Dissertatio literaria inauguralis de Aristophane [microform], poete comico, ipsa arte boni civis officium praestante, quam ... offert Hermannus Pol ..

발행: 1834년

분량: 103페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

candum mihi Metur, quo ductus hoc aryumentum tractavi. Cum myscos Graeco in dedicas haberem,

non potui non ero ere Aristophanem , Eorum laudiis, diversa tamen asione , ocium. Atque em hujus f tisi jocis magnam oluptatem Fe γι inprimis autem vus audacsam , qua demaPUOS pe equutum t , et judisti acumen, quo cauSa malorum, quibu8 Athenaepremebantur, perveaeit, admiratu Sum; nam ridendo non solum , sed, ut sta stam . sivellando xertim dicere non dubi lavit, Itaque cum arPumentum dissertationis quaererem , SuaSit Clari A LIMBURGBROUWER, praecepto aeStumati Srimus, mihi, ut Aristophanis merita in conscri5endiis dramaictus politicise onere conarer Arrisit confratim arPumentum,

αδ non facillimum. Atque id ita erae tractandum putavi ut eis DBulas, quae aryumenti mere politisti Sint, ingulas empli carem , hi storiam ejus temporiis eae ipsis fontibus illustrarem , OnSiliumque comici et rationem . qua id si eaesecutus , ossiciumque honi cisi praestiterat, pro ictibus oStenderem. Quae autem 4 reliquis comoediae non politicia taxoniunturat re Glicam pertinentia , . ea in ultimo capite congera et Gun DSque 'hulam, eae qua desumtu sint, χυωui , me di Uecti membra poeta darem

quamvis forta e a meo poFoSito Aenum videriis ost haec italus enarrare. In primo capit nonnu , introductionis cauau, scenda euo acti trahar , de comoediis 'eteris origi ne , et ratione, de quibus , riter tantum Ῥό res nostri poetae mentem et con ratium melius intelli geremus. Recentiores de Ariat phane criptoreo raro laudavi, quia viis e re mea erat, eae ipsi s fontibus , eae hi Stori , et Aristophane ipso plurima deducere. Ceterum n juxenile opus quadrat Martialiis Go

Sunt Bona sunt quaedam mediocrita, Sunt mala plura, aut an multa parvi momenti et mcnus accurate --

posita aut prave ricta. Sed quid jurenis praestare potest, quod ab omn parto limatum sit 8 Itaque Benenoma lector hisce naenis propitius sit, ehementer opto Atque etiam mendi typoyraphicis bene conSulet, precor, quae fatoriusdam evitari vim po tint. Ghis autem omnibus , Viri clarissimi, quihus tam in Illustri, quod aventriae St, Athenaeo , quam in hac Academia, praeceptorctus uti mihi iacuit, gratum hi tor animum. Tibi, inprimis , clarissimo BOSSCHA , debita gratias refero pro Beneficias summa humanitate in me collatis et opera, qua me in littera3

12쪽

Graecas incumhentem , emper henrynua juvlur nullum tempti eorum memoriam mihi eripiet. Quictusnam autem ectis icti, clarissime AN LIMBUR BROUWER, Gyna strates pereoseam, pro tot tantisque meritis evam 8 inhia ea dignis eiurare non possum malis Nero OD; sed persuadeas sit elim Vis clarissimos me per omne, quod mihi detur stae tempus, quihus poterim in rebu3, gratum animum teSti Maturum esse, Valete viri clarissimi osque D. O. M. in litterati orbi a decus diu aseos ovare

DE COMOEDIA VETERL

A χαριτες τεμενος τὶ λαβεῖν, περ υν--ται Zητουσαι, ψwχην ευρ0 'Αριστοφάνους. PLATO. I oesis Graecorum ab omni aevo a populis humanitate excultis summis laudibus extollitur carmina Home-xi, Soplioclis tragoediae, indari dae, tanquam pulctierrima ingenii humani specimina celebrantur; eXiguo sane poetarum numero temporis invidia pepercit, sed, quemadmodum ex columnis nonnullis superstitibus dijudicare possumus, quanta ipsius templi pulchritudo et magnificentia olim fuerit, ita ex hisce paucis reliquis, quantopere Graecorum poesis quondam floruerit, luculente apparet Attamen unus horum poetarum et totum poeseos genus, quo ille Mus est, in plerisque minus aequo judicio damna

