장음표시 사용
21쪽
18 VASORUM LYMPHATICORUM HISTORIA
premitatum inseriorum, quod plerumque in praegnantibus observatur, sed haec exempla nullius momenti apparebunt sit considerabimus hydropem oriri ab Obstructione glandularum, &a commessione, sim atonist Vasorum lymphaticorum, atque ad eam augendam concurrere etiam Oosse vasta sanguinea, quatenus ob Venarum compressionem dilatata ac turgida majorem humoris quantitatem ex poris emittunt. Cum Lo erus in cane cavam Inferiorem li-stasset ascites subsecuta est, de cum pariter in alio cane jugularibus laqueum iniecisset capitis hydrope correptum invenit. Sed ligatis venis non semper hydrops subsequitur, ut observavit etiam He sonus i) ac Swietentus a), nam cum Venis ligari possunt etiam lymphatica vasa quorum mos est eas amplecti. At etiamsi LoWero concedatur quandoque, ac praesertim cum cavae truncum ligavit, vasa lymphatica minime laqueo obstrinxisse, res tamen aliter explicari potest. Ligatis venis sanguis cohibetur, congeritur, Vasa dilatat ac distendit, & tunc per poros humores subtiliores majori quantitate eXsudant, atque hydrops sermatur. Oedema in praegnantibus lymphaticorum compressioni debetur. ' Nihil aeque probat albus chylus cum sanguine mixtus in venis mesentericis observatus, cum aliquando similis in phlebotomia ex brachii dc pedis venis educatur, dc serum sanguinis aliquando colore albo donetur. Johannes Hunterus 3) in suis experimentis chylum cum sanguine mixtum in venis meseraicis, cum chylifera chylo turgescerent, nullo modo conspexit, de sanguinem omnino similem aliarum venarum sanguini in eis invenit. Cum vero in portionibus intestinorum diversorum animalium lac dilutum indico color, tum, aquam calentem, ac moschi solutionem in aqua introduceret, aliquando venis sanguine vacuis, aliquando ligatis, vasa lymphatica, quae ab ea intestini portione oriebantur iisdem substantiis repleri, neque in venas aliquid transire conspexit. Cum autem lac in venas de arterias mesenterii injiceret nullo modo in intestina penetravit, di cum in intestinis
amylum dilutum indico coloratum contineretur, lac in venis contentum caeruleo colore neminimum quidem tingebatur. Haec experimenta eodem successu iteravi, sed aliquando ex venis in intestina substantiae subtiliores levi colore tincta ex poris exsudarunt. Nil vero certi statuere licet o structura placentae cum ibidem loci lymphatica non adhuc inventa sint, ), ac ipsi quoque non esse deneganda verosimilius videatur; quemadmodum eorum existentia, quae in avibus amphibiis dc piscibus, nec non in multis corporis humani partibus a Physiologis similiter negabatur, ab He sono in iisdem animalibus extra dubium posita est, & in hominum cerebro, pleura, peritoneo dc cute nostris observationibus
infra demonstrabitur sy). Ex dictis itaque uberius confirmatur omnes arterias in Venas terminari, neque solum humorum cujuscumque generis secretiones per arteriolarum poros, ut antea statueram, fieri, sed copiosius adhuc per venularum tunicas, quae tenuiores, porosioresque ac
magis dilatatae se exhibent; absorptionem vero ad aliud vasorum systema esse amandandam.
De vasorum omphaticorum origine . v Sellius cum vasa intestinorum lymphatica chylo repleta detexisset ex eorumdem cavo originem ducere, de hyrudinum instar chylum in intestinis contentum haurire, ut si
pra InnuImus, argumentatus est.
Deinde cum Rudbekius, & Bartholinus haec vasa in aliis partibus liquido pellucido repeta In en1llent, unde ortum ducerent inquiri coepit. Excogitavit Rudbekius ea vasa 63 L. hyδ p xxibu hum rem calore exsudantem exsugere, eumque ad vesiculam Chyli tran
i. . i. '.'ΦΦ'I- 7 RVxςm ' lingularum partium privata concoctione aquam separari, atque yFp-ὶCaS a cor reduci. Glissonius 8) copiosos halitus ex vasis sanguineis in partes diffusos,
In aliquibus observationibus , quas in secundinis institis membrana flamentosa seu eXterna quindam vasa pellucida via, quae lymphaticorum habitum mentiebantur, sed adhuc ea
iniicere mihi datum non stat s Halter ea negat I.c. p. Iss. 6 Nova exercitatio exhibens ductur hepaticos aquosos, is Vasa glandularum serosa Cap. VIII. 7 forum tymphaticorum historia nova Cap. VI. 3 De Impate edit. Londin. I 654. CV, 45.
22쪽
diffusos, & deinde ad distillationis modum in liquorem quendam colla tos, ac condensatos a lymphae ductibus absorberi arbitratus est. Guntherus Christophorus Schelamerus: i) credidit
haec Vasa ad cor referre serum sanguinis, qui extra vas eXit, dum sanguis ipsemet ab extre
mis arteriis in venarUm oscula transsit - Giso Q
Noo ueg sa) haec ait de tvmphaticorum origine: Iis reportem la IImpia dans lesvad eauxsareulas, ou dans os velas; U I en a dans totites Ies parties is cor' iis repompent la matrem Amphatioue qui sevacue par les arteres, on peut les nommer covisits obfrbovis. x pQ
loco. Io reDivent la I mphe subtile, qui se repand ser D sur face de tontes es parties, aniles differentes cavit es du corps, iis la reportem au sata. Hambergerus idem credidit; ait enim 3 ex omnis generis cavo humidum si dum vehente flve fit arteria, sive fas secernens, vel excretorium, vel aliis usibus destinatis vasa 6ND-Hanc doctrinam clarius expressit Fridericus Hoismann vi inquiens: Duplex est origo visiorum I mphaticorum; quaedam ex ipsis arteriis prodeunt, alia ex porosa, ct cellulosa partium sumstantia nocuntur. Et paulo post s): Lymphatica quae ex partium substantia oriuntur aquosam succi
nutritisse partem resorbent: ac revehunt ad .cor. Addit postmodum 6ὶ: Revehunt vero omnia θmphatica ex universo corpore lympham suam ad capsulam lumbarem, ct chylistium ductum, in quem se exonerant. Tandem haec subdit ): Ad facilitandum I mphae regressum vasa haec valvulis impructa sunt, ct quidem sigmoideis, numerosioribus, ct angustioribus, quae quidem lympham libere
transmittant, impediant tamen quomiππό regurgitet . . Attamen cum Anatomici injciendo arterias in cadaveribus iisdem substantus lymphatica vasa replevissent, ac aliquando lympham sanguinolentam in iis contineri observassent, & cum theoria Boerhaaviana invalesceret, omnes sere Physiologi lymphatica ex arteriis originem ducere crediderunt.
