Valentini Henrici Volgeri Introductio universalis in notitiam cujuscunque generis bonorum scriptorum cum nnotis et augmento Henrici Meibomii

발행: 1691년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

magis diffusa , illiusque confirmatrix est. Quamvis enim nonnullos esse sciam, qui propriam ubique ex

perientiam repent, non ad veterum tantum sed recentiorum quoque scripta nauseent, suisque non alienis niti opibus velint, tamen, quam se hic confidentia illorumis actabunda superbia turpiter det, cuilibet serio rem expendenti statim manifestum fit. Primo enim, quod non omnia nos ipsi sensibus nostris circa morborum historiamis eventus, medicamentorumque operationem habere possimus, sed ea vel ab ipsis aegris vel ab astantibus accipere, illorumque fide in observata nostra referre cogamur, certissi naum est: deinde in tanta rerum Medicarum varietate, vita brevi arte vero longa, non est possibile, ut unus aliquis plurima, ne dum omnia observet, &male ageretur Cum Tyronibus, qui artem facere inciperent, pejus cum aegris, qui illis salutem suam cre. derent, si nihil nisi propria experientia discere liceret. Sunt deinde Epidemicorum, Endemiorum

morborum maximae varietates, inter morbos multi rari, symptomata quorundam eventus rarissimi , rerum noῬatrix ex aliis alias reparat natura

Huras quibus observandis operam dare non in cujusvis arbitrio est, ideoque, si quis nihil credere aliis velit, hanc suae dissidentiaris praesumptionis incurrit paenam, ut plurima circa morbos scit necessariai norare, sub lentis maxillis mandere cogatur.

162쪽

net g NRI cI MEIso AEII Quod si tamen recte, ex illorum hominum moribusta scriptis conjecturam feci, non plane alienam experientiam negligunt, quin libros alioru furtim sublegunt,

sermones vero ejusmodi arrogantes ea tantum de causa habent, ut aliorum observata, quae uis non favent praejudiciis, rejicere, ea vero tantum, quae ad stabiliendas novas suas opiniones faciunt, tanquam a se observata proponere, majori auctoritate possint. Quare nec Auctorem ullum temere allegant, ne ex aliis sapere videantur, nec credere iis, qua scripta sunt, volunt,sed omnia proprio quasi Marte experiri.

Nesciunt autem, quam in seipsos sint injurii. Si enim nullis scribentibus fides habenda, cur sua scripta nullo privilegio extra hujus dissidentiae aleam apud coaevos

posterosq; locata, publicant'Non autem haec disputo, ut Medicos sub aliena umbra latere, nunquam auctores,

semper interpretes,velim nec, ut pro veris omnia ha

heri postulem, quae a sese observata esse, Medici in seriptis suis testantur, cum non minus noxium sit, omnia aliis credere , quam nihil omnino hoc tantum ostendere volui, maxime necessariam esse in Medica Arte Notitiam Scriptorum, cum nulli facilius eredatur, quam Medicum se profitenti, plurimi vero sint λογω, non εργω ἰατροι, qui sibi semitam non via unt, alteri mousirent viam. Nostro imprimis seculo, quo sacram artem invadunt agyrtae, mimi ciniflo

