Dissertatio de nobilitate romana et ejus insignibus : honori perillustrium, reverendorum, praenobilium, nobilium, ac eruditorum dominorum AA. LL. & philosophiae doctorum cùm in antiquissima, ac celeberrima Universitate Viennensi

발행: 1734년

분량: 96페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ILLusTRIAus GENTIS ROMANAE. SIBI. Ejusmodi tamen Nomina, seu cognomina non ab oppidis duntaxat expugnatis, sed ab integris 1,pe provinciis Imperio adiectis, Duces & Imperatores, nec immerito, sibi adscivere. Hinc Sergius Fidenas a bello Fidenate apud Liv. Lib. IV. c. 9. Metellus Numidiciu a Numidia, Macedonicus. a stibadia Macedonia, apud Florum Lib. III. C. LQuatenus Metelli Macedonici Domus bellicis nominibus assueverat , altero ex liberis ejus Cretico facto, mora non fuit, quin alter quoque Balearicus vocaretur. Hinc

Mummius Achaicus, Valerius Metellus Dalmaticas, Cosius Gerussicus, Scipio Asiaticin, Africanin , ab Achaia, Isauria, Dalmatia, Getis, Afia, Africa subjugatis sic adpellati. Hujusmodi autem cognominum ustim relari Livius Lib. XXX. c. 36 ad Scipionem Africanum, quem alii, quamVis Vi

tute, faetis que minores, sent secuti: Primus certe hic Imperator nomine Victae a se geniti est nobilitatus, exemplo dein hujuι , nequaquam victoria pares, insignes ima ginum titulos, claraque cognomina familne fecere. Ιmo ,& cadente Romanae Reipublicae majestate adeo in aluere, ut Imperatorum aliqui, Vix conspectis etiam provinciis, earundem sibi titulos adsciverint, & nomina ; id quod antiquitatis curiose videre licet in nummis, qui kequentissimi occurrent cum Nominibus e Sarmaticus, Dacιcus, Parinthicus, Arabicus , Armeniacus, Adiabemcus, &c. V

que Lectori antiquitatis curioso satisfaciamus, horum aliquos subjecimus; quorum primus est Tr iani cum hac inscriptione : IMP. CAES. NERVA TRAJAN. AUG. GERM. DACICUS P. M ; alter Vero Commodi, in quo haec leguntur: IMP.

72쪽

Huius rei testem habemus lapidem Romanum, in Junonis templo, seu Mercurii, ut quidam scri, xunt, incendio consumpto, & restituto a Septimio Imperatore, cujus prae soribus porticus Variis columnis hodie cernitur, in ejus fronte haec timscriptio:

P. CIES. L. SEPTIMIUS. SEVERUS. HUS PERTINAX. AUG. ARAB. A DIMENIC. PARTHIC. MAXIMUS. PONTIFEX. HU. POMM. COS. m. ET. IMP. S. M. AURELIUS. ANT PIUS. FELIX. PONT. MAX. TRIB. POT. H. COS. PROCOS. PR INCENDI CONSUMPTAM. RESTITUERUNT. IV. Id tamen praeprimis mirandum, Nullius populi titulum, nomenque in nummis, lapidibus,

monumentis frequentius occurrere, quam Germa

; ac si de his triumphasse gloriae foret satis, aut

Certe

73쪽

IthusTR13us GENTIs ROMANAE.eerte quia omnibus pene devietis, sela, quae vinis Ceretur, superesset Germania. Hujus nomen post Tiberium plerique imperatorum sibi arrogabant; Vitellius etiam Filium ab hoc populo, & gento adhuc invicta & pugnacissima vocari voluit. Η

ius rei indices Imperatorum nummi extant pene inonumeri ; Sic camin Caligula, Claudius, Nero, Vitel Iius, Domitianus , Nerva , Trajanus , Commodus & hoc nomine gloriantur, uti conspicies in adjectis Neronis &Nervae nummis ; adeo, ut supra dixtimus , Vitellius non contentus nomine Germanici,

etiam Filium, teste Lipsio , Germanicum adpellari voluerit; quod sibi sitisque posteris sempiternum

adoptaverat antea Drusus apud Suet. in Claudio

C. I. Praeterea Senatus inter alia complura, marmoreum

arcum cum trophau via Appia decrevit , ct Germanici cognomεn ipsi posterisque nur. Singulariter hie etiam notandus venit loeus Getti Lib. I. c. 3I. ubi, mota a Germanis contra duces seditione, eos sic resert loquentes: flua in manum

74쪽

ram rem Romanam , suu victoriis augeri rempubriam, rusuum cognomentum adscisci imperatores. EX quo conficitur, Imperatores de nullo magis, quam Germanici nomine si iisse sollicitos. Ast quo sine φaudiamus Lipsium in hunc locum, cujus haec sunt verba quid est, quod hic milites in eo glorientur , nisi si divini ct praescii futurorum ξ nimirum: Charius illis Germanorum nomen fuisse, quam Romanorum, ad quos aliquando totius Imperii Majestas, quae a Germanis, quam a se, majori virtute sirussentaretur, esset transserenda.

CAPUT XIV.