His adversati Hunterus & Monrous, priorum doctrinam novis rationibus subtilioribusque
Et primo cum observassent vasa lactea, seu chylisera intestinorum cum aliarum pamtium lymphaticis adamussim convenire, & cum probatum jam esset lactea ex intestinorum cavo originem ducere, etiam lymphatica ex diversis cavis provenire ex analogia deduxerunt. et 'Cum virus venereum & variolosum partes eXulcerent, & glandulae progimete a materia ex ulcere proveniente inflammentur, ac tumeant, ab his partibus oriri lymphatica 8) statuerunt. 3.' Cum iterando adversariorum experimenta observassent dumtaxat repleri lymphatica, tum K cum
i) De lymphae ortu, is vasorum lymphaticorum causis. ab Avatomis de PH me Cop. VIII. ed. fecund.
O) Medio. Ration. System. Lib. 1. Sin. a. Cap. 3. f. a. r) Ibid. f. II.
83 Hos Auctores in statuenda ab exteriori corporis am bitu veneret Gasmatis absorptione , ac introductione in humanum corpus per lymphaticorum systema , praecellarat Astructus multis practicis observationibus innixus, cujus praecipua loca huc referre maximδ opportunum eXistimamus . Itaque de Morbis Venar. Lib. II. GR. 3. Pag. Iaa. editionis Venetae anni 748. haec habet: se Denique traductione per vasa lymphatica , cum virulentae guttulae per poros partium in vasa lym-
,, phatica, quae cutem irrorant, insinuatae una cum circulante
,, lympha in proXimiores glandulas conglobatas, quo & ipsa ,, confluit, devehuntur, ubi vires exerunt . Sic concubitui, , impuro, ulcusculis cancrosis genitalium, aut gonorrhaeae,, parcius fluenti tumores glandularum inguinalium; sie v ,, nereis gingivarum, linguae, palati, aut saucium aphiis, ,, vel ulcusculis in lactantibus, aut in iis, qui basiis mores bum concepere, tumores glandularum maxillarium, & pari rotidum ; sic papillarum rhagadibus, scis uris , ulceribus ve- nereis in nutricibus tumores glandularum axillarium solent ,, supervenire , de evecta scilicet venerei parte a genitalibus in ,, inguinales, ab oris interioribus in parotides, vel maxillas, res, a mammarum papillis in axillares glandulas, juxtas, circulationis leges, quibus lympha Paret . ,,
. Deinde ibidem pag. 3o7. subjungit: ,, Potest autem
a Virus intromissum, cum lympha glandularum inguinalium is commisceri duplici via , longiore altera, & intricatiore .ri nimirum circulatione sanguinis; breviore altera , & magisse expedita, ope videlicet vasorum lymphaticorum, quae in ,, glandulas inguinales tendunt. Priorem quidem , ut qua ,, stioni praesenti resolvendae parum idoneam, rejicimus, quo- niam ea semel admissa, omnes universi corporis glandulae,, conglobatae, sive lymphaticae pari modo deberent assici , ac D inguinales, cum lympham ab eodem sanguine perindὰ hau- is rirent, quod tamen experientiae repugnat . Posteriorem ita is que solam in re praesenti admittendam esse censemus. Denique cibi in pag. 317.), ut alia praetermittam, Occasione qua causam inquirit ob quam bubones veneret enascuntur , sequentia affert: se Nempe gemina de causa, ut de ,, inguinalibus modo dictum est; I.ς Contagio venereo jam ,, antiquo, quod in lue venerea lympham inficit, & inspis sat, unde facilis ejusdem decubitus in has, illasve glan- dulas ubi primum frigus ex te, rnam, vel ictus , attritus, , , pressusve fortuitus idoneam dederint occasionem . u.o Con- tagio Venerest recens admissio, quod certis partibus exce- ptum in illas glandulas uita cum reduce lympha circulationeis traducitur . Sic nutrices, quae ab Alumno infici tur, b is bones saepius habent, vel in glandulis conglobatis mamma
se rum basi suppostis , quo primum , vel in glandulis axillamis ribus, qub postea confluit lympha, quae revehitur . pa- ,, pillis , in quas prima mali seminia insinuantur suctu . Sic
is alumni, qui a nutrice contaminantur; aut amasia, quae Ris Proco; procusve qui ab amasia columbando virus concipit,
is bubonibus obnoxii sunt in maxillaribus, vel jugularibu M glandulis, qub convehitur lympha, quae redit a buccis,s, lingua, gingivis, ac ore interno, in quae prima Pe0ς tr niis contaSit mi asmata , cum lacte , vel cum saliva Permi Sta .
