장음표시 사용
2쪽
Cum variis sectionibuS non modo hucussique Uulgatis, Verum
ineditis potissimam, partim depromptis
In Caeser. Vindobonensi Bibliotheca hactenus asservatis & ineditis, partim
ex aliis ejusdem Bibliothecae MSS. libris , ac denique ex Mediceis Laurentianis MSS. codd.
collectis : quarum ope saepenumero Graecus contextus fuit restitutus. Accessit Index Pini copiosissimus cum Tractatu de mensuris & ponderibus.
AULAE MEDICI.VIENNAE AUSTRIAE,
4쪽
BOSNIAE, RAΜAE, SERVIAE, GALLICIAE, LODOΜERIAE, CUMANIAE, BULGARIAE;
CARNIOLIAE, MANTUR, PARMAE, PLACENTIAE, LIMBURGI, LUXEMBURGI, GELDRIAE, URTEMBERGAE, SUPERIORIS O INFERIORIS SILESIAE;
5쪽
6쪽
nino ac devinctum sentiel λ ham, ut novam hanc ope-x rum HippocRATIs, Med, n cinae Parentis, editionem, assidui mei laboris fructum,
- qualiscunque is tandem seret,
TUO AUGUSTISSIMO Nomini consecrarem; quod a me & officii ratio, & profitendi grati et ani-
7쪽
animi necessitas postulabat. Quidquid enim in illa praecipuum ac singulare est, ac Videri debet, omnino ex locupletissima TUA Gaga
manavit, ex lectissimis nempe atque emenda
tissimis codicibus Regiae TUAE ac magnificentissimas Bibliothecae, ex quibus quantam utilitatem ceperim , quantumque mihi adiumentum obvenerit ad tam vetustum de eximium Scriptorem , propter infinitam exscribentium multitudinem & okitantiam, per plurium secu
lorum aetates innumeris mendis inquinatum,
nitori suo, quoad ejus fieri potuit, restituendum, vix satis eloqui possum; Lectores certe usu ipso intelligent, ac verum , ni fallor, pro ingenuitate sua fatebuntur. Quapropter quum
id omne I UUM sit: ex TUIS enim ditissimis Thesauris depromptum est , nihil profecto aequius videsatur, quam ut idem MAJEST ATI
I VI acceptum referrem, ageremque gratias
pro amplissimo beneficio immortales. Simul vero in magnam spem adductus sum, haud exiguam huic operi dignitatem conciliatum iri, ejusque utilitatem latius propagandam; si veluti proprium , ac de TUA opulentissima penu profectum adsciscere , & potentissimo I UI Nominis tueri patrocinio non dedigneris.
Nec illud fiercle adeo indignum MAIESTATE TUA, atque altissimo dignitatis gradu, in quo I E ortus ipse collocavit, videri debet: etsi aliqui fortasse dicent; ecquid Regiae magnitudini
8쪽
dini cum Medicinae scientia 3 ecquid regnandi artibus cum Physiologicis meditationibus t ecquid summae potestati legum ferendarum, helli& pacis decernendae, totius Reipublicae administrandae cum morborum sanatione , salubris victus praescriptionibus, & Valetudinis conservandae disciplina 8 Haud tamen haec adeo inter se pugnant atque dissentiunt, ut prima specie videri possit; praesertim si ad clementissimam TUAM in subjectos TIBI populos Voluntatem,
ac res a I E huc usque sortiter excellenterque gestas pro illorum salute, atque incolumitate animum adVertamus. EX quo enim regnum iniisti, ea de re continenter excelsi magnique
animi ΤUI invicta virtute decertasti, eis securiatatem ac tranquillitatem praestitisti, ipsosque in I UO sequissimo ac benignissimo dominaturetinuisti ; quum exteri ac potentissimi R ges cum vicinis Principibus ac Regibus communicatis arcanis consiliis, ac belli inita societate de TUA hereditate inter se partienda, quasi derelicta, & cuivis ad praedam exposita foret; TE imparatam , sola TUAE causiae sequitate confisam , quin etiam saepius promissae pacis spe, quam illi tamen insidiose &callide simularant, ex improviso cum innumerabilibus copiis uno eodemque tempore adorti fuissent; ut I UT ditionis populos, anti
quissimo jure & possessione in TU Augustissi
mete Domin potestate retentos, & ad TUAM
9쪽
hereditario, quam optimo jure tranStatos, eorum bona, sertunas, lares , rapinis, caedibus,
incendiis vastarent atque delerent, nisi injustissimam pati vellent servitutem. Sed Tu, IMVICTISSIMA REGINA, tot minis impertem rita, sola animi I UI virtute subnixa, sortissime restitisti, eos a fati faucibus servasti, belli calamitates depulisti; quae paulo post, inclinante ad I E armorum fortuna, etsi statim ab initio res parum secundae fuissent, quod nondum vires TUAS militesque collegeras) in eos ipsos reciderunt, qui I UIS avitis Provinciis ac Regnis jam spe atque animo immine-hanti Pluribus enim praeliis fusi profligatique sunt: tot siquidem victorias strenuissimi TUI
retulerunt milites, quot pugnas cum hostibus inierunt, quorum ingens multitudo captiva in
TUAS Provincias abducta est. Has igitur ipsi
non jam Victores, atque animis exultantes, ut
vana spe praesumpserant, sed Victi, captivi, armis ac libertate exuti viderunt. Pergit adhuc
apertissimus Divini Numinis sevor, cui justitiae
propugnandae perpetua cura est, res TUAS novis victoriis augere atque amplificare; ac magna spes subest, multo selicius res in posterum CVenturas, quum vetustissimi AUSTRIA CI DOMUS socii ac foederati, quos rerum suarum respectus, & patriae libertatis tuendae studium in belli societatem pertraxerunt, Te
cum suas opes, atque arma conjunxerint: ita
10쪽
ut non modo jam TUORUM salus, libertas,
atque sortuna prorsus in tuto consistant; verum etiam illis uberrimae gloriae seges parata sit.
Quod si, ut eorum vitam incolumem servares, tanta animi contentione, ac totis viribus depugnasti; omnino credendum ess idem sane
ΤΕ facere velle , ut eorundem valetudini consultum sit, iisque hanC partem humanae felicitatis afferas, quae in vita cum sanitate degenda, ac sine morborum offensione sita est; quum pro TUO in eos singulari amore, ac benevolentia prorsus felices, ac fortunatos esse cupias, in eamque rem omnem diligentiam, ac sollicitudinem intendas. Nec profecto a Regum, atque omnium, qui Reipublicae praesunt, ossicio ejusmodi cura aliena videtur: si enim eorum, quos suo imperio subjectos regunt, communi utilitati modis omnibus prospicere ac providere tenentur, hanc etiam partem suo studio, ac providentia complecti debent, ut cives sani, ac morborum eXpertes degant,& ea, quae corporis Viribus pro civitatis salute, atque incolumitate, publicisque negotiis adminis randa sunt, administrare ac perficere
pqssint. Ecquid enim infirma, ac morbosa corpora Reipublicae prosunt 3 jacebit porro,
ac deplorata erit communis salus, . si nullum in civium corporibus auxilium erit ad publicum statum incolumem integrumque servandum.