Hippocratis Opera omnia, cum variis lectionibus... ineditis potissimum... Accessit index Pini... cum tractatu de mensuris et ponderibus. Studio et opera Stephani Mackii...tomus I

발행: 1743년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

PRAEFATIO.

Mulierum, de Sterilibus sive Instecundis, de Superistatione, aliisque etiam reperiuntur, in quibus idem repetitur argumentum, & diversa ratione u Quod ad Hippocratis operum divisionem attinet, ac in certas Classes dic tributaem, illam secuti sumus, quam ex Erotiani mente Foesius instituit,

in octo Sectiones aut Clasta Hippocraticos libros tribuendo, ita ut prima complectatur τα- sive quae ad artem spectant. Secunda vero τοι -ω- F - , quae ad morborum signa, & indicia pertinent. Tertia φυσι-- η, ατιο - γηἀ, Physica, & quae rationes, causasque morborum explicianti Quarta λωτmin, quibus victus ratio ptaescribitur. Quinta τὰ Θεραπευτικα, quae crurandi rationem eXponunt. Sexta χειρουργον ενα , hoc est, ejus Medicinae partis, quae manu curat, tractationem. Septimam istφία, miscellanea. Octava ταεξωom, extranea, ut sent Epistolae ad finem operis conjeeta. Longe aliam

instituit divisionem Hieronymus Mercurialis in eximia illa, & acutissima Hi I

pocratis operum censura, quam adhibitis ex Galeno testimoniis, aliisque antiquis Scriptoribus confirmat: quatuor enim Classes instituit, primam Librorum, qui ab ipse Hippocrate conscripti, castigati, & editi suerunt; secundam eorum, qui ab illo scripti suerunt memoriae causa, verum minime castigati, sed editi a Thes filo ejus Filio, aut a Polybo, aliisve Discipulis: tertiam, quae contineat liuhros nec scriptos, nec editos ab Hippocrate, sed vel a filiis, vel a discipulis secum dum ejus dogmata, admiXtis etiam alienis: quartam denique, omnino spurios Mab Hippocratica eruditione alienos, sub illius tamen nomine publicatos conti

nentem.

, Ad primam redigit Librum de Natura humana excepta secunda parte ab illis verbis Ei Ai χρῆ 6 τα , . Nosse autem haec oportet, quae a G leno spuria & erroribus scatens judicatur, praesertim ubi de venis agitur, & alucri studiosis hominibus conscripta, & si ib Hippocratis nomine venditata eo tempore, quo Ρtolemaeus Ρhiladelphus undique libros ad Bibliothecam suam instruendam conquireret. Sequuntur libri de Aere, Aquis & Locis, Aphori simorum, Prognostica, nimus & Tertius Morborum Popularium sive Epiudemiorum, de Morbis acutis usque ad tractationem de Balneis, de Vulnerihus capitis, de Fracturis, de Articulis, de omina Medici, Mochlicum, de Alimento, de Humoribus, de Ulceribus. Secunda conmietatur Libros de Locis in homine, de Flatibus, de Septiumestri Ρartu, de Octimestri Partu, de Ossibus. Tertia Libros de Carnibus seu de Ρrincipiis, de Genitura, de Natura Pueri, de Aflectionibus, de Assectionibus internis, de Morbis, de Natura Muliebri, de Morbis Muliebribus, de Sterilibus, de Superstetatione, de Vitaginum Morbis, de Morbo secro seu Epilepsia, de Haemorrhoidibus, de Fifitulis, de Salubri Diaeta, Libros tres de Diaeta, de Gu liquidorum, de Judic,

tionibus, de diebus Judicatoriis, Praedictionum libros, Coacas Ρraenotiones, de Insbmniis. In quartam rejiciuntur V. A VII. Epidemiorum, Iusjurandum, Praecoptiones, de Lege, de Arte, de Arte Vetere, de Medico, de Decenti habitu, de Exsectione foetus, de Resectione corporum, de Corde, de Glandulis, de Dentitione, de Visu, Epistolae, de Medicamentis purgantibus, de Hominis structura, qui ultimi tantum Latine habentur. Hujusmodi quidem fiuit Hieronymi Mercurialis Censura, in qua tamen non omnes acquiescunt , quum