23쪽
, o VASORUM LYMPHATICORUM HISTORIA
m materies iniecta, ruptis arteriis, in textum cellulosum exiisset, inde deduxerunt lympha tica ex eodem promanare, ac per rupturas posse eXplicari ipsamet adversariorum experimen ta . Ρostea vero Hunterus si) in cellulosis textu hanc vasorum lymphaticorum repletionem oriri ex eorum ruptura, uti supra innuimus, existimavit. Quam rem deinceps Hewsenus etiam sa) confirmavit. Idem Hewsonus 3) insuper Observavit humorem, qui diversas cautitates lubricas reddit in bobus, canibus, cuniculis, & anseribus cocleari earum superficiem radendo collectum , aeri expositum concrescere, gelari pariter lympham ex lymphaticis resectis collectam non minus ac de sanguinis lympha innotuerit. Hinc lymphatica ex cavis ortum ducere pronunciavit. Sed haec singula CX conjecturis tantummodo deprompta multum adhuc absunt, ut lymphaticorum originis demonstrationem constituant. Ad solidiora itaque
progrediamur. Cum superius demonstratum sit omnes arterias cum Venis continuari, atque ex poris inorganicis arteriarum, ac venarum perennes fieri exsudationes, Venarumque oscula inhalantia in corpore animali non reperiri, his positis, humor in diversas caveas effusus animal obrueret, nisi pateret Via, per quam ex iiS CaVeis abriperetur. Porro cum aliud vasorum systema, quod hoc officium peragere Valeat non cognoscatur, ex iisdem cavitatibus vasa lymphatica originem ducere ratio suadet, & sequentibus observationibus, & experimen
In pluribus hydropicorum cadaveribus observavi humorem, qui in diversis cavitatibus Colligitur, continuo variare tam colore, quam denssitate; nunc rum colore, nunc luteo plus, aut minus pallente tingebatur, nunc particulis concrescibilibus plus, aut minus abundabat. Insuper cum lymphatica, quae ex iisdem cavitatibus proveniebant, rimatus essem , dilatata inveni, & humore plena, qui colore, densitate, caeterisque adjunctis idem penitus visus est, ac qui in cavitatibus continebatur. Pariter cum in Hydropicis vasa lymphatica mercurio replerem, saepe glandulas ita obstructas inveni, ut liquor magna vi impulsus, potius Vasa rumperet, quam per glandulas transiret. Hinc obiter inferre possumus quomodo una hydropis species progignatur. Cum ob glandularum obstructionem humor in lymphatica regurgitet, ea repleat, & dilatet; cum obstructionis vi continuo eorum oscula a cavis hauriant, nec tantumdem tunc valeant exonerare;
cumque demum vasa sangninea per poros continuo exsudent, liquidum stagnare incipit paulatim cavitates replet, ac dilatat, & ea nascitur hydropis species, quae glandularum obstructioni debetur. Alias in hydropicis, mercurio replendo lymphatica, hoc dumtaxat animadverti ea in truncis, & glandulis ob auctam diametri amplitudinem latius protendi, valvulasque in trun- Cis majoribus regressum mercurio non impedire; unde altera fluit species hydropis, scilicet a dilatatis lymphaticis. Dubitari autem potest, an principium hydropis determinaverit obstructio glandularum,& hinc orta lymphaticorum dilatario; postea vero, glandulis reseratis, adhuc tamen hydrops perstiterit, quia violenta illa, ac diuturnior lymphaticorum distractio vim contractilem tunicarum nimis debilitaverit, easque ideo impotes reddiderit tum humori jam excepto in masialam sanguinis reducendo, tum in circulum referendis novis assiuXibus a sanguine jugiter ad-VQΠ1entibus, tunc vero adhuc copiosius ob majorem dilatationem, quam in hydropicis Da
xhbVβ λpiri quoque sanguinea vasa pati observavi.
m pueri r . annorum cadavere rupto intestino duodeno, abdominis cavitas materia la-hbi, qVR 'xςxi' irrepserat quoque in lymphatica superficialia, quotquot perti
iam ad viscera, quae in eadem continentur: irrepistat,
sturie 'dum' hohis: -- hq - ''gRiRςiΤ CX Vulnere ruptis cum thoracis cavitatem san- , - ζm sanguine, repleri observari simili modo vasa lympi, Mi , quid
24쪽
percurrunt eXtimam pulmonum tunicam, convexam diaphragmatis superficiem, & spatia intercostalia. Rupta vena splenica cum sanguis abdominis cavitatem occuparet, Vasa lymphatica superficialia hepatis, & intestinorum eodem turgebant. Ex lapsu ruptis sanguineis vasis in abdominis cavitatem sanguis exierat, & similiter Vasa lymphatica, quae per superficiem viscerum, & cavitatis decurrunt, repleverat. In omnibus memoratis casibus singulae lymphaticorum ramificationes, & trunci ad glandulas usque sanguine non modo replebantur, sed turgebant; in aliquibus verti etiam ea Vasa sanguine similiter turgebant, quae ab ipsis glandulis profecta ad alias, atque alias progrediebantur usque ad ductum thoracicum. Sanguis inter musculos intercos ales, & subter pleuram in cellulosum textum effusus spatiorum intercostalium lymphatica eadem ratione repleVit, & aliquandb usque ad ductum thoracicum. Cum sanguis in suggillatione panniculum adiposum, ac cellulosum textum occuparet, eodem sanguine Vasa lymphatica, quae eX his partibus oriebantur, repleta pariter inveni; cum inter musculos stagnaret, vasa ex iis prodeuntia sanguine similiter repleri ob
In ictericorum cadaveribus cum bilis ductu coledocho obstructo intra poros biliarios detineretur, lymphatica hepatis tam stiperficialia, quam profunda bilem amaram , & coloratam continebant. In his cadaveribus aliarum partium lymphatica humore pellucido, luteo colore tincto replebantur, qua de causa in ictericis lymphatica facilius conspiciuntur. Ex dictis patet, obstructo coledocho, ac bile in poris biliariis, & cellulis stagnante, hanc ex iisdem locisa lymphae ductibus absorberi. Horum ope in massam sanguinis adlata colore luteo sanguinis
serum tingit, a quo ex Vasorum sanguineorum poris eXsudante omnes corporis humani partes, atque humores similiter inquinantur, & Cum Vasa lymphatica ubique adsint, substantias luteo colore insectas resorbere debent, & elaboratas in massam sanguinis reducere. Hinc color partium, nisi liber bili exitus detur, continuo saturatior evadit. Obiter vero adnota
mus vasa lymphatica hepatis semper lympham leViter luteam exhibere, quemadmodum Fallopius semel observavit; intensius autem navescere eundem humorem, hepate obstructo, pluries vidi. Quoties in partibus inflammatione affectis globulos sanguineos in celluloso textu extra vas deprehendi, toties me ipso observante intra lymphatica ex his partibus derivantia lympha rubra, & densior continebatur, & glandulae, quo ea ferebantur Vasa, prae aliarum partium glandulis intensius rubebant. Siquando autem in partibus inflammatis eXtra vas globulos sanguineos non inveni, tunc serum non deerat densius levi colore luteo tinctum, a quo& vasa lymphatica replebantur . Adultorum pulmones hic & illic copiosissimis maculis obscuris consperguntur, quae spatia occupant inter lobos, & inter cellulas posita; glandulae, ad quas tendunt eorumdem pulmonum lymphatica, eodem quoque tinguntur colore. Hinc facile eruitur, Vasa lymphatica ex dictis spatiis originem ducere, & ex iis materiem glandulas colorantem exsugere. In puerorum, & quorumdam brutorum pulmonibus hae maculae non apparent, & glandulae sunt rubrae ut aliis in partibus.
