De Motu animalium, Jo. Alphonsi Borelli,... opus posthumum. Pars altera

발행: 1681년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

-perationibus mecha

bus muscii tortim con

tractio fieti potest.

contingit in massetere, quando mandibulae uniuntur,& stringuntur,tunc spoote sua contrahi, tendi, & i durari deberet dictus maffeter , sed hoc sensui repugnat , remanet enim laxus, & mollis , quousque iubente voluntate turgeat: ergo contractio, & tensio non est propria, nec pendet a structura machinae ipsarum fibrarum, sed ab alia causa longe diuersa . Ijs non obstantibus, dicere quispiam posset, quod gradus ille vigoris , quem musculi vitali motu exercent , sit proprius machinularum, ex quibus fibrae

componuntur , qui ideo continenter non exercetur , quia impeditur contractio machinarum,quousque ap petens facultas permiserit,eas operationem eXercere, non secus ac arcus balistae tenso aeruo impeditur eius

violentia ab axiculo, seu vinculo, quo ablato, aut λ- luto sequitur violentissima distractio,& proiectio teli; ideo ostendemus, quod

Vis ingens contractiva vitalis machinarum musculorum non quiescit, nec cessat ab operatione,quia ab obstaculo impeditur, nec agit, quando impedimentum illud ab animali facultate tolli iubetur. Tab. 1 .FiS.6. Supponamus, vitalem vim illam grandem, quam musculi iussu facultatis motitiae exercent, esse naturalem, & insitam musculis, ut semper apti & dispositi sint ad operationem illam exercendam ; & quando otiantur, non quiescunt ob defectum roboris, sed quia ab aliqua externa causa impeditur eius actio: Vi

12쪽

DE MOTU ANIMALIUM. 9

vis motiva deorsum iu grauibus corporibus semper viget, & situm conatum exercet, at quiescunt, quia aduritie pauimenti, vel a vi manus subiectae, eorurno prohibetur descensus. Ostendendum , hanc post tionem esse impossibilem, & ineptam. Utque hypothesis propositionis verificari possit, scilicet, ut musculosa catena AD ex machinis composita, clauo A afixa,exercere valeat ingentem vir contractivam, oportet,ut prius distrahatur ab extrinseca aliqua potentia, ut a manu M, eam elongando ex D usque ad B; eo quod in naturali, & aequilibrata elongatione AD nullam vim habet, & tunc eadem potentia M,quanditi catenam in situ distracto retinet, sua continua traditone impedit vim contractivam machinularum catenae : concipere ergo debemus, quod musculus AB perpetuo distractus retineatura potentia M, & tunc solummodo agat subleuando pondus appensum R,quando voluntas, seu vis appetens prae, cipit, ut potentia M cesset ab actione, & derelinquat catenam, ut indolem suam contractivam exercere valeat , & postea toto tempore vitae, quando musculuSotiatur, necesse est,ut prces o sit potetia M,& denuo ea dissedat,atq; persetieranti actione retineat.Hoc posito. Considero , quod vis impedimenti , seu potentiae

M, eius roboris esse debet, ut vim ,& operationen contractivam machinarum musculorum omnino prohibere valeat; ergo talis vis impedimenti subdupla erit energiae machinarum; cum una alteri non praeualeat; sed vis contractiva machinularum superat pondus ducentarum librarum, quod musculi suspendunt; igitur vis impedimenti aeque valida , ac pondus cen trem librarum,erit.

B Vertim

Cap. I. De modis , M

tractio sieri

potest. a Par.I. pri

13쪽

Cap. I. De modis , &

nicis, qui

tractio fieri potest.

Verum talis vis impedimenti est interna , & exercetur ab ipso animali, & agit decursu totius vitae, exceptis pausis breuibus, quando nimirum grandia pondera extolluntur iussu voluntatis, seu appetentis facultatis; cogeretur igitur animal ingenti, & assia duo exercitio fatigari decursu totius vitae , non Vt opus utile animali perficeret, scilicet, ut pondera , subleuaret, sed tantummodo, ut conflictu continuo impediret actionem machinarum musculorum, nempe laboraret, ut nihil ageret, seu ut quietem animalis induceret; quae ridicula, & imprudens actio , absurda prorsus, contraria esse videtur artificiosissimae oeconomiae, qua Animalis actiones exercentur. Insuper, sicut in tensione arcus sensus lassitudinis,& languoris non percipitur a machina materiali arcus , sed a manibus, si ipsum tensum continuo retinere cogerentur, sic ingens lassitudo ferri deberet avi interna, & organo animalis impediente actionem