13쪽

. . . . am, i . Spernitur comicus Aristophanes, ob impi- am sis emtatem, cujus accusatur, atque ita omnis comoedia vetus, qua thenienses delectabantur et quam n's ex illius scriptis solis cognoscere possumus, cum reliquorum comicorum dramata interierint a permultis tanquam lectu indignus ejicitur. Verum ista vitia, ut mox videbimus, magis populo ipsi quam

Aristophani imputanda sunt, et quod fortasse Ondum satis animadversum est, in ipsis his comoediis a multis vituperatis boni civis ossicium poeta egregie praestitit. Ipsis enim facetiis causas, cur respublica praeceps daretur Xplicat, summa acerbitate vitiale stringit, plebis stoliditatem incusat atque in nefarios demagogos invehitur, ne dicam, nullius scriptoris Iectionem utiliorem esse ad rempublicam , mores , ingenium Atheniensium, bello Peloponnesiaco flagrante, accurate cognoscenda et perspicienda. Itaque Aristophanis comoedias, in quibus argumentum politicum tractatur, ita vilicandas esse arbitrabar, ut consilium, quo ductus comicus sabulam aliquam scripserit, manifestem rationemque ostendam, qua id consilium sit Xsecutus Antequam autem ad Aristophanem accedimus, necesse erit, ut in comoediae veteris originem atque indolem et causas, cur illa rebus politicis mixta sit, remter inquiramus. Prima comoediae origo densis tenebris involuta latet, multique Graecorum, lores in eloponneso, Megarenses, Siculi, thenienses sibi comoediae inventae laudem vindicant se Cum autem comoedia nihil significet Praeter cantum , qui per vicos ab agricolis canebatur, ricique a Peloponnesiis κωμαι, ab Atheniensibus vero μοι appellentur, et praeterea Verbum δραν, unde δρααα, pro πραττειν amoribus usurpetur, hujus artis primitiae a Doribus repetendae videntur I). Fieri tamen potest, rem aequaliter ad Omnes pertinere. Scilicet per totam Graeciam, Vindemiarum tempore, hymni chorique in Bacchi honorem celebrabantur, et pastores, vultu minio et Vini saece illito, saltantes per vicos discurrebant, rustico et incomto carmine Bacchi laudes canentes, unde Tibullui 2).

Agricola et minio sussusus, Bacche , rubenti, Primus inexperta duxit ab arte choros. Non raro autem choro pastorum ita discurrentium alius ex alio vico chorus obviam Veniebat, atque aemulatione accensi agricolae tum procacibus et obscoenis conviciis se invicem proscindebant. Rudis illa agricolarum comoedia, quae ex hisce conviciis orta suisse videtur primis temporibus ob nimiam protervitatem in urbes non admissa est, neque Susarion,

qui Athenis Olymp. 55 A C. 556), eodem quoahes

pis tempore floruit, et in marmore Arundeliano tanquam inventor comoediae celebratur, eamque ad certiorem sermam redegit, essicere potuit, ut illa civibus admodum placeret Ludicra ejus nondum scripta, Sed tantum extemporanea fuisse traditoristote-

2 Lib. II. carm. 1. s. 55. f. de comoediae principiis RiedeI, comment in Horat. Epist ad August. pag. 281 seqq.

14쪽

les l). Venim quomodo ex hoc insormi et rudi ludicro comoedia sensim magis exculta et persecta sit, ignotum est; nam αἱ aiν τῆς τραγωδίας μεταβασεις καιοι ῶν γενοντο, o λελήθασιν ν δ κωμωδια διὰ τομη σπουδὰζεσθαι ἐξ αρχῆς λαθεν 2 . Melior luctandem in Sicilia comoediae assulsit, cum Epicharmus,

