Vasorum lymphaticorum corporis humani historia et ichnographia auctore Paulo Mascagni in regio senarum lyceo publico anatomes professore

발행: 1787년

분량: 215페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

VASORUM LYMPHATICORUM HISTORIA

Muntes inter liσamentum sinistrum, & sus*Qnsorium sedent. Horum aliqui in unum, aut duos . truncos redacti diaphragma perserant, ut ad glandulas circum CZVam locatas cum iis, qui ad tertiam seriem lobi dextri pertinent, uniantur; dum alii in ipse abdomine ad latus inaternum oesophagi circumducti, cum aliquibus hepatis profundis copulantur, & cum iis. dem stlandulas inter lobulum Spigelii, & curvaturam minorem Ventriculi positas trajiciant, suumque ut innuimus perficiant iter usque in ductum thoracicum. Superficiei concavae lymphatica in duas classes dividi possunt; nimirum in ea, quae lobum dextrum, & in ea, quae sinistrum Occupant. Lobi dexteri lymphatica triplici ipsorum serie constant. Prima occupat dexteram ejus regionem citra cystiselleam. Trunci autem cystiselleae proximi cum nonnullis superficiei co

veXae conjunguntur, ac dein cum profundis uniuntur, qui cum vena porta hic loci ex hepate emergunt; reliqui vero super cavam transeunt, atque Vel aliquas petunt glandulas, quae cavete antrorsum accumbunt, eg quibus ad eas inter cavam, & aortam sitas tendunt, atque hinc in ductum thoracicum, ut supra innuimus; vel directe ad glandulas inter cavam &aortam infra emulgentes provehuntur, qud cum iis copulantur, qui ex peritonaeo, ex capsula renem dexterum involvente, ac eX testiculis huc se conserunt, ut communi itinere in ductum thoracicum terminentur.

Alteram seriem constituunt ea , quae cystisellere fundo circumponuntur , sibique adscitis aliis lymphaticis convexae hujus lobi regionis, quae quintam ipsius componunt divisionem, in truncos majores coeunt. Hi secundum cystiselleam ubi ex hepate assurgit, decurrunt, in plurimos dividuntur ramos, quorum alii cystiselleam conscendunt, ac per ejus faciem anteriorem disperguntur, dum alii in posteriorem simili modo producuntur , qua hepati adhaerescit. Hi rami per cystiselleam perreptantes in ramulos innumeros dividuntur, qui saepe coeunt, ac veluti continuo plexu undequaque cystiselleam amplectuntur, ex ejusdem facie anteriore ad posteriorem, & ex sinistra in dexteram pergunt, ac viceversa. Hisce vasibus se adjungunt lymphatica cysti fellere, & cum ad collum pervenerint in duos fasciculos congregantur ad ipsius latera, unde ad glandulas superiores duodeno accumbentes prodeunt, ut tamen sinistri antequam ad easdem perveniant, glandulam trajiciant ad ductus cystici initium locatam. lis autem in glandulis quamplurimis hepaticis profundis copulantur , quorum omnium decursum usque ad ductum thoracicum infra persequemur. Tertia demum series iis constat, quae sinistrorsum in reliqua hujus lobi portione ad superficiem ponuntur. Εκ his truncus super cystiselleam ascendit, ac praedictis per eam decurrentibus conjungitur. Caetera in truncos efformata per hepatis superficiem decurrunt, ac in capsula Glistonii cum profundis uniuntur. Vasa lymphatica quae in superficie concava lobi sinistri locantur cum profundis conjunguntur, nempe quae partem dextram occupant cum iis, quae in capsula Glissonii vasa sanguin a Vari' modo ample endo congregantur; quae mediam & sinistram, cum profundis ex scissura inter lobum sinistrum, ac Spigelii iobulum sta exeuntibus. Lobuli Spigelii lymphatica cum profundis simili modo coagmentantur. Praeter truncos, quos adhuc enumeravi, in omni hepatis superficie plurima lymphatica Vasia conspectui se offerunt, quae ramulis undequaque provenientibus in substantiam nepatis se demergunt, ac cum profundis coalescunt. Hujus generis vasa in superficie con-CaVa numerOliora observantur, adeo ut nonnunquam aliquibus in locis eorum suppleant V, Ces, quae hactenus descripsimus. Insuper notandum est lymphaticorum superficialium retia ζmitte e ramulos ad profunda, ac Vicissim recipere, adeoque mutuo; hi his , ι' 'Mym hi 'di commercio gaudere. Hi ramuli cum sanguineorum surculis,h h ' 'φ' φηφὲVym' sit menta, quae superficiei internae tunicae hepatis adhaerescunt, abdominis ae o ri, i' hyyy ' Uy Hactenus de lymphaticis, quae in hepate ex cavo

abdominis, ac eX partibus hepatis superficialibus originem ducunt lularum ho riri ἡ ' 'η-hςpati. substantia, ac ex cavo interno omnium ceu

52쪽

mitantur, & de more in plures ramos divisi, ac rursus conjuncti eadem amplectuntur. Iidem tandem in fasciculos collecti, vasis sanguineis, poris biliariis, ac nervis undequaque

accumbentes eX hepate eXeunt.