22쪽

ille vel nihil, vel parum admodum a veritare aberrant. Nos autem initio crujusque libri Scriptorum judicia de illius ingenuitate, aut mitare recensuimus, quae quidem aliquando inter se dissident. Ex Renato Charterio divisionem librorum, praesertim si longiores sint, incerta capita, quibus argumenta praeponuntur, mutuati sumus, uti habeat L ehor ubi identidem consistat, & pedem figat, ac aliquando interquiescat. Grave enim, & molestum est uno spiritu longioris libri lectionem continuare, idque legentis intentionem summopere seligat. Facilius etiam arripitur doctrina, si concisior sit, & in justae magnitudinis membra & articulos distri bruta, quibus diversarum doctrinae partium, quae in illis explanantur, brevis enuntiatio praemittitur; quo fit, uti lector & laboris intermissionem, ubi voluerit, statuere queat, & statim praenotat insequentis capitis materiam, aut quid sibi legendum sit 3 & si quid ex intervallo requirere velit memoriae causa inspiciendo capitum argumenta, mili negotio reperire possit. Quapropter nos partitionem illam summa cum ratione a Charterio factam autumamus, &in nostra editione haudquaquam praetermisimus; ac, sicubi deerat, adjunxti

De notis autem id tantum admonemus, nos brevissimas singulis paginis subjecisse,quibus editorum Gemplarium, & manu Gargiorum codicum varias striptiones exhibeamus, identidem ostendentes, quaenam nobis correctior vusa, & in contextum recepta suerit: & raro quidem, si quando res tulit, Aobseuritas loci postulavit, fusiorem aliquanto explanationem adjecimus. In hunc enimAuctorem commentarios stribere in animum non induximus, quod sane opus longum & laboriosum, ac nostras superans vires, doctorum virorum curae, studioque relinquimus 3 sed tantum emendatius exemplar, quoad ejus fieri posset, Gulgare. Ad finem operis , Galem Exegoin, sive exposuionem vocabulorum Hippocratis, Erotismi Lexista,' Herodoteas phrasis, ut alii fecerunt, petascribi curavimus, adjectis variis lectionibus, & emendationibus virorum do ctorum, & praesertim Foesii, quod ex iis Ionica locutio, qua usius est Hippocrates , imo peculiaris ejus dictio magnam lucem mutuetur , ita ut fietalius Auctoris mens intelligi possit: ac saepenumero accidit, ut dissicillimi loci, exscribentium incuria depravati, illorum opustulorum ope in veram Auctoris scriptionem, ac sententiam restituerentur, atque omnis hoc pacto obscuritas,& dissicultas tolleretur; idque a nobis pluries adnotatum est. His super, quod caeteri omiserunt, brevem addidimus notitiam ac tractationem de veterum Ponderibus, &Mensuris, fine perutilem, imo apprime necessariam ad intelligendam medicaminum quantitatem, quae ab Hippocrate praestribitur; ne ullus in iis adhibendis, aut defiectu, aut redundantia, error assimittatur magno cum aegrorum periculo ac damno. Hac autem opera Lectorem molestia, ac labore levare voluimus earum rerum cognitionem aliunde

conquirendi, quum in multis Scriptoribus sevsa ac disseminata sit. Denique, ut aliae, quae hanc praecesserunt, editiones ruum haberent usum, & facile poLset Leelar in iis certos Hippocratis locos, aut sententias reperire, si quando

opus haberet, ut ex Variarum scriptionum comparatione clarius aliquid & enplicatius extunderet ue ex Lindeni editione illam sectionum, paginarum, lunearum per numerus in praecedentibus notationem desumsimus, & ad nostram accommodavimus. Illam quidem notitiam Lindenus animo designaverate Verum quum morte praeventus fuerit, illius filius Henricus Antonides Vander

X X Unden

23쪽

Unden perfecit, & in Praefatione luculenter explicavit. Eandem huc nos trutidem verbis transtulimus, quum ei nihil addi possit; & nostre editionis nua

meros indicavimus, ad quos priores referuntur, id duntaXat immutantes, ut

omnia secum apte cohaererent. - .

