De causis et signis acutorum et diuturnorum morborum, libri quatuor. De curatione acutorum et diuturnorum morborum, libri quatuor. Cum mss. duobus, Harleyano, & Vaticano, contulit

발행: 1723년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

curandi rationem, quae & ipsa saepe singularis & duobus hisce Auta thoribus quasi propria est, sed D easdem Descriptiones, Oblervationesque, iisdem sententiis, iis deni sere verbis expressas, apud utrumq;

requentissime legamus. Quare minime mirum videri debet, si is chigenes, qui. eadem, quae in Aretaei scriptis leguntur, libris suis comprehendit, quique in Urbe Roma, terrarum orbis Imperatrice, Medicinam exercuit, hujus famam nominis sui celebritate praestinxerit. Quid quod verbis Hippocraticis quidem, sed obsoletis. saepissime utatur Aretaeus; cum his temporibus fusum illud & uticum dicendi genus invalesceret, in desuetudinem jam abierant, quae Hippocratem secutus eleganter hic usurpat, tum Dialect- yonica, tum subtilis quaedam ac venusta orationis brevitas. Contra, Archigenes, licet in eo eadem sit alioqui se a L quasi color sermonis, minime tamen riuod ex illius scriptis apud Galenum reflantibus pateto aut verbis, quae

Ionibus propria sunt, utitur, aut communes, eorundem more, voculas unquam inunutat : sed Atticam, id est, vulgarem, sequitur loquendi normam. Atqui Hretaei quidem Libros, si ad ipsius manus unquam pervenissent, magni aestimasset Galenus, qui, in Hippocratis scriptis ipse versatissimus, ea jam tum vel a Graecis minus intellecta amplis doctisque illustravit Commentariis; iidem vero Aretaei Libri a caeteris Medicis, utpote qui eadem, magis populari sermone, docentem in manibus haberent Archigenem, negligi prorsus poterant, ideoque ne Galeno quidem ipsi innotescere. Caeterum, quod ad hos duos neumatims attinet, nullo modo dubitari potest, quin alter alterius vestigiis nimis presse institerit. Faculius tamen adducor, ut credam Archigenem ex Aretaeo, quam hunc sua ex illo sumpsisse. Quippe Aretaeum Archigene, uti jam monuimu magis verisimile est aetate aliquanto priorem, quam eo vel posteriorem, vel etiam ei aequalem seisie. Porro Archigenes, Sstria licet oriundus, Romae, in luce atque conspectu omnium, Artem suam profitebatur ;& ejusdcin libri in manibus atque ore hominum versabantur, non

modo Galeri, sed ia eorum, qui Aretaei meminerunt, Aetii scilicet

Paulique temporibuS.Cappadox noster ubinam locorum vitam egerit, incertum; proculudubio tamen in aliqua regione haec literis consignavit, cui liberum eum Roma intercedebat commercium: quippe qui vina aegrotantibus Italica dari praecipiat, Fundanum, Falernum, Signinum μ; quod cum ita fuerit, quanam spe, quonam consilio notissimi illius Authoris iucubrationes pro suis venditare potuit Aretaeus p praesertim cum nihil sese in rebus, nihil in rerum explicatione immutarit, nisi quod se sentias omnino similes nitida quidem & eleganti, sed antiqua & imsueta, orationis serma vestierit. Certe de rebus tantum, ab ipso visis

atque

22쪽

DE ARETAEI AETATE.

atque cognitis sese loqui profitetur : opinionem suam de rebus d biis ubique profert': de reliquis duabus Medicinae partibus, Chirurgia p scilicet & Pharmacia sese scripsisse testatur : Κ Medicamentum a se inventum praedicat propriaque Experientia s praecepta sua confirmat singularis idem medendi arti sex ia Magister. An non longh facilius

hominis obscuri scripta, qui tamen cum eo Sectam haberet communem, ia cujus neque patria ab illius gente, neque aetas ab illius aevo multum erat remota, Romae nondum inclaruisse comperiens, sibi asse cribere potuit Archigenes