D Sceptris, ic Statuis.

L Eliquis virorum illustrium insignibus non Iri immerito Sceptrum adnumeratur ue stipio

nimirum eburneus, qui modo dignitatis Consularu, modo imperatoriae index erat ; de priori testatur Lim Lib. XXV. in fine : Scipio eburneus in manu, Sc pirum : de altera Valer. Max. Lib. IV. c. q. h. s. dia

Cens: quaeque modo arantium boum jugum rexerant , triumphalu currus habenas retinuerunt : nec fuit iis rubor,

eburneo scipione deposita, agrestem stivam aratri repet re ; Hoc tamen diserimine, illorum, nempe Consulum, nudus; horum vero, Imperatorum nimiaxum , imposta sibi aquila, falsie conspicuos. Hujus authorem habemus Juvenalem Sat. X. Da nunc O valacrem sceptro quae surgat eburno.

Cuius

75쪽

Cuius etiam rei indices habemus tot Veteres gemitum Romanarum nummos, qui quadrigis triumphalibus vectos, scipionem dextra tenentes,ostentant. Excepimus Unum, alterumve ex GoltZio 3

primus in honorem Augusti custis exhibet triumphantium signa, triumphale, togam pietam , & coronam lauream, cum inscriptione et S. P. Q . PAREN. CONS. SUO. alter currum triumphalem cum quadrigis, in quo selum Sceptrum eburneum cum aquila in siimmitate ubi haeliterae expressae cernuntur: S. P. R. U. later Maxima Nobilitatis Romanae orna. menta erant statuae, quae non nisi fiammis viris, α his rarissime, aut in foro, aut in templis deducabantur ; his enim aut facti magnitudinem, aut viri memoriam posteritati praeprimis putabant Commendandam. Hinc Aurel. Cassiodorus Lib.

VIU. ep. 2. Amore principum constat inventum, ut mulacris aeneis fias serνaretur imaginis, quatenuε τω-

rura

76쪽

sura progenies authorem videret , qui sibi rempublican multis beneficiu obligasset. &Tertuli. Lib. de anima c. 33. Ob merita vitae imagines, flaruae, oe tituli rependuntur. De quo etiam insignis locus Taciti: Triumphalia ornamenta, ct illustris statuae honorem , O

quidquid pro triumpho datur , multo verborum honore crumulate decerni jubet.

III. Erant autem ejusmodi Statuae in multiplicidisserentia; aliae enim erant Pedestres, Equestres, aliae; De illis Tacit. Lib. IV. cap. 22. Nam prio-νes duces sibi impetrando triumpbalium insigni si cere res

suas crediderant, hostem omittebant. Jamque tres Laureatae in urbe flatuae; Furii Camilli nimirum, L. Apronii, Junii Blaesi. Similis posita esst Accio Navio, Liv. Lib. I. c. 36. Horatio Cocliti Lib. U. c. Io. Legatis, qui Fidenis caesi, in rostris Lib. IV. c. II. Glabroni patri aurata a M. Acilio Glabrione Duumviro Lib. XL. c. 3 . Equestres tamen non nisi gravissimis de causis concessae, idque raro admodum, nec nisi optime de Rep. meritis,& clarissimis quibusque viris. Testem habemus C. Velleium Paterc. Lib. ΙΙ. Histor. cap. m. Eum Augustum) Senam, bonoratum Equestri statua , quae

hodieque in rostris posita, aetatem ejus scriptura indicar qui honor non alii per trecentos annos, quam L. Susis,

o Cn. Pompris , O C. Caesari contigerat θ fropraetorem aena cum consulibus designatis, Hirtio ct Pansa, bellum cum Antonio gerere jussit. Hunc primum honorem infans etiam tunc Roma exhibuit Virgini Cloeliae teste Livio Lib. H. cap. 13. Pace redintegrata, Romani novam in Remina virtutem novo genere honorosaraa equestri enavere. In pamaea sacra via fuit posita

77쪽

virgo infidens equo. Dein Vero artio tem to conruit , devictis Hernicis ue Lim Lib. IX. c. 3:

Martius de Hernicis triumphans in urbem rediit: star inque equestris in foro decreta est, quae ante ιemplum Caia

storis posita est. Nec desint nummi, quorum fidescriptorum dicta firmemus; Vnus Neronis Clam dii Drusi sussiciat, in quo porta triumphalis qua

tuor columnarum , cui imposita cernitur Statua equestris, locato utrinque trophaeo, cum hac im

scriptione: NERO CLAUDIUS DRUSUS GEMMAN. IMP.

CAPUT' XV.