Primo, quia Theodorus Zuingerus Basileensis, anno 1 79. evulgavit

viginti duos Hippocratis libros, Tabulis & Commentariis judiciosissimis loquitur Lindenus Ρhysiolog. Med. p. 78I.) illustratos; idcirco, ne illorum

usus intercideret, Graeco textui, ad initium cujusque libri, exterius ponitur numerus virgula - subjuncta distinctus a proxime sequenti. Indicat autem ille numerus, qua pagina in editione Zuingeriana incipiat libellus Hippocratis. Qui autem hanc ingeri editionem, ut auro contra aestimandam verba sunt, quae ex ore Lindeni sepissime audita sunt ita quoque rarissime inveniendam, possidet, illum numeri in textu Gingeri denotati, ad ejusdem comment rios. Τabulis insperses, manu ducent. Exemplo res clarior evadet: liber .de Decenti Habitu in hac nostra editione invenitur pag. 42. m. I. apud nima erum vero reperitur pag. 74. Liber de Natura Pueri in hac editione extat pag. 2II. ejusdem Voluminis: in mi ero autem pag. Iso. Cum vero in paucissimos libros commentatus sit Zuingerus, ubicunque in hac editione liber occurrit, quem Zuingerus non illustravit, ut est exempli gratia liber de

Humoribus, ibi selummodo striptum est pag.

Secundo, quia in Doctorum manibus passim versatur editio Graeca, quae Basilere prodiit ex ossicina Frobeniana anno Ιs38. voluimus ejus quoque rationem habere: ea propter in eodem latere externo, sinistrove haec verba sit perstripta sunt Baa Graeci numeri autem subjecti, & quidem majores , paginam denotant dicta editionis; minores vero, perque quinarios distributi, respondent paginarum dirisioni: quae tamen licet in exemplari Graeco instituta sit per decades, in hac editione per Pentades facta est, ut facilius, quidquid occurreret, inveniri posset. Sic eX. gr. Liber de Genitura, qui in hac ediatione incipit pag. 2IO. Tom. I. in Protiniana reperitur circa medium pana . cui numerus subjectus est alter 3o. denotans trigesimam paginae regulam incipere. Sequenti autem pagina inVenies ad latus Num. 28. respondentem paginae Frobenianae. Et, quod monere insuper necesse est, in citato loco nostri exemplaris, hoc est pag. 2IO. juxta regulam appositam Num. 3o. &ante vocabulum ' του vides virgulam simplicem: quae ubicunque occurrit, de notat a tali vocabulo, quod juxta posita est, incipere Frobeniani Gemplaris

paginam.

Tertio, in medio paginae, sub initium cujusque libri, vides scriptum esse Mos. Sin. Hic est ille Auctor, quo passim nunc utuntur, quotquot Hippocratem Graece & Latine habere in suis pluteis desiderant, cum nullum aliud, excepto Hippocrate Mercurialis N Charterii simile sit exemplar. Foesius autem Hippocratem nova quidem Versione decoravit, & plurimis notionibus, variisque lectonibus illustravit; sed libros Hippocratis diversimode in ciuilis seu Sectiones distribuit, praeterquam ab aliis faelum est.

Quia autem geminae sunt Editiones , quarum una Francinuriana anni Is9s. Mae paginas numerat ab initio cujusque Sectionis, adeo ut ubi nova in cipit Sectio, ibi novum numerationis fiat exordium; altera Geneve is an 16s7. quae continuata serie paginas numerat a capite libri usque ad calcem: proinde duplex quoque numerus appositus est. Nam ex. v. pag. 144. rim. I. hujus editionis, est liber Coacarum Praenotionum, in quem Zuingerus haud

24쪽

eommentatus est, proptereaque a deXtro latere tantum stribitur pag. edutionis- in medio autem habentur haec: Fos. Sin. II. I . intela lige editionis Fram furtanae, & ΙΙ s. editionis Gram enses. Quos autem ni meros positos vides medio inter textum Graecum & Latinum spatio, illi in serti sunt textui Foesiano, & ejus notis respondent, quas singulis Sectionibuq adjecit. Ut autem Lector una opera cognostere possit, in quasnam peculi riter voces Foesius commentatus ut, singulis appositae stant ' geminae virgulae,ex. gr. Libro dc Humoribus pag. 8o. apparet Foesium commentatum esse in το-deinde in 'οκου Ῥαη αμπωτο Dι & sic porro. Quarto, quoniam Hieronymus Mercurialis primus Hippocratem Gn