musculi, dum nempe violenter eius machinas distractas retineret. Quare toto vitae decursu dum quiescimus, & somno recreamur, tunc assiduo, 3c in fano labore, &lassitudine asceremur, & econtra; sicut arcus restitutio ad naturalem contractionem non est laboriosa, immo conformis eius naturae, sic naturaliS restrictio machinularium musculorum, qua ingentia pondera subleuantur, non laboriosa, & languorem

creans, sed potius suauis esse deberet, sicut quies a labore, & a distractione violenta, & restitutio ad naturalem statum summopere iucunda est. Clim porro hoc sit falsum, & lassitudo percipiatur , quando grandia pondera sustinemus, non quando quiescimus, fatendum est vim contractivam musculo ira

14쪽

DE MOTU ANIMALIUM. H

non impediri , quando quiescimus ; & ideo non avi Cap. t. De machinae , quando impedimentum cessat, ponderia modis ., &grandia subleuari , . b: λαε:

Praeterea, si qua caula impediret vim contractivam nicis, qui- musculi, aut talis causa semper continua actione age- tret contra facultatem illam contractivam perpetuo vigentem , ut pondus in bilance aequilibratum sem- potest. per conatur descendere, licet non moueatur; aut eam omnino destrueret, & torpidam redderet . Si primum, ergo musculus,etiam quando non agit trahe do resistentiam, perseueraret turgidus, tensus, & d rus r quia actio machinarum exercetur trahendo, &se decurtando quantum possunt, & quantum impedimenta permittunt. Si secundum, actione prolixiori ,& magis laboriosa cosequeretur id ipsum,quod compendiositis effici potuisset . Ponerentur enim duae

causae validissimae non eodem tempore eaistentes, sed una post aliam vicissim se consequentes, quarum una, scilicet vis contra stitia machinarum existeret in musculis illo tempore praecise , quando praecepto appe tentis facultatis ingentia pondera subleuantur, &tunc vis impedimenti non extaret A E contra illa extincta, haec poni deberet toto tempore , quo musculi

otiantur.

Modo si natura nil aliud quaerit, nisi ut statis teporibus pondera suspendanti ir , & hoc haberi potest compendiositis ab unica causa , scilicet a vi musculos Contrahente , ad quid superetia positio alterius causae impedientis illam actionem , scilicet causa destinata ad nihil agendum, nempe ad quietem , & otium musculorum efficiendum λPraeterea, quia ab appetitus defectu,ut defectus est, B a scis

15쪽

Io. AL. L RELLI Cip. i. De scilicet a nihilo , non potest destrui vis contractiva

modis , & musculi: ergo deficiente appetentia illa,adesset causa si ζ π, in pediens,quae ageret destruendo vim. contractivam,' ilicis, qui- & postea, adueniente eadem cupiditate, destrueretur bu, NusOR' iinpedimentum illud. Hoc autem est multiplicar tractio fieti entia frultra, & abi ille necessitate . Igitur ab1qti

potςst. causa impediente suffcit positio unius cauis , quae musculos iussu appetentis facultatis contraher possit.

Musculi vitali motu non tenduntur, induranturquα, ob quietem partium eorum . Scio, aliquos credere , aquam constare ex virgulis quibusdam, quae dum flexuois,ad instar anguillarum, excurrunt inter glomos compositos ex ijsdem si-brillis, aquam fluxibilem reddunt; At quando a frigore rigescunt, & omnino immobiles permanent, tunc duritiem glacialem adipiscuntur . Eodem modo putant , quod sola quies partium componentium sufficientissima causa sit consistentiae, & firmitudinis omnium corporum durorum. Quia vero musculi quando agunt, tenduntur, & indurantur, non verentur affirmare, quod facultas animae iubentis quietem inducendo in musculis, tensionem , & rigiditatem in eis

creet.