De Titulis Pontificum, Sc Sa

cerdotum. L minitas sacerdotis simmum erat Romanaedis Nobilitatis Fastigium, puta Pontific3ι,--

auris a

78쪽

Auguris , Sacerdotis etiam cooptati in omnia coregia supra numerum, idque ex S. C. Hunc enim in tinennobilissimarum gentium viri, aut etiam adolestentuli ad Sacerdotia sunt adsciti, ut in spem Imperi inter Sacerdotes adolescerent. Ratio huius instituti petenda est ex pristino Urbis Romanae more Iuxta quem per alisuot omnino iacula Patrit1i nobilissimisque familiis Sacerdotia Conserebantur isdeSacerdotes e plebejis subinde familiis lectos suisse, aut etiam legi debuisse aegrius tulere Patres quam cum Viderent ad Consulatum etiam plebenevehi, & primum in urbe vulgari dignitatis gradum ; cuius testem habemus Livium Lib. X. c. 6 ubi, orto patritios inter & plebeios gravi certamine, Q , Cn. Ogulnii tribuni plebis hanc

legem promulgarunt: in cum quatuor Augures, qua tuor Pontifices , ea rempestate essent; placeretque augeri sacerdotum numerum, quatuor Pontifices, quatuor Augures, de plebe adluerentur. Hinc nobilissimi, ac Sacerdotes viri conjuncti leguntur Lib. II. apud Velleium, & apud Tacitum Lib. I. Histor. c. TT. nobiles Adolescentuli avitis ac paternis Sacerdotiis ab Othone ornati ; sic enim habet: sed Otho Pon-r catin Auguratusque, bonoratis jam senibus cumulum dignitatis addidit , ct recens ab exilio reversos nobiles adolescentulos , avitis ac paternis sacerdotiis in solatium recoluit. Et apud eundem Lib. I. Annal. c. I. Augustus Claud. Marcellum seroris filium, admodum adolescentem, Pontificatu ornavit. Cur vero adolestentulos hoc etiam honore ornatos voluerint.

II. Causa est ex arcanis Augustorum consiliis,

79쪽

ut, sicut supremum rerum aliarum arbitrium, ita sacra omnia , & caeremonias Deorum apud Romanos receptas in sua, suaeve domus haberent potestate. Hinc Casus & Lucius Augures & Pontifices ab Augusto creati, quo & ipse Augustus

sibinde honore a Iulio Caesare, puer etiam nunc,

ornatus suerat; Unde id quoque, praeter alia, ab iisdem, Julio & Augusto, mutuati fiant sequentes Imperatores, ut filios suos destinatos in Imperiosi iccessores, pueros adhuc & adolestentulos, Pontificatu insignirent. Et tanti omnino honoris, &fastigii credebantur Sacerdotia, maXimus praese tim Pontificatus; ut Julius, dimissa provincia,

maxima pecuniae largitione, eundem Pontific tum ambi erit, testante Suetonio in D. Jelio, C. I3. Depora provinciis spe, Pomiscatum maximum periit , non sine profusissima largitione , adeo ut sitos aemulos, viros amplissimos, in Catulum, & P. Isauricum stiperarit, juvenis adhuc, & necdum praeturam Consecutus. Nec sibi duntaxat viri nobiles ejusmodi sacras dignitates ambiebant, sed posteris

etiam, adeo ut ejusmodi tituli haereditario nomine ad nepotes transmitterentur; juxta Tacitum enim Lib. II. c. 83. decrevit Senatus Germanico

praeter coeteros honores, nequis Flamen, aut Ataurin Germanici locum , nis geniis Juliae, crearetur.

III. Et, quo quis pluribus Sacerdotiis ornatus erat, eo nobilior etiam habebatur; Hinc fiebat, ut modo in duo sacerdotum collegia cooptarentur, ut C. Fabius Maximus creatus Augur & Pontifex, teste Livio Lib. XXX. c. 26.; modo in omnia, nempe Augurum, Pontificum, Septemviorum E Epu

80쪽

Epulonum , XVvirorum sacris faciundis, dcc. quo a-tet ex num o Neronis apud Spanhemium Disserta XII. g. IV. Sacer. Coop. In. Omn. Col. Supra. Num. hoc est: Sacerdos Cooptatus in Omnia Collegia supra Numerum; confirmatur hoc a Dione Lib. LIV.

Ex eo autem quod omnibus sacerdotiis inaugurati sunt Imperatores , oe quod alios in pleraque illa collegia asscisiunt, semperque unus eorum, ubi duo vel tres smul imperant, Maximum Pontificatum gerit, continuo si, ut omnium relisonum ct sacrorum Domini evadant.

IV. Idque adeo invaluit, ut primis saeculis nullus fuerit Imperatorum, qui Pontificatus titulo non gloriaretur. Quod inde factum licet coniicere,

ut conjundia nimirum suprema Sacerdotii, ac misperii jura in se unum collata, summam proinde sacrorum haud minus, quam rerum civilium ac militarium curam sibi a Senatu Populoque Roma

no commissam testarentur Imperatores. Hinc ab

Augusto ad Gallieni tempora inter Caesarum titulos passim legitur P. M. seu, Pont. Max. Sc interdum Pontifex Maximus; inamvis aliorum sit opinio , Baronii praeprimis in annalibus, & Dalen. de Oraculis, eundem ritum obtinuisse ad tempora Gratiani usque, Imperatoris licet Christiani; idque confirmant ex Variis Veterum inscriptionibus Constantini, Valentiniani, Valentis, Gratiani Augg. adjecimus hic exempli causa aliquos Augustorum numos, quorum ope dicta firmari placuit.

SEARCH

MENU NAVIGATION