Phormis aliique, qui Olymp. 73 Α. C. 480 vixerunt, ad

comoedias scribendas animum appellerent. Praesertim Epicharmus Pythagoreus magnas laudes, etiam apud Athenienses , assecutus est, nam, ut ait Τheocritus 3 πολ λα γαρ ποττὰν ζωὰν τοῖς παισὶν πε χρησιμαμεγὰλ χαρις αυ- . Siculorum poetarum artem imitati Athenienses, mox laude eos superarunt Chonnides, imocreon Rhodius multique alii, quorum nomina referre nihil attinet cum tantum fragmenta ex illorum operibus Supersint, ingentem laudem sunt assecuti Pericles, ille artium et scientiarum fautor, comoediam etiam non neglexit, licet ipse saepius comicorum licentia et dicteriis proscinderetur. Celeberrimi comici eo tempore suere Magnes , Cratinus , Crates . Teleclides au- polis , Aristophanes . qui solus tempora nostra tulit, cum illorum tantum fragmenta passim apud Athenaeum et Plutarchum inveniantur. Ipse Aristophanes de me-

I Art. Poet. cap. 4. 2 Id. Ibid. cap. b. 3 Epigr. 7. Ei quoque inventionem comoediae tribuit. Plato etiam Epicharmum mirabatur.

xitis Magnetis, Cratini et Cratetis in Equitibus s. 519

benigne loquitur, etsi ipse comicus adeoque eorum obitrectator erat I). Magnes initio acceptissimus populo ob sacetiarum elegantiam, postea ἐξεβλ)ήθη πρεσβυτης ων, τι του σκωπτειν πελεμφθη. Cratinus, tumido et magnifico dicendi genere usus, ut Aeschylus in tragoedia, Archilochi mordacitatem imitatus, acerbe in adversarios invehebatur. Comoediae scribendae rationem quoque emendavit Crates suavitate et elegantia simplici summam apud spectatores gratiam iniit Argumenta, quibus hi poetae popularem auram Captare Solebant, risui movendo semper apta erant. Initio plerumque sabulae ab antiquis poetis de Deorum rebus gestis ridicule confictae . veluti Ρromethei furtum, Bacchi facta , Herculis opera, mythie aurea aetate , spectatoribus ridenda proponebantur ut liquet ex multorum dramatum inscriptionibus , apud Athenaeum aliosque obviis. ragicorum dicta et versus jocose traducebantur et parodiis in sensum contrarium detorquebantur. Mox omnes ob vitia notandos insectati comici petulantibus ocis proscindere sunt ausi,

teste Horatio 2).

I Jam Hesiodus dixerat p. et Dies s. m.

2 Satyr Lib. 14 4 vs. 3. Aristoteles l. l. contendit, Com0ediam ex Homeri Margite eodem modo ortam esse ac tragoedia ex Iliade et Odyssea.

15쪽

Si quis erat dignus describi, quod malus aut sur

Quod moechus foret, aut sicarius aut alioqui Famosus, multa cum libertate notabant. Quod initio solum in privatos dicebatur, paulatim etiam nimia libertate in viros, qui magistratus et honore gerebant, comici transtulere . Iam imocreon Rhodius, dithyrambis clarior ahemistoclem in scenam producere non veritus est 1 . . Timocreontis audaciam imitati sunt ceteri comici, et Cratinus Eupolis, Hermippus ericlem aeque proterve et audaCter

exagitarunt Quin aeteclides in Tragmento quod

Plutarchus servavit, ausus est dicere , Athenienses Pe

ricli tradidisse M ,

Insolentiam comicorum Pericles frustra lege coercere Onatus est, quae comoedias agi vetaret, sed .post tres annos ex abrogata est. Mortuo Pericle comoedia

I Suidas in voce ιμοκρέων ceterum isto inimicitias cum Themistocle aliisque claris viris exercuit, unde Simonides Anth. Gr. πίτυμβ. 348 hoc epitaphio eum honoravit:

2 Plut in Pericle cap. 10.

plane opiniones in republica obtinentes repraesentabat cujus flagello comici, plerumque optimatium partibus addicti, demagogos atque etiam Sum nonnumquam percutiebant, cumque in senatu et in comitiis pessimus quisque populo fraudibus et blandimentis sucum saceret, comici saepissime eorum fraudes et mala consilia increpabant plebemque ad saniorem mentem

reducere conabantur.

