Dissertatio de nobilitate romana et ejus insignibus : honori perillustrium, reverendorum, praenobilium, nobilium, ac eruditorum dominorum AA. LL. & philosophiae doctorum cùm in antiquissima, ac celeberrima Universitate Viennensi

발행: 1734년

분량: 96페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

CuM ANTIQUA ROMANORUM. 77stra itidem aetas tanti sacit, ut Galliarum etiam Reges non modicam scuti Regii partem in eo com

stituant.

ΙΙΙ. Torques quanti fuerint priscis saeculis, ex

eo liquet, cum inter praecipua Ducum, Principum, Regumque dona censerentur ; adeo ut nonnullae

gentes sitae inde nomen familiae indiderint ; Nec parcius hoc in insigni nostrum est aevum; vix Principis aulam in Europa est reperire, quae suo torque, velut praecipuo Nobilitatis teste, non florietur ; est suus Equitibus Aurei Velleris Torques in Aula Imperatoris Augustissimi, est in Galliis Ordini S. Spiritus, est Crux pendula Melitensibus, Teutonicisque, Torques S Britannis, Ele. phanti Danis, si int alii aliis, quibus suam viri it lustres palam faciunt generis Nobilitatem. IV. Quod coronas attinet, habent stras antiqui, habent & nostri ; Illae Laureae, Civicae, Murales, vales, Obsidionales, quae ex meriti, fac' ique diversitate diversae erant & distinctae; istae, quae personarum discrimine disserunt unice, stant Caesaris.

Regum, Archiducum, Electorum, Ducum, Principum, Comitum, dQ. Baronum. Majores ex devictis Provinciis Macedonici, Parthici, Adiabenici, Dacici. Germanici &c. nomina si int adepti ; Nostri contra non ex iis duntaxat provinciis, quas armis si be

gere, sed, quas sitis sibinde legibus sapientissime

temperant, sibi suisque cognomenta adsciscunt; Hinc Augustissimus noster Carolus Sextus, Romanorum Imperator, Hispaniarum, Hungariae, Bohemig, ScIavoniae &c. Rex nuncupatur, quae regna sanctissimis semper legibus instituit, utque posthachia

92쪽

78 COMpARAΥIO MODERNAE NOBILITATIS. hic Felix , etiam in suis, imperet, a Bonis Superis votis ardentissimis precamur. V. De Sacris hodie insignibus quid adseram' plura certo sunt, & longe illustii ora, quam vel

unquam superstitiosa antiquitas excogitare potuerit. Inspiciantur , si lubet, Summorum Pontificum, cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum. Discoporum, Abbatum, aliorumque virorum in re sacra illustrium scuta, occurrent Orο- triplices tibi invicem impositae, Claves, Dara, Pedum, Pallia, cruces, Pilei ad cujuslibet dignitatem vario nodorum ordine distincti, modo nigri, modo rubri; calices, quadrati, aliaque quae verum Sacer dotium mirisce in orbe Christiano commendant. VI. Nec deest nostris saeculis in ipso etiam su-nere nobilitatis commendatio; Pompam olim su-nebrem illustrabant Majorum imagines, Statuae, Tituli, Monumenta, quibus desun et os ornabant, & eorundem memoriam, gentisque gloriam redaere Videbantur immortalem; Es & hodie filius desunctis Principibus, & personis illustribus honos; Eriguntur monumenta, adfiguntur scuta gentilitia tumbis, & aris; imo multis in locis, ubi desuncti memoria anniversario die recolitur, easdem, ac si modo e vivis excessisset, terraeque corpUS mandaretur, Coeremonias repeti comperies, adeo

ut in orbe Catholico, ubi pro defunctis ad Deum preces fundere & fide docemur, & jubemur, iure longe potiori eorundem memoria fiat sempiterna.

Haec de Veterum insignibus compendio scripsimus, ut, quod hactenus sparsim, bruviterque arei

93쪽

CuM ANTIQUA ROMANORum 79 rei antiquariete peritis pertractatum fuit, id in unum colligeremus, & Velut rudem quandam imagunem lectorum oculis objiceremus, opus plenum,& ab lutum nemo erit, qui exspectet; studium

tamen nostrum non speramus contemnendum.

Sussiciunt pictori rudes saepe lineae, ut artis peri tum judicet, licet suis imago coloribus nedum sit illustrata, suisque sit umbris necdum distincta. Eo fere modo rem omnem digessimus, ut, quan quani multa sint imperfecta, nihil tamen, quod ad rem i8sam pertinere videbatur, passi simus desiderari. Boni consilite, de

favete.

SEARCH

MENU NAVIGATION