De imperatore Alexandro Severo quaestiones historicae [microform] : quam ...

발행: 1867년

분량: 78페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

vix quiniemuum Elagaba imperio assignare Quid quod Elambarus cupims adyptatum filium sua docere studia, qnum

ille a foedis impervioris sceleribus abhorreret, tanto mox in Alexandrum odio flagravit, ut marinispere eum oeniteret adoptionis illequo adolescentulum Caesarem et elandestinis et apertis peteret insidiis, quamdiu vixit, ut testis est Herodianus V, 7) Nonne insigne id est argumentum, non multum interesse patium inter adoptionem Alexandri et lagabali necem Neque enim verisimile mihi videtur, rerum si tum illum, quem propter lambali in Alexandrum odium insidiasque Romae fuisse erodianus refert, per magnum temporis spatium esse potuisse. Quae quum ita sint, quis est qui neget, apud Herodianum l. l. in numero εἰς μον'

errorem agnoscendum, Sed sic corrigeudum esse, ut pro εἰς

εκτον legatur εἰς λαγον. in Herodiani de lambali annis numerorum ratio eum Dione, quantum potest, in concordiam

redacta est.

Favet igitur Dionis numerorum rationi illustris Hippolyte monumenti auctoritas, favet etiam Herodianus, ut fusius demonstravimus eo magis reiicienda est ignoti sententia, quam magna ex parte supra iam refutavimus. Quod autem Dionem numi Elagabali tribunitia potestate V. inscripti videntur urgere, omnium probabilissima mihi videtur una cum Gibbono et Mimaro ' Valsechii sententia, tribunitiae potestatis originem inde a Caracallae nece ab lagabalo repetitam esse, id quod doctissimus ille vir multis et inevientis persequitur argumentis. Quamvis autem licet exempla congerantur raptorum imperiorum, quorum annos legitimi suc-

32쪽

cessores, qui postea in regnum restitui sidit 1 utlviiiiiii sibi vindicarunt, minime tamen, ut mihi quidem videtur, probita epossunt, lagabalo ob id non leuisse aerini imperii atrios sibi ipsi attribuere. In homine tantae tamqliu inmlaris vescordiae non quaerere licet iustam ordinariamque causam vel

morem aevi.

Αtenim vero lagabalum, euin dies fatalis seeundum Dionem in diem XI mensis arti incidit, Idib. April. eiusdem anni etiam tum vivum statuamque deditantem phrhibet marmor quoddam anuinianum, quod ruterus ii l. p. 85)producit. Sed marmor Hippolyteum, quod iisdem odibus Alexandrum, ut dixi, iam regnantem saeit, illi Panviniano longe praeferendum censet Philippus a urre, qui anuinianum illud, quum adversa marmori s. Hippolyti complectatur, multis modis suspectum reddit in dissert sua laudata. ). . Iam vero biiciuntur acta senatus pridie Nonas Martias apud Lampridium in Alexandro l. e. q.), Secundum quem auctorem hoc ipso die Alexander interfecto iam lambalo rogatur, ut Antonini et agni nomen ad se deferri patiatur, quare liquere Pagius existimat l. l. p. 466), die V mengis Marti anni re iam caesum fuisse lagabalum. Sed hee acta senatus non ad annum 222, sed ad sequentem pertinere evidenter ostendit ignotius in dissert laud. et illemontius Pagium multis et luculentis perstringit argumentis, ut dubitari non possit, quin haec acta senatus non necessario ad annum 222 reserenda esse videantur.' Et prosecto ut omitam gravissimas illas, quas illemontius assibri, ausas, non