Splen saepe colorem perobscurum habet ; glandulae , quo adeunt lymphatica splenis
Vasa, eodem colore inficiuntur. Hepar multum colore variat, nunc plus, nunc minus obscuro
donatur; qualis hepatis color, talis, ut plurimum, glandularum, per quas lymphatica eiusdem
In cadaveribus hominum morte repentina peremptorum, in quibus pinguedo abundabat, observavi in glandulis colorem subcinereum, ac in lymphaticis substantiam oleo am aliis partibus mixtam . Generatim glandularum color colori partium respondet. In hominis cadavere veneno perempti, aer pectoris abdominisque cavitates, ac totum cellulosum textum occupabat, eodemque harum partium lymphatica intumuerant; idipsum mih1 videre contigit in aliquibus intestinorum inflammatione e medio sublatis Hae observat1ones ni fallor lymphaticorum originem ex diversis cavitatibus, & viscerum superficie sa-xλS In tuto ponunt, quam tamen adhuc clarius evincunt, quae sequuntur, experimenta.
In thoracis, & abdominis cavitates per foramen aquam temperate calentem diversimode colo L ratam
25쪽
,, VASORUM LYMPHATICORUM HISTORIA
eatam in multis cadaveribus injeci, eas Vero penitus non repleV1, ne nimia copia partes distraheret. Aqua sibi concolor manens, licet aliquanto dilutior facta, In cavatatum, & viscea
rum superficialia lymphatica penetravit, & grandiusculos maximosque ramos usque ad glaim dulas ita implevit, ut plus minusve in singulis conspicuam se dederit si).
Hoc eXperimentorum genus non semper ex Volo succedit; itaque iterandum est quoad exitum sortiatur. Cum aquam calentem coloratam in Viscerum, & glandularum conglome ratarum ductus excretorios injecissem, aqua eundem colorem servans in vasa earum lymphatica profunda irrepsit, viscera, & glandulae intumuerant, aquam levi colore tinctam exsud bant, eamque lymphatica per superficiem decurrentia hauriebant. Eamdem injectionem tum in arteriis tum in Venis eXequutus, similiter observavi viscera paulatim turgere, & aquam leviter coloratam exsudare, qua lymphatica superficialia,& profunda replebantur. Idipsum contigit injiciendo pulmonum bronchia. Sanguineis aliarum partium vasis aqua calida similiter colorata injectis, partes ut in hydrope intumuerunt; aqua vix colorata cellulosum textum introivit, ac vasa lymphatica implevit. Cum hepar, pulmones, aliaque viscera in aquam sanguine tinctam immergerem, vasa horum viscerum lymphatica eam me inspectante sorbebant. Gluten aqua solutum, & cinnabari coloratum in arterias injectum, ut supra innuimus, per venas redit, & interea vascula minora sanguinea adeo subtiliter replentur, ut omnia viscera materiae injectae colorem induant. Illud autem ab exilissimorum vasorum repletione essici, cum oculus nudus non percipiat, micros copio detegitur. Injectionis tempore partes tument, & humorem absque colore eYsudant, quem vasa lymphatica hauriunt, eodemque replentur. Hunc esse gluten absque colore, quod ex tunicarum poris exsudat, probat crusta, quae post refrigerationem harum superficiem obducit, probat quoque ipsum gluten, quod glaciatum lymphatica replet, prout apparet cum in ea mercurius injicitur, qui aliquando per vasa non transit, nisi aqua calente gluten denuo liquidum reddatur. Cum ex hucusque allatis experimentis, & observationibus constet, materiam in cavitates immissam ramulos primum, & retia penitius repleVisse, dein quandoque in ramos etiam,& truncos usque ad glandulas sibi viam parasse , extra omnem dubitationis aleam ponen
dum est eam non ex ruptura, sed potius ex ostiolis ad superficies hiantibus in lymphatica immigrasse. Jure itaque demonstratum assero lymphatica ab omnibus cavitatibus, & superficiebus internis ortum nancisci. Ab extima vero totius corporis superficie similiter lympha
Omnes Physiologi conveniunt, substantias superficiei externae applicatas in massam san
guinis introire. Cum superius demonstratum sit arterias Venis esse continuas, & in corporis superficie venas inhalantes non inveniri, neque alia vasa ad hoc ossicium detecta sint superest ut dicamus lymphatica pari modo ab externa corporis superficie diversas substantias ei applicatas haurire; sed quod ratione evincitur sequentes confirmant observationes& experimenta.