co Latinum edidit Venetiis anno Is88. in folio, & novo, ubique peculiari ordine in quatuor C s digessit, hinc est, quod Videamus in eXterno marugine textus latini, sub initium cujusque libri, appositum esse numerum Romanum, qui designat Chim, & siun eo numerum Barbaricum, qui designat paginam , in qua apud Mercurialem Hippocratis liber reperiri possit. Sie exempli gratia lib. de in nostra editione reperitur pag. 9o. in Ba Graeca pag. 38s. apud Foesum vero S Z. H. pag. 2o. intellige editionis Fran cofurtanae aut Sa. editionis Genevensis, in editione autem Mercurialis CDUO III. pag. 4as. siib quo numero subducta est virgula ,- separans & distinguens

eum a numeris stubjectis.

Quinto, notandum prodiisse quoque ex ossicina Ffobeniana anno. Is 6. editionem Latinam majusculo cnaractere, in solio ex versione Iani Coranarii. Haec quoque nostrae editioni adaptata est , ejusque paginae, circa initium cujusque libri statim transversa - virgula sunt notatae: G. gr. Liber de Arte in nostra editione habetur. pag. 3. Tom. I. in Mingem pag. I. in Basiliens Graeca pag. I. in Foeso Seci. I. pag. a. aut a. in Mercurialis MLtione Clusi. IV. pag. Io. in Bes ense Latina. pag. s.

Praeterea accommodavimus nostrae editioni Petri Pini Indicem in Hippo. cratis opera, Venetiis impressum anno 1397. De illius utilitate atque neceLsitate plura dicemus in ultimo Tomo nostrae editionis. Haec sunt, quae in hac nostra editione praestitimus, quae ex eius lectione multo clarius innotestent; nec ulli operae, labori, industriae, sumptui pepe cimus, ut castigatior in publicam lucem emitteretur. Quae porro si Hippo-eraticae doctrinae studiosis arridebunt, & doctorum virorum suffragiis probabuntur ue maximum e nostro labore fructum nos cepisse arbitramur: sinsecus, conatum certe nostrum & studium aequi bonique facient ue ac si quid a nobis

aut ignoratione, aut incuria peccatum animadverterint, nos ab illis monendos sere confidimus, ut secunda editione, si seret occasio, menda sunditus extirpentur.

25쪽

TRACTATUS

R Uoniam in Hippodratis libris frequentissime veterum Ponderum &Mensurarum, quae apud Graecos obtinebant, occurrit mentio in demnienda medicaminum quantitate, quarum rerum non obvia passim est, nec satis explicata doctrina: haud inutile nec infructuosum nobis visum est, brevissimam hisce de rebus tractationem addere, ex variis Aucto tibus collectam, ut facilior earum Lectori suppetat cognitio, quum non aliunde ipsi conquirenda sit. A Ponderibus autem initium ducemus, quod eorum notitia in me suris necessaria videatur.

LIBRA, Graece λ ρα quod vocabulum Julius Pollux in Onomast. ab antiquissimis Grae.

eis usurpatum censet) in duodecim uncias dividebatur, apud Romanos scilicet, quorum id pondus fuit: nam λιγρα apud priscos Graecos non eandem habuit notionem, neque idem pondus, quod Latini librae vocabulo significabant. Pro numero igitur unciarum , de quibus mox verba faciemus, grana frumenti sive hordei, quorum pondus minimum est, ac veluti modulus ad caetera pondera definienda, pendebat nu

Caeterum quod ad grani pondus attinet, operae pretium est monere, non idem esse in hordei, & frumenti granis; quin imo haec pro regionum, & annorum diversitate multum inter se variare. Et quidem etiam nunc apud varias nationes, quod grani pondus dicitur, non idem est, nec pro certa & generali norma sumi potest. Verum si ad siliquae dulcis grana redigatur, haud magnam varietatem ac dissimilitudinem metuendam esse censet Ioannes Caspar Eisensthmidius in tractatu de veterum Ponderibus &Mensuris, quod inter se satis aequalia videantur, ac Rhemnius Fannius Palaemon in opusculo de ponderibus & mensuris hanc Viam praemonstraverit, his verbis: Amina hae alii siliquis latitantia etimis Attribuunt scripulo - - - - - - & paulo post Seripla tria drachmam faciunt --- ita ut drachmae octodecim, unciae I . ejusmodi semina tribuantur. At si mediocribus frumenti granis utaris, haud magnum discrimen invenies. UNCIA, sive Urda in octo drachmas tribuebatur, nempe apud Romanos; nam vetustis Graecis unciae pondus ignotum fuit, neque hujus vocabuli mentio usitata est. Nunc autem potissimum in usu est; at pro nationibus varium habet pondus. Antiquae Ro