ne , Judaei, quorum nonnulli, postquam plebem,

incauis

163쪽

incautiores alios jactabundis vocibus aliquamdiu deceperunt, editis quoque libris fallere,, quae nunquam viderunt, observaruntque , tanquam probe sibi comperta tradere pergunt. Utque inter illos, Iub quorum nomine libri Anatomici extant, nonnullos reperire licet, qui vix unum alterumve Cadaver, idque etiam perfunctorie secuerunt, observationestamen ab aliis acceptas, si thesi suae serviant, tanquam suas publicantri ita frequentius, Major infalutem hominum damno, curandorum morborum doctrinam nonnulli tradunt,&tam magnifice de suis in arte Medica operibus loquuntur, ac si, cum illo apud Comicum , crus fractum bligarint sculapio, Apollini mero brachium, cum tamen nihil minus eos, quam artem fecisse, nullumq; ejus usum habuisse, eo stet. Quis non igitur in illa fraudum obviarum frequentia, de Auctore, quem sequi, cuique fidere, in curando corpore humano velit, informari prius cupiat. Neque vero pauca illa sunt, quae scire de eo par est. An scilicet in dignotione morborum satis accuratus sit, & morbos recte distinguat, nec cum illo imperit chirutgo centum se cancros medicamentis suis curasse asseveret,qua vis sordida,in aequalia ulce. ra ratus esse cancrosa: An illorum, de quibus comamentatur, morborum usum aliquem insignem habuerit,aut habere non potuerit,ut si de scorbulo aut pli. capolonica Italus commentetur 3 An denique Auctor

164쪽

33 HgNRIc MEI Bom II libri sit fide dignus, moribus, probitate eminens, qui procul ambitione, sincere de absque dolo scribere, de nihil reticere ad rem faciens, volueritξSane veteres ita diligentes in dignoscendis Hippocratis de Galeni libris γν;: πίοις a spuriis videmus fuisse, ut ad parem curiositatem superioris seculi, nostri Medicos nonnullos Criticosque excitarintla laudabili sane studio, si non tam , ut de sententiis illorum opinionibus , quam de observationibus ad artem pertinentibus tam celebrium, accuratorum irorum certi essent, id egerunt. Unde nec v-υμο credere tuto possumus nec illis, qui remedia, ab aliis quoquo modo, nec integre, accepta orbi obtrudunt, cum de fide Auctorum non constet, quae in re tanti momenti certa inprimis esse debet. Quod si jam acquirere quis sibi Medicorum Autorum notitiam velit, non sane illa angustis, sed latissimis terminis propter multitudinem eorum definita est. Quamvis enim fortassisaliud non paucis hujus seculi placeat, ut uno

alterove contenti auctore reliquoru securi sint, tu pristorum superiorisve arvi omnium Medicorum , quo niam scilicet ratiocinationes eorum Cum suis cogitatis vel hypothesibus non conveniunt, etiam observationes supercilios contemnant tamen ego semper credidi, debere Medicum nosse , quaecunq; ab omni aevo, in cultisssimis terrarum locis, praestantibus Medicis circa morborum historiam, morem,

motum,

165쪽

motum, solutionem, eurationem, medicamentorum auxiliorum Medicorum virtutes mutilitatem, noxamque , cum in universum, tum in certis morbis observata , .longo usu deprehensa sunt hos enim demum esse excellentes Medicosi πεπαδευ- 1χενους, ut Arist in Politicis appellat, illa qui norint, in usum transtulerint, hoc prae aliis decere eos, qui in Academiis publico munere funguntur, aliosque docere debent. Illa enim experien tia, quamvis non propria sed aliena , si auctoritate nitatur Medicorum omnis arvi, omniumque gentium, falli nescia est, cum, ut omnes omnino, iique viri diligentes, a tot seculista tot inter nationes in rebus ipsis sensibus non ita dissiculter observabilibus decipi potuerint εν si τῶν ci δυνάτων. Unde etiam sequitur, longe rectius eos facere, majoremque famae suae conscientiam tionem habere, qui in morbis medicamenta longo usu probata adhibent, quam qui ad quaevis usitata nauseantes, illud potius amant, mad illud advolant quod χΘες ἐπράγην natum,&ίενοπρεπες cum Hippocratelo ouar,&paucis adhuc iisq; incertis minsuffcientibus experimentis cognitum est,eoq; statim in corpore humano uti non verentur, quasi in eo formando aere formando, non secus ac Circa calceum aut vestem sutori fartorique ludere Medico liceat. Sane, sicut tum verae historiae est, si de rebus iisdem omnes