Omnium comicorum longe celeberrimus Aristophanes ex tanto numero ad nos Solus pervenit, ex cujus sabulis, quarum undecim supersunt, judicare possumus , qualis comoedia antiqua apud Athenienses tempore ericlis et belli eloponnesiaci fuerit. Vita hujus poetae ignota est. Patre fuit Philippo quodam , ex

demo Cydathenis oriundus, quamvis nonnulli dicant, eum Rhodium vel Aeginetam fuisse. Annus, quonatus est et decessit, ignoratur. Primam comoediarum, aetatenses, quae hodie deperdita est, scripsisse videtur quarto belli Peloponnesiaci anno ultimam autem, lutum , Ol3mp. 9, 1, in scenam produxit Itaque omnia ejus dramata ad illa tristissima tempora Pertinent, cum Graeci surore occoecpti gravissimo bello se invicem persequerenturo plurimum lucis quoque asserunt ad internum Atheniensium Statum, graSSante hoc bello, nobis aperiendum. Etenim gravissimus auctor hucydides res quidem terra marique geStas dilucide reseri, diversa factionum studia, turbas et Seditiones enarrat, mores ducum et sortia militum facta exponit, attamen conditionem ipsius plebis urbanaesus explicare non potest, nimis bus gestis narrandis

16쪽

occupatus Demagogorum fraudes, quibus insana multitudo ludibrio habebatur, perversa reipublicae administratio, turbae in comitiis excitatae, morumque corruptela, atque harum rerum causae, non e Thu-crdidis libris percipiuntur, sed ex Aristophanis dramatibus cognoscuntur. Dum historicus nos docet, quid soris agatur, quaenam urbe oppugnentur,

quot proeliis decernatur, comicus manifestat, quid in foro atque in comitio plebs Atheniensis loquatur, quaenam consilia ineat, quid demagogi parent, quid

optimates obnitantur. Itaque ambo scriptores a se invicem umen accipiunt et causas rerum, qua alter memoriae prodidit, alter nonnunquam explicat. Cau-Sae , cur comoediae lusus de cum rebus ad rempublicam pertinentibus permixti sint, paucis verbis eXPonendae esse mihi videntur.

Comici semper id agebant, ut populo, Bacchisest celebranti, laetitiam salium acumine Ocorumque sestivitate augerent, risumque spectatoribu moVerent. Quam largam videndi materiam iis praebuerint mythologia sabulaeque tragicorum, jam vidimus , sed magis etiam acceptae erant plebi contumeliae et convicia, quibus quosdam homines notatu dignos perstringebant. Quod cum animadverterent comici,

huic traducendi et exagitandi libidini paulatim indul-Sere , Omines nequam vitiisque famosos in sarunt; mo adversarios et inimicos adorti, acerbius in eos invecti sunt. Inprimis Cratinus acerbitate et vehementia inter veteres comicos innotuit Auxit mordacitatem comicorum dicteriisque ansam praebuit ipse Pericles neniis, cum ejecto Thucydide optimates oppressisset et democratiam, labefactatis Solonis institutis, constituisset, licet rerum Summa non penes plebem, sed penes ipsum esset illi plebis imperium aegre

serentes comicorum opera uti Coeperunt, ut eum a

xiorum criminum apud populum accusarent civibusque odiosum redderent l). Quamvis vera Saepius monuerint, ut fragmentum Teleclidis indicat, tamen nonnunquam invidia et odio imis insesto inflammati, summum virum immerito conviciis lacerarunt. Verum dum Pericles rerum gestarum gloria, ludorum magnifico apparatu, urbe pulcherrimis aedificiis exornanda popularem favorem sibi conciliabat, ista comicorum ludibria parvi momenti fuerunt. Ipso autem mortuo res mutata est. Est renat plebs, cui immodicam ille libertatem tribuerat, sapienti moderatore orbata, se Pessimo cuique regendam tradidiis imminuta enim Areopagi auctoritate, fracta Senatus potentia et magistratuum vi, plebs imperio suo superbire at

que Sese jactare coepit. Importuni demagogi blandiendo, pollicendo, optimates accusando, multitudinis gratiam captabant imperita plebs verborum lenociniis iacile decepta, credebat, eo omnem operam dare, ne quid detrimenti respublica, seu potius democratia caperet. Rusmodi homines Aristophanes in quitibus et Vespis aliisque dramatibus summo jure exagitat, eorumque fraudes detegit. Optimi cives istam nefariam demagogorum admini- 1 Plut in Pericle Passim.