Huic rei prosectis simile quiddam admisit Aetius, qui Aretaei quidem in duorum affectitum tractatione mentionem fecit, multa tamen plura ex eodem, suppressb ejus nomine, passim traduxit: cum iste caeteroqui, tam in descriptionibus, quam in curasionibus morborum, Vix quicquam, nisi alicujus authoritate, praecipiat. Praeter Aesium non

nisi pauci admodum sunt Graeci Medici, Galeno juniores, quorum

scripta ad haec tempora pervenerunt, Oribasi;-, Alexander, Paulus, Larius, Theophilus, &c. Hos Aretaeo recentiores esse satis manifestum est. Ex his Paulus duntaxat Aretaeum nominat: atqui nec ipse Paulus, nec reliquorum aliquis quicquam ex eo, quantum ex horum lectione comperio, hauserunt. Hoc quidem eo magis mirum est, quod, cum Libros suos ex aliorum scriptis maximam partem confecerint, Vix Medicamentum quodvis praecipiant, cujus usum ii non Inventoris nomine insigniant, nec ullam curandi rationem imperent, quam non ali cujus authoritate commendent. Ita vel anter Graecos Aretaei nomen parum inclaruisse percipimus. Immo neque, postquam in Occidentalibus his plagis Graecae excoli coeperunt Literae, ita multos ejus scripta lectitasse animadvertimus; ex quibus etiam doctissimos, uti Henricum Si phanum, Mercarialem, & Resum, Criticae haec magis, quam Medicae Scientiae gratia, evolvisse manifestium est. Quare utcunque Author hic post initia quidem Neronis, nondum coepto tamen suti videturo Domitiani imperio, Medicinam scriptis jam illustrasset, hunc tamen a Ga leno haud memorari res neutiquam mira est; cum ab onmibus retro saeculis usq; ad hunc diem ea semper fuerit illius fortuna, ut non nisi paucis admodum innotesceret.

23쪽

DE ARET EI SECTA.

DE Antaei Secta altum est apud Austores silentium: primusia unicus, quod sciam, ex ipsius Aretaei scriptis probat, Vir multae reconditaeq; eruditionis, Cl. Clericus eam fuisse, quam vocant neumaticam. Hujus autem disciplinae princeps fuit Athenaeu patria Cilix, Attaliae natus unde Coelio dictus Tharsensis v cum Plinio fere aetate conjunctus. De cujus quidem in rebus medicis Philosophandi ratione haec ex Galeno accipimus Secundum Ahemei Semtentiam, Elementa non sunt quatuor illa prima corpora, st. Ignis, Aer, Aqua, Terra, sed eorum qualitates, Calidum, frigidum, Humi- dum, L Siccum; ex quibus duo causarum orientium munere sun-

gs Calidum & Frigidum; duo materialium, Siccum & Humudum supponit. Quintum vero ex Stoicoram opinione introducit, Spiritum cuncta penetrantem, a quo omnia contineantur ia gubementur. - Et paulo post-- Athenaeus vero M Archigenes Spiritu solo ea penetrante, tum naturalia consistere, tum morbos universos hoc prius offenso creari dixerunt. Unde & neumatici, veluti qui omnia Spiritibus attribuant, nuncupantur. Sed quanquam nemo eorum, qui paulo ante floruerant, Medicorum, Galeno teste y, ita accurate ut Atheseus universam rei Medicae rationem literis mandaverit, ejus tamen opera, quae fuerant plurima, penitus interciderunt, praeter reliquias quasdam, easq; perpaucas, quas sparsim hodie apud Oribastium invenimus. Sed neq; in his litera ulla o currit, quae vel illius opinionem uberius exponat, vel doceat quidnam per Spiritum istum designare voluerit, quonam modo pati aut ostiendi istum putaverit, aut qua ratione deniq; Spiritus istius vis ad morbos vel creandos vel tollendos pertinere censenda sit. Nam quod de pu*uscribit Albemeus, quod scilicet sit motus 7 per distentionem naturalem & involuntariam Spiritus, qui in arteriis est & in corde, qui- que ex seipso & in seipsim movetur, unaq; cor moveat ia Arterias,' id perperam Q. Clericus vel intelligere vel interpretari videtur. Nam

24쪽

DE ARETAEI SECTA.