33쪽

videtur, ut, quam dans avetor orationem illam pridie Nonas Martias habitam a principio, simulatque Alexandrum factum esse imperatoi Em narravit, in medium profert, minime tamen liqueat, primis imperii inittis ab Alexandro illam orationem habitam esse. Inde enim a capite v. Scriptor nomina profert et explicat, quae Alexandro a prima pueritia data sunt. Cui numiniim explicationi apte addit, Alexandrum nomina Anto-hini et Magni recusasse, atque interesse putat retexere rationem, qua ille haec nomina a senatu sibi delata recusavit, ut planum fiat, modestia in lexandro, quam in capite iam IV. praedicarat scriptor, quanta quamque fuerit singularis Statim addit Lampridius se. 12 nomen Severi Alexandro ἡob ingentem vigorem animi et mirandam singularemque constantiam contra militum insolentiam inditum esse ). Inde apparet, seriptorem inde a capite V. usque ad caput XII. nihil aliud egisse, niSi ut omnia deinceps nomina, quae Alexandro data sunt, enumeraret explicaretque, itaque suo loe orationem illam retexeret. Quid autem obstat, quominus senatus haec numina Antonini et Magni anno 23, ut Vignotius incere conatur, vel posteriore etiam anno detulisse Alexandro videatur An vero putas Lampridium quoniam Severi quoque nomen memorat initio Alexandri imperii, iudicare potuisse, primo imperii anno vel potius, ut Pagius vult, die imperii primo, quo ille nullum severitatis documentum praestare potuit, hoc nomen laxandro datum esse -- vero Pagii sententiam inmat lex, quae data videtur die VUL

CL riti deraeibenoon Diresen, Leipias 1842 p. 55 sq. . 'moe salsum esse iam supra demonstrarimus.

34쪽

mensis Marti anni 222 et Alexandram iam imperantem faciti

Sed inter omnes onstat, in chronologia legum auctoritatem minime valere; et reapse alia exstat lex data ab Alexandro die III mensis Februarii, cuius auctoritatem et ipse agi aspernatur ). Neque Dionis numerorum rationi obstare Lampridium, Eutropium, Victorem, lagabali imperio vix triennium assignantes, diserte docet alsechius l. l. demonstrando, illos

ad tempus tantum respexisse, quo Romae moratus est la-gabalus. Namque, ut omnes consentiunt auctores, ille imperium nactus non statim Romam est profectus, sed diu in

Asia moratus. Mitto hoc loco scriptores Bygantios, qui dicuntur qui saepe imperatorum Romanorum annos confundunt in iisque falluntur, velut Cedrenns' quidem aerino octo imperii annos assignat, quum ille annum dumtaxat ac menses duo imperaverit ), demptis tribus diebus. , Quae omnia quum ita se habeant, Dionis non reiiciendam esse auctoritatem persuasum habeo, sed secundum ipsius verba saepe laudata necem Iagabali et inchoatum Alexandri imperium ponenda die XI. mensis arti anni 222. Plane mecum sentit Gibbonus, scriptor ille sagacitate et gravitate clarissimus, qui loco supra allato de tenipore Elagabali necis a Dionis auctoritate minime recedendum censet itemque amplissimus ille vir, Reimarus l. l.); nec aliter opinatur illemontius I. l. arue ΙΙD. Et prosecto hac in re. plurimum per se alere oportet Dionis auctoritatem. Etenim vidit is scriptor, quae memoriae tradidit et omnia se summa diligentia consignare ipse

35쪽

profitetur empora vero diligenter adnotavit adeo, ut accuratissimus in adnotandi praeter annos mensibus etiam atque diebus esse videaturi

De Alexandri imperii principi0.

Interfecto, ut aut dictum est, lagabat milites Alexandrum quum imperatorem declarassent, in aulam palatinam deduxerunt adolescentulum admodum, decimum enim quartum vitae annum Secundum erodianum, ut antea probavimus, ille tum ingressus erat. Senatus populuSque RomanuS, quae eius erat in Alexandrum benevolentia, nuncupatum imperatorem laetis salutavit clamoribus, et omnes uno eodemque die amplissimae dignitates ad eum delatae sunt. In hoc tamen sine dubio Lampridius errat, quod novo exemplo' omnes uno eodemque die honores lexandro delatos esse refert. Νam Tacitus memoriae ' tradit, quum Otho militum arbitrio imperator factus Sset, patres adcurrisse et Othoni simul et tribunitiam potestatem et nomen Augilsti et omnes principum honores decrevisse, uno eodemque, ut facile apparet, die idemque Pertinaci contigisse refert Iul. Capitolinus in Pertinac. c. 5.