17쪽

101 Iil

strationem aegerrime serebant, et per omnes sere belli Peloponnesiaci annos eorum consiliis obsistere plebemque ad saniore mentem reducere sunt conati. ad ejus avorem sibi conciliandum, comicos in auxilium advocarunt iisque chorum praebuerunt I) Scenica ludicra plebs adamabat, et comica licentia maxime delectabatur, libenter cachinmum tollebat de vitiis eorum , qui reipublicae praeerant Summo gaudio iacetias audiebat, quibus de magogi ridebantur; quin se ipsam in scenam traduci iacile patiebatur. Summa libertas, qua Athenienses se gaudere gloriabantur, impediebat, quominus ista ocandi licentia constringeretur, et florente republica, nulla lex in eam lata est Verum cum illa libertas , captis a Lacedaemoniis Athenis, diminueretur, comici quoque paulatim lege adstricti sunt, ne tam petulanter in quoscunque inveherentur. Topulus Ox jussit eos neminem nominatim exagitare ne ipsa civitas, et archontes ludibrio haberentur, jam antea lege cautum suisse videtur, etsi ex Aristophanis Equitibus apparet, eam legem saepius violatam fuisse . Deinde choro et jure nocendi, ut ait

Horatius, paulatim sublatis, Veteri media comoedia quae dicitur successit, quae e quidem Vera tractabat, in minibus autem fictis utebatur. Iandem nova comoedia exstitit, quae et res et nomina ficta tractanda sumsit. Itaque veteris comoediae indoles haec erat, ut quidquid ad rempublicam pertineret, spectatoribus ridendum proponeretur et vitia magistratuum, mala reipu-

Hujus observationis veritatem argumentis e ipso O-mico petitis demonstraturi sex ejus comoedias, quae politici argumenti sunt, singula eXponemus , ut liqueat, quo consilio ductiis Aristophanes id argumentum elegerit, quomodo id tractaverit, et quanta sapientia et sagacitate omnia providerit et suaserit quae reipublicae utilia, imo necessaria essent. Quodsi nonis solum, qui captis armis natalem terram ab hostium vi defendat, boni civis ossicio ungitur, verum etiam ille , qui optima quaeque suadendo, saluti publicae providus consulit, tum certe Aristophane , Ceteroquin obscurus homo, qui nunquam ad Tempublicam accessit, hac laude celebrandus est. Itenim Ix Neu Biblioth de Schone Wissenschasten , B. 37. St. I.

18쪽

in sex illis politicis dramatibus, quae Acharnenses, quites Vespae, Pax, Aves et Lysistrata inscribuntur, saluberrimis consiliis cives adhortatur, fraudes demagogorum Xplicat, causas cur respublica male administretur indicat, qua ratione veterum avorum felicitas et potentia recuperari queat, sestive ostendit; verbo, vitia tum singulorum hominum tum reipublicae, accurate manifestat et Comice graviter Teprehendit. Mores theniensium nobis dilucide ob oculos ponuntur ex nullo Veterum auctorum scripto accuratius veriusque coguosci possunt. Ad eos cognoscendos magni quoque momenti sunt quinque reliquae ejusdem comici sabulae, in quibus argumentapolitica proprie quidem non tractantur, attamen tam multa, ad rempublicam resque gestas pertinentia reperiuntur, ut de iis breviter nobis etiam sit agendum. Ex Nubibus, hesmophoriagusis , anis, Ecclesiasu-gis et luto luculenter apparet, quanta sollertia , quam acri judicio, quam exculto et erudito ingenio fuerit Aristophanes ut non est, quod miremur, eum Te liquis comicis estivitate, elegantia et ingenio multum antecelluisse. Hae undecim fabulae tantum nostram aetatem tulerunt de numer autem earum, quas scripsit ristophanes , non conveniunt inter se Veteres sunt, qui putent illum edidisse octoginta et duo dramata alii tantum quinquaginta et quatuoreum scripsisse contendunt l). x hisce sabulis tres ad mediam comoediam reseruntur. Ix Fabric Biblioth Graec. Lib. II cap. 21 ubi nomina de