in hoc ipso Guleni loco, non Spiritus legitur, sed Calidi. Atqui Spiritum a Calido quid esse distinctum volunt neumatiei Idem dicendum est de Agathino, Magno, Herodoto, atq; Archigene, qui athen eo, M Secta, ia aetate, successerunt : quorum etsi satis multa Galeni, etiam D Oribasii temporibus exstiterint, perpauca tamen, eaq; momenti sane exigui, ad manus nostras pervenerunt. Ita ut si quid de hac medicorum Secta scire volumus, id nuspiam nisi ab Aretio, ex hac itidem disciplina profecto, petendum sit. Spiritum igitur Aretaeus a Corde per pulniones trahi dicit ' eumq; tertium quoddam, ia ab Humoribus 8r a Solidis partibus diversum

ponit, quorum omnium convenienti ordine & modo vitam hominis afministrat Natura : in hoc Hippocratem haud dubie secutus, qui corpus dividit in Solidas partes, Humores, Sc ea quae impetum faciunt. Spiritus adeo hic, cum vim obtineat maximam, quasi principium motus est habitus; idemq; in humana fabrica praestat, quod in mundi membris Virgilianus iste, intus alit; totosq; infusa per artus Mens agitat molem, V magno se corpore miscet. do e quidem Philosophia e Stoicorum Seholis manavit; qui animam mundi ubiq; diffusam esse docuerunt, ita ut omnia, Cicerone interprete ' uno divino & continuato Spiritu continerentur. Unde ia Gulenus Chofanum, Stoicorum principem, neumaticae etiam Sectae patrem appellat.

Itaq; Spiritus hic, si rectam agendi normam sine ullo impedimento

sequatur, universam machinam animat, alir, conservat eodem penitus compresso homo non diu permanet, sed repente moritur. Sin aliquo visio laboret Spiritus, aut vi aliqua labefactetur, quod idem est ac cum eum pati ia ossendi dicunt neumatici, varia morborum genera oriuntur, pro causiarum varietate diversa.

Spiritum quippe multifariam assici posse docet Aretris. Si enim in casu Dileptico S, intra pectus serveat M inclusus omnia commoveat, facit ut ad respirationiis exitus, os scilicet atq; nares, humorum inunda tio prorumpar. Si intus nascitur, frigidus ac iners, qui nec per superiora nec inferiora facile transmitti potest in , sed per intestinorum sinus convolutus inhaeret, lieon parit. Refrigeratum M humiditate oppressum, consequitur Asthma ' ; cui igitur mulieres magis patent, quam Viri, quia humidae frigidaeque sunt: eodem in morbo, ex inflatione Spiritus, collum intumescit. Spissus, humidu nebulosus Spiritus, Lienis Seirrhum k; subtilis D resolutus, tenuis & siccus, Phrenitin λ; conge-

25쪽

latus Apolixium m creat. Idem in I mpania licet locum non mutet, sed maneat undiq; aequalis δε, tamen si in nebulam quandam & aquam immutetur, tum etiam locum mutat, Se Asciten adesse haud obscure praenuntiat. Quod si in imbecillo corpore parum firmus sit, cum orbe quovis facile convolvitur; quare si quidvis in circulo rotatum, aut circumvolutum turbinem inspiciat Vertigini Q obnoxius, metus est ne Spiritu etiam circumvoluto in morbum recidat. Est, ubi torpentem Spiritum p excitari; est, ubi, cucurbitularum ope, ex oppressis pulmonibus q foras protrahi jubet Aretaem. Sed suam de Spiristi sententiam nulli bi ita clare aperit, ac cum Angis Synanches dictae naturam explicat. M, hi autem, inquit videtur ipsius tantum Spiritus id esse vitium, qui prava quadam mutatione in calidissimum siccissimumq; convertitur, sine ulla membri cujusvis inflammatione. Neque sane id ita fieri valde mirum videri debet; siquidem, in Charoneis specubus, homines non E sectu quopiam corporis acutissime strangulantur, sed vel unico Spiritus