Vertun talis imaginatio falsa esse videtur,ut ostendimus libro de motionibus naturalibus a grauitate a Prop. 43 pendentibus is . Postea in casu nostro, dato, quod a quiete partium fibrae musculos e tensionem, & duritiem

16쪽

DE MOTU ANIMALIUM . 13

tiem acquirerent, ex hoc ipso sequeretur destructio

propositionis propositae. modis &Quia stipponitur, quod aetio musculi sit contractio operationi-

ordinata ad eleuanda pondera; & talis decurtatio hi es

non a quiete partium, sed ab eorum motu fieri debet, bus muscu- quo scilicet sibi ipsis approximantur; cumque talis motus absolui nequeat in musculis , nisi exercendo potest. ingentem vim, ut possint pondera appensa eleuari, &toto tempore, quo partes musculi mouentur,mollities in eis perseiterat ex hypothesi, nec durities adhuc in ducta est: ergo vis ingens, qua eleuantur vasta pondera , & actio musculi, 'luce est contraetio eius,eXe centur, quando adhuc molles sunt, antequam duri reddantur : scilicet antequam partes musculi quiescant. Quapropter quies non erit causa eleuationis ponderum, & actionis musculi. Nec quia continuatio suspensionis fit tempore

subsequenti, dum musculi duri ties perseuerat, dici potest quod energia quietis partium musculi sit causa

talis suspensionis ; quia talis actio est conatus, & impulsus continuus, quo partes musculi madidae,& ideo non durae , vi quadam motiva laboriosa contrahantur ; quod conijcitur ex lassitudine subsequete,quando ex lucta illa consequitur tremulus motus, quo pondus suspensum retinetur.

17쪽

Cap. De

s res T vitali motu non contrahuntur per exiccatio- 1licis , cui- nem , aut alterationem similem ei, quae in pilis, totum eon capillis torrefactis contingit.

tractio fieri

potest. π on desunt alij modi in natura,quibus filamen--, L i ta contrahuntur, & decurtantur. Videmus enim, quod capilli, pili, fibrae neruosae, & tendinosae,

intestina, pelles,& omnes membranae ab ignis ardore corrugantur, & decurtantur : imo ipsaemet musculorum fibrae, assatae, & torrefactae euidenter contrahuntur . Hinc suspicantur aliqui, quod possent consimili modo musculi animalis ad eius libitum contrahi, &decurtari. Hoc autem omnino improbabile, & absurdum esse ostendemus. Primo, quia hae operatiOnes fiunt ab igne exiccante, & comburente,quatenuSeducit a praedictis glutinosis substantijs partes fluidas, & lubricas, ob quarum defectum reliquae partes

tenaces uniuntur, dc mutuo se colligant,& hinc diminutio molis eorum, de contractio subsequitur, ut in luto, dc innumeris consimilibus corporibus contingit. At in casti nostro talis operatio locum non habet; nam nulla exiccatio,aut combustio ericitur in musculis, quando violenter contrahuntur. At si dicant, quod non requiritur ariditas , & combiistio ad hoc , Vt nerui de tendines contrahantur,sed suscit simplex alteratio calefaciens ; nam in aqua feruenti musculi elixati valde decurtantur, licet semper madidi sint. Ijs respondeo, quod reuera in neruis , di tendinibus elixatis internae eorum partes ad initicem proXi' miores factae fiunt solidiores, & constipatiores ob expul-

18쪽

DI MOTU ANIMALIUM . Is

pulsionem succorum , qui interstitia fibrarum reple- Cap. 1. Debant , quae expulsio a caliditate aquae ambientis fa- modis, &

Qu dque similiter talis operatio contractioni Vi- nicis, quia

tali musculorum adaptari non possit,multipliciter su ibtiles ei deri potest . . fieri

Primo, quia experientia constat, quod a nimia ca- potest. liditate per assationem, & elixationem multo magis contrahuntur tendines, & membranae, quam musculi ipsi ; at quando actione vitali, fibrae carneae valde inflantur, tenduntur , & contrahuntur, nullam prorsus tendines, & membranae contractionem patiuntur . Secundo , quia in musculis, dum velocissime mouentur,se contrahendo, neque caliditas excedens naturalem teporem obseruatur, quae assationem, aut

feruorem elixantem producere queate imb in piscibus , & reptilibus valde frigidis motus egregie

fiunt.