36쪽

Αlexaodro autem ubi ad imperium aceessit, insigni tantum et nomen imperii erant; amaea mater et aes3

avia, quarum potiSSimum opera imper tor ervatus et imperium nactus erat, rem Romanam administrarunt. 3 Quum autem Maesa, mulier extremae Senectutis, non ita multo post diem obiisse snpremum, omne imperium ad Mamaeam transiit. Haec mulier singularibus praedita virtutibus iam inde ab initio id potissimum spectaverat, ut filium quam optime educaret, quumque ille adoptatu esSet ab Elagabalo, omnem, ut diximus, dedit peram, ne adolesem a virtute ad vitia deflecteret lagabali. Ubi autem Alexander ad imperium promotus St, Mamaea haud ignara, quot quantaeque illecebrae adolescentulo essent imperatori, maximumque eSSe Periculum, ne adulatore more eiu corrumperent animumque depravarent, Ulpianum aliosque viro optimos Alexandri instituit praeceptores neque quemquam, qui ob improbam Vitam male audiebat , solum ad illum procedere passa est ' Hinc admiranda et singularis illa Alexandri modestia, hinc legum observantia, hinc probit s hinc iustitia, hinc humanitas, in quarum virtutum laudibus multu est Vitae eiu Seriptor, quocum plane consentit Herodianus, qui profitetur VI, 2), Alexandrum per tredecim anno quam maxime imperium ges-SiSS ,ἀμέμπτως. Ut hoc unum in medium proferam, Lampridius in lex. c. 1 narrat, praeclarissimum illud Christi norum: ' Quod tibi fieri non vis, alteri ne seceris, adeo Alexandro placuis e , usu in Palatio et in publicis operibus hanc sententiam praescribi iuberet omninoque multis Christianorum praeceptis tantopere indulsit, ut fuerint, qui eum

x Herodian. VI, 1. Dio LXXX, 1.

37쪽

fuisse Christianum putarent. N Bullius, vi illa amplissinius, quum ex Ale udri ingenio, ut ipse profitetur, atque institutione, tum ex ipsa temporum ratione hominumque Seu tudii su iudicibus ducta, demonstrare conatur, Alexandrum Christianas religiqnes et aera, si non adoptaSSe tamen pro-b se, etiam forte de conciliandia consociandisque religionibus Christitutorum eum patriis cogitasse, ut non modo libere colerentur istae, si etiam eodem loco cum his baberentur; non tam inde tuto colligi voluisse eum patria religiones deserere et in Christianorum castra transire ne hoc quidem pro explorato haberi necesse e8Se, Mum praecipue aliquo tudio in religioses bristianas proniorem fuisse aut omnino proprium liquod iudicium hac in re secutum esse. Hoc autem unum scriptores in Alexandro vituperarunt, quod nimia obnoxius erat matris voluntati. I meque vero Solum Iopterea, quod Mamaea filium praeelare instituit optimumque reddidit principρm, totius orbis terrarum imperium per tredecim annos sancte atque integre administratum est, restat alia quoque causa, de qua uberius disputam sperae

De Alexandrii cipis c0nsili0, qu utebatur

in republica administranda.

si memoriae tradit LXXX, 1), amaeam ubi rerum administrationem accepisset, e Senatu Viros praestantiores sibi

Cl. Heyn. lex Severi religiones miscellas probantis iudicium P. I. u. n. in P e. acad. R. p 169-210 et epimetra duo aes.' L Herodian. VI, I extrem

38쪽

elegisse, quibuscum res administrandas omnes communIearet. ΡIane cum Dione sentit Herodimus, qui consiliarios sedecim

numero fuisse addit VI, 1). Eandem rem attingit Lampridius in Alexandro c. 153: negotia et causa prius a scriniorum principibus et doetissimis iuris peritis, quorum urimus tunc Ulpiann fuit, tractari ordinarique atque ita referri ad se praecepit. Idemque ibidem se. 16 h ges de iure populi et fisci moderatas et infinitas sanxit neque ullam constitutionem Sacravit sine viginti iuris peritis et doctissimis

ac sapientibus viris iisdemque disertissimis non minus quinquaginta, ut non minus in consilio essent sententiae, quam senatus consultum facerent. - Octavianus Augustus, Simul ac rerum potitus est, excellentium virorum consilium primus

Romae sibi instituit, in quo de rebus administrandis ageretur testimonio Dionis LIII, l). Principio quidem auctore Suetonio in Octaviano' 35 hoc consilium videtur institutum fuisse, ut de negotiis ad senatum reserendis ante tractaretur;

quapropter fortasse existimandum videtur, primo hoc consilium maiore ex parte constitisse ex ipsis senatoribus iisque quidem praestantioribus. Sed Augustum iam non de senatu solum, verum etiam de equitibus consiliarios sibi selegit, ut Maecenatem aliosque, et omnes dicti sunt amici et comites Augusti quin etiam infitiari non possumus, Maecenatem illum ab equite oriundum principem in hoc consilio locum obtinuisse. on ita multo post quum reipublicae instituta dignitatesque magis magisque a Ierentur, laetum est, ut consilii illius decreta ad frequentem senatum iam non referrentur,

ad quam rem illud in codice heodos. VI, 22 8. S. I): admitti intra tonsistorii arcanum' videtur referendum. 3

