed ulterius

63쪽

etiam prinini R Marandri sputari cinis Artagere pacem iniim iis conditiombris, Numam tuam, manarum o in clarum, urina ire orientsu sitas eritat, ilii Parsaeumoianiret is testatem. Sed an sententiam et ipso vide urJΗsrodianus impugnare, Misertis verba Agathias, p):259M. Bonn. diei Saporem, qui Artaxerxi meeossit, Meso tamiam, finitinium Persarem regno provinciam, iuvasime id autem factum est Gordiano m. imperante, neque notum, ut ipse profitetur me , buhrius, ante hune Gordianum inde is regnante laxandro rursus binum motum ess inter Romanos et, reas; quo incitur, hoe bello Persim, de quo disputamus, non venisserisopotamiam in ditionem Persaris illi li Wietere imius, qui quidem' vir omnia qtuae ad Germaniam attinent, diligentissime exposuit, aliis tamen rebus minorem dedit operam vitiose erodiam ζ' interpretatu quas do tripartito exercitu ipsa valentissima pis ductu Alexandri pugna decertaverit et terga verterit ad aecepta.

Deinde ex causis, quas iam supra refutavimus, Herodianum perstringere videtur, tamquam si ille inique in Alexandrum egerit mox vero in castra Herodiam transgressus eandem fere sententiam pras se seri, quae exstat in Herodiani huius belli narratione, ita ut in animo haesisse' videatur, quema modum res esset explicanda. in Reberem I omittam, qui Herodianum omnino viat

secutus, nuper rebsius libellum conseripsit da Alexandri suaditione contra Persa facta fusimque de fontibus prim riis hinus belli disputati Sed dum Herodian narrationem

64쪽

quoquo modo reiicit allatis causis, qua magna ex parte ante resutarimns, Lampridi auctoritatem pluris aestimat eumque secutus Alexandrum splendida victoria reportata superiorem ex hoe bello discessisse arbitratur. Sed iam probabilibus, ut equidem puto, argumentis satis docuisse mihi videor, quam indignus sit Lampridius nomine historici, eiusque besti Persie potissimum narrationem maximopere in dubio ponendam esse. ιAdeo igitur non veterum solum, Verum etiam Mentiorum historicorum sententiae diserepant, ut, quae alteri placent, alteri maxime contraria de hoe bello esse videantur. Causae Vero, quae antea sunt uberrime allatae, nos quidem impellunt, ut Herodiani sequamur auctoritatem, sicuti Gibbonus, ictuhrius aliique. Dio, qui merito vera e utientibus lacem praeferre debuit, nihil de Alexandri in hoc bello rebus gestis referti Fuerunt, qui Dionem vituperarent admodum, quod Alexandrum, quem pro meritis in ipsum illustribus praedieare vel maxime debuisset, illaudatum relinqueret. Hira prolaeto sententia nec video, unde probari possit. Probabilius mihi videtur, quod ea de re Reimarus disputat:

ἡDeserit Dio argumentum et de eventu belli tacet sorte quod vivo Alexandro haec scribens nolebat minus seeunda et imperatori parum honorifica commemorare. te. Non in animo est ea de re uberius disserere, quoniam pro erto

dici non potest, quando quaque conditione Dio historiam suam ad finem perduxeritio vero ex reliquiis libri eius ultimi dilucide apparet, in magno favore eum fuisse apud Alexandrum, nec dubitari posse arbitror, quin ille haud invitus mentionem fecisset de Alexandri victoria, si id ei licuisset

65쪽

' ii, Deciam quoque, quo Alexander hanc expeditionem suseeperit, mire inter se disere R Seriptores. 4 primum in errorem inuidit Eusebi chronico meronymo interprete ad annum 225. , in quo hoc bellum secundo Alexandri inseperii anno assignatur his verbis: Alexander Axem Persarum regem gloriosissime vieiti Sed in hoc scriptores eo sentiunt omnes, primis Alexandri regni annis omnia in in

perio pacata fuisse later omnes Praeterea constat Per-rum regnum ab Artaxerxe conditum esse, quo tempore Alexander quintum iam imperii annum attigerat; quo imur modo fieri potuit, ut imperator εφ ndo, imperii appo Persarum regno bellum inferretΤΗerodianus hoc bellum anno XIV. regni Alexandri er pisse refert VI, M sed iure licet coniicere, huncinerradiani

locum esse eorruptum, ut fuse iam ante demonstratum esti recentioribus Pagius bellum Persicum iam anno mi hoatum esse putat, ' atque causam, cur ita factum esse arbitretur, affert tum ex Herodiani tum ex Dionis verbis. Ubi enim Herodianus tradit, triennio vel quadriennio barbaros quievisse ab armis, Alexandrum autem commoratum esse Antiochiae Pagius scriptorem interpretatur, quasi per tres vel quatuor annos post bellum gestum imperator Antiochiae degerit. Quum autem ad res compar a ad bellum nee sarias et ad bellum ipsum gerendum duo saltem anni opus fuerint Alexander necesse est quinque per annos in orienis egerit; at anno 235. eum ad Rhenum versatum esse constat; ergo anno 229. in orientem profectus est. - Recte id quidem, excepta mira illa et ridicula Herodiani interpretatione,

Cf. Agathias ed. Bonn. P. 259.' agius I. l. p. 492 Ε' In eandem huius loci interpretationem incidisse mihi ridetur. 4.