perditorum dramatum recensentur.

Quanam in materia poesis comica Aristophanis versetur, Indicavimus , Verum quanam ratione et quom do hanc materiam tractaverit, Xponere non ita iacile est. Etenim in ejus comoedias desinitio, ab Aristotelo data I haudquaquam quadrat quaecumque enim vitia, non ridicula tantum vehementer insectatur Certis quoque regulis, ut tragoedia, non constringitur eius

fingendi et ocandi libertas quidquid spectatoribus

risum movere et rem et hominem, quem petit comicus , magis ridiculum vel odiosum reddere possit, avide arripitur. Scenae, vinculo admodum laX conjunctae, acetiarum, lasciviae jucunditatis plenae, nonnunquam vix inter se conneXae , sabulam constituunt regula, quam laudat Horatius RPrimo ne medium, medio ne discrepet imum incognita est Aristophani atque aliis comicis, qui tantum id agebant, ut plebi placerent praemiumque reportarent. Qua libertate in perstringendo homines gaudebant, eadem in conscribendo dramate utebantur, modo istos percellerent, quos irridendos sibi sumserant, idque adipiscerentur, quod sibi animo proposuerant. Inter sabulas quae Supersunt, Acharnenses et lutus, majori, quam reliquae, ordine eX- ponuntur in ceteris permulta inVenias, quae cum ipso dramatis argumento non apte cohaereant. Comici aeque ac tragici choros adhibent, sed multum inter utrosque interest. Iragici chori ossicia,

19쪽

quae Horatius I pulchre explicat, Aristophani ignota sunt nonnullis sabulis chorus ipse principes partes agit, ut in Avibus. Ihesmophoriatusis, Icclesiasuetis; in Lysistrata in Ra1iis duo chori simul introducuntur; in inanis mutem inhorus Ranarum

semel tantum canit, et ludibrii causa additur chorus comicus viginti quatuor, tragicus Vero quindecim choreulis constabat Diverso etiam saltationis genere utebantur, nam comici lascivam et petulantem saltationem, quae κορδα Vocabatur, adhibebant tragici vero saltationem gravem et modestam. ἐμμιλείαν dictam, Tertium saltationis genus est satyrica σίκιννις). In primis animadvertenda est comicorum παρδεβασις , cena enim actu sinito, ab omnibus interlocutoribus relicta chorus solus ex more solenni remanebat, et choreutae sese ' ad spectatores convertebant sabulaeque saepius obliti, de rebus plane diversis cum iis colloquebantur. Plerumque poetae laudes extollebant ejusque ingenti erga patriam merita celebrantes, spectatores eXhortabantur, ut ei praemium decernendum curarent eos graviter increpabant, si alios comicos ei praetulissent multaque festive, eleganter, et ocose dicta non in cives malos solum, sed et in ipsam plebem, in rempublicam, in mores conserebant. In hisce parabasibus poetae vis comica maxime perspicitur et pleraeque Aristophanis sabularum ea sunt ornatae, sed in Lysistrata Eccle-ziasugis atque Pluto, parabasin frustra quaeras; quin omni chorus ex hisce duabus pene sublatus vide- I Art. Poet. s. 192. tur Forma earum non ubique eadem est ' plerumque constat ex Oratione ananapaestica, tum hymnus in Deorum honorem sed non semper deinde trochaico ἐπιρρήματι tum rursus hymno, postrem denuo ἐπιρρήματι trochaico Sed haec serma saepius mu

tatur.

