장음표시 사용
31쪽
,s VASORUM LYMPHATICORUM HISTORIA
phatica stimulo mechanico percita, ne ullam quidem vis contractilis partem exhibeant ad aliam vim ohaenomenis magis consentientem hunc agendi modum demandare opus est. Porro vim ita agentem in Clasticitate tunicarum esse reponendam eX eo patet quod vas ejusmodi in hoc prorsus consistat quod partes compressae, seXae, aut distractae in statum, a quo recesserant redire conentur, statimque redeant ubi vis distrahens removeatur.
At ex observationibus, quibus Halterus suam adstruit de irritabilitate sententiam, atque ex iis, quas ego in mortuis, ut retuli, multifariam institui, luce clarius sit, naturalem horum' vasorum statum tunc obtineri cum eXinanita magnopere coarctantur, atque ad eas diametri angustias sibi permissa rediguntur ut obtutum effugiant. Numquam enim dilatanturnis1 fluidum absorptum ea repleat atque diducat. id autem silc eXplico. Cum humores a di versis regionibus per primas hujusce vasorum systematis radiculas capillares vi attractionis hau riantur , Iisdem in eorum cavo receptis, valvulae, qUae frequentissimae occurrunt, refluxum impediunt. Dum vero ea minimula lymphaticorum capita exsugere continuo pergunt necesse est, ut vasa humore sensim distendantur. Tunicae sic distrahente vi haud parum diductae, ut in naturalem statum restituantur adniti debent, atque idcirco humorem in vasis contentum premere continuo nisu, & cum valvulae regressum intercludant, eum ultra propellere. Ad hunc autem effectum plurimam iisdem opem ferunt aliae Vires auxiliares, motus nempe musculorum ac vasorum sanguineorum pressio. Nec magni faciendam existimarim objectionem quod ad olei vitrioli attactum vasa lymphatica contrahantur, ac celerrime evacuentur. Nam causticum illud acidum corrugat etiam partes a quibus omnis abest suspicio irritabilitatis. Butyrum vero antimonii, cum mitius se habeat quoad corrugandi potestatem, nullam omnino his vasis mutationem inducit, quae quidem experimenta hanc ipsam sortasse ob causam tam parvi duxit Halterus, ut in lymphaticorum irritabilitate decernenda ab iisdem recesserit si). Tunicae, quibus formantur lymphatica, tenuissimae sunt & pellucidae. Filamenta, quibus constant, ad sanguinea & lymphatica referenda, adeo sunt compacta ut eas valde resistentes efficiant, nec impotes pressionis plurium mercurii librarum sustinendae antequam disrumpantur. Non igitur video quanam ratione hydrops lymphaticorum rupturae a nonnullis tribuatur, &profecto ea in hydropicis mihi injicere centies curanti numquam rupta invenire contigit. Neque tanta esse potest vis canalem distrahens, atque distendens, quae a sola humoris retardatione pendeat; haec enim, quae maxima est glandulis obstructis, postquam vasa ad datam diametri amplitudinem devenerint, humoris quietem inducit. Vis vero attrahens radiculis lymphaticorum insita, quae sola lympham in motum ciet, etsi diducendis vasorum tunicis aptam se offerat, haud tamen eo usque valet ut eas disrumpat. Vascula igitur lymphatica hominis hydrope affecti si quando dilacerata in truncis majoribus observantur id ex causa extrinseca,
nempe mechanica aut corrosiva, evenire certum est.
Humor qui in lymphaticis reperitur varius est pro diversa humoris indole, qui in cavitatibus, unde oriuntur lymphatica, secernitur ac continetur. Cum in intestinis adest chylus hunc ab iis hauriunt ac provehunt, cum abest tunc humorem pellucidum, salsuginosum, aliquibus particulis concrescibilibus commiXtum absorbent, qui continuo a vasis sanguineis in intestinorum cavo exsudat. Quae ab hepate Veniunt humorem continent luteo colore tinctum S subamarum, quod indicat, bilis portionem e cellulis porisque biliariis resorbuisse. Humor ab HS advectus, quae a locis pinguedine resertis derivant, particulis oleosis scatet: qui a rene procedit, urinam sentit. Salia in lymphaticorum humore gustus detegit; oleosas sphaerulas OculuS microscopIO 1nstructus, vel etiam nudus; substantiam concrescibilem ignis, vini spiri
DNervationes in equo, asino, & cane, humorem colligens a lymphaticis re- an g'andulas se immitterent. Humor ex iis collectus, quae plureS glandulas per
32쪽
ricardii continetur i . Ego insuper sequentes institui observationes. Gelascit post minuta inter decem & septem. Odorem acutum spirat, ac statim in duas partes secedit, serum scilicet, quod
parietes occupat , & insulam fluctuantem materiae fibrosae, quae sensim mole decrescens ad centrum Vasis in exiguam placentulam coarctatur. Hoc constanter vidi in bove, asino, equo, Capra, atque ove. Humoris ex abdomine bovis collecti unciae septem, scrupuli tredecim ,
S grana quinque post tres horas in partis fibro de grana undecim, de serosae vi ignis, acidorum, dc spiritus vini coagulabilis uncias septem, scrupulos duodecim & grana duodeviginti secessere. Ρortio fibrosa exsiccata ad grana tria reducta est, ex quo colligitur contra HeW- sonum a), serum maximam hujus humoris partem constituere, minimam Vero in fanis animalibus fibrosam materiem. Haec onico exemplo attingere Volui ut hujus eXperimentorum generis specimen saltem exhiberem. Nam Observationes, quas multiplices institui cum in
homine in statu morboso, tum in brutis in statu sano circa humores qui in diversis caveis colliguntur, ac qui in lymphaticis inveniuntur, cum longe adhuc absint ut ad tutas comclusiones perducant, in aliud tempus differre satius duxi. Omnium lymphaticorum terminationem in venis subclaviis, de jugularibus alia proxume ad earum confluxum, alia in angulo, qUem a parte eXterna formant, ut constantem naturae legem decernere non dubito, quod eXperimentis centies repetitis numquam observaverim humani corporis fabricam ab eadem discedere, etsi ex plurimis anatomicorum monumentis contrarium colligendum esse videatur 3). Neque tamen Haltero assentiri possum, qui contendit, lymphaticos truncos nuspiam lympham eXonerare in venas, quin ea prius in thoracicum ductum consuXerit. Nam alii trunci, nunc scilicet utrinque unicus, nunc duo, nunc etiam tres , lympham immediate exonerant in jugulares dc subclavias utriusque lateris.