haustu interimuntur, priusquam corpus ullo modo sit essessiim; quin tiam, sine morsu quovis, sed a lingua canis recepto tantum Spiritu, in rabiem homo agitur. Eadem itaque Spiritus mutatio intra homunem fieri potest : quoniam in homine aliae res innumerae cum exteru oribus causis similitudinem habent. Succi sunt, qui extra atque intra corpus mollem inferunt ; morbi venenis similes sunt, M ab epoto medu camento eadem, quae in febribus, evomuntur. Quam ob causam factum esse verisimile est, ut in pestilentia, quae Athenas afflixit, nonnulli Pel ponnesios memena in puteos, qui in Piraeo erant, conjecisse censerent ;etenim pestilenti morbo magnam esse cum menenis assinitatem homnes non intelligebant. Haec fere de Spiritu, quinto Sectae neumaticae principio, habet Aretaeus: an recte, an secus, senserit, judicent alii: quod vero ad reliqua quatuor, calidum scilicet atque frigidum, siccum 'ac humidum spaeat, ea in singulis sere paginis ad explicandas, tum morborum causas, tum curandi

rationes, adhibet.

Hunc in quampluribus cum Methodicis convenire, mihi utiq; non luquet ; eumq; qui illius scripta paulo diligentius expenderit, ad hanc optinor sententiam accessurum. Sane a Methodicorum charactere nihil fere eo remotius, qui quidem nec locum lectum, nec causam, nec aetatem, nec tempestatem, nec regionem, nec regri vim aut naturam aut habitum c

rant, a solo assectu indicationem sumere satis habentes, deq; eo non speciatim sed communiter L universe statuunt, i. e. Κοινο- quasdam, quae particularia comprehendant, sequuntur : hasq; dicunt esse duas, praeter

aliam mixtam, quibus nomina σ-& μίσις; omnemque morbum vel τεγνο Ves vita. astrictum, vel fluentem, vel ex utroq; compositum. Indicia vero curationis esse, in astrictis relaxationem, in fluentibus astruectionem; in mixto, ei quod urget resistendum. s

26쪽

M hunc modum perspicue M luculenter lalethodicae de Re Medica opinionem aperit Galenitis. Quid autem huic simile effert aretaeus P qui de hoc africtionis fluorisque commento ne verbum quidem prodidit: qui cum de morbis tracraret, id sibi tanquam perpetuam scribendi regulam praescripsit, ut eorum Causas praecipue Sedesque erueret, signorum varietatem Sc implicationes omni qua posset subtilitate explicaret : quiq; caetera ita minute & exquisite persecutus est, ut quod ad Aeris constitutionem, ad Coeli oras, ad Νaturae vires, ad Corporis temperiem, ad aetatum denique rationes spectaret, ne minimum quidem praeternus eriti Exemplum liceat proferre. In Phth describenda, quo judicio, qua accuratione, formam morbi & lineamenta adumbrat i ita ad naturam exprimitur facies ista Hippocratica, ut etiam in conspectu nostro quasi spectrum aliquod versari videatur. Multa ibi de mali ipsius Vario genere, multa de Symplomatum gradibus, nonnulla depraes agit notis di merit; quae demum aetas, qui habitus, quae regio huic labi suscipiendae maxime idonea sit, haud vulgari acumine recenset. Horum fere singula apud Methodicos, ut unum pro omnibus adducam Coe- simu Aurelianum V, frustra quaesiveris. Ita parum cum Methodicis com gruere videmus Aretaeum. Quod si in curandi ratione cum iis saepe conveniat, idem de caeteris quibuscunque Sectis statiuendum nam quod ad Remediorum delectum attinet, etiam Dogmatici atq; Empirici, quorum, de morborum rationibus opiniones disiitissimae sunt, ne dicam comtrariae, haud valde inter se dissentiunt. Sed de Secta Aretaei satis; ad alia properandum est. Hoc unicum I bjicere liceat, nihil esse hoc Scriptore ad naturae veritatem efformatius, nihil distinctius, nihil enucleatius, nihil pictius : cujus sane ingenium, ut Phidiae signum, nequit simul non & aspici & probari. Iis quippe coloribus, tanquam exquisitus artifex, morborum imagines emngit, ut eos inter Iegendum oculis usurpare videamur.