Ceterum Aristophanes ipse gloriatur, sese comoediae scribendae agendaeque rationem multum emendaSse, jocos insulsos , quibus comici apud spectatores gratiam inire studebant, evitasse, atque ita de comoedia meritum esse , ut chorum 1 dicentem saciat: Toιαυτ Ἀφελων κακα και φορτον καὶ βωμολοχεύματ'

ἀγεννῆ

ἀγοραῖρις

Atque in Nubibus alios comicos acerbe perstringit, utpote qui ποκηρὰ σκωμματα malis artibus occultare et accepta plebi reddere conabantur, et bis vel ter eadem, parumper immutata, in Scenam producere non dubitabant, at ego, ipse ait: dia καίνας δεας εισφερων σοφίζομαι,ουδεν Γληλαισιν μοίας καὶ σας δεξιας. Ix Pacis s. 40 seqq.

20쪽

Laudare semet ipsi in hisce parabasibus solebant co

Aristophanes initio dramata sua non ipse docuit, sed aliorum opera, inprimis duorum praestantium histrionum Callistrato et hilonide usus est 2 Cum autem Equitibus suis in Cleonem impetum saceret, et nemini persuadere posset ut Cleoaais partes ageret, ipse vultum minio suffectus in scenam prodiit et ejus partes egit. Istud facinus, quo ipse elatus est, facili negotio perpetraVit quia, ut videtur ab optimatibus Cleoni insestis, defendebatur.

Iudicia, quae de hujus comici meritis ab eruditis seruntur, maxime diversa sunt. Inter veteres Plato eum miratus esse dicitur et saepius ejus dramata evolvisse; Athenienses magni ea aestimarunt. llutarchus autem, peculiari disputatione eum cum Menandro consert, et acerbae exagitat Quodsi Aristophanes Iubes , non scripsisset, Tortasse inequiui de eo judicassent plurimi recentiorum, sed nomen Socratis magno ei damno fuit. Etenim , re non accurate perspecta, multi Aristophanem extemplo damnarunt; quanto dure, cum ad Nubes perveneTimus, Videbimus utrum temere malumnietur cum in pessimum quemque invehitur. etiam ex politicis dramatibus nobis erit dijudicandum Unius clantum iriminis non absolvi potest Oeta, nempe obscoenitatis At si cogitamus dramata ea acta esse tempore festorum Bacchicorum,

cum omnis Attica vino et voluptati libere indulgeret; si animadvertimus, insimae plebi comicos placere debuisse in acclii honorem ludos scenicos, in primis comicos, celebrari; si ad morum corruptelam attendimus, quae Athenis tunc temporis ingens erat, vix dubito, quit Aristophani permulta vitio verti non possint sed ad ipsum populum culpa sit transferenda. Atque etiam impietatis eum accusant, quod Deos ludibrio habuerit et sacra prosatiarit; erum qui ejus comoedias accurate perlegerit, facile videt poetam nusquam Deorum numini irrisisse, sed ridiculas sabulas a poe

tis narratas, omnibusque notaS, in Scenam produxisse.

Athenienses qui religiosissimi Graecorum habentur Sane non tolerassent, comicos impie loqui quod si Aristophanem fecisse putaverant, procul dubio ab

eo, ut ab Anaxagora, rotagora, aliisque gravissimas Poenas repetivissent. Restat ut indicemus, quonam tempore et anno Singula dramat Aristophanis acta sint, etsi eruditi nondum de sesto et mense, quo acta sint, inter se consentiunt Fest , in quibus celebrabantur DionJs Sacra, et ludi scenici edebantur, , tria erant. Αιονtsσια με-

λα, dies 12 mensis Ilaphebolionis, quae summa

pompa per multos dies celebrabantur cum magna Graecorum turba undique conflueret ut spectaculis sacrisque interessent; Ἀνθεστήρια , etiam die 12 mensis Anthesterionis, per tres dies celebrata, qui vocabantur πιθοιγια, χθεις, χυτρα Nonnulli putant Anthesteria eadem fuisse ac Dionysia Lenaea, in quibus multae Aristophanis comoediae sunt actae. Iertium

SEARCH

MENU NAVIGATION