Venenum venereum ex superficie corporis in internum introduci omnibus notum; hoc per vasa lymphatica fieri ex eo apparet, quod glandulae, quo tendunt Vasa lymphatica partium affectarum, primae ut plurimum sint, quae plus minusve tumore, & inflammatione cor
In gonorrhaea, & sinplici leucorrhaea aliquem observavi inguinalium glandularum tumorem, etiamsi partes externae nihil exulcerationis subiissent. Cum eXternae corporis super
Ut aquam calentem dolore assicerem atramenrci 'iVxφh'r PVς Q um , O iuVenum cadavera adhibebam Eo quod in senum cadaveribus non tam facilδ rori osti '
eam immissa optimε repleta conspiciuntur cum area Rem A
substernatur . Ea , quae per pleurae , ct pulmonis stiri ες-; ''Rςdunt, facilἡ quoque visui se ometiri . pς 5ςkζm in-In abdomine hepatis superficialia , ct aliqui eorum trunei liquore colorato repleti, ligamentis luci expositis , In conspectum
veniunt. Splenis, peritonei, ventriculi, & intestinorum lymphatica iniectam materiam similiter excipiebant. Portio intestini penes me est, in cuius externa superficie videndas se praebent maculae nigrae, sub quibus oculo nudo Vasa lymphatica conspiciuntur, quae in unum conveniunt ac truncum formant. Hic, atro eodem adscito colore, inter me- senterii laminas decurrens ad glandulam lymphaticam in me- senterio sitam appellit . Microi copii ope has maculas nihil aliud esse comperi quam congeriem vasorum lymphati eorum, quae indidem oriuntur, & materiam coloratam in dictas cavitates iniectam adhuc ostentant.
26쪽
ficiei virus applicatur, seu venereum, seu variolosum, primae ut plurimum tument glandu-Iae ubi lymphatica, quae ex partibus affectis proveniunt, terminantur. Pestis tempore in glandulis inguinum, axillarum, capitis, & colli oriuntur, ut notum est, bubones, qui dicuntur pestilentiales. Porrti in his glandulis terminantur lymphatica ex Omni corporis superficie prodeuntia, prout meis in tabulis conspici potest. Ubi vesicatoria artubus inferioribus, vel superioribus applicabantur, glandulas inguinales, & axillares observavi leviter tumere, & audivi id fieri non sine dolore. In hominum cadaveribus, quibus vescatoria applicata fuerant, replendo ejusdem partis lymphatica mercurio, glandulas, in quas desinebant, obstructas inveni. Si unguentum ex axungia suilla, ct sublimato corrosivo juxta Clarissi. Cirilli i) methodum consectum plantae pedis applicetur, inguinales glandulae a venereo viro obstructae detumescunt, quod probat lymphatica plantae pedis uΠguentum haurire, atque hinc ad glandulas inguinales transferre, ubi eadem lymphatica cum iis qui ex pene procedunt conjunguntur, Ut meae tabulae docent.
Cum per horas pedes aqua mersos detinerem, aliquando in meipso observavi glandulas inguinales cum aliquo dolore tumescere, ac eX glande penis humorem exsudare; deinde capitis fluxione corripiebar, atque humor salsus & acer ex cavo narium fluebat, cujus phaenomeni explicationem sequenti modo conjeci. Cum pedum lymphatica insolita humoriqCOpia obrueret, eoque glandulae turgescerent, hinc lymphatica penis, quae in glandulas inguinales comunem habent cum primis sui fluidi exitum, eodem dissicilius se exonerabant. Vasa sanguinea eamdem humoris quantitatem deponere pergebant; hunc vero avehere totum non poterant vasa lymphatica, utpote quae proprium fluidum ferebant motu retard to; itaque ex penis glande humor reliquus extillabat. Similiter cum ex abundanti lymphaticorum ad pedes pertinentium absorptione magna fluidi vis ductum thoracicum distenderet, minime fieri poterat quin ex hoc pituitariete lymphaticis sinistri lateris impedimentum occurreret. Quapropter humor in narium caVitates a Vasis sanguineis effusus, neque a lymphaticis copiose satis absorptus in tenuis coryzae formam effluebat. Idem mihi contingere e pertus sum cum aer humidus in pedes aut brachia velocius incurreret. Itaque satis superque demonstratum existimo substantias a superficie externa lymphatticorum actione ac ministerio in corpus introduci. Colligitur ergo lymphaticorum systema ab omnibus corporis cavitatibus & superficiebus tum internis tum eXternis originem ducere, atque ipsi prorsus absorbendi officium
fuisse demandatum. Hauriet igitur a quibusvis solidorum interstitiis, & superficiebus quod
nutritioni superest, ab excretoriorum ductuum ac cellularum cavitatibus quod secretioni, hauriet ex magnis corporis caveis humores ex vasibus cujuscumque generis extillantes, e vasis ac receptaculis subtiliorem humorum contentorum materiem, ab externa demum corporis superficie, singulisque cum aere comunicantibus caveis quidquid a corpore eXhalans, vel cum aere commixtum sibi obtruditur. Ex his elementis admodum heterogeneis in ramorum truncorumque concursu, & in
glandulis sibi mutuo occurrentibus lympha elaboratur, atque perficitur, quemadmodum infra fusius clariusque apparebit.