Varia Maniacorum specimina, eaq; fere ab aliis intacta, tanquam in Tabula, depicta, contemplari libeat: ut, quibuscunq; cum hilaritate Insania est, noctes diesque rideant, ludant, saltent, ut in libidinem pDIam serantur ia tanquam ex certamine aliquo Victoriam adepti, cum coronis incedant: species haec astantibus innoxia est. Alii vero, qui cum iracundia furunt, etiam vestes suas aliquando discindunt, L mi- nistros obtruncant, L sibimet ipsis mortem consciscunt; & haec quidem species non sine periculo est etiam eorum, qui intersunt. Spe cies autem sunt innumerae. Qui ingeniosi, D eruditi sunt, Astronomi- am sine praeceptore, Philosophiam per se ipsos callent, Poetices tan- quam ex affatu Musarum periti sunt; ita viri in morbis aliquid emo-lunienti habet liberalis institutio. Rudes autem M indocti homines, vel pondera circumserunt, aut lutum in fictilia estbrmant, aut fabri- lem artem exercent, aut lapides dolant. Vanis etiam opinionibus

addicti

27쪽

xxii DE ARETAEI SECTA.

addicti sunt; etenim homo fuit, qui ne ampullae quaedam deciderent metuebat, quoniam ex iis unam se esse arbitraretur ; S alius quidam laterem esse se existimans, bibere prorsus noluit, ne humore di flueret. Haec etiam Historia fama divulgata est Faber erat quidam, qui, cum esset domi, prudens omnino sitit artifex, ligna perite metiebatur, scindebat, complanabat, clavis connectebat, aptabatque, domum soler- ter exstruebat: cum iis, qui opera locabant, colloqui, pacisci, justam- que poterat laboris mercedem exigere. Is adeo, intra locum, ubi am tem exercebat suam, mente plane constabat: at si vel ad forum, vel ad balneum, vel alio, quavis de causa, esset egressurus, instrumenta deponens primo ingemiscebat, deinde in ipso exitu constringebat humeros; postquam autem e domesticorum conspectu, M ab opere suo, ejusque limitibus processisset, homo prorsus insaniebat ia si rever- teretur illico, redibat etiam ad se ; ita mens ejus & artis locus iis dem erant circumscripta terminis. Dilip icum Τ vero, totis artubus contortum atq; convulsum; Telano η laborantem, quasi fidiculis distactum discerptumque; quis est qui, cum semel perlegerit, non statim se praesentem adesse & coram intueri quodammodo sentiat: ita ut a malo - cum Aretaeo loquor dam ultra medicinam adhibere conatus una cum iis dolere tantum condiscat. Quae sane illius atque omnium, uti albitror, judicio, murata est Medici infelicitas.

REBUS ANATOMICIS

SCIENTIA

ARET AEu S Rei Maio eae scientiam, tum ad morborum in sis, tum ad medendi rationes investigandas, ita necessariam esse judicavit, ut . in ipso singulorum fere Capitum initio quaedam de fabrica partis affectae perstrinxerit. In quo quidem Erasistrati atq; Herophili vestigii; institisse videtur, qui Sectae Dogmattias Principes ha-

28쪽

DEARET EI IN REBUS ANATOMICIS SCIENTIA.

biti, neminem, nisi in hac arte versatum, Medici Munere, uti decebat, fungi posse voluerunt. Itaque, Scriptor utcunq; brevis atq; concisus, hunc locum fusius atque distinctius, quam ii, qui inter Veteres de Morbis tractarunt, explicuit Aretaeu . Quam vero ille Rerum Anatomicarum notitiam habuerit, ipsius Aretaei interpres fidus, paucis persequar. Cor igitur ex illius sententia, vitae atque roboris principium ' est ; in eo anima, & natura ejus locatur. Quod & Hippocrates, & Chusippus Stoicus docuit. Qitare Θncope cum Cordis vitaeq; morbus sit, humanae constitutioni plane adversaria est, & vinculorum quaedam dissolutio est, quibus facultas continetur vitalis. Cor vero, Viscus calidum, in medio Pulmonum jacet, quod respirationis vitaeq; principium est illud etiam frigidi aeris attrahendi desiderium Pulmoni injicit, siquidem eum

