장음표시 사용
101쪽
se: ac quemadmodum Iudaei , & post illos Christiani primum mensem non novilunii. sed plenilunii obtervatione definiunt, sic ipsos Graecos ob Olympicas celebritates, quae plenilunio peragebantur, plenilumi maxime rationem habuisse, ita ut quod solstitio vicinius esset, id primo mensi tribuerent; nisi sor. te, addit, ad neomeniam potius in isto negotio respexerint; ut quae solstitio propinquior esset, ei primas deferrent. Non absimilia habet lib. 9. cap. 2.,& al.bi. Ludi ergo Olympici Petavii judicio fiebant aut plenilunio, quod proxime post solstitium contin.
gebat , aut quod vicinius eidem solstitio erat, sive ante, sive post illud incurrisset. Neque vero ullum dein discrimen statuit PetauIus, quemadmodum egerat Scaliger, pro tempore ante, vel post Julianam anni editionem: imo lib. . cap. 7. argumentum Scutigeri ex loco Luciani de sumtum nullum plane esse ollendit, miraturque, illum, tametsi Elidenses revera Iulianam anni formam accepissent, agonem Olym- Picum , contra vetus institutum, alio tempore quam plenilunio peractum, docuisse. Porro anno Ch. 222. quo occisus Elastabalus, idem exstitit plenilunium, tum
quod aestivo solstitio Calippico quidem, quod erat die xxvii. Junii vicinius fuit, tum quod proxime post ipsum solstitium sequutum est. Commissum
namque fuit die xi. Julii hor. 7. I 3 . 39 . a media nocte, quum neomenia lunaris solstitio proximior accidis-let die xxvi. Junii hor. I r. si'. 37 a media nocte , uti quidem supputationem institui juxta regulam, quam tradit idem Petavius de Doctr. Temp. lib. I. cap. t . ex tabulis ab ipso ad meridianum Lutetiae consectis annorum expansorum , Sc collectorum &c.
ipso igitur die, quo per Vignotium interemtus Elagab alus, celebrati quoque secundum Petavii doctrinam ii Olym-
102쪽
Sm. ALEXANDRI AUG. CAP. IX. 83
ii Olympici ludi fuissent. Ac licet iidem inchoari etiam potuissent, dum adhuc in vivis is elset, nimirum die vir. Iulii, quum , ut ex Pindari Scholiaste.& Zietze Comment. ad Lycophronem post Scaligerum observat idem Petavius lib. 9. cap. 6., quinque dierum spatio ab xi. die lunae ad xv. committerentur, nihilominus tamen intra eum diem . aut etiam intra
tempus, quo ignorari iis in locis potuit repudiatio Anniae Faustinae . & diem xl. Iulii, quis Elagabalum ipsam Anniam Faustinam dimisiste, duo alia conjugia iniisse . & demum ad Aquiliam Severam rediisse, unquam credat Θ Haec afferre placuit, ut ostenderem, Cl. Uiri argumentum , si cujuspiam roboris sit , necem Elagabali probare, non solum usque ad diem x I. Iulii. quae illius est opinio, sed aliquanto ettim longius esse protrahendam. Ceterum, illud pro certo ipsum quoque Uirum eruditissimum habere non dubito, Olympia illa certamina, quae in eo nummo cernuntur, non ex iis pro
sus esse, quae in Graecia anno primo ineuntis cujusque Gympiadis, atque Elide quidem in Jovis Olympii honorem, committebantur; sed ex genere eorum fuisse, quae ab aliis Greciae, aut Asiae urbibus ad Olympiorum sortassis quae ab Elidensibus fiebant,
imitationem, in alicujus sive Numinis, sive Imperatoris honorem instituebantur, aut statis etiam, si v limus , temporibus renovabantur. A Tyriis eidem EIa-gabalo similes ludos Olympios dicatos fuisse, con- sat ex nummo hujus Imperatoris apud Patinum denum . med. & min. serm pag. 3 34. . ut & ab Ephesis, ac Sidetibus, ex nummis ejusdem Elagabali apud Ua illantium in nummis Graecis; quae duo quidem polirema certamina, ab Ephesiis. ac Sidetibus celebrata, ΟΙΚΟΠMENILA pariter inscribuntur . . . L 1 Prio-
103쪽