27쪽
,4 VASORUM LYMPHATICORUM HISTORIA
De Idimphaticis in genere. Sinculi, quibus a diversis corporis partibus lymphatica emergunt, adeo subtiles sunt, ut nudo 'oculo conspici nequeant. Hi suis ostiolis consertim adhaerentibus partium superficies occupant, & attractionis vi tubis capillaribus insita quidquid sibi occurrit hauriunt, nisi
irritamenta valida nimis ita hiatus constrinxerint, ut claudantur. Ipsimet surculi in struem quodammodo congesti, simul convenientes sermant ramulos, qui frequentissima anastomossimutuaque implicatione subtilissimum texunt rete. Ex primis iisdem surculis, eorumque reticulata fabrica peritonaeum, pleuram, membranam internam intestinorum, ac ductuum e cretoriorum sermari sequentibus demonstratur experimentis & observationibus. In cadavere pueri brevi morbo perempti gluten cinnabari coloratum immitte primo in arterias hepaticas, ac deinde in venam portam. Injectis arteriis intueri poteris sanguineorum vasorum trunculos, qui ex interna hepatis substantia in superficiem exeunt, ac per eam tortuose decurrentes in alios, atque alios ramulos continuo decrescentes dividuntur. Si horum ductum sequaris, videbis insuper quam Vario modo implicati ac convoluti superficiem peritonaei hepati obversam vestiant, ac a peritonaeo induti promineant extra ejus superficiem, quae cavitatem respicit. Ad hoc rete sermandum concurrunt quoque alii trunculi, qui a mammaria interna, intercostalibus, ac phrenicis procedunt , & inter peritonaei plicas super hepar producuntur, ac praedictis conjunguntur. Tunc hepar tumet, ac humor e sudat: sed maximopere tumet tum cum vena porta injicitur; quia scilicet hujus venae r mificationes circum cellulas ac poros biliarios serpunt, ac acervatim positae eorum cavitates
occupant. Quod exsudat est gluten sine colore, quo paullo post vasa lymphatica superfici lia & profunda implentur. His peractis cum partes sunt refrigeratae in vas lymphaticum vulnus inflige , ac tubuli vitrei ope, cujus descriptionem, ac utendi methodum tradam inferius, mercurium injice. Gluten in vasis superficialibus densatum aqua calente denuo liquidum redde, sed cave ne simul liquescat gluten in profundis contentum, nam tunc superficialia aegrius implerentur ob
eorum cum profundis comunicationes.
Hydrargyrus hac industria primum summa celeritate truncum, ac ejusdem divisiones, nulla tunc se offerente laterali ipsius ramificatione, usque ad glandulas pervadet; postea in glandulis obstaculum offendens ad replendos ramos deflectet. Spatula per truncos ac ramos mercurium retropelle. Hac pressione primo rami implebuntur profundiores, qui tortuoso cursu rete texunt, ac cum praedictis vasis sanguineis implicantur, deinde pressione non intermissa alii ramuli exiliores in conspectum prodibunt, qui subtilius rete efficiunt. Hoc rete turgefactum ita induet aliud rete inferius, ramos & truncos, atque ipsa vasa sanguinea, ut videri amplius non possint nisi eorum vestigia elevationibus indicata, eaque in parte hepar argentea lamina tectum appareat. Tandem alii ramuli adhuc subtiliores ex hoc rete proficiscuntur , qui coheer ati horum vasorum ultima stamina constituunt, atque ex his exilissimae mercurii guttuae In superliciem exibunt, ut acuta lente: conspicies. Ex hac injectione non solum replentur rami, qui ad truncum, in quem mercurium injiciebas, spectant, sed etiam alii, qui ad aliosten uni trunCOS. EX uno itaque omnes superficiales, & profundi injici possent, nisi a ruptur1S Impeuiretur. n hiS retubus per minimos ramulos omnia lymphatica conjunguntur, num
'M Vςy0 p I RQ. OreS ac truncos qui inde emergunt. Hoc in viscere Optime Oste , VO Q. Oc Vasorum systema a minimis vaseulis usque ad maxima progrediatur . . .. by Ra peritonaei adimatur ea conspicitur ex integro consecta lum- animadvertitur flamenta, quae eamdem conjungunt, iri ;hob;- ' ' ' ' Τμd ς ῆς quam Vascula lymphatica, quae ad profundiora tendunt.
28쪽
tem solis lymphaticis confici, & plurimis trunculis cum subjectae membranae lymphaticis
grandiusculis conjungi. Peritonaeum eodem modo conflari probant etiam humoreS colorati, qui in variis morbis abdominis cavitatem replent, ac injectiones coloratae in eamdem Introductae. Sicuti vero per varias peritonaei plicas hepar, splen, ac ventriculus diaphragmata, intestina lumborum vertebris ac ossi sacro, vesica atque uterus pelvi alligantur, ac praeterea eaedem plicae ad viscera sibi respondentia perductae externam eorum membranam estormant, hinc eruitur membranam externam etiam in aliis visceribus intra abdominis cavitatem contentis a lymphaticis constitui . . . Ex iisdem vasculis pleuram confici ostendit mercurius in ea Vasa injectus, quae per superficiem diaphragmatis convexam excurrunt: nam spatula retropulsus aliquando, licet raro, in ramulos subtiliores transit, ει pleuram eodem modo, quo de peritonaeo eVicimus, lymphaticis conflari detegit. Idem ostendunt injectiones coloratae ac humores, qui inveniuntur 1nthoracis cavitate vario colore imbuti.
Membrana intestinorum interna simili modo conflatur, id quod in haedis lacte pastis
in puero, & in homine, quorum lymphatica chylo turgebant, microscopio observavi. Idem dicendum de membranis, quae tegunt villos ac solliculos intestinorum, cum aliud non sint quam ipsius membranae internae processus eminentias, productiones, ac caVitates membranae subter positae convestientes. Idem probant injectiones coloratae, quae post repleta vasa sangui nea in intestina immissae lymphatica detegunt. Gluten sine colore a vasis sanguineis eodem repletis exsudans ac in lymphatica introductum, nec non injectiones coloratae in ductus eu cretorios, atque solliculos immissae in aperto ponunt membranam eorumdem intimam simili lymphaticorum textu coagmentari. Analogiae argumento haec eadem fabrica extendi potest ad caeteras membranas vasorum sanguineorum expertes, cum microscopio inspectae eadem elementa in se monstrent, quae peritonaeum. Valet pariter analogia quoad cuticulam & pilos .