166쪽

τες πάντα κιὴ λεγουσι M γράφουσι , ut est apud

Iosephum lib. i. Contr. Appion. ita de observationibus Medicis circa auxilio ruinis medicamentorum usum sese res habet, ut tum demum certa credantur , --mnium quasi consensus eas approbaverit, & tum non

minus fidere iis possis, quam si tuis sensibus diligenter eas feceris, non secus, ac Cretam Siciliam aut Sar diniam insulas esse admittimas, etiamsi nunquam ad eas navigaverimus, quoniam inter omnes, qui proprio intuitu conspexerunt, ita esse convenit, ut Gale, Mi de subfigur Empiric loquitur. Quae tamen a me non dicuntur, ac si nullum novis circa auxilia Medica, medicamentorum in morbis usum observationibus locum esse, aut iis tantum fidere, quae antehac deprehensa sunt,uelim cum primis enim Medicus sui loci, suique temporis debet habere rationem, de quid corpora nostra patiantur aut non , quibusque remediis nostri morbi curentur, indagare sed

temeritatem tantum quorundam ωκαινο-ουδίαν reis

prehendere, castigare volui, quibus nova quaevis sne lassicienti usu, dummodo nova sint, placent. Alias enim haec ipsa Auctorum notitia vel eo nomine comis mendanda est , ut patria cujuscunque, quibus in locis quis vixerit, cognitis, rectius judicare possimus, an de his illisve morbis Endemiis idoneus testis sit,&an in auxiliorum Medicorum, qua laudat, usu propteresimatis diversitatem tuto fidere illi queamus. Sed

167쪽

vereor, debito longius in hac, quam Medicis notitia Auctorum praestat, utilitate me detinuisse judicer. In Philosophia vero non minorem usum praestat.

Nam de Physicis quidem observationibus, ut, illis,

quae circa caelestia corpora eorumque motus fiunt, de Geographicis, eadem plane est ratio, estque hic aliena experientia non minusquam propria, imb alicubi magis, necessaria, iroinde etiam Auctorum, per quos experientiam illam habemus, notitia summEutilis,m necessaria in Politicis, quin ad civilem prudentiam comparandam Historia necessaria sit, nullum dubium est, ostenderuntque id dudum viriptaestantissimi Erit igitur non minus necessarium, Notitiam habere illorum scriptorum, qui civiles nobis historias tradiderunt, is rei publicae cujuslibet statum. Sicut autem jam tum de eclesiastica Hi storia, deinde de Medica, Naturali, ita in universum nunc de omni historia dicendum est, cum auctoritate scribentium nitatur, non posse nos illi fidem habere, nisi Auctorum notitia praecedat, eaque, quantum licet, accurata. Iam tum vero supra dixi ad Historici dem pertineres, ut Scio tuerit scire ea, quae scribit, A voluerit recte, candide tradere posteris Paucis multa Seneca dicit, dum Natur quaest. l. 7. c. 6. ita loquitura quidam creduli,quidam negligentes hunt, quibusdam mendacium obrepit, qui-bvidam placet, isti Mon evitant, hi appetunt. An igitur

168쪽

Historicus, ea quae scribit, ipse viderit, an ab aliis audiverit, iisque fide dignis, qui ipsi rebus gestis

interfuerint ut ad patrem suum Apronianum, qui Ciliciae praefuerit, quique res omnes certo cognorit sibique singula recensuerit, Dio lib. 69. recte provocat a justa usus diligentia, an necessaria subsidia habuerit, an vero ab aevo suo remota, inque longin. quis regionibus acta, dubia tantum fama percepta, narraverit A veri studiosus, nihil gratiae, nihil affectibus dederit, an, ut superioribus placeret, scripserit,&ῖλιππίζειν, quod de oraculo Delphico