66쪽

quam supra reiecimus. Nee minus feliciter agius in dis-erimen vocat Dionem quasi hie in extrema historia, quam ad annum usqne 229. perduxit, initia iam huius belli tradiderit. Sed lo Artaxerxis consilia tantum et imminentia ab hoc Romanis perieula, non bellum ipsum ab Alexandro

dum emis gestum commemorat. Praeterea rem se LXXX, 4. Alexandrum cum praetorianis anno 229. et Roma et postea in Campania versatum esse, nequct usquam mentionem facit, res quas usus belli postulat eomparatas hsse. Inde dilucide appares, non ante annum ris et verisimiliter ne hoc

quidem anno Alexandrum in Orientem es8 profectum.

Tillemontius aliis multis et luculentis agium perstringit argumentis et ipse belli initium anno 232. vel 233. tribuit.

Mirum, quod marmor exstat nullum, quod ad bellum persteum seu ad Alexandri triumphum attinet. Itaque nisi ex numis peti non potest, quod volumus atque hoe iam laetum videmus ab c elio ' Qui quum numos, quos Pagius ad sententiam suam amrmandam profert, reiecerit, quod unus eorum in nullo reperitur museo, alter quoque nemini nisi Pagio videtur esse cognitus, tertius autem ad processum Alexandri consularem reserendus est: ipse ad annum U. C. 986. h. e. 233. . Chr. numum affert inseriptum P. u. R. P. XII. COS. III. . . mperator paludatus in quadrigis eonspicitur triumphalibus. Anno autem 229. Alexander eonsul m. processit una cum Dione quum igitur hic typus consularem Alexandri processum significare nequeat, ad trium-

Schlosserus quare sententia eius de hoc bello ante allata a vero haud dubie aberrat. Tillomoni artic. 24 not. VIII in Alex. l. l.

Eahel. l. I. p. 274 ff.

67쪽

phumireserendus mi ad eumque quidem, quem Alexander de

Persis egit; neque enim ullum alium triumphum ab Ale-dro actum esse constat. Itaque quoniam secundum hunc numum anno iam 233. Alexander triumphavit, Iissemontii reiicienda est opinio, hoc sorte anno Alexandrum in orientem contendisse. Quin etiam non est verisimile Alexandrum anno iam 232. in orientem profest in se, quia inter hanc eius prolaetionem et triumphum actum duorum vel potius trium annorum Spatium interiecium ret, sicut ex Herodiani historia liquet. AEquidem igitur existimo anno 231. Alexandrum Roma in ortistem iter secisse, et anno 233. rediisse atque triumphasse. meque probabile mihi videtur, quod eisellua l. l. admittit, numum illum triumphalem non eodem anno susum, quo triumphatum, sed anno sequente, et renovari inh num memoriam triumphi anni praecedentis Neque enim mihi videtur verisimile, triumphum Alexandri iam anno 232. actum esse, quum et Herodianus et Lampridiua bello Ρersico confecto statim bellum Germanicum ais Alax indro Susceptum esse consentiant. Merodianus enim resert VI, 7. Alexandrum, Anti hiae etiamtum commoratum, quum certior factus esset de seditionibus Germanoruino statim 44 Rhenum contendisse. minoris ad confirmandam tanto sententiam momenti verba Lampridi mihi videntur, quae M. natus aeto triumpho Melamavit ad orationem imperatoris: APer te victoriam de Germanis speramus. In Alex. 56. Ergo tum bellum cum Germanis iam erat exortum. Ἀ con- Stat, ut videbimus, paucos admodum menses in hoc bello versatum esse Alexandrum quoniam autem anno 235 periit in Germanorum bello gerendo, initio anni 236. vel iam anno 234. ad hoc bellum profectus est Absurdum vero putare mihi Videtur, anno iam 232. Germanos rebellasse et in Galliam

68쪽

excursiohes fecisse, biennio autem post demum olitendisse

contra eos imperatorem

D Aloxandri bello Germanico.