manae tribuuntur grana - - -

DRACHMA, δραχri habet scrupulos tres, obolos sex: si veteris Atticae drachmae pomdus exquiras, par invenietur veteri Romano denario, ac septima unciae pars erit. Celsus enim ad Natalem, epistola praefixa operi Marcelli Empirici, ait se medicamentorum pondera, quae Graeci ad drachmas redispnt, per denarios explicasse, quod ejusdem essent ponderis; quum octoginta quatuor seu drachmae, seu denarii ex argenti libra cuderentur, atque idem prorius assirmat Scribonius Largus ad Calistum, &Ρlin. Libr. XXI. Cap. 3 . Dracbma Attica fere enim Attica obser sisne Mediet tiauniar) de varii argenti habet pondus. hique id quidem manente Republica servatum fuit. Verum deinde paulatim denarii pondus imminui coepit, ita ut Nerone regnante jam margenti uncia, ex libra sex & nonaginta cuderentur. . Quapropter Plin. Libr. XXXIII. Cap. 9. ait: 1ustum esse LXXXIM. scilicet denarios, e libris Ignari: ac dei mceps subditi alios e pondere subtraxisse, innuens diminutionem ponderis, quae sub M-rone accidit. Haud tamen propterea destiterunt insequentis aetatis scriptores, veluti

26쪽

TRACTATUS OE PONDERIBUS κx MENSURI S.

Galenus, Fannius, Cleopatras, Priscianus, Atticam drachmam cum recentiore Romano denario comparare, ita ut octo Atticas drachmas in Romana uncia esse assirma rint, quot nempe denarios ex uncia cudi videbant. Sed tamen ratum esse debet At ticam drachmam vetustis temporibus fuisse septimam Romanae unciae partem, etsi de inde ejus vocabuli notio ad Romani ponderis mutationem fuerit accommodata. AEgi ineae drachmae pondus, de quo ab Hippocrate interdum fit mentio, Attico gravius fuit; nam decem Atticos obolos continebat quorum singuli sextam partem Atticae drachmae faciebant) nempe drachmam unam, ac duas insuper tertias partes; eademque ratione etiam grarior erat obolus . Egineus, qui sexies in AEginea drachma com

tinebatur.

SCRUPULUS, sive scrupulum , scriptum & scriptulum, Graece , ut putat

Memnius Fannius Palaemon, & hoc versu indicat: Gramma voeant, scripulum nafri dixere priores:

duos habuit obolos ac pondus granorum - - - - - - - 24.

OBOLUS, Graece ὁβολος, in ceratia, seu siliquas tres, chalcos sex divisus pendebat gra-

CERATIUM, κερατιον, seu Siliqua pendit grana - - - - - . q.

SITARION denique granum est, cujus duplum est Chalcus, ponderis gran. - Σ. LUPINUS, seu Θερμιως id enim quoque pondus apud veteres memoratur) ex Cleopa

tra pendit grana - - - - - - -

ait enim obolo, qui duodecim granorum pondus habet, unum & dimidium Lupi

num contineri.

BA, κυα νς, incertae est quantitatis. Saepe quidem Hippocrates in quibusdam mea dicamentis fabae magnitudinem statuit: si de Graeca intelligas, ut par est, Serapio Practicae VII. ait scrupulum, aut duos obolos significari. Fit etiam a Scriptoribus se. hae .Egyptiae, Alexandrinae, & Syriacae mentio; quarum duae priores ex Serapione idem pondus habent, seu dimidiae drachmae, aut trium obolorum; Syriaca vero scropulos duos, aut obolos quatuor, Vel grana pendit - - - 48. GLANS quoque seu βάλανος ex Dioscoride drachma dimidia est. Quemadmodum vero, ut diximus, aeginea drachma gravior erat Attica, ac decem Atticos obolos continebat; si1e etiam Agineus obolus, qui sexta itidem illius drachmae pars censebatur, gravior fuit; eademque ratio ad triobolum accommodanda est, qui nummi genus fuit, uti & drachma apud Graecos; de quo Xenophon Libr. V. Rerum Graecarum.