incendit: Cor autem est id quod attrahit. Pulmo ς autem naturaliter doloris est expers, quoniam illius stabstantiae raritas quaedam inest, lame assimilis; arteriae vero per eum disie- minantur, asperae, cartilaginosae, eaeque etiam doloris immunes: mus Culos nusquam, nervos tantum exiguos habet M tenues, qui motui ipsius inserviunt. Et haec vera causa est, cur in Peripneumonia, quae Pulmonis inflammatio est, dolorem Pulmo. non percipiat, sed adsit pectoris quaedam gravitas, quae tamen dolore vacet. Membranae s vero omnes, per quas Pulmo Pectori annectitur, sensu acutissimo praeditae sunt :quae si cum eo inflammentur, accedit etiam dolor veluti cum Pleuritis comitem habeat Peripneumoniam. Eadem etiam ratio est in Sanguinis Rhesione, quod in eo tantum casu g, ubi sanguis ex Pulmone fertur, qui assectus omnium est gravissimus, aegri, etiam iam ad ultima ventum est, de se non desperent, quia scilicet Pulmo dolorem non sentiat. Nam, vel in exiguo dolore, laborantes mortem horrescunt, M plerique magis exterrentur quam laedum tur contra, cum in maximis assiectibus dolor abest, nullus etiam momtis subest timor; & id mali magis perniciosum est, quam terriscum.

Arteriarum pulsus sanguinem propellunt; quare si Vulnerentur eae,

ob frequentem earum motum orae Vulneris non facile committunturi'.

Arteria Crassa Φ, quae secundum dorsi spinam juxta Venam Cavam protenditur, Aona scilicet ab Aretaeo post Praxagoram x Anapta Παχω, dicto una cum Vena Cama Inflammationem patitur ἰ quae quidem Infammatio a Veteribus causi species vocata est. In ea enim notae similesiis, qui in Causo, oriuntur; Febris etiam, sicut in Causis, ad incopen tendit: etenim Venae radix est yecur, Arteriae vero principium Cor. Haud abs re igitur existimes superiores horum viscerum partes praecipue laborare ; Cor enim Arteriae calorem impertit, Venae autem Jecur sangui-

Rulsus Ephesius de Appellat. Corp. Humanem

29쪽

DE ARETAEI IN REBUS ANATOMICIS SCIENTIA.

nem P L cum utraque magna sit, magnae item sunt quae his innascunturustammationes. Eadem vero i Arteria in rime Catae Inflammationi-juxta spinam, palpitat; quod a pulsu in altera praecordiorum parte significatur. Nam Arteria, juxta rixam ad sinistrum latus posita, cum illa consentit, utpote quae in omne corpus diducatur. De hoc Arteriae Venaeque hujus affectu vix ulla apud Antiquos, quorum scripta in manibus nostris versantur, reperiri potest mentio. Quicuuq; autem de eo tractaverint, Praxagorae opinionem in hac re secuti sunt;

qui, uti e filio Epheso discimus, in ea Vena, quae a secore in flenes mittit

propagines, initium esse Febrium assirmavit . solamque eam, Κοιλο, ipse nominavit: quanquam alii illam itidem, quae sursum in Cor per scptum transversum evadit, ita appellaverint. Ita quoque eandem vocat, ambasque has ejusdem Venae continuationem esse docet Aretaeus. Venae a secore, tanquam radice, oriuntur, ab eoque sanguinem accipiunt. A Portis yecoris Π, inter ejus extrema, Vena lata procedit, quae, in tenues ac plures usque divisis, in totum denique secur per venas adeo nunutas distribuitur, ut eae visum effugiant. Harum summis osculis aliarum venarum extremitates committuntur, quae ex tenuibus pluribusque majores paucioresque sunt, & in medio tandem secore in V nam unicam atque grandem coalescunt. Inde per divisionem duae fictae ultra Iecur pertinent. Harum altera, primam 'coris fibram sursum penetrans, in gibba ejus parte iterum emergit: M postea, Septo transverso perforato, intra pectus protensa, nulli rei adhaerescens, sed ibidem suspensa, Cordi inseritur; Vena ova haec vocatur. Altera, qui mta 8c inseriore secoris fibra usq; ad gibbam ejus partem trajecta, juxta

spinam exit, eiq; usq; ad coxas praetenditur; haec etiam Vena Cama est: idem enim nomen obtinet, quoniam una atq; eadem Vena est, initium sumens a