Priores Olympicos ludos aestate de more celebratos fuisse, verti in dubium non potest. Num autem dc qui posterioris generis eodem tempore ederentur, mulistum ego sane dubitaverim , imo verisimilius crediderim , eos, quum talennioris alicujus festi celebrandi ratio postulasset, exhibitos fuisse. Certe in nummis certamina simul juncta passim occurrunt, quae tamen diversa, divertisque neri temporibus , consueverant. Duos Antonini Caracallae nummos ab Ancyranis percussos profert Morellius in Spe- Cim. rei num m. pag. 92. in quibus legitur: ΑCΚΛΗΠΙΑCΩTHPEIA ICO. ΠΥΘΙΑ. His nummis certamina ab Ancyranis inhonorem Aesculapii Servatoris facta, quae proinde ACΚΛΗΠΙΑ CΩΤHPEIA dicta sunt, indicari, e ciemque ICΘMIA TI MIA. quamvis diveri a ceteroqui ce tamina haec ellent, vocari, docet Vir praestantissimus
EZ. Spanhemius in epistola ad ipsum Morellium eidem Specimini inserta: observatque, in quadam etiam insigni Ancyrana Inscriptione apud Gruterum paseccccxvi. Asclepia Isbmia 'ibia iiii&m conjungi. Pagina vero ejusdem speciminis ioci. de similibus ludis ab urbibus institutis, aut statis temporibus renovatis i quens idem Spanhemius, eos factos frequenter affirmat, ubi aliqua Dei aedes solenni ritu , aut pompa erat ded: canda; unde & ab Ancyranis simili sorte occasione nummos illos Caracallae cusos fuisse, autumat. Eadem Olympia certamina in nummis aliquando cum Acilis, aliquando cum Pythiis, ut & Pythia ipsa cum Acilis, altilque copulata conlpiciuntur. Sic nummum Elagabali laudat Vaillantius a Pergamenis percussum , in quo mensa. supra quam duae urnae decumbentes , in quarum priore ΑΚTIA, in altera OAT-HAinfra duae palmae. Alium recitat ab itidein Pergamenis Valeriano dicatum, in quo mensa, supra quam
104쪽
πV. ALEXANDRI AUG. CAP. IX. 8s
ΟΛΥMIIIA, & desuper in area MTIA , supra mensam corona, hinc, & inde urna, in quibus palma, infra vas diotum. Nummum vero refert Caracallae pariter a Pergamenis scalptum, in quo duae urnae 1upra mensam, in priore OATMIIIA, in altera mSIA, infra duo rami Iauri : aliumque Tranquillinae a Trallianis, in .quo ΠΥΘΙΑ ΟΛΥΝ ΠΙΑ, ac cernuntur duae coronae supra mensam pro victoribus. Non dissitemur,praestantium plurium antiquariorum, atque ipsius etiam Spanhemii opinionem esse, quum
in nummis varia id genus certaminum nomina conspiciuntur, non unum semper, eumdemque agonem,sed diversos, eosque non uno, eodemque tempore Celebratos indigitari. Quod quidemi verum elle, vel ipse crediderim, si de Iudas, variis diebus, sed eadem alioqui celebritate, eodemque festo agitatis, sermo sit, secus vero, si de agonibus diversis, dissitisque temporibus, diversorumque fellorum gratia celebratis. Neque enim hoc evincitur , ut 'aepe inculcat Uailla tius, ex pluribus urnis, seu lebetibus cum palmis, qui in ipsis nummis exhibentur; quum colligi potius hinc possit, uti colligit re ipsa Vir lapientissimus Philippus Bonarota Senator Florentinus in Observationibus in numismata max. mod. Em. Card. Carpinei Pag. 179., in itidem ludis, non unum damtaxat, sed plura Praemia propolita fuisse. Quod clare etiam probatur ex Virgilio lib. s. Aeneid. , ubi inter praemia, quae in ludis in m moriam Anchisis celebratis proposita fuere, bini etiam
aerei lebetes,cymbiaque argentea,quae vata pariter erant in cymbae fortassis formam consecta, recententur.
Tertia dona facit geminos aex aere sebetas, Cymbiaque argento perfecta, atque aspera signis. Ut ut est, illud profecto in animum inducere nequeo, hujulcemodi sive Actia, sive Pythia, live Olympia cer-
105쪽
tamina. eodem prorsus anni tempore, quo Achia, quae apud Actium, seu Nicopoli. Pythia, quae Delphis.& olympia, quae Elide committebantur, edita fuisse. Si enim ita illa edita , cur iis