Non eadem apud Graecos ac Romanos mensurarum suit ratio, quibus res aridas aeliquidas metiebantur, & magnas in illis constituendis Scriptorum dissensiones inve nimus. Nos autem, quod erit explicatius, ac similius vero, proponemus. CYATHUS, κύαθος, mensura liquidorum fuit, aquae ac Vini potissimum, pondus eon. tinens drachmarum duodecim, sed recentiorum, ut ex Galeno constat Libr. V. τῶν τα τοπους Cap. 3. ubi ait: Messis Attici cyathum unum, sive drachmas duodeeim : quod de communi intelligendum est; siquidem Atticus, ut ex Ρlinio. Libr. XXI. Cap. 3 .colligi potest, decem drachmas pendebat, uti Fannius quoque, & Cleopatras assitimant. Cyathus quidem duodecima pars erat Graeci Sextarii, qui octodecim uncias capiebat. Romanus autem Cyathus, qui duodecima illius Sextarii, viginti uncias continentis, pars fuit, unciam unam, drachmas quinque,' scrupulum unum aquae aut vini in pondere habuit: inquit autem Priscianus tract. de Pond. & Mensur. Sextarii Gaibus pars est, qua es tineia librie. CONCHA, M , dimidia pars Cyathi, sex habuit drachmas ponderales. MYSTRUM, μυπον, apud Atticos mensura liquidorum tres drachmas capiebat, sive cochlearia duo & dimidium: erat autem quarta pars Cyathi. CHEME, major & minor apud Atticos, ut ex Cleopatra discimus, fuit: major drachmas habuit tres; minor drachmas duas pendebat, ut ipse docet his verbis: GuΜμεγαλ ἔχει δραχμ γ. καὶ ai μικρα δῖαw- β. hoc est, Geme major babet dractinarares, s minor drachmas duas. De majori Galenus loco citato λιειργύρου , ῆται δραχμας γ : spumae argenti chemam, sise drachmas tres. Ceterum notandum venit illius pondus vere exprimi non posse ob rerum diversam gravitatem; quemadmodum& hodie cochlearis capacitas incerto modo vulgo usurpatur, in rebuS praesertim, ubi parum refert, plus minusve paulo quis sumat.

27쪽

. TRACTATUS OE MENSURIS.

COCHLEAR, Cochlearium, κα- ραν apud Graecos Varia mensura fuit, ut ex mul torum scriptorum collatione inferri potest: minimum quidem semidrachmam, parvum drachmam, magnum drachmas duas pendebat. Apud Romaros Ligula etiam nomen habuit, ac prope quarta pars Cyathi fuit, pondere drachmarum trium. CYANE, κυανη, duo cochlearia minima, seu drachmam unam capiebat. γCHERAMIS, νηρ-la, aliquot in locis ab Hippocrate memoratur ; quod vocabulum otianus & Galenus pro concha majori sumunt α& interpretantur, nec illius mensu- ram definiunti Haec autem, si Iosiae Simi ero Tigurino credendum est, acetabulo, sive Oxybapho aequalis est, quod Sesquicyathum capiebat, sive unicas duas, ac toti dem drachma

ACETABULUM, ut jam dictum est, Sesquicyathi mensuram habuit: quarta

fuit heminae pars.

COTYLE, tm, η, τρυβλιον, apud Romanos bemna, dimidia pars Se tarii , apud Atticos uncias novem in mensura habuit, quae, ut auctor est Galenus Libr. V. των γενη Cap. 6. ubi de oleo verba facit, quod aqua & vino multo levius est, ad septem & dimidiam ponderales redibant. Verum ipse eodem libr. Cap.