Rami, qui ex praedictis retibus proficiscuntur, simul conjuncti truncos estormant. Hi saepe in alios dividuntur truncos ac tortuoso cursu ad glandulas procedunt In artubus unus truncus injectus aliquando etiam in duodeviginti ac plures dividitur antequam ad glandulas inguinales, & axillares veniat. Hae divisiones identidem inter se & cum aliis comunicant ac tandem circum glandulas ut plurimum in fasciculum ramorum dispertiuntur, qui denuo ac denuo divisi glandulas amplectuntur, earum internam substantiam pervadunt, ac visui se subducunt. Aliqui prope sitas praetereunt ut ad alias ferantur remotiores. Lymphatica perpetuo per glandulas
transeunt antequam veniant ad truncos majores, qui in Venas se eXonerant, ac pene omnibus commune est glandulas plures pervadere. HeWsonus i), contra receptam opinionem quod numquam lymphatica a partibus ad suum in sanguineis vasibus terminum insalutatis glandulis perducantur, gloriatur, se injectionis ope detexisse lymphatica, quae ab inguine intactis glandulis ad collum usque perveniunt, in abdominis cavitate, quae glandulas vitant; quod ipsum praedicat de aliquibus lacteis. Huic opinioni robur accedere sibi suadet ex eo quod marasmus non semper glandularum mesentericarUm obstructionem sequatur, quam praecavet portio chyli ad ductum thoracicum a Vasis, quae per glandulas non transeunt, advecta,& quod similiter obstructis aliarum partium glandulis inde hydrops ineluctabiliter non enascatur. G. Blasius a), Nuhius 3), ac alii in brutis lymphatica se vidisse affirmant, quae inductum thoracicum desinebant quin glandulas uspiam attigissent. Mihi in numerosis injectionibus, quas in omnibus humani corporis partibus institui, ne unum quidem lymphaticum invenire datum fuit, quod Vel in ductum thoracicum vel immediate in venas se immitteret, nec prius aliquas ex glandulis pervasisset. Ab inguinibus ductum thoracicum centies replevi, numquam tamen vel unicum lymphaticum vas detegere potui quod illinc eo perveniret, quin plures glandularum ordines salutasset. In cane, asino, & ove ea lymphatica, quae injeci, glandulas pervadebant antequam in venas terminarentur. In his animalibus, ac praesertim in cane minus numerosae conspiciuntur. Quoad hydropem, ac marasmum, non semper comites obstructionis glandularum, ani-N mad-
29쪽
16 VASORUM LYMPHATICORUM HI ORIA
madvertendum velim prim lymphaticorum stamina ac stimulos in retia componi, per quae mutua instituitur communicatio, unde rami emergunt, qui In hoS vel es os truncos dive ut esurimum glandulas subeuntes se immittunt. Hinc planum fit quom0do lymphaticarimnia ex quaViS corporis parte prodeuntia mutuam sibi opem ferant, & quomodo trunco-ruin qui ad obstructas glandulas tendunt, vi S supplere possint alii, qui seruntur ad pervias. His ἰ itur observationibus certum ratumque sit lymphatica constanti naturae ordine priusquam in sanguinea se exonerent glandulas permeare, neque facile dixerim quid Hewsono imposuerit nisi forte arbitremur in cadaver incidisse, quod ab universali hac lege recederet.' In ipsa porro glandularum substantia lymphaticorum trunci, qui ex partibus procedunt, in ramulos surculosque continub exiliores dirempti visui se subducunt. Ex iisdem glandulis novi emergunt ramuli, atque iterum iterumque conjuncti alios formant tiuncos, qu1 dum ad alias tendunt glandulas ut plurimum multimodis dividuntur, & rursus in unum coeunt. Cum autem divisiones hujusmodi plures admodum sunt, ac inter se vario modo comunicant, & implicantur, tunc plexibus originem praebent. Hi plexus quandoque supra ipsas glandulas locantur. Trunci qui formant plegus saepe conjunguntur aC truncos majores edunt antequam in glandulas rursus divisi se demergant, quod semper evenit iis lymphaticorum plexibus, qui ex ultimis glandulis procedunt, antequam se immittant in ductum thoracicum, vel in alios truncos, qui in venis jugularibus & subclaviis inseruntur. Vasa lymphatica duabus tenuissimis tunicis efformantur, in quibus nullas fibras conspicere potui etiamsi oculo acutissimis lentibus instructo meas observationes instituerem. Observavi in partibus subtili injectione paratis tunicam eorumdem eXternam scatere innumeris cellulis oleosam substantiam continentibus. Vasa sanguinea, quae trunculis grandiusculis lymphaticorum cursum sequebantur, cellulas totumque lymphaticolum ambitum complectebantur subtili rete. In membrana vero interna nil aliud conspeXi praeter eadem elementa, quae in membranis, quas lymphatica componunt, visui se offerunt. Has observationes pluries institui eodem successu etiam in ductu thoracico non hominis solum, sed etiam bovis, ac quorumdam aliorum brutorum. Nukius si) fibras pinxit ac globulos, qui ad cellulas pinguedinis referri possunt. In horum canalium interna superficie, membrana, quae hanc induit, frequenter plicatur ac processus falcatos format, qui appellantur valvulae. Membrana igitur in semicirculum ex superficie in cavitatem se producit, deinde in se ipsam reflexa ad locum a quo exierat revertitur. Sic oritur in lymphatici cavitate valvula figurae semilunaris cujus extremitas arcuata internae superficiei canalis adhaerescit, alia vero in cavitate fluctuat. Inter membranae internae duplicaturam valvulas efformantem stamina membranae eXternae cum aliquibus cellulis pinguedinis, vasisque sanguineis producuntur. Fibras arcuatas, quas Nukius a) pictas dedit, conspicere non potui. Cujusvis valvulae cornua & sinus ductum thoracicum ac alios truncos majores respiciunt. Valvulas semper geminas, ut scilicet integram vasis cavitatem intercludant, numquam vero vel unicam vel plures inveni. Dum humor qui haec vasta pervadit versus cor progreditur conveXitatem urget valvularum, quae internae Vasorum superficiei applicantur, atque eidem humori facilem transitum concedunt. Dum autem humor refluere conatur sinus valvularum distendit & margines fluctuantes ad se mutuo accedunt & conjunguntur ac fiutico regressum 1mpediunt. Quoties idem humor validius refluere nititur parietes vasorum di- cuc1r, ubi sinubus valvularum respondent, ibidemque assurgunt binae eminentiae, quae cor Ver-US 1eniim gracilescunt, donec vas ad suam diametrum redigatur: in opposta Vero parte li-
cemque m loco, quo Valvulae ad cornuum apicem concurrunt.