Quod vero alios, ac praesertim Mekellum ) in errorem conjecisse arbitror, qui lymphatica alio praeterquam in subclavias dc jugulares se immittere docent, id mihi quoque,
cum in meorum laborum initiis minus eXperientia pollerem, imposuerat; etenim dum lymphatica injicerem, interdum venas etiam repletas inspiciens conjiciebam, aliquod latere lymphaticorum cum Venis commercium, quod per truncos in eas se egonerantes institueretur. Sed re accuratius expensa, ac obserVationibus summa diligentia iteratis, numquam vidi hunc mercurii ex lymphaticis in venas transitum, quin hoc per rupturas, quae in glandulis ut plurimum se offerunt, contigisse ratum perspectumque habuerim. Semper enim extravasationes se exhibebant ex dilaceratis lymphaticis ortae, ut hydrargyrus non ex ipsis vasis mutua comunicatione donatis, sed ex celluloso textu in venas sanguineas pressione sua disruptas permeasse eYtra dubitationem possitum Videretur. Cum autem Venae, quae eX glandulis se efferunt, ac in truncos majores confluunt, atque interdum lymphaticorum habitum
mentiuntur pro lymphaticis haberi possint, id ut mihi sic aliis erroris causam extitisse autumarim, adeo ut Hallerus s), qui antea lymphatica in Venas desinere pernegaverat, de
communem omnibus terminationem statuerat in ductu thoracico, per quem lympha in venas immigraret, mutata demum sententia Mehelio omnino consenserit. Ex his , quae de lymphaticis generatim in medium adtulimus, apparet hoc vasorum systema per exilissimos surculos ab omnibus humani corporis partibus humores a nutritione superstites ac in secretionibus exundantes, eg tubo intestinali chylum, ab externa corporis superficie,& vessicularum pulmonalium ambitu substantias, quae aeri sunt admistae, exsugere, ac lento cursu per longum tramitem ad cor transferre. Sic particulta oleosae, aqueae, ac salinae in retibus, ple-Xibusque, ac in glandulis sibi mutuo occurrentes, pro varia affinitatum indole, compingi facile possunt in eam 1ubstantiam, quae animalium partibus nutriendis, ac fluidorum jacturis reficiendis dicatur. Hunc certe in usum lymphatica in animalium fabrica natura constituit.
Lymphatica suis morbis minime carent. Saepe obstruuntur in glandulis de in truncis, dilatantur, debilitantur, ac hydropi originem praebent. Aliquando substantia albicante, tenaci, densa, ac veluti tartarosa replentur, praesertim ea, quae a locis scirrho affectis nascuntur. TunbP cte ali-
- f. pag. IOI. O seq. 39 Qui accuratiorem harum rerum notitiam sibi compa-
π 'lle um adeat oportet Elem. Hi . Tom. I. Lib. II.
I . 3, I, 35. 9 cujus labore non solum singula auctorum loca indigitantur, sed etiam sententiae coneta exponuntur, ac ubi
33쪽
;o VASORUM LYMPHATICORUM HISTORIA
cce aliquando cartilagineae eVadunt, ac unica tantum vice tunicas ossificatas circa pelvim vidi. In phle mone ac erysipelate sanguinea vasa, a quibus circumambiuntur lymphatica, dilatanturae valde sanguine turgescunt, neque ipsorum tunicae ab inflammatione immunes observantur. In vulnere, & ulcere saepe lymphatica dissolvuntur, ac humorem emittunt, qui ex vitiatis partibus emuere conspicitur. Saepe injiciendo lymphatica, quae suis truncis per loca ulcerata serebantur, ex iisdem, pluribusque eorum divisionibus mercurius prosiliebat. In tibia truncos novem ita dissolutos numeravi. Ubi humor ex ulceratis locis exitum sibi comparare ob
morbi diuturnitatem consueverit, cavere Oportet, ne cicatriZationis tempore uberior ac deterior influens in lymphatica in iis nimis densetur, sanisque humoribus undecumque advenientibus sit impedimento, ac viscera in animali ceconomia praestantiori ossicio defungentia obruat
De glandularum conglobatorum seu bmphaticarum fructura. AB Historia vasorum lymphaticorum nullo modo separari potest historia glandularum conglobatarum , cum omnia lymphatica per has glandulas transeant, ibique vario modo implicentur, & late comunicent antequam in venas desinant. Glandularum sedes in diversis