39쪽

A Hadriano quoque tale consilium institutum fuisse seripi res tradunt, quod tamen consiliuis, cui Hadrianus ipse pra fuit, asster compositum erat, atque Augusti, ut diserte docent

Di LXIX, 7. et Spartianus in Hadriano c. 18. , quum his

testitas Hadrianus iuris peritos imprimis consilio suo adhiberet. Quid mirum, quod ante omnia potestas ius dicendi huic consilio elata est ut apparet ex Spartiano in Hadriano 22.): causa Romae atque in provinciis frequenter audivit se Hadrianus adhibitis consilio suo consulibus atque praetoribus et optimis senatoribus. Qua potestate iudieandi congilium principis functum esse Alexandro Severo imperante coniicere licet, quum Lampridius in Alex. c. 21 nobis tradat, ab lexandro praesectis praetorio senatoriam dignitatem

additam esse, ne quis nisi senator de senatore iudicaret, ex quo loco apparet, praefectis praetorio, qui principis consilio, ut demonstrabimus, praeesse consueverant, potestatem etiam

de senatoribus ius dicendi fuisse. - Hadriano imperante, quum princeps ipso longum imperii temporis spatium foris versaretur, illud principis consilium plurimum valuisse facile

egi inleslectu. Quum autem praetoriani eorumque praefecti secundum principem paulatim plurimum coepissent valere, fieri non poterat, quin ipsi praefecti praetorio, praesertim absente imperatore, consilio praeessent. - Hadriani exemplum imitata est ut iam diximus, amaea, quum Secundum Herodianum l. l. sedecim ex senatorio ordine viros praestantissimo delegit assessores ac consiliarios imperatoris.

Huic Herodiani Ioeo contrarius videtur esse locus Lampridii in Moy c. 16.3, ubi scriptor Alaxandrum nihil statuisse refert, nisi adhibitis in consilio viginti iuris peritis ac sapientibus viris iisdemque disertissimis non minus quinquaginta. Et reapse Casaubono in annotatione ad hunc Lampridii locum numerus consiliariorum memoratus Herodiano

40쪽

UMtus HGqr, quoniam miram rati quod e -- m meorum, quos secundum Lampridium in I. iii consilio Alexa

de adhibuerit, solos areessitos Me edeoim e sedaturi umdine. Sed amplissimus ille vir putasse mihi videtur, consilium illud, de quo Herodianus mentionem faeit, necessario Hψm fuisse, quod Lampridius commemorat Si Mau nusmihi persuasisset rem ita de habere, laue cum eo consev-tirem. Hoc vero quomodo probari potest An adulto iam Alexandro cousiliarios fuisse negas, si erodiani perlegis librum sextum, ubi ab Alexandro rem cum amici communieatam. deliberationei habitam cum ' amicis traditum est 3 idemque saepissime refert Lampridius. Nihil igitur obstat, quominus consilium illud, cuius mentionem facit Lampridius, ad adultum iam principem reserendum esse videatur. Quis est autem qui neget, aliter hoc consilium principio imperii Alexandri, aliter post patiu Sex Vel decem annorum Om-poSitum Sse potuisse, prae,sertim qum illud quod Herodianus memorat consilium non ab ipso imperature, sed am maea Meeεsitu. fuisso constet Non est igitur probanda

haud dubie Casauboni ad Lampridi illum l0cum sententia, quam paucis iam impugnavit Rcimarus ad Dionem LLCC, ι. .

In hoc consilio a Mam ea constituto muta, quaecunque ad imperii administrationem pertinebant, tractata atque ordinata

esse erodiadus refert VI, 1. neque dissentit ab eo Dioqui dicit I CCC, L .οιπαν πρακτέον κοινουμενη e. R. maea αυτοῖς id est συμβουλοις. an imperii faciem ex contume ius tyr nuide rediictg ad optimam optimatim gubernationis formam fuisse perutilem muibu8que admodum

placuisse non dissicile est ad intelligendum i qmproba t

SEARCH

MENU NAVIGATION