Demosthenes quondam dixit, consueverit: an eo tempore scripserit, quo nullum amplius mendacio pretium, ut Tacitus loquitur, an de hostibus, an de amicis suis referat, an ordinis sui sit studiosus, ideoque in eum justo aequior, an in alios odio feratur, quod in illis advertere est, qui inter imperii, sacerdotii divisio nes, inter religionum dissidia, ab hac vel illa parte scripserunt An denique libri, ita ut scripti, editi sint, non mutilati, non accessionibus quibusdam au.cti, non depravati , quod multis Historicis factum constat Haec, inquam, S plurima alia, praenosse juvat, antequam plenum Historico assensum des, ideoque Auctorum, qui historias scripserunt, notitia valde utili si necessaria est, omnibusque modis a C-quirenda . . Plurimum enim hi dissicultatis subesse,& facillime aliquem decipi posse, largior cum praesertim

169쪽

sertim plerique, non secus ac oratores, in prooemio fidem sibi eonciliare soleant, veritatis amorem, diligentiam in ea inquirenda subsidiorumque copiam, quamvis omnia illa aut pleraque absint, jactantes. Interim tamen constans συγχρον- de Historici alicujus fide consensus, eo tempore, quo sciri omnia, verene scripta an fals, potuerunt, maximi apud omnes cordatos momenti est Cujus quidem illustre exemplum Thaanu esse potest, φιλαληθεία ejus publicae famae judicio statim approbata ' longe magis confirmata,quando eum in iis, quae de Protestantium in Gallia rebus refert, nonnulli accusare caeperunt Quid enim majorem inveniat fidem, quam quod pro innocentia ab eo narratur, qui aliam religionem profitetur. quid vero magis ejus ingenuum animum, extra affectuum lubricum positum, addo infucatam, quae mentiri nescit, pietatem, invicto testimo.

nio asserere possit, quam quod in ipsa Gallia de exosis vulgo hominibus4 a se dissidentibus vera potius scribere, quam cum aliis Aularum, Regia Pontificiatque, sententiis sese submittereis historiam ad illorum nutus formare voluerit Cum sint praemia falsi nulla, ratam resti debet haberes m. Ubi in Epist ad Brutum cicer Glyconem excusat, de nece Pansae, id urget, quod ex ea calamitatem acceperit, sitque homo tam modestus, frugi, ut ne utilitas quidem videatur impulsurum fuisse ad facinus; ita de buano quoque dici a potest

170쪽

potest, eum ex relataveritate non nisi damnum, hoc est, odium adverta partis habuisse, fuisse virum adeo veritatis studiosum, ut ne quidem, si lucrum propositum fuisset, latum ab ea unguem discessisset, ideoque suspectum falsi in relatione de Protestanti. bus haberi non posse , quique eum propter illam damnant, non nisi recti equique amorem in eo damnare, quod quidem vituperium summa profecto laus est. Cum quo quidem Thhan si quosdam nostri seculi Historicos, etiam in ipso Galli e regno conseras, longe dissimili mos fatearis, necesse est, ita ubique adulatio principis , obsequium aulae, odium, male

volentia calamum venalem regunt, nec verentur ea

toti orbi tanquam vera obtrudere, quae quilibet ex plebe, in publico scilicet, aliquot millibus consciis, gesta refellere possit. Nomina eorum producere, cum mentiendi charactere notissimi sint, opus non arbitror , spero tamen, ut apud hodie viventes fi . de decoxerunt, ita illorum famam apud posteros quoque laboraturam, annotaturosque hoc praesentes, ut ad venturos notitia perveniat. Quo vero dissicilius est homini nato affectus exuere, Muὰ rarius aliquis veritatem prodit, ubi ad consilia adjura prominciarum, ad bestorum causa , ad privatam Princi . pum Uitam' muli maxime ad causam religionuventum,

ut prudenter loquitur M. Vel rus apud Boccierum ad Tacit. Histor. l. i. eo magis patet necessitas, inquirendi in

SEARCH

MENU NAVIGATION