Tertio, ad producendam illam soliditatem in ne

uis assatis, aut elixatis requiritur prolixa actio caloris, qui structuram, & temperiem eorum adeo alteret, &transformet, Vt non possint pristinam mollitiem, &laxitatem reassumere . Hoc autem in musculis Animalium , dum mouentur, non verificatur, quia momento contrahuntur,& ictu oculi flaccescunt: eX quo Patet, quod compositio, & temperies musculorur non commutatur ; & ideo eorum contractio non fit per alterationem similem ei, qua fibrae neruear torrentur ab igne, vel corrugantur per eliXationem . Quod praeterea sensu ipso patet: nam cor, & musculi reptilium disiecti, & abscissi, diu mouentur se contra bendo, & relaxando absque ardore comburent abs que

19쪽

16 IO. AL. BORELLI

Cist. 1. De que ebullitione, absque torrefactione, aut dutitie; domodis, & absque ulla perseuerante alteratione , & commuta-ςu meehata corporeae substantiae musculorum, sed a vi quanicis, qui dam motiva,& perceptiua doloris: ut patet in pr. ei ui 'ehu corde abscisso paulo post quietem, & torporem tractio fieri eius, quando extinctus apparet, si acu pungatur, aut py sit succo acri irritetur, subito reuiuiscit, & pulsationes - omissas reassumit. Deinde videndum es , an mus uti per corrugationem rarum contrahi possint , pro cuius indagine praemittunturi quentia Lemmata.

a I ab. 1ue. Si funis AB a clatio X afixus a pondere Z in B a1 - ' penso tendatur , & intermedia pars a potentijs R,& S torqueatur, corrugeturque in eodem plano , itaui a quatuor tradi ionibus tensus funis remaneat, & directi iones intermediae DO, IC parallelae sint inter se, & bifariam secent angulos alternos funis . Dico, quod potentiae S, R ad pondus Z proportionem eamdem habent, quam quadruplum sinus anguli DGO complementi semissis anguli flexionis funis GDF ad linum totum . Secetur funis DC bifariam in F, dueaturque linea GFE perpendicularis ad DO, CI. Quia potentia Strahendo funes DG, DF per directionem ODS agit contra duas resistentias ipsius Ζ, & eius, qviae impedit tractionem Functi s versiis D, & directiones DG, DF sunt aeque inclinatae ad sublimitatem OD; atque concursus D mobilis est per directionem OD : si ergo

20쪽

potentiae Z aequalis est ei, quae in F trahit funem DF versus F, & ijs aequilibratur potentia S. Ergo ς potentias S ad duas praedictas aequales Oppositas resiastentia Z, & in F operantes, eamdem proportionem habet, quam sublimitas OD bis sumpta ad duas longitudines aequales DG, FD. Et simili ratione potentia R ad duas resistentias aequales, scilicet claui X, &eius , quae fune CF trahit versus F proportionem habet eamdem,quam sublimitas IC bis, ad FC bis, seu quam Do bis ad DF bis. Ergo duae potentiae S, & Rsimul sumptae ad quatuor resistentias aequales inter se, scilicet ipsius Z, claui X, eius, quae trahit funem DF versus C, & eius quie trahit funem CF versus D proportionem habet eanadem , quam quadruplum sublimitatis DO ad quadruplum funis inclinati DF;&.quia quatuor potentiae inter sae aequales ZX,& duae contrariae funem in F trahentes quadruplae sunt si gularis potentiae Z : igitur du. e potentiae S, & R simul sumptae ad resistentia Z eamdem proportione habent, quam quadruplum sinus Do ad sinum totum DF &c. Hinc patet, quod potentiarum S, & Rivva pars quarta tantiim scilicet semissis potentiae S vere sustinet pondus Z; reliqua semi S opponitur, aequilibraturque semissi R; & reliqua medietas R agit aequali momento contra claui X resistentiam , & sic funis

tensus retinetur. lModo existente angulo GDF graduum S I. a. rit Quadruplum sinus Do aequalis integro sinu toto DGErgo tunc duae potetiae RS aequales erunt ponderi ZEt si praedictus angulus fuerit obtusior, tunc potentiae I S minores erunt, quam Z: at si acutior fuerit R,S Gmul maiores erunt,quam L

Cap. I. De modis , &

operationibus mecha nicis, quibus mustu loruna contractio fieri podest. e Eadem,

SEARCH

MENU NAVIGATION