'core. Nam si quis velit, lamellam possit, a superiore Vena Cava, quae ad cor pertingit, in eam, quae juxta vinam serpit, ni ritusq; a Spina

per Jecur intra Cor, transmittere ; eadem enim via est. In Vena hac, praeter Inflammationem supra memoratam, oriuntur AB sectus, quae vocantur Κάδματα ' in quo casu Sanguiuis, ex istius ruptione, profusio citissime interimit. In cavam autem p in Cubito Venam ex omnibus praecipuis visceribus est Sanguinis via: haec autem quaeque hac superior Vena est, unius Ve- hae m brachio sunt propagines, quo fit ut nihilo magis juver, superiorem, quam hanc, inc1dere: nam propaginum ignari sunt, quotquot superiorem Stomacho D Jocinori annectunt. At si a Liene fiat sanguinis pro-nisio, Sinistrae manus Venam illam, quae inter minimum digitum atque annularem jacet, Medicorum nonnulli incidere jubent, quoniam ad Lienem usq; pertinere arbitrantur: sed ipsa etiam inserioris rime Cubili

propago est cur itaq; hanc prope digitos potius, & non in Cubito quis

30쪽

DE ARET EI IN REBUS ANATOMICIS SCIENTIA. Yκv

inciderit i Etenim in Cubito major est, L sanguinem facilitis effuere

permittit. Opus procreandi Sanguinis ad secur, quod est Venarum radicatio, pertinet; unde Sc illius maxima pars sanguinis quaedam concretio est. Etenim, ut alimento in Jecur V semper patet introitus, nec alia via est, per quam cibus in omne corpus a Ventricuis D In sinis diducatur; ita& ex hoc viscere in universum corpus sanguinis emanatio est. mae Erasistrati fuit sententia. Portae secoris ex membranis, nervisq;, tenuibus quidem illis, maximi tamen ad vitam momenti, atque ex rinis grandibus contexuntur. Itaque exiguae inflammationes saepissime ibidem oriuntur. Praeterea, ut Philosophi quidam prodiderunt, huic loco Animae appetitus insidet. Bilis L autem in 'core creatur, quae per Vesicam in hoc viscere sitam secernitur, & per vias quasdam in intestina desertur. Quae viae si vel Inflammatione vel Scirrho obstruantur, Se ista exundet Vestea, bilis retro fluit; itaque sanguini commiscetur, qui per omne corpus dimanans, bilem quoque in omnia membra secum trahit; inde in I sero corporis species hile tingitur. Stercus autem album est, argillaeque simile, neq; bilis colore tinctum, quoniam humoris istius inluxu caret: unde alvus etiam sicca est, quia hile neque madescit noque famulatur.

y Lienis Alimentum nigrum est, isque sanguinem atrum quasi dete get & elaborat. Lien est viscus rarum, R & naturae di lubilis: π itaque vitiis, Vomicae puta aut abscessui, facile obnoxius.1 Stomaehus Voluptatis ac molestiae dux est; &, ei, quod Cordi facultatum omnium principio, sit vicinus siquidem Cordis Pulmonumque medio vannectitur, & una cum illis s nae adhaerescit,) ad robur animique

sive firmitatem, sive demissionem, per consensum cum Anima multum valet. Haec Stomachi praecipua est facultas. Ex Voluptate nascitur, bona concoctio, camosus corporis habitus, colorque vividus; ex molestia, his contraria, M interdum animi dejectio, Stomacho alimenti indigente. Stomachi vero affectus proprii sunt ' Nausea, Vomitus, Cibi fa-sidium, Singultus, Eructatio, & ea nonnunquam acida. LicEt vero Stomachi constitutio b in Stomachicis plerum; siti vacet, in eo tamen Sitis V origo D fons est.

Colon etiam, pariter ac Ventricidus, Concoctioni inservit, ' ab eoque ad Jecur deducitur alimentum. Neque verὁ alimentum omne per can les tantum sensibus expositos, sed vel multo majorem ejus partem universo corpori Natura per Vapores subministrat, qui ab omni in omnem

partem facile transeunt, a Natura, etiam per solida atque densa, diducti. Colon autem intestinum est f praegrande, M undequaque susum atque

sinuatum

SEARCH

MENU NAVIGATION