. 3. & aliis in locis commune pondus novem unciarum statuere videtur: Romani autem suae heminae decem uncias tribuebant. Caeterum hic notandum venit κοτυλην, non tam liquidorum, quam aridorum mensuram esse. Nam Libr. VIII. καυ τοπους, ubi Galenus arteriacas describit, ait, nucum purgatarum heminam unam; & Libr. IX. Gallae heminas duas. .

SEXTARIUS apud Romanos ita dictus quod sexta pars esset congii, duaς heminas,

sive uncias viginti capiebat. A Romanis autem manavit ad Graecos, ut ait Galenus Libr. I. τῶν κατὰ γενη Cap. 16. qui nominaverunt, ac duabus suis cotylis duodeviginti unciis exaequarunt. Alius autem , & antiquior apud Graecos fuit Sextarius, ab illis ἐκτας nuncupatus, quod sexta pars medimni foret, mensura aridarum rerum, quae octo choenices capiebat. Hujus dimidia pars fuit Hia τεον, choenicum quatuor mensura. CHOENIX, res aridas, ut frumentum, legumina, metiebatur, cujus & a Graecis , & a Romanis fit mentio. Habuit autem ex Cleopatra cotylas tres, & quidem Jul. Pollux in Onomast. Cotylen dicit tertiam esse Choenicis partem. G Herodot. Libr. III. & VII. liquet tantum frumenti fuisse, quantum homini die uno satis sit, ac similiter ex Catone de re Rustica Cap. LVI. victus diurni mensuram; ex ea quatuor panes conficiebantur, ut ait Aristophanis interpres. Si cotylae rationem habeas, quam ter capiebat, viginti septem uncias continere Videbitur, sive mensura libras duas &quadrantem, quas nimis arcte contraXit Cleopatras ad centum & octoginta drachmas,

sive ad uncias viginti duas, & dimidiam, quum ille cotylem ex laudato superius GD leni loco, ubi de olei pondere sermo est, unciarum septem & semis constitui siet. Ari darum quoque rerum non idem est pondus, veluti frumentorum, & leguminum; &quidem aliquot in locis Hippocrates cicer album Choenicis mensura praescribit. Quapropter Choenicis pondus exacte definiri nequit; trium tamen circiter librarum pomdus habuisse videtur : at secundum Marcellum Empiricum, & Paulum AEginetam,

AO. uncias continebat.

Rusmodi autem dissicultas in mensurarum pondere statuendo non modo ex illarum apud alias atque alias gentes Varietate, verum etiam ex dissimili aridorum, & liquidorum gravitate exorta videtur. Praeterea ne liquida quidem, & arida , si diversorum snt generum, inter se consentiunt, imo ne unius quidem liquidi idem genus: aqua enim& vinum pro locorum, & regionum dissimilitudine diversum habent pondus, aeque ac arida; nam Asiaticum, & Syriacum frumentum nostrate multo gravius est. Denique antiqui Scriptores mensuram indicasse contenti, de pondere nihil certi litteris mandarunt. Quamobrem non immerito Galenus in Libris de Compositione medie mentorum secundum genera de aliquot antiquioribus Medicis conqueritur, quod in iis praescribendis liquidorum tantummodo mensuras, nec cuiates intellexerint, num Romanas, an Atticas, exposuerint; nec ponderis quantitatem demonstrarint Apud Romanos quidem, ut ex Galeni Libr. V. - καταγένη Cap 13 1 e & I 6 colligitur, pro mensurali libra Vas corneum orbiculatum, & concavum adhibebatur, v, rus in circuitu notatum lineis, quae uncias designarent, ac praesertim ad oleum metiendum; de quo Horatius tabr. II. Satis. Cuius odorem oles nequear perferre, Ilaebis Iste reporta, natalei, aliosve dierum

28쪽

ΤRACTATUS DE MENSURIS.