corporis humani regionibus in historia generali vasorum lymphaticorum suis locis indigitabo
ac in tabulis ostendam. Hic autem de structura tantum, ac usu glandularum pertractabo. Ab his glandulis lymphaticis, quae conglobatae appellari consuevere, aliae quoque glandulae nomen mutuatae sunt, quod illae ut plurimum quercuum fructus , qui glandes vulgo nominantur, figura tua quodammodo repraesentent. Veteres has glandulas noverunt, quas Franciscus Sylvius i) a conglomeratis conglobatarum nomine distinxit. Hanc distinetionem adhuc sequuntur anatomici, etiamsi Jeremias Lossius sa) monuerit conglomeratarum titulum glandulis lymphaticis magis convenire, & ad conglobatas, ut ipse vocat, retulerit testes, glandulam pinealem, prostatas, & minores miliares. Hae in diversis corporis humani partibus solitariae, binae, ternae, aut acervatae, ac pinguedine circumfusae inveniuntur. In pueris idem sere eorum numerus ac in adultis; in illis vero magis agglomeratae conspiciuntur. Quoad marem & sceminam eadem differentia apparet, quae in aliis partibus observatur. Plerumque subrubro donantur colore, in pueris ad rubrum magiS accedunt, ut tamen persaepe consonent colori partium, quae ad has glandulas sua mittunt lymphatica. Multum figura variant, modo oblongae, modo rotundae, modo irregulares , nunc globosae, nunc quodammodo plante. In levi superficie leves sinus perpetuo offerunt, qui non ubique, sed vel in facie anteriori, vel in posteriori observantur, vel tantum latera, ac Ut plurimum oppositas partes simul occupant. Per hos sinus majores lymphaticorum rami in glandulas intrant, aut ab his egrediUntur. Glandulae plurimum differunt inter se magnitudine & duritie. Quae inter musculos locantur adeo sunt parvae, ut saepe aliquas observaverim, quae vix lentem sequarent; aliquas in1nguinibus, axillis, collo, cavitate abdominis & thoracis, quae juglandem. Iisdem in locis, mo- Omatum sanum eae servent, mollitie quadam gaudent. Quae autem in poplite ac musculorum interst1t11s resident molliores inveniuntur.
Glandulae Circuma 1untur membrana ex vasorum lymphaticorum, ac sanguineorum V .imV ii p icat/S CO'structa, quae quidem tunica omnes eorumdem vasorum truncOSCO'pectitur ac ubique comitatur, qui in glandulas se immittunt, easque Vario modo CODVO ut1, ac λDVIcem Imp Icati omnino componunt. Numquam vidi nervos, qui glandulaS adirent,
. interre asserunt. Parvulos nervorum ramulos eas ingredi resert HeWsonu s),q O mOGλRcari autumat ut acutum sensum non efferant nisi inflammatione corripiantur. At sen-
co Disput. Med. quint. n. 23. 26. II. α) Disput. de glandulis in genere v. 24. 28. Ro
34쪽
At sensus doloris, qui in inflammatione percipitur nervis vicinarum partium adscribendus vudetur. Scilicet glandulis tunc mole auctis, ipsisque sanguineis vasis has adeuntibus copia sanguinis turgidioribus factis, circumpositae partes tumescentia quadam & ipis actoi solent, ideoque nervi interjecti in distractionem adacti dolorem creant. Ut dignoscas quomodo se habeant vasa lymphatica, ac sanguinea in suo per glandulas decursu, injicias primb lymphatica opus est, quae tendunt ad aliquas sanas glandulas, illudque in primis curabis ut singula, sive glandulas penetrent, sive componant, sive illinc seeXerant, repleantur omnino, nec minima quidem glandulae pars supersit, quam haud attigerit intimeque pervaserit injectio. Deinde levi cultro lymphatica, ac ipsas glandulas in pinguedine demersas' detege. Tunc pulchro spectaculo conspicies quot undique eminentiis varia praeditis figura scateat earum superficies, quae antea levis, si sinus eXcipias, & aequalis apparebat. Videbis quomodo trunci circa glandulas in ramorum fasciculos dispertiantur, qui omnes in glandularum substantiani se demergunt, majores quidem statim ac sinus pertigerint, minores vero postquam per superficiem reptaverint, & in alios atque alios ramulos
continuo decrescentes abierint.
Minores partim in eas eminentias terminant, quae a majoribus huc illuc in cellulosas cavitates diductis efformantur, partim inter eas se immittunt, & ad profundiores cellulas tendunt. Lymphatica, quae glandulas ingrediuntur advehentia, aut inferentia cum anatomicis jure appetulantur. Ex ipsa glandularum superficie alii exeunt ramuli sive majores per sinus, sive munores ac minimi ex eminentiis cellulosis, vel etiam ex earum interstitiis, qui aut immediate a cellulis in superficie sitis, aut a profundioribus, adeoque ab ipsa glandulae substantia proficiscuntur. Minores ii ramuli per glandulae superficiem serpunt, ac ibidem simul conjunguntur, ramosque edunt majores, qui tandem in ramulos grandiusculos e sinibus prodeuntes immissi truncos formant, quos anatomicorum more e serentes nominare lubet. In aliquibus glandulis minores praedicti ramuli, qui per earum superficiem excurrunt, ea, quam
descripsi, subtilitate praediti non observantur, sed in ampliorem diametrum distincti glandularum substantiam ingrediuntur. Rami majores, antequam glandulas ineant, ut plurimum, simul implicati, atque commixti plexibus, qui complectuntur glandulas, originem praebent; sed hoc saepius iis lymphaticorum ramis evenire observavi, qui e glandulis se eXerunt. Si oculo armato summa cura eminentias inspexeris, videbis eas vasis lymphaticis fieri, qui nunc extenuati, nunc dilatati ac in cellulas quodammodo diducti in angulum flectuntur, & multifariam contorquentur, ac complicantur. Varia existit eminentiarum magnitudo pro diversa lymphaticorum eas estormantium dilatatione. Alite autem eminentiae e solis vasorum angulis, flexionibus, & convolutionibus conflantur. In dilatationes, aut cellulas undique plurimi se immittunt aliorum lymphaticorum ramuli, qui humorem advehunt, revehuntque, mutUumque,
ac late patens in glandulis lymphaticorum instituunt commercium. Non desunt glandulae, in externa quarum superficie ejusmodi dilatationes desiderantur. Videntur ipis e vasibus efformari vario modo contortis, atque implicatis. Porro, ut internam glandularum structuram assequaris, injectionem in lymphatica, quae eas adeunt, non hydrargyro, sed cera, glutine, aut etiam gypso instituas oportet quousque glandulae injecto liquido penitissime repleantur. Cum materiae hujusmodi quiete, aut frigore densentur ac indurentur intimam glandulae fabricam exibebunt facilius, dummodo minime pigeat Vasculorum glomera summa diligentia, cultri acie, vel acu dissolvere, Vasa magis superficialia removere, ac partes ab invicem disjungere, ut subterpositae in propatulo collocentur. Tunc enim apparebit lymphatica eodem & hic se habere modo, quo se habent ad glandulae superficiem: nimirum dividi, inVicem coire, flecti, extenuari, dilatari, cellas efformare, rursus constringi, mutua demum commixtione surculorum, praesertim vero ramis in cellas immissis, indeque eductis, amplo commercio donari. Fabrica vasorum lymphaticorum in glandulis eadem qua alibi ratione se habet, adeoque cum tunica eorum eXterna numerosis pinguedinis cellulis ditetur, id Hewsono ita imposuisse arbitror prtesertim quod hoc iisdem vasis non ubique proprium cognoverit) Vxςpuulas quasdam statueret glandulis peculiares, non ad lymphatica pertinentes, in qVibu
35쪽
VASORUM LYMPHATICORUM HISTORIA
elaborentur quaedam particulae centralibus suis i) omnino similes; & inde per vasa lymphatica,
quae ab iisdem cellulis nascuntur, in circulum reserantur. Hoc en1m concludo ex figurae ii
'Ut deinde vasorum sanguineorum in glandulis distributionem assequaris, postquam lym-rihatica eas componentia mercurio repleveris, vasa ipsamet sanguinea glutine cinnabari colorato iniicias oportet. Oculo acuta lente armato eadem se tibi exhibebunt simul 1mplicita, conse tissima ac acervatim disposita , non solum truncos quos Vis lymphaticorum, qui glandulas adeunt, amplectentia, sed etiam juxta singulas eorum divisiones circumducta. Cum vero ad glandulas pervenerint, eas undique circumire deprehendes similiter irretita; hinc in glandulas ipsas immitti, perpetuo truncos, ramos, ramulosque singulos lymphaticorum sequi, ac amplecti, ibique circa dilatationes, seu cellulas lymphaticorum numerosiora adhuc, & magis acervata 'disponi. Ut haec optime se habeant praeparationem numeris omnibus absolut1ssimam tibi compares opus est; quod ex voto cedet, si cadaver eligatur juvenis hominis brevi morbo interempti; optimum etiam obtinebis exitum quoties glandulae levi inflammatione correptae fuerint. Tunc enim injciendo arterias etiam Venae penitissime replentur. Nimirum quod ubique observavi sine interruptione arterias cum venis continuari, hic quoque se prodidit ex hac injectionis felicitate. LX Vasis sanguineis nunquam materies injecta in lymphatica transiit nisi utrorumque laceratione viam sibi aperuerit. Prosecto glutine absque colore replentur lymphatica etiam in glandulis, ea praesertim quae nominantur efferentia; sed hoc eodem ipso modo, quo in aliis partibus, eVenire, ex iis quae protulimus abunde intelligitur.
Haec sunt, quae circa vasorum sanguineorum, ac lymphaticorum per glandulas decursum a me observata, satis superque Ostendunt, neque arterias, neque Venas ullum unquam
in glandulis naturae instituto commercium inire cum lymphaticis, quamquam id Mehelius Σ)se demonstrata fidenter glorietur. Suam adstruit sentontiam sequenti unico experimento, &quibusdam finalibus causis, quas sibi confinxit. Nempe cum glandulam lumbarem semiscirrhosam per ductum lymphaticum ex pelvi trans arteriam iliacam adscende'tem mercurio repleverit, observavit primo hydrargyrum dimidiam ejus partem, inferiorem nempe pelvi propiorem , permeasse, deinde resistentiam, quae in glandula aderat, tantam fuisse, ut insignem columnam pollicum duodeviginti mercurii ex tubulo, quo injectionem instituebat, superincumbentem sustineret, quin mercurius Viam in vas glandulae excretorium sibi aperire potuerit Sed cum pressione digiti impulit mercurium in ductus glandulae minores per vas lymphaticum glandulae insertum, deprehendit in tubo columnae mercurii imminutionem, & fugam ipsius ex vase glandulam intrante. Attentus expectabat intumescentiam ductuum lymphaticorum majorum, qui ex glandula sursum porriguntur, sed frustratus spe, eleganti spectaculo vidit, minutissimos mercurii globulos ex glandula in venam ad cavam inferiorem progredientem
elapsos, hujus ramulos ad truncos usque dilatasse. Per Venam hanc trunco vente cavae anterius sub exitu spermaticae dextrae insertam mercurius per vas lymphaticum in glandulam advectus, & via quidem magis aperta, sola sui ponderis pressione, facili demum negotio in
venae cavete truncum totus transiit, ut breVi tempore magna liquidi hujus copia truncum Venete cavae intraverit, trunculis lymphaticis superioribus ex glandula exeuntibus plane vacuis. Tandem asserit in glandula nullam extravasationem adfuisse. Ex hac observatione, ac eX necessitate hujusmodi comunicationum, quam sibi finxerat, statuit 3) in glandulis conglobatisu stomo is inter vasa minora glandulae tortuosa I mphatica ipsa ac venam glandulae sanguiferam intercedere ad Varios morbos praecavendos, ac extra omnem dubitationem suis poni observationibus assirmat, quod nemo vix unquam cogitasset .
Injiciendo lymphatica mercurio, saepe vidi venas penetrasse, sed omnia eXpendens id
Conuanter per rupturas evenire cognovi. Nam aliquando hydrargyrus a solita tantum eju
Columna, quae In tubo superincumbebat, in lymphatica , & in glandulas impulsus per essςrentia ad alias
36쪽
ad alias atque alias glandulas permeaverat quin in venas primae glandulae quidpiam irreperet. Sed cum deinde resistentia vincenda evaderet major, ac presso digitorum Ope augeretur , tunc tandem caepit mercurius in venas transire, & quidem tanta copia ac rapiditate, ut mercurius continuo per tubum adveniens non solum per venas totus absumeretur, sed etiam haud minima ejus pars, quae jam glandulae vascula replebat, vel in efferentia pene traverat, iis maximopere detumescentibus, easdem in venas sese receperit. Cum postea has glandulas examini subjicerem perpetuo rupturae, ac extravasationis indicia inVeni, per quas mercurius in venas sibi viam paraverat. Nunc ad ipsam superficiem, aut paullo infra rupturae se offerebant, quas palam faciebat mercurius huc illuc effusus, ac in bullas quasdam, seu sacculos insolitae magnitudinis, & mrmae collectus; nunc Verti intimam glandulae partem occupabant, adeoque nisi levi cultro partes disjungerentur conspici haud poterant. His dein sacculis apertis, si injectio adhuc pergeret, mercurius ex minimis majorum ramorum lacerationibus prosiliens etiam nudis oculis dummodo intentis deprehendebatur, qui cum ipsi per bullae aperturam facilior pateret Via, in venas transire desinebat. Injectione intermissa si venae, quae mercurio repletae apparebant, digitis comprimerentur, ac contentum fluidum retropelleretur, illud in apertos sacculos renuere facili negotio comperiebatur, ut ne minimum quidem dubii superesse possit, quin mercurius iis insuetis sacculis intercedentibus elymphaticis sibi viam aperuerit in venas, atque id lacerationum interventu. Ac profecto cum mercurius continuato fluento in venas introisset, simulque detumescerent lymphatica, cum praeterea secundum Mehelium extremitates Venarum, per quas instituitur communicatio, exiliores sint radiculis, unde lymphatica esserentia oriuntur, minime fieri poterat, quin hoc per rupturas contingeret. Hoc de glandulis nulla labe affectis dictum volo. Aliquando insuper mercurius injectus in venas effugium invenit cum glandulae obstructae sunt, scirrhosaque praeditae duritie, quo in casu ut plurimum nil prorsus transit mercurii in vasa efferentia, quae tenax concreta materies infarciit. Tunc vero, ut supra de sanis glandulis adnotavi, egiraVasationes modo apparebant circa superficiem , modo in interna substantia latebant. Hunc latendi casum Mehelio imposuisse puto. Tandem illud monere expedit mercurium nunquam Venas intrassis cum injectio bene processit, ac glandulas penitus replevit; tunc autem ligatis efferentibus, ac mercurio per inferentia digitis validius adacto, vasa potius rumpebantur, quam mercurius in venas transiret. Jure itaque demonstratum arbitror venas in glandulis nulla cum lymphaticis anastomosi conjungi. Ex observata glandularum structura earum usus in corollarium fluit. Nam cum vasa nunc dividantur, nunc coeant, modo flectantur, modo dilatentur, cellas efforment, rursus Constringantur, ac amplo commercio donentur, cum praeterea humores sola vi tubulorum attractili, tunicarum elasticitate ac valvularum auXilio in motum adigantur, manifesto apparet humores, qui a diversis locis huc feruntur, remoras pati debere in glandulis, & simul intime misceri. Ac proinde diversae plurimum indolis particulae, veluti salinae in vehiculo aqueo solutae, oleo se , gelati nosse, saepe in mutuos ibunt occursus . Imo verb cum iidem humores plures glandularum ordines pervadant, quo concurrunt, & consociantur diversarum partium lymphatica, hinc ipsorum particulae non solum inter se commiscebuntur, ut denuo ac denuo superficies sibi mutuo objicientes ea tandem conjungantur, qua majori attrahuntur Vi; sed etiam continuo humori aliis undique locis advenienti occurrent, & nova inibunt connubia, ut eam efforment substantiam, qua partes nutriuntur, atque hunc praecipue in usum natura glandulas in machina animali videtur constituisse. Hoc confirmant experimenta superius allata. de differentia, quae inter humorem in lymphaticis contentum antequam glandulas attigerit, & illum, qui ex iisdem colligitur postquam glandulas pervaserit. Neque obstat, quod pisces & amphibia destituantur glandulis, ac paucae tantummodo avibus datae fuerint,
cum in his animalibus eumdem praestent effectum frequentes plexus, ac longior mora, quae humori in retibus nectitur, ea praesertim de causa quod valvulae rarae admodum debilioresque in hujusmodi animalibus reperiantur, atque idcirco humores relabantur facile, & remorentur, mutuaque vasorum communicatione ad inVicem permisceantur. Quoad vasorum sanguineorum usum in glandulis arbitror ea humorem tenuissimum per tunicarum poros emittere in ipsam lymphaticorum cavitatem, quo diluatur suidum in lym-
37쪽
14 VASORUM LYMPHATICORUM HISTOR1A
haticis contentum, ejusque copia augeatur. Id sane innuere videtur horum vasorum decuriasus ac distributio in glandulis, quae in exilissimos surculos plurimum congestos lymphatica perpetuo sequuntur, ac amplectuntur, ibique magis acervata inveniuntur ubi haec dilatantur,& cellas efformant. Nec obstat quod lympha e suis vasis educta postquam ea glandulas per--ere majori, ut animadverti, coagulabilium particularum copia locupletatur ; nam haec pars lymphae, cum maxima ex parte ex Variarum particularum in glandulis consociatione, intimaque unione enascatur, in primis ramis parcior sit oportet, in ultimis uberior. Vasa autem sanguinea, quae cellulas pinguedinis ad lymphaticorum tunicas pertinentes convestiunt, substantiam oleos am ut in aliis partibus secernent, quam in circulum revehent ipsamet tympatica, quae ab his cellis nasci alibi evicimus.
Quoad succum album, serosum, lacte tenujorem, in juniori animali conspicuum, quem cremori similem dixit Whartonus, cinereum Malpigbius, dia anum Nullius, album Morgagnus,& Halterus, debetur commixtioni diversorum humorum, quos serunt lymphaeductus e divem sis partibus prodeuntes. Hunc porro humorem nunquam observavi in lymphaticorum inte
stitiis effusum; sed ejus sedes in ipsis vasibus, ac praecipue in eorum dilatationibus sita est perpetuli . Cum enim glandulae hujusmodi liquore turgent, micros copio, vel oculo etiam
nudo inspectae easdem prorsus eminentias in superficie praeseserunt, quas exhibent mercurio repletae. Neque mirum si idem humor variis auctoribus se diversum obtulerit cum totidem o, noxius vicissitudinibus sit oporteat, quot Varietatibus subjiciuntur ipsius elementa, quae e variis locis derivant. Cum ex structura glandularum appareat humoris cursum in glandulis maximopere reta dari, haec ipsa lex, qua lympha nutriens elaboratur, nec non ejusdem in coagulum proclivitas, quae a permixtione cujuscumque aptae substantiae Vel aquei vehiculi defectu augeatur, morbis, quibus glandulae frequentius assiciuntur, occasionem praebet. Nam tunc humores stagnant, densantur, cellulas, aut lymphaticorum dilatationes replent, distendunt, ac glandularum tumores progignunt, qui pro Varia densitate, duritie, magnitudine, indole, obstructionibus, scirrhis, strumis praebent originem. Quarum aegritudinum, aliarumque inde profluentium, ut hydropis, tabis &c., non solum ortum praecaVere, sed etiam curationem instituere prae caeteris possunt remedia iis superficiebus adplicata, unde enascuntur lymphaeductus, qui ad glandulas morbo labefactatas procedunt. Neque omittendus est alius glandularum morbus, qui in nimia vasorum ejusmodi cellularumque dilatatione, pene dixerim, varicosa consistit, quem sane in hydropicis pluries observare mihi contigit. Neque demum ea ipsarum glandularum affectio, quae ex singulari pro- manat vasorum lymphaticorum & cellularum corrugatione, & coarctatione, duritiem maximumque decrementum glandulis adducente, quam interdum in tabidis vidi, ac praesertim in
glandulis mesenterii. LGlandulae in juvenili corpore humore turgidae, globo , ut plurimum, observantur, in
eomparatione refutantur. Qui vem eupiat omnium sententias cognosce re, huic in Halleri Phys. Tom. I. Lib. li. Sech. H. 1625. ampla suppetit messis . Itaque actum agere noIo .
38쪽
De methodo inveniendi, ac replendi vasa b barica . ANtequam dicam de utraque methodo, operae pretium existimo descriptionem praemittere instrumentorum, quae ad hoc opus praesto esse debent. Ut operatio recte procedat tubos vitreos diversae magnitudinis parare oportet e duωbus ramis consectos perpendiculari, ac horizontali. Hic ubi cum verticali ad angulum rectum conjungitur debet esse amplus, & sub eadem amplitudine aliquantum produci, inde in exilissimam fistulam continuo decrescentem desinere, quae quanto est subtilior, tant5 majorem postulat magnitudinem in tubo verticali, ut mercurii gravitas obstaculum a loci angustiis oppositum facilius superare possit, & in vasis introduci. Ut hujus tubi structura melius intelligatur, picturam linearem adjeci i).
Lanceolas aliquas parare etiam oportet exilissima extremitate praeditas, acu Ue recurvas diversae magnitudinis, ac purissimum mercurium, qua substantia meliorem nondum inveni. Si glutine, cera, sebo, gypso aqua commiXto, aut alia quacumque substantia ea replere volueris, embolos cum.ramis tuborum Vitreorum perpendicularibus proportionem servantes tibi insuper comparabis, ut ex tubis moderata emboli impulsione materies in lymphatica impellatur. Haec substantiarum genera, gypso eXcepto, injecturus, partes calefaciendas esse memineris, ne artificialis illa fluiditas nimis cito depereat. Si lymphatica ea donentur Capacitate, ut tubulos calybeos, aut auricalceos admittant hisce uti praestabit, sed cavendum ne embolus magna.vi impellatur, facillime enim lymphatica disrumpuntur. His paratis hominis macie perempti cadaver eliges, in locum vivido lumini expositum transferendum curabis, postea si lymphatica artuum superiorum, aut inferiorum, trum
Ct, capitis, clunium, partium generationi inservientium, superficialia lubeat injicere, in pedis, manusque dorso, in digitorum vicinia, ac super digitos cutem levi cultro a panniculo adiposo separabis, atque in aliis partibus eodem modo procedes, sed parvam solum portionem denudabis, ne alia lymphatica aeri exposita exinaniantur, & visui se subducant. His peractis statim quamplurima exilissima nodosa vascula humore pellucido repleta conspectui se offerent, quae simul conjunguntur, ac in truncos paullo majores abeunt, qui denuo conjuncti truncos efformant, in quos facile tubulus vitreus immitti potest. Tunc altera manu partem prehendes, altera lanceolam, cubito bene firmato vas in longum incides cavendo ne transfodias; tunc enim tubuli introductio difficilis foret. Interim necesse est, ut oculus ab apertura non dimoveatur. Adsit, qui tubum porrigat vas lymphatico proportionatum, in quo parum mercurii praecontineatur, ne aer impedimento sit mercurio infundendo. Tum exilem rami horizontalis extremitatem in inflictum vulnusculum introduces, ejusque basim parti applicabis, ac filo serico ope acus recurvae sub rami extremitate trajecto, vas lymphaticum tubulo alligabis. Supervacua erit haec ligatura si extremitas tubuli ita introducatur, ut bene cum vase conveniat. Cave tamen dum acu vas
transigis, ne exilissima tubuli extremitas rumpatur, quod cum saepe contingat alii tubuli praesto sint, ut ad finem opus perducas. Deinde Minister mercurio repleat tubuli ramum verticalem, qui sua gravitate paulatim in vasa lymphatica influet, eaque usque ad glandulas facile implebit. Cum percipies mercurium amplius per vasa non currere, tunc tubulum adi-
me, atque eodem serico filo vas ipsum liga. Deinde simili modo ad alios trunculos perges. Hac methodo in pedis dorso duodeviginti injeci, & in dorso, palmaque manus viginti tres;& ita praeparationes vasis lymphaticis resertissimas obtinui. Si vasa lymphatica profunda pedis replere volueris tegumenta subter malleolum ter- e lnum cultro separabis, & parva saphaena detecta, aut supra, aut infra, aut ad latus unum, aut duos lymphaticorum truncos invenies, in quos eodem artificio mercurium introduces. Simili modo eum injicies in lymphatica, quae vasa sanguinea tibialia postica, antica, ac peronae Comitantur. Hi ut plurimum in conspectum veniunt in dorso, & planta pedis, atquς ubi
39쪽
VASORUM LYMPHATICORUM HISTORIA
tibia cum pede conjungitur; aeque inveniuntur ii lymphaticorum trunci, qui a clunium
& eoxarum musculis proficiscuntur, nec non mammam, epigastrici, allaCI circumflexi, tu
hales intercostales, ac tandem alii omnes, qui a musculis procedunt, & vasis sanguineis se
Artuum superiorum lymphatica profunda in dorso, ac palma manus Inveniuntur, sed dissicile in palma ob copiosam circumfusam pinguedinem Vitreus tubulus in eorum cavita
Superficialia hepatis, ac pulmonum lymphatica facile Valui se osterunt. Hepat1ca namque ut plurimum humore pellucido turgent luteo colore tincto, & cum plerique eorum trunci per ligamenta hepatis excurrant, his luci expositis, statim visui se prtebent, & eorum per visceris superficiem reptatus, & directio manifestior evadit. Pulmonalia autem ob id precipue haud dissiculter apparent, quod humore pellucido repleta in facie pulmonum sublivia
da, & maculata magis conspicua se reddant. Quoties vero, cum in hepate, tum in pulmonibus, superficialia injiciuntur, profunda etiam replentur, sed haec plena injectio perraro ad finem perducitur, eo quod ut plurimum rupturae Veient, quominus ex voto succedat. Aliarum viscerum profunda lymphatica juxta Vasa sanguinea facile inveniuntur; nam humore pellucido repleta visui se offerunt. Si in his locis lymphatica humore vacua non appareant, aquam calidam in vase si guinea, aut ductus excretorios injice, quae in lymphatica penetrabit, eaque conspicua reddet. Hominum consumptione peremptorum cadavera ad hos Usus commendavi, cum enim in iis glandulae obstructae sint, ac humori in lymphaticorum truncis fluenti obicem ponant, hinc lymphatica, dum ipsorum ostiola absorbere non desinunt, suo liquore turgida, ac magis diducta tyronibus ultro fere se offerunt. Adnotandum tamen est, quod cum in hujusmodi cadaveribus injectiones glandulas plerumque trajicere non possint, adeoque integras partium praeparationes uno intuitu exhibere; idcircb postquam habitus horum Vasiorum usu, ac exercitio perspectus fuerit, ad alia cadavera progredi Opus est, ac praecipue eorum qui violento, ac brevi morbo fatis cessere. Hanc methodum t sequutus totum vasorum lymphaticorum systema pluries injeci, & ad finem duxi; ex digitis pedum ductum thoracicum replevi, eumdemque assecutus sum exitum ex aliis quibusvis partibus, quarum lymphatica in eum ductum desinunt. Lymphaticorum autem , quae aliam sibi propriam habent terminationem, injectionis ope ad truncos usque perduxi, quibus in subclaviam, ac jugularem internam immittuntur. Glandularum obstructiones,
vasorumque rupturae , quae inter injiciendum suboriuntur, plerumque impediunt quominus adductum thoracicum injectio perveniat, ita ut expertus sim ex decem cadaveribus vix in uno eo pertingere posse, ex quo colligitur quantum taedii, atque laboris, & quot cadavera seca da mihi fuerint antequam potuerim lymphaticorum demonstrationes ubique a minimis surculis ad terminum usque perducere. Iterando injectiones aliquas varietates adnotavi, quae in horum vasorum decursu seque ac in sanguineorum systemate observantur, pars enim dextra raro simistrae adamussim respondet. Harum varietatum nonnullas in adnotationibus ad Tabularum explicationes reseram.
Rlligaret, dum mercurius impleret lymphatie, cViI ouet P
62 63. ), atque ita tubulos calybeos correxit, ut solet ris secto, in acutam cuspidem desineret . Horum ope ut actu vas lymphaticum aperiri potest, ac mercurio impleri E
postremus hic tubulus multis nominibus aliis praestet, illud tamen habet incommodi ut Deillimε, dum in lymphatica immittitur,
vel ad minimum quemvis motum cum in ipsis existit, eadem di-lRceret atque pertundat. Quapropter cum vitrei tubuli, quibuδ utor , calγbeis etiam exiliores parari queant, atque di cultatibus iis minoribus , quas in Regiano animadverti, subjiciantur , hinc eos caeteris omnibus praesero, quos hucusque eXcogitarunt Anatomici . Hi tamen suis dissicultatibus minimε earent, tacito in apice rumpuntur ; at tenuissimo sumptu, ac labore. in pristinum restituuntur tubo serruminatorio . Dum lymphatica lanceola aperiuntur quodammodb exinaniuntur, ae visui se subdueunt, sed hanc dissicultatem praecavebis introducendo tubulum statim ae lymphatica punxerit .
40쪽
Generalem vafrum lymphaticorum ex singulis corporis partibus prodeuntium descriptionem comprehendem. Lymphaeductus, qui ex singulis corporis partibus proveniunt, postquam in suos truncos
coaluere, glandulasque trajecere, agminatim dispositi maXima ex parte in truncos conVeniunt, per quos in ductun1 thoracicum confluunt, ut illius ope veluti communi ex alveo in venas sanguineas exonerentur; nonnulli vero propriis truncis in iisdem venis i
mediate se inserunt. Cum itaque, ut ordini ac perspicuitati serviam, sectionem in partes quasdam dividero operae pretium sit, eam principio divisionem praelegeram quam ut adnotavi natura sua veluti sponte indigitare Videbatur. Sed cum lymphatica quaepiam, quae e sinistra superiori corporis regione se immittunt in thoracicum ductum in suo per collum decursu, iis respondeant, qui ex opposito latere in Venas propriis Ostiis terminantur, ideo opportuniorem deprehendi sequentem partitionem utpote compendiosiorem. Priori capite ea omnia complector, quae thoracicum adeunt canalem, vel in abdominis, vel in pectoris cavitate. Altero autem cum ea, quae influUnt in eumdem ductum dum hic per collum ex- Currit, tum etiam ea singula, quae in venas vel dextri vel sinistri lateris se aperiunt. Sed iisdem de causis subdivisionibus etiam uti opus est. Propterea capita in tot articulos dirimo, quot praecipua vasorum agmina licet a variis locis prodeuntia in unum dea
Hunc autem ordinem servo, a remotioribus eXOrdior, quae ex inferioribus artubus aut aliunde ad glandulas inguinales concurrunt, deinde de iis dicam, quae ex continentibus &ex contentis abdominis partibus in thoracici ductus Viciniis consociantur. Tertio omnia col ligam, quae in eumdem ductum immittuntur in suo per thoracem itinere. Ita caput priamum absolvetur. In altero Vero primo loco de iis agam, quae in glandulas axillares conveniunt. Secundo, de lymphaticis quae ex musculis abdominis, hepate, diaphragmate, mediastino, pericardio, corde, pulmonibus, musculis intercostalibus prodeuntia ad collum se runtur. Tertio de superficialibus capitis, & colli. Postremo de profundis earumdem partium.
De lymphaticis, quae intra abdominis, & thoracis cavitatem inductum
thoracicum se immittunt. A R T. I.
De omphaticis superficialibus, quae in glandulas inguinales
Lymphatica superficialia per panniculum adiposum decurrunt; in ejus crassitudine in plures ordines, seu strata alia aliis superposita, ac applicata interjecta pinguedine distribuuntur. HseC recipiunt ramulos, qui ex cuticula, eX cute, ac eX panniculo adiposo proficiscuntur. Quae ex digitis emergunt ex eorum dorso, lateribus, ac parte in seriore surculis exilissimis nascuntur, supra primam, ac secundam phalangem, ac inter digitos plures inter se conjunguntur, ac trunculos formant, in quos tubulus vitreus introduci potest, ut methodo, quam supra descripsi, mercurio repleantur. Dum ex digitis ad dorsum pedis transeunt, aliqui inter se conveniunt, ac trunculos majores edunt. Dum per dorsum decurrunt interni, atque externi quosdam trunculos ex planta pedis recipiunt. Omnes hi trunculi per dorsum excurrendo saepenumero in plures dividuntur, ac inter se per ramos ex uno in alium VisCIssim transeuntes communicant. Quaedam denuo conjunguntur, truncos majores essiciunt, S ad tibipe Partem anteriorem, externam, & internam producuntur. Dum per tibiam incedunt,