& ;h 1 .h. ἡ ρ'' in f p μδ 'Rx minus numerosae ubique reperiuntur, etiam in pulmone esse contendat lymph xica pulmonum cilindrica, & absque valvuli,
p-e ii observationes ac icones excitet. 6ὶ Generatim inter olandulas Rac Icones excitet. 6ὶ Generatim inter glandulas &
30쪽
in artubus consertiores, ac fluido relabenti magis resistentes inveniuntur. In hepate principio resistunt, sed postea pressioni cedunt, & minima etiam stamina injectione replentur. Inductu thoracico ac praesertim circa canalis medietatem magis invicem distant. In loco quo trunci in alios influunt saepe valvula simplex invenitur. Rudbekius i) & Bartholinus Σ) has valvulas detexerunt, eorumque usum Videntur non penitus ignorasse: sed Rudbekius eas primus icone expressit. Plurimum quoque SWam- merdamio 3 debemus, qui eas accuratius investigavit, a quo Gerardus Blasius icones ha
buit, quas Vestingiano Syntagmati adjecit ). Demum Ruysichius s) easdem haud parum
illustravit atque in earum delineatione caeteros superaVit. Quoad lymphaticorum diametrum tape evenit ut truncus ab eorum insertione in venas remotior majorem se praebeat ac Cum proXimior fictUS aliOS truncoS ac ramos receperit, qua in re lymphatica a sanguineorum more longe discrepant. Aliquando observavi truncum, qui a glandulis poplitis procedebat, diametro superasse ipsum ductum thoracicum ubi per mediam thoracis caveam excurrit. Horum Vasiorum diameter circa valvulas aliquibus in locis, ac praesertim in lymphaticis profundis, quae sanguineis vasis se comites adjungunt, nec non prope originem ductus thoracici, ac in pulmonum superficie eo usque augetur, ut dilatatio inde orta Varicis, quae in venis sanguineis locum habet, speciem praeseserat. Haec varicisormis expansio frequenter, ne ipsis quidem puerorum cadaveribus eXceptis , conformatur in bullam sphaericam vel sphaeroideam plus aut minus oblongatam, ad cujus polos
Vas, ultra citraque latius, admodum eXtenuatur.
Vasa lymphatica e praedictis tunicis efformata in viventi corpore, ac aliquando in demortuis humore plena conspectui se offerunt, sed vacua evanescunt. In his tunicis vis inest, qua humoris cursus promovetur, ac vasa in animalibus viventibus sub oculo exinaniuntur ac coarctantur, prout adnotarunt Joh. Nicolaus Pectilinus 6), & in ductu thoracico Carolus
lympham chylo in vasis lacteis successisse viderunt. Hallerus si a) animadvertit vasorum lymphaticorum naturam valde contractilem esse, & irritabilem vasorum rubrorum vim multimodis superare; neque solum ad olei vitrioli tactum contrahi ac celerrime exinaniri observavit, sed etiam in animalibus, quibus plena fuerant, aut chylo, aut lympha, aut absorpto caeruleo liquore sub ipsis intentis oculis, ut ait, ea sive lymphatica sive lactea evanescere. Contendit autem ipsamet inconspicua seri minime potuisse, nisi prius liquorem e pulerint, quo repleta visui subjiciebantur. Hanc eXpultricem vim ad irritabilitatem refert. Cum aquam calentem seu imbutam colore seu destitutam in vasa sanguinea injecissem post 4 o. '' a morte horam vasa lymphatica humore exsudato repleri ac turgescere deprehendi, ac deinde, liquido ultra propulso, paulatim exinaniri atque evanescere, idque toties alternari quoties eodem artificio lymphatica denuo turgida redderem, postquam detumuerunt. Porro haec vascula mercurio distenta ac in spiritu vini asservata post: aliquos annos per
vulnusculum ut mercurio deplerentur Curavi. Dum mercurius emuebat vasa paulatim coa stabantur, ita ut parietes ad se mutuo accederent; idque seque constanter accidebat cum aliis
substantiis repleta fuerant. In demortuis pariter injectiones coloratas in lymphaticalintroduci ac usque ad glandulas provehi ex iis quae de lymphaticorum origine , experimentis facem praeferentibus, supra in medium adduximus aperte elucet. Itaque Vis hujusmodi, qua lymphaticorum humor propellitur, non solum in cadaveribus post multas a morte horas jamque frigefactis perdurat, sed & per annos servatur, quae tanta activitatis diuturnitas, num cum irritabilitate conveniat Hallerus dijudicet. Ipse namque longo eXperimentorum agmine statuit, ultra vitam paucis horis aut certe diebus produci, abesse a ficcata parte animali, ct a musculo,
Cum praeterea nihil in lymphaticorum tunicis assequi potuerim, quod ad fibrarum muscularium genus esset referendum, in quo tamen irritabilitas residere tantum potest, ac lym