Ex lymphaticis, quae per scissuram inter lobum Spigelii, ac sinistrum exeunt plurima

cum superficialibus concavae lobi sinistri faciei, quae medium, & laevam ejus occupant partem, ad glandulas inter ipsum Spigelii iobulum, ac curvaturam minorem ventriculi tendunt, qud cum aliquibus ex ventriculo, ac ipsius lobi sinistri superficie convexa prodeunt,

bus uniuntur. Alia per parvum epiploon decurrunt, ac ad glandulas tendunt curvaturae Ventriculi minori accumbentes prope cardiam. Interdum horum nonnulla priusquam huc se conserant aliam glandulam trajiciunt, quae dum ex scissura exeunt ipsis occurrit. Ex glandulis prope cardiam possitis juxta minorem Curvaturam id itineris faciunt, ut alias adeant glandulas secundum eandem curvaturam locatas. Inde autem aliqua suis plexibus in glandulam ad latus dexterum iobuli Spigelii sitam se inserunt, quo similiter tendunt ea, quae

ex dextera ejusdem scissiarae parte emergunt, nec non aliqua eorum, quae in Glissonii capsulam congregantur; reliqua Vero sub pancreas transeunt, ut ad glandulas retro locatas tendant, quo aliqua splenis, ventriculi intestinorum, ac ex sinistro ejusdem hepatis ligamento concurrunt. Hinc porro plexus efformant, ac plures trajiciendo glandulas juxta coeliacam aemesentericam superiorem dispositas, demum supra, infraque sanguinea emulgentia sinistra decurrendo in glandulas aortae undique circumpositas se immittunt, quo cum iis ex glandulis inguinalibus, ex renibus, ex testiculis, ac eX aliis partibus provenientibus uniuntur,

ut ad ductus thoracici formationem concurrant.

Ea quae cum vena porta, arteria hepatica, ac ductu hepatico exeunt ex visceris substantia cum superficialibus faciei concavae, quae Vel ex lobo dextro in cysti fellere viciniis, vel ex laevi parte proxima procedunt copulata bifariam dividuntur; nonnulla nempe ad glandulam diriguntur, quae in dextero lobuli Spigelii latere sedet, pleraque vero ad aliam, aut binas glandulas sub intestinum duodenum circum pancreas locatas, quo cum aliis intestino rum, pancreatis ac ventriculi lymphaticis huc advenientibus consociantur. Omnia denique post pancreas simul rursus conveniunt, & in glandulis juxta coeliacam & mesentericam superiorem sitis cum superioribus etiam coniunguntur ut cum iisdem, quorum iter persequuti sumus, in ductum thoracicum aperiantur.

Α κ T. VII. De Idimphaticis ventriculi, lienis, ac pancreatis. Lymphatica ventriculi cum per strata in ejusdem crassitie locentur ea in superficialia

ac profunda dividam. Trunci superficiales subter tunicam externam peritonaei sobolem perreptant, ramulos recipiunt, qui ex ipsa membrana externa, ac partibus adjacentibus deri-Vant, ac in truncos conjuncti tam ex ejusdem facie anteriore quam ex posteriore ad glandulas juxta curvaturam minorem ac majorem locatas tendunt, praeter quosdam eorUm truncos, qui ex fundo ventriculi proficiscentes cum splenicis conjunguntur, ac easdem, quas horum trunci, glandulas adeunt.

Inter haec autem ventriculi superficialia, ea quae suis truncis tendunt ad glandulas sitas In minori Curvatura es utriusque faciei ventriculi regionibus obliquo itinere sinistrorsum sursumque maxima ex parte diriguntur, in quo illud animadvertendum occurrit ea, quae ex ipsis pylori viciniis emergunt, nonnullis truncis non in proximiores glandulas juXta eandem curvaturam dispositas provehi, at contra in remotiores, quae videlicet cardiae dextro sum accumbunt, quo pariter alia se conferunt ex fundo ventriculi prodeuntia. Eadem Vasa, postquam aliquam glandulam ex horum agmine attigerunt, statim retorquentur, ac in alias iuccessive dexterius locatas progrediuntur, atque hoc pacto de glandula in glandulam transeundo cum tandem ad eum locum perveniunt, ubi minori ventriculi curvatura: lobum ius Spigelii e regione respondet, iis omnibus consociantur, quae ex hepate ac parvo epi ploo eodem se conferre adnotavi. Hinc pone pancreas descendunt, quo cum aliis hep xiLi.,

53쪽

VASORUM LYMPHATICORUM HISTORIA

& cum plurimis ex splenicis, ac intestinalibus uniuntur ut comuni cursu, prout de hepatieis inflandis diximus, in ductum thoracicum desinant.' LUmohattea pariter ventriculi superficialia, quae ad curvaturam malorem tendere anse 43.erti ex utriusque faciei regionibus dextrorsum, ac deorsum protendi solent, ac in glan dolas iuxta vasa sanguinea coronaria majora, sive inferiora locatas se immittunt. De glandula

in glandulam per majorem curvaturam ad pylorum usque pertingunt, in eo Itanere plexus varios efformando. Inde Vero in truncos majores coagmentata Inter pylorum, ac pancreas se insinuant, ac reclinato sinistrorsum itinere per anteriorem pancreatis faciem, cum ad iobulum

Spietelii proxime accesserint, pancreas ipsum superscandunt, & per posteriorem ipsius faciem

descendunt, ut ad glandulas pergant, quae coeliacae ac mesentericae superiori circumstant, unde cum aliis huc concurrentibus in ductum usque thoracicum porriguntur. Lymphaticis ventriculi epiploica merito accensentur. Nam & Hec ad glandulas curvaturis appositas cum praedictis appellunt, eundemque omnino decursum servant usque in ductum

Lymphatica splenis in superficialia ac profunda dividi possunt. Superficialium rami, qui

convexam occupant superficiem, e trunculis undecumque advenientibus efformantur. Hi in ejus substantiam se demergunt, ac profundis uniuntur. In superficie concava plura eodem modo in substantiam internam se insinuant. Sed ea, quae in sinuum viciniis jacent, profundis cum vasis sanguineis ex splene prodeuntibus statim se adjungunt. Profunda ex omni splenis substantia derivant, cum praedictis copulantur, ac suis truncis, qui novas perpetuo patiuntur di Visiones atque uniones, ex splene vasa sanguinea vario modo amplectentes, ac comitantes exeunt, ac in glandulas se immittunt, quae ipsis sanguineis vasis ex viscere eductis numero plures accumbunt. Deinde glandulas alias secundum sanguineorum decursus locatas permeant, ac de glandula in glandulam varios plexus formando pone pan- creas se conserunt, ubi stomaticis, & nonnullis hepaticis ac intestinalibus uniuntur, simulque

in ductum thoracicum confluunt.