Onfecto bello Persico Alexander Antiochiae urbis deliciis Vacabat, quum repente nuntius ei allatus est per Illyrici praefectos, Germanos Rhenum et Istrum transgressos Romanum intrare atque devastare imperium, neque iis Romanorum exercitus utriusque fluvii ripis insidentes resistere poSSe praecipueque Illyricas gentes, Italiae finitimas, in magno esse periculo. Germani postquam contra Caracallam bellium gesserunt anno 213 p. Chr. per viginti annos ab armis qui verunt. Sed haec ipse tranquillitas gentem bellieosam et semper novarum rerum avidissimam impellere poterat, ut vicina loca rursus infestarent. Ad hoc accedit, quod paucae admodum legioties lexandro imperante ripis Rheni erant impositae, id quod ex Dione colligimus LV, 2 et 243. Ubi enim Di numerum legionum, quae sub Augusto fuerant, indicat, oblataque hae occasione eas recenset, quae uo ipsius tempore h. e. Alexandro regnante substiterant, tres tantum legiones ad universum Rhenum excubuisse profitetur. Praeterea quum ex Gallis tum ex Illyricis lexander ad bellum contra Persas gerendum ingentes congregaverat ' copias ita-

69쪽

que numerum legionum ad Rhenum Danubiumque hiemantium sine dubio valde diminuera Quodsi quis animo perpendit, qui tum fuerit status

Germaniae populorum, non mirum ei videbitur, quod omi- dolosiorem speciem, quam unquam antea Germania tu i duerat. Namque tum plures Germaniae gentes, sublatis inter se pristinis discordiis, in unam a ietatem foedere leto coierant, ut a Romanis libertatem defenderent, assumpto nomine

Alamannorum. Etenim quamquam Herodianus si l. hostes Romanorum nominat Germanos neque alia Lampridius Lae. 59 utitur significatione, ubi ' tamen non potest, quin cum Alemannis confligendum fuerit lexandro Caracallam iam cum Alemannis pugnasse reser Aelius Spartianus in Caracalla c. 10), qui Alemannici nomen sibi Caracallam adinscripsisse dicit, quod Alemannorum gentem devicisse Dioquoque memorat LXXVV, 13 14 Caracallam contra Almmannos profectum Me ). Inter omnes' autem constat, iisdem regionibus bellum a caracalla adversus Germanos gesti eme, quibus Alexandro eiusque successori erat decertandum. Neque vero mirum videri licet, quod erodianus non usus est potius vocabulo Alamannorum obscurum enim erati

rodiani tempore hoe nomen et penitus fere ignotum, quod dilucido colligi potes ex hisce Vopisei verbis: Non nihil

tamen Gallis profuit, M. Proculus; nam Alemannos, qui tunc adhue Germani dicebantur . . . contrivit. in rocul ur. Proculus autem Alexandro iam mortuo regnum affectaviti Itaque non dubium videri potest, qui Alexandro decem tandum fuerit cum alemannis. Jdem plane mecum Sentit

70쪽

Wietem imius i. I. p. 23M qui alia nonnulla affer argumenta ad comprobandam hane sententiam. Quae quum ita se habuerint, ingens Romanis imminuisse perieulam quis non videt, praesertim quum Alexander haud dubie florem Romanae iuveututis partim in bello Persico amisisset, partim procul Roma reliquisset in Asia. Inde magnus Romanorum pavor, quem vides ex verbis Herodiani, qui et ipsum imperatorem et amicos iam metuisse de ipsa Italia refert VI, 7), idemque mihi videtur apparere ex Lampridi verbis: Imminebat reipublicae cervicibus ea natio, quae semper etiam minusculis imperatoribus subiecta videbatur l. l. 9). Nonne scriptor his dictis aperte fidem facit, Germaniam formidolosiorem tum induisse speciem 3 - Vix igitur de seditionibus Germanorum fama ad imperatorem Antiochiae deliciis urbis vacantem per venerat, quum relictis in oriente praesidiis Statim cum reli quis opiis domum petii Berodianus non commemorat, Alexandrum ex oriente Romam revertisso ibique paulisper commoratum esse, sed Secundum eius verba imperator rectavia magnis itineribus laetis ad Rhenum eontendit ibique ad bellum gerendum omnia comparavit VI, 7 . Sed res Herodianum fefellit, ut ante dictum est imperator enim Romam

reversus triumphum egit splendidissimum. Mirum praeterea videtur, quod Herodianus nullam facit mentionem de iis Germanis, qui Secundum eundem auctorem Danubium transgressi periculum ipsi Italiae minari videbantur. Itaque tetersheimius putat, Herodiani verba: relic. tis copiis quantas satis fore arbitrabatur tutandis Romanorum ripis' etc. VI, Thad Danubium, non ad Euphratem referenda esse. Sed non video, quomodo contextus ipse hanc interpretationem admittere videatur. Constat quidem, ut ante dixi-

SEARCH

MENU NAVIGATION