Resos alsami relebres, tarnu ipse bilibri

Caulum insistas ---- sed pro liquorum varietate di. versum erat pondus. Quod ad vinum quidem attinet, nulla erat apud Romanos de pondere ambiguitas, ita ut mensuralis&ponderatis libra minime differrent. Sext. Pomprius Festus, qui Senatu consultum Silianum resert in verbo Publiea pondera, ostendit amphoram aquae pedem quadratum undique continebat, ac propterea quadrantal etiam di cebatur, octoginta vini libras pondo habuisse; connum illius octavam partem libras decem, sextarium congii sextam partem uncias viginti, heminam uncias decem, quum pars dimidia esset sextarii. At non ita res apud Graecos explicata est, eaque de causa cotylae Robertus Cenalis uncias novem, Lucas autem Paetus uncias octo, drachmas duas, scrupulos duos attribuit: sic etiam Choenicem praeter pondus superius memoratum alii duas libras & semissem, alii tres libras, & quatuor uncias habuisse opinati sunt; quod postremum pondus Georgicum est, sive agricolarum, quorum mensurae ad urbanas proportionem habebant sesquialteram. CONGIUS Romanus, ut dictum est, decem librarum pondo suit: huic respondet sive Graecos, quod vocabulum Plinius Latine eongium vertit. Similiter in sex partes, aut sive sextarios dividebatur, ac duodecim cotylas Atticas capiebat, quae novem circiter libras essiciunt. Illius dimidia pars s=μιχῶς dicitur, nec raro

ab Hippocrate memoratur.

V Λ, Dimidia pars Romanae amphorae quadraginta libras pendebat: quamvis Sor, nus Ephesius scripserit integram amphoram continere, & cum Cado confuderit, dincente Rhod. ad Scribon. Alias inna erat vasculum, in quo veteres defunctorum

crematorum cineres asservarunt.

MODIUS. , aridorum mensura apud Romanos, ex Fannio & Volusio Metiano in .Libr. de Asse, sextarios sexdecim capiebat, & pondus habuit librarum viginti sex, &octo

unciarum.

AMPHORA, ἀριΦοράς, μετρητὴς, κεραριιον. Romana quidem pondus superius eXplicatum habuit: sed Attica gravior fuit, quum tres Romanas urnas contineret, ut Famnius assirmat: Attica praurea disenda est amphora nobis, Seu eadus; hane facter nodiae si adjeceris urnam,

habuit igitur pondus librarum centum & viginti . Latine cadus & metreta dicitur. Jm venal. Satyr. III. As bis ituum capiti ineutis, ille metreiam. Quum autem Graeci de amphora Italica loqui vellent, luτρναν tranκὰ, seu metreiam Batteam dicere solebant, ut loquitur Dioscorides in descriptione vini scillitici: MEDI-US, μέδιμ/ος, apud Graecos lait aridorum mensura, quae seX Romanos modios caperet, ut Georgius Agricola Libr. II. de mensuris Graecis, Budeus in Lit r. de Asse, aliique crediderunt ; quapropter centum & sexaginta libras pondo habuisse

videtur. sARTABA, Persica mensura apud Herosorum Libr. I. in usu etiamsuit apud

AEgyptios, ac certo definiri nequit. Alii enim tres modios, & tertiam partem trubuunt, uti Priscianus hoc versu: Nam ue tribus modiis expendituis artaba triplex.

alii modios quinque, alii septem, ac demum D. Hieronym. in Cap. 6. Isaiae viginti

modios eidem assignat. CULEUS, seu culleus, quo nomine Latini saccum ex corio vocitabant, maXima apud Romanos liquidorum mensura, teste Ρlinio Libr. XIV. & Prisciano in tractatu de Pond. & Mensuris, viginti Romanas amphoras capiebat; quibus mille &sexcentae librae ponderales respondent.

29쪽

ELISABETHAE CHRISTINAE AUG.

AULAE MEDICI

re et mm MAxius praefulget imagine s mirus Haec peries s animi pulchrior Hatitensia Tibi nosse licet doctrina, osterumque nitore, stuos e Tibi promit, fructibus ingesti. Hippocratem medica Mawarus ope 'vit,inm am renovata Iuo fore juverata nitet. Ab eois faedumque lium, resemque senectam, Atque omni purum labe sis Ura refert.

Nunc praecepta tener puris e finibus bausea, rum ope tuta diu vita, salusque viget. Artis Apollineae cui oribus utile donum Obiusti, N doni gratia digna mariet. Nam tant m MAKIo debent nec vera negabunt Quantum es Ionii fata novare patris.

BERNARDUS ANDREAS

30쪽

CANTICUM HEBRAICUM

BLASII CARYOPHILI IN LAUDEM STEPHANI MACRIL

SEARCH

MENU NAVIGATION