Superficialia splenis in homine non ita facile conspiciuntur nisi prius injeceris sanguinea futine cinnabari colorato; tunc enim glutine absque colore replentur. In splene vitulino facile conspiciuntur, in cujus superficie truncis, ac ramis late protenduntur. Lymphatica, quae ex pancreate proveniunt, vasorum ejus sanguineorum decursus sequuntur, ac ad glandulas concurrunt, qub splenis lymphatica, & nonnulla hepatis, ac intestinorum appulere.

A R Υ. VIII. De intestinorum lymphaticis, ct ductu thoracico. Lymphatica intestinorum vasa Gulifera, aut venae lacteae etiam appellantur, eb quod

post digestionem chylum ex intestinorum cavo haustum provehant. Haec ab aliarum partium lymphaticis minime differunt. In omnibus cum iis conveniunt, & cum in cavo intestinorum chylus non continetur liquore absque colore prout in aliis partibus replentur, sicuti in animalibus facile observari potest Haec vasa inveniuntur chylo repleta in cadaVeribus adultorum , qui repentina morte e medio sublati fuere digestionis tempore ; nonnumquam in aliis etiam cadaveribus, ac praecipue in pueris similiter chylo turgida occurrunt. in alcite eadem materia, quae in cavitate continebatur, repleri observaVi.ntestinorum lymphatica numerosissima sunt , atque ut in haedis lacte pastis, ac inmemoratIS cadaveribus vidi, eorum trunci majores inter membranas consistunt in Varios omine οἰολ upermcumbentes dispositi, in quos omnes conssuunt rami ex superficie inter

'γγ Rς membranarum substantia prodeuntes. Hi autem in superficiales, ac A .R ΤΟ Λ p VJ uperficiales statim subter membranam externam secundum in- '' VN I λψΠ xx mite undatim excurrunt. Ideb frequenter se mutud decus, . . Vxx que intestinorum facie inter mesenterii laminas se con- , quo mi edormantur superficialium ordines. Hic autem dividuntur rursus, ac

54쪽

ΡΑRS PRIMA SECTIO VII. s I

mutuas instituunt communicationes, & in glandulas mesentericas se immittunt, quarum plures trajiciunt, antequam ad mesenterii originem perveniant. Lymphaticorum superfici lium trunci e ramulis efformantur eg ipsa membrana eXterna, ac ex viciniis prodeuntibus,& cum iis alii ramuli copulantur, qui ex interno intestinorum cavo originem sumunt. Nam interdum in ipsis etiam superficialibus chylum contineri observavi. Profundi sanguineorum decursus sequuntur. Ex intestinorum cavo, ac eX membranarum substantia originem nanciscuntur; cum in tubo intestinali chylus continetur eodem replentur continuo. In mesenterio aliqui cum superficialibus non solum communicant, sed& communes edunt truncos; alii vero separatim glandulas petunt, qud demum intimum cum superficialibus commercium & ipsi sortiuntur. Intestinorum lymphatica ex superficie externa facile mercurio injiciuntur, sed injectio nes dissicilius ad sinem perducuntur. Triginta in cadavere injeci ad finem usque. Injectimnes iterum atque iterum celebrando, eundem eventum pluries obtinui. Haec vasa ex regionibus a quibus promanant, & ex peculiari eorum itinere in tres classes dividuntur. Priorem formant ea, quae ex intestinis tenuibus, eX caeco, ac parte dextra coli proficiscuntur; alteram ea, quae a colo transverso suppeditantur; tertiam denique ea, quae a regione coli sinistra, & ab intestino recto procedunt.

Intestinorum tenujum lymphatica, sive superficialia, sive profunda, ex eorum facie

anteriore ac posteriore inter laminas mesenterii, ut innuimus, producuntur. Eorum aliqua sequuntur vasa sanguinea, aliqua in eorum intervallis perreptant. Haec interdum suo decu su in intestinis, vel in mesenterio sic invicem coeunt, ut superficialia cum profundis, anteriora cum posterioribus in communes truncos coalescant. Dum inter ejusdem mesenterii laminas decurrunt pauci absque divisione ad glandulas Veniunt, plerique vero in duos, tres, quatuor, quinque, aut plures ramos multoties dividuntur, & rursus coeunt, simulque &Cum aliis proximis quaquaversus, ac in areis, quas formant inter se communicant, ac demum postremis divisionibus unicam, aut plures adeunt glandulas vasis sanguineis accumbentes, ubi anteriores cum posterioribus, & profundi cum superficialibus communicant. Deinde tam profundius in mesenterio, quam propius ad ipsius superficies de glandula in glandulam transeunt easdem plegibus, quos sermant, ut plurimum invicem colligando. Trunci

ex ampliori intestinorum tractu provenientes cum ad invicem accedant in mesenterio, ut se immittant , in glandulas remotiores, quae perpetuo, prout Vasa sanguinea augentur diametro, fiunt confertiores, pleXus & majores, & numerosiores, & magis invicem implicatos efformant; tandem in truncos majores redacti juxta inferiorem, ac posteriorem pancreatis faciem, ubi omnes cum ad anteriorem, tum ad posteriorem peritonaei regionem , tum etiam

ad substantiam spectantes simul conveniunt, & cum splenicis, stomaticis, ac hepaticis illuc concurrentibus se indunt in glandulas, ac plexus, quos hic loci inveniri supra adnotavimus.

Hinc vero deorsum flectuntur,' alias cum iis permeant glandulas, alios componunt plexus, antequam ad venam, ac arteriam emulgentem sinistram perveniant, deinde descendendo truncis, qui statim in ramos dirimuntur, utramque antrorsum & retrorsum oblique, ac tortuose legunt, ut tendant ad glandulas anteriori, ac lateralibus aortae partibus accumbentes, ubi cum iis commiscentur, ac congregantur, qui ex glandulis inguinalibus, ac partibus continentibus abdominis, & ex contentis visceribus huc pariter se conferunt; inde superiora versus reflectuntur, & glandulas ac plexus adeunt post aortam hospitantes, ac

ex his tandem in ductam thoracicum commeant.

Lymphatica, quae ex intestino caeco, & parte coli dextra procedunt, vel glandulas iisdem intestinis tam in anteriore quam in posteriore eorum facie insistentes transeunt; ac deinde ad alias inter laminas mesocoli sitas tendunt, vel statim ad has se conferunt' atque hinc simul de more de glandula in glandulam plexuose decurrentes prope pan- creas lymphaticis, quae ab intestinis tenuibus prodeunt, copulantur.

Coli transversi lymphatica eadem lege progrediuntur si locum excipias ubi lymphaticis intestinorum tenujum se adjungunt, qui sinisterius se habet. Vasa lymphatica in coli Parte sinistra, ac in intestino recto locata ad glandulas , quae supra eadem intestina ac ad vas, quae inter mesocoli & mesorecti laminas sedent similiter tendunt, in quibus

C c pari

55쪽

s, VASORUM LYMPHATICORUM HlSTORIA

pari modo concurrunt, quae a praedictis glandulis procedunt . Hic pariter de glan

dula in silanduIam transvecta, in truncos successive majores coagmentata petunt glandulas, nuce aortae antrorsum, ac lateraliter prope rene , & prope originem mesentericae inferioris antrorsum accumbunt, qud cum hucusque dicti consociantur ut communi itinere ad du ctum thoracicum se conferant. Ad glandulas in mesenterio , mesocolo, ac mesorecto locatas similiter tendunt lymphatica, quorum origo ex eorum laminis est, ac eX cellulis humorem oleosum continet tibus, quae hic loci numerosissimae sedent. Itaque lymphatica artuum inferiorum, partium generationi inservientium, continentium abdominis infra umbilicum, testiculorum, Viscerum abdominalium, aliquibus dumtaxat hepaticis exceptis, ad ductus thoracici Armationem concurrunt. Ad eum non via breviori, sed tortuoso tramite tendunt. Lymphatica, quae eX partibus superioribus veniunt, cum ad lumborum vertebras accedunt inferiora Versus perpetuo porriguntur, dein reflexa sursum tendunt, ac in truncos maXimos conjuncta pone aOrtam in ductum thoracicum terminantur. Ea autem, quae ex inferioribus partibus proficiscuntur, plerumque, licet sexuose, ad thoracicum ductum ascendunt, plurimis tamen exceptis, quae antequam huc perveniant per lumborum vertebras identidem ex superioribus versus inferiores redeunt, ut hinc denubad ductum thoracicum convertantur. Aliqua demum ex sinistro latere in dextrum producuntur, ac denuo in sinistrum veniunt, & viceversa. Ductus thoracicus pone aortam in abdomine ortum sumens, inter diaphragmatis caudas decurrit, ut ex abdomine in thoracem transeat, ubi similiter post aortam, at dexterius est locatus. Dum thoracem scandit, Cum aorta sinistrorsum declinet, sensim in conspectum venit, ac inter aZygam, & aortam decurrit usque ad sextam, quintam, aut quartam dorsi vertebram; hinc pone aortam ex dextero latere obliquo cursa in sinistrum transit, ac juxta laevum ejusdem latus sursum protensus subter arteriam subclaviam sinistram se immittit, deinde dextro ipsius lateri accumbens supra musculum longum colli ad postremam usque, aut sextam colli vertebram producitur, atque hinc demum in arcum convolutus pone jugularem internam ejusdem lateris transit, ac deorsum flectitur, ut se aperiat in venas sinistri lateris eodem ipso in loco, in quo jugularis interna cum subclavia conjungitur, atque ut plurimum in angulo, qui eX earum confluxu enascitur. Idque evenit praesertim cumductus thoracicus in venas hiat unico ostio; nam aliquando in duos, aut tres ramos prope insert1onem, vel etiam in ipsa thoracis cavitate dirimitur; tunc autem aut unico ostio, aut duobus, cum tres adsunt rami, in venam jugularem internam influit. A R T. IX.

De lymphaticis, quae in ductum thoracicum se inferunt intra pectoris cavum. Ductus thoracicus in suo per caveam pectoris decursu alia recipit lymphatica; ni-

uemum, quae cum vasis sanguineas intercostalibus eandem cavitatem ingrediuntur.

mercium iniere ori u . ' qψ0d QCimam dorsi Vertebram, postquam mutuum com-

Intercostalia eκ mus euili 'dis h h β'ystyi. si militer in thoracem immitti docuimus.

, nec non Illorum plura, quae eX pleura, eX musca

56쪽

PARS PRIMA SECTIO VII. 33

lis intercostalibus, ipsisque ex costis, ac ex posteriore dorsi regione proveniunt, adeunt glandulas musculis intercostalibus internis, ac externis interpositas, atque hinc alias, quae inte costalibus externis accumbunt, atque ' costarum capitibus circumstant Cum ad has postremas glandulas accedunt iisdem se adjungunt alii trunci ex illorum cohorte, qui ex dorso, ac specu vertebrali, dc ex ipsis vertebris emergunt; hi etenim in easdem statim glandulasse immittunt, Vel separatim, vel iis prius conjuncti. Postea de glandula in glandulam tra

seundo, Variosque pleXus formando, partem corporum vertebrarum mediam, seu cavam legunt cursu serpentino quousque in anteriorem eorum iaciem utrinque perveniant. Hinc trajectis glandulis in ipsa cava corporis vertebrarum parte sitis oblique tendunt inseriora Versus, atque hac lege, ut qui infra sextam costam sedem habent eti usque descendant glandulas salutando vertebrarum Corpori incumbentes, quo truncis ac plexibus ut plurimum occurrant ex cavitate abdominis proVenientibus, ut tandem sursum conversi di quidem

plerique his adjuncti, nonnulli vero solitarii) in ductum thoracicum communibus truncis ad undecimam, ac duodecimam dorssi vertebram se eXonerent. Id quod ut assequantur ii, qui ad dexterum pertinent latus, necesse est ut aZygam, Vel retrorsum, quod plerumque evenit, vel antrorsum trajiciant, atque in sinistrum latus se conferant. Et quoniam, qui ex glandulis capitibus sextae, septimae, dc octavae coitae circumpositis derivant, iis se comites praebere solent, qui in sinistrum latus ductus thoracici aperiuntur, hinc pone eundem ductum eo usque porriguntur.

Ii vero, qui ad quinque superiores dexteri lateris costas pertinent, simili lege deorsumseruntur, donec ad quintam, dc sextam dorsi Vertebram pervenerint; ex utraque enim plures in truncos majores coagmentati sursum paullisper reflectuntur, ac duobus tandem truncis in ductum thoracicum se immittunt; quod quidem ita se habet nisi ex duobus spatiis intercostalibus superioribus ejusdem lateris cum nonnullis truncis pulmonalibus juncti per

musculum longum colli ascendant, dein supra arteriam, ac venam vertebralem dextrorsum

reclinentur, indeque pone jugularem internam se conferant ad glandulas colli inferiores, ac tandem in truncos proximos confluant, qui immediate in venas se aperiunt. Qui demum ex costis laevis derivant earumque glandulis, ex quarta, dc quinta partim descendunt ut supra sextam dorsi vertebram in truncum conjuncti se inserant in ductum thoracicum; reliqui autem ex iis locis profecti, nec non ex costis superioribus, oblique ascendunt, ac denique in duos truncos omnes Coalescunt, & in eundem ductum influunt juxta arteriam subclaviam sinistram, si excipias eos, qui ex su premo spatio interco- stati procedunt, nam hi ad glandulas inferiores colli saepe tendunt. Lymphatica intercostalia plurimis invicem communicationibus gaudent. Nam saepe rami, qui ad aliquod intercostate spatium pertinent, sursum vel deorsum exporrecti cum proximi spatii ramis conseruntur, vel ad horum glandulas migrant; saepius ex glandulis costarum capitibus appositis trunci, vel plexus ad proximas ejusdem generis sive superius, sive inserius locatas emitti solent; perpetuo trunci ex diversis intercostalibus spatiis ac glandulis provenientes coeunt in truncos majores, dc nonnumquam in sinistro praesertim latere maximos, antequam se aperiant in ductum thoracicum.

CAPUT IL

De lymphaticis, quae in collo vel in ductum thoracicum, vel in venas dexteri, aut sinistri lateris se aperiunt. A R Τ. I. De lymphaticis pulmonum. Pulmonum lymphatica partim in ductum thoracicum confluunt in pectoris cavitate,

Partim verci vel in eumdem ductum,. dum per collum excurrit, vel in truncos qui seor sim se in venas exonerant. Verumtamen cum maxima eorum pars ad haec postrema pςx

D d tineat

57쪽

VASORUM LYMPHATICORUM HISTORIA

tineat, hinc omnia huc transferre non dubitaVi, ne videar serviliter nimis paruisse divisioni

'' 'o des T in' pulmonibus, ut in aliis partibus, lymphatica superficialia, atque prosun-

, Haec sanguineorum decursus sequuntur, dum illa sub membrana externa per superficiem pulmonum perreptant. Optime se exhibent superficialia cum in thoracis cavitate humor aliquis continetur, aut aqua calens in Vasa sanguinea aut In bronchia msecta fuer1t. Cum ea mercurio injeceris, quae in superficie sedent, pulchro spectaculo summa celeristate replentur, & rete exhibent totam eorum induens superficiem, quod areis constat pentagonis, vel hanc figuram quodammodo aemulantibus . Areae ipsaemet nonnumquam , cum nempe 'non obstant valvulae, a reticulo occupantur Vias exilioribus , & magis serpentinis efformato, cujus minimulae areae similiter ad pentagonum accedunt. Rami, qu1 majus illud rete componunt, saepe in dilatationes abeunt sat insignes, quae varicisormes dici possunt cum constantes non sint, quamquam in pulmone frequentius observentur. Trunci, qui ex eodem majori profluunt rete, cum profundis communicant; imci vero maxima eorum pars ad profunda migrat, ut communes cum iis edat truncOS. . Surculi ex pleurae superficie cavitatem thoracis respiciente per sua oscula originem ducunt; at hos surculos minimos, qui ex pulmonum superficie enascuntur , cum mercurius per supra adlatas injectiones in eos penetrare nequeat, introductione liquorum coloratorum in thoracis cavitatem assequi licet. His enim haustis ab eorum oscillis in conspectum prodeunt. Lymphatica, quae ad superficiem convexam, ac concavam pertinent, inter se in marginibus communicant. Eorum trunci majores praeter eos, qui, ut innuimus, in pulmonum substantiam se demergunt ut cum profundis uniantur, vel inter scissuras decurrunt, ac ad glandulas inter eas locatas tendunt; vel ex superficie convexa in concavam per marginem posteriorem ac internum migrant, ut ad glandulas, quae in ipso margine sedent, pertingant; vel ex parte posteriore ad eas, quae bronchiis accumbunt, producuntur; vel marginem anteriorem legunt, ut copulentur cum iis, quae in superficie concava resident; vel demum ex superficie concava in glandulas circum vasa sanguinea, ac margines posterioressitas se immittunt. Lymphatica profunda ex cavo interno vesicularum pulmonalium, bronchiorumque, ac ex tota ipsorum pulmonum substantia proficiscuntur. Eorum trunci vasa sanguinea, ac

bronchia vario modo amplectuntur, cum superficialibus conveniunt, & in glandulas ci cum bronchia, ac vasa sanguinea in interna pulmonum substantia positas in ramos divisi se immittunt. Ex his glandulis ad alias circum vasa sanguinea ac bronchia, quo in pulmones se demergunt, locatas tendunt, ac deinde plexibus aut truncis ad eas maximas glandulas, quae in ipsa alperae arteriae divisione sedent, ubi pleraque pulmonis dexteri lymphatica cum sinistris plurimis conveniunt. Ex his glandulis nonnulli procedunt trunci, qui deorsum seruntur quousque juxta laevum oesophagi latus reptando tandem sursum revoluti in dextrum transeant latus, atque ad glandulas se conserant ibidem defixas. Hisce in glandulis cum aliquibus hepaticis, C Oesophagaeis commiscentur, ac postmodum serpentino cursu ad glandulas dexterius oes ph gQ P riter appositas proxime ad eas, a quibus prosecti sunt, progrediuΠtur, eX qua rum suprema per truncum maximum exeunt, quo, postquam glandulas retro Vertebris accumbenteS salutaverint, denuo divisi, ac deorsum aliquantisper ducti, cum nonnullis intercorialibus In ductum thoracicum se inserunt in pectoris cavitate. g 300 superne ad tracheae divisionem sita duae emergunt lymphaticorum cohor tes, r Or PurimIS truncis ex suprema ejus facie dexterius prodit, quae ut ad glandul aeXtero tracneae ater1 paullo supra accumbentes pergant, oblique per anteriorem, ac p0 r Rcnii acie in Mendunt. Iisdem in glanduli, lymphatica alia pulmonalia sibi cunt, quae eX facie concava pulmonis dexteri, vel eu interna substantia illuc aliis num

gularem intera

58쪽

ΡΑRS PRIMA SECTIO VII. sue

sceant, quae in venas hujus lateris eXonerantur; partim, & maximus quidem eorum numerus, juxta dexterum tracheae latus in collum porriguntur, & arcuato cursu glandulas adeunt trachete ipsimet infra glandulam thyroideam antrorsum accumbentes, ubi cum nonnullis ex ipsa thyroidea procedentibus copulantur, si tamen unicum eXcipias truncum, qui eX parva glandula in colli initio trachete dexterius apposita, eandem ferme viam tenet, quam sumperiores, qui ad imas colli glandulas tendunt, in eo tantum diversus, quod paullo superius excurrat, & binas glandulas trajiciat sitas inter carotidem, & jugularem internam. ReliquaeX glandulis trachere anterioribus, duobus plerumque truncis obliquo tramite in laevam colli regionem se transferunt pone venam jugularem internam, ac ante, aut post carotidem, indeque deorsum aliquantisper iter suum declinant, ut in glandulas se immittant ad imam colli basim eodem in latere positas. Ex his autem cum aliis quam plurimis alibi describendis in ductum thoracicum, vel quandoque per alios truncos separatim in venas se aperiunt. Altera vasorum cohors, quam ex glandula tracheae divisioni apposita superius prodire memoravimus dum aliquo tractu anteriorem, ac mediam trachere faciem percurrit in unicum truncum, aut plures colligitur, qui flexo sinistrorsum itinere in alios dirimuntur ramos, quorum dexteri glandula trajecta in eadem trachere facie nonnihil superius locata aliis conjunguntur ex priorum cohorte. Reliqui supra oesophagum ducti glandulas pervadunt per faciem anteriorem ejusdem oesophagi ordinatas, ex quarum suprema ad colli initium unico trunco in ductum thoracicum influunt. Caetera pulmonis sinistri lymphatica, quae cum dexteris non conveniunt, vel ex su, stantia prodeunt ubi arteria pulmonalis, & bronchum in eundem pulmonem se demergunt, atque glandulis trajectis, quae eodem pulmonis sinistri margini accumbunt, unicum tandem edunt truncum praeter alium, quem emittunt ad infimam ex supra memoratis oesophagi glandulis, ut vasis superioribus alterius cohortis consocientur) qui ad alias glandulas vertebris sinistrorsum appositas migrat, ac deinde per glandulas pone aortam sitas in ductum thoracicum se exonerat in pectoris cavitate; Vel ex glandulis juXta marginem internum,

ac posteriorem ejusdem pulmonis sitis profecta ad alias glandulas apici lobi superioris circumpositas tendunt. Hinc tres ut plurimum promanant trunci. Major, qui ex imo loco emergit, deorsum declinans in glandulas Vertebris defiXas cum mox dicto profundorum trian Co conjungitur, ut communi alveo influat in ductum thoracicum. Alter ante arteriam sub-

claviam transit, & in eundem ductum statim se immittit in suprema pectoris regione. Postremus ex quadam glandula editus ante arteriam subclaviam sedente, in quam plures plexus vasorum ex aliis supradictis glandulis emissi concurrere solent, brevissimo cursu in eundem ductum desinit. A R T. II.

De lymphaticis mammariis internis, orenicis, mediastinis , pericarinis,

thymicis, ac cardiacis. Lymphatica mammaria interna sequuntur distributionem vasorum sanguineorum, a quibus nomen mutuantur. Εκ regione anteriore, ac superiore musculorum abdominis, eX parte

anteriore pectoralis, ac ex anterioribus thoracis & epigastrii tegumentis per diversos ramulos originem ducunt. Quae ex musculis, ac tegumentis abdominis proveniunt, in thoracis CaVeam utrinque penetrant per rimam a diaphragmate relictam dum distinctis originibus ex cartilagine costae sextae , & mucronata enascitur, ut subeant glandulas infimas

in spatia intercostalia locatas. Hinc truncis vel plexibus glandulas permeando in facie interna thoracis inter costarum cartilagines juxta Vasa mammaria dispositas, ac prope Venas subclavias iter flectunt, ubi ipso in limine alias glandulas inveniunt, ex quibus in unicum truncum colliguntur, qui per faciem anticam subclaviae oblique superiora versus e currit , ac dein deorsum reclinatus in glandulas colli inferiores cursu arcuato se immittit. Hic cum aliquibus ex collo, capite, pulmonibus, artubus superioribus, ac eX parte PQsteriore dorsi provenientibus uniuntur, ac ex parte sinistra in ductum thoracicum ter E e mi-

59쪽

ο VASORUM LYMPHΛTICORUM HISTORIA

minantur, dum ex dextera in truncos, qui in subclaviam, & jugularem se immittunt, ' Vasi, uκta arteriae mammariae cursum identidem se comites adjungunt lymphatuca uuae ex parte anteriore pectoris per dehiscentes intercostalium musculorum fibras ten dunt ad glandulas eisdem mammariis accumbentes. Atque ipsis pariter, & quidem ple eumque in sinistro tantum latere, in glanduli ut plurimum inter quintam & tertiam eo stam positis uniuntur hepaticorum trunci, ut innuimus, qui ex ligamento suspensorio

Diaphragmatis lymphatica aliquibus ramis cum intercoitalibus uniuntur, alus ad glandulas circum' cavam, ac oesophagum locatas tendunt, aliis cum hepaticis ex lobi dextri,& sinistri facie convexa prodeuntibus consociantur. Sed trunci majores in ejus convexa facie inveniuntur, per quam serpunt a pleura obtecti. Hi coalescunt ramis ex diapragiamate, ac ex pleura eductis, prout Observatur in eorum cadaveribus, quorum pectus lympha, aut sanguine repletum est, vel cum injectiones liquoris colorati in eandem cavitatem instituuntur, quod eXtremae ipsorum radices hujusmodi fluida facile hauriant. Id praeterea semel assecutus sum dum haec vasa mercurio injicerem, nam ex truncis in ramos, ex ramis continuo in minores ac minimos permeavit. Tunc Vero etiam hac ipsamet injectione confirmatum habui, eadem oriri ex ipsa pleura, quam componunt, & ex substantia dia-phragmatis. Minores autem surculi in hac diaphragmatis facie serpentinum maxime , ac tortuosum iter assectant. Trunci majores ex parte posteriore anteriora Versus , ex externis oblique antrorsum, porriguntur, perpetuo huc illuc in ramos se dividentes, qui cum paullo post rursus coeant areas comprehendunt diversae figurae, ac magnitudinis . Tandem in glandulas sitas in inseriori, anteriorique mediastini cavitate prius in ramos dirempti se immittunt, unde varii prosiliunt trunci, qui mammariis se comites tradunt, ut communibus truncis in ductum thoracicum, aut per alios truncos in venaS se aperiant. Interdum ex glandulis anterius in infima mediastini sede locatis, quas nuper memoraVimus, alius prodit truncus, qui sine pari per anteriorem pericardii faciem usque ad cavam superiorem porrigitur. Hic in t mos dispertitus varias permeat glandulas ipsimet cavae antrorsum accumbentes, ac demum, in duas abit series, quarum altera cum mammariis deSteris, altera cum sinistris confluit

Mediastina , ac pericarina partim ad glandulas inter laminas ejusdem mediastini sitas,

ac dein ad eas, quae super cavam superiorem ac aortam sedent, partim -vero directe ad has glandulas concurrunt.

Thymica ex thymo procedunt, ac diversis truncis in praedictas glandulas se imm1 tunt. In his glandulis partim cum mammariis communicant, partim cum iis, qui ex puia

monibus proveniunt, consociantur.

Lymphatica cordis, seu Cardiaca sanguineorum cursum sequuntur. Optime in macilentis conspiciuntur si vasa sanguinea coronaria glutine cinnabari colorato repleveris; tunc enim glutine absque colore turgida se osserunt. Circa apicem mercurio injici possunt, & eodem retropulso rami quoque, & surculi exiliores repleri, atque id adeb intime ad minimas usque radiculas, ut mercurii globuli per eorum oscula eXeant in cordis superficiem . Haec injectio summa dissicultate ad finem perducitur, nam dum eg corde super arterias transeunt1aepe abrumpi solent. Trunc, majores, qui per faciem anteriorem cordis decurrunt, margines occupant, ac ramulos eX facie anteriore, ac posteriore provenientes recipiunt. Aliqui ex posteriore natir US apicem diriguntur, postea retorquentur ac praedictis truncis Originem praebent. Trun-

δμ' ' rigmςm strum decurrit, in pinguedinem basim cordis occupantem se de-- - I . yὲς' i VQntriculo sinistro interpositam transit, in qua ut pluri-

consert aOrtae curvaturae incumbentes, easdem plexibus ad invicem

60쪽

PARS PRIMA SECTIO VII. 17

colligando. His autem in glandulis comites accipiunt truncos ejusdem generis , qui ex thymo ac pericardio proveniunt, &,cum mammariis sinistri lateris copulantur, Ut tandem trUnco quodam maximo, quem cum praedictis mammariis descripsimus, ad glandulas infimas colli perducantur, atque hinc confluunt vel in ductum thoracicum, vel in truncos, qui seorsim in venas sanguineas se exonerant. Caeteri cum iis, qui ex facie posteriore cordis, ac ex ipsis marginibus prodeunt, inter aortam & pulmonalem decurrunt, vel post pulmonalem, ut in glandulis per pulmonis sinistri marginem posteriorem, & internum dispositis supra bronchum ejusdem lateris se adjungant lymphaticis pulmonalibus huc concurrentibus.

De vasis lymphaticis superficialibus, quae ad glandulas axillares concurrunt.

Sicuti lymphatica infra umbilicum sub communibus integumentis excurrentia ad glandulas inguinales tendunt, ita supra umbilicum, cephalicis exceptis, & aliquibus colli, in glandulas agillares conveniunt.

Ne recedam a methodo, qua lymphatica partium inferiorum descripta dedi, ordinis ratio postulat ut primo de iis agam, quae ad artus superiores spectant, secundo de dorsi vasis, tertio demum de reliquis, qui ex epigastrio, & thorace proveniunt. Lymphatica superficialia artuum superiorum in dorso manus, ac in digitis super temdines, ac venas sanguineas suo liquore pellucido repleta optime conspiciuntur. Ramuli exdorso digitorum proveniunt, quibus haud pauci se adjungunt ex facie eorum interna, aut

Vola manus educti; antequam dorsum deserant coeunt in truncos successive majores, in

quos tubulus vitreus facile introduci potest. Ipsi autem majores trunci cum in summa ejusdem dorsi parte, tum ad latera utrinque per singulos digitos excurrunt, & cum meta- carpum attigerint, vel ex diversis digitis simul confluunt, ut truncos adhuc majores constituant, vel tantum decussantur, dum tortuose admodum per dorsum manus perreptant. Interim in eos truncos, qui dorsi manus latera occupant, influunt plures lymphaticorum rami ex ipsa vola prodeuntes. Hi trunci dum per metacarpum, & carpum reptant denubin ramos multoties dirimuntur, qui interdum rursus inter se & cum proximis coeunt, dcareas intercipiunt, ut tamen divisionum numerus cum deinde per cubitum excurrunt admodum augeatur, adeoqUe totam hanc eXteriorem metacarpi, carpi, & cubiti regionem

ubique confertissimi, ac in strata sibi mutuo superincumbentia dispositi amplectantur, atque

convestiant. In hoc itinere a metacarpo ad brachium sensim omnes per totam cubiti longitudinem , ac etiam nonnulli postquam per brachium longiori tramite excurrerint, utraque ex parte in interiorem ejusdem brachii sedem coadunantur. Lymphatica, quae internam occupant partem digitorum, & manus, & cubiti simili prorsus modo se habent, dummodo animadvertas digitorum vasa saepe in palma manus mutuo confluxu truncum quemdam gignere in ansae modum per ipsam palmam circumductum, qui idcirco in respondentem cubiti faciem duobus extremis porrigitur, quorum superior cum trunco ex digito minimo profecto coalescit, alter ad profunda migrat, atque insuper cogutes hos truncos cum in interna brachii parte cum aliis illuc adlatis copulari debeant eodem recta procedere. Eu hac itaque brachii sede omnia tum eXternae tum internae artus superioris lymphatica in truncos majores, & sensim numero imminutos versus agillares glandulas progrediuntur, in quas se immittunt postquam de more in alios ramos abierint.

In horum vasorum descriptione id maxime adnotandum puto, quod eadem ad cubiti flexionem supra vasa sanguinea consertim jaceant, ibidemque nonnumquam vel paullo superius glandulas inveniant, quas eorum plurima pervadunt ; hinc in sanguinis missione abscindi solent plurimi trunci, ex quibus lymphaticus ille humor provenit, qui frequenter per vulnus effuit, atque cum copiosiorem se eXhibet cicatricem retardat. Neque silentio praetermittam, multos superficialium truncos dum per brachium dem Currunt introrsum flecti, ut profundis se comites praebeant. Aliqui tantum trunci, qui plerumque in unum aut duos tandem coeunt, a Via quam F s caete-

SEARCH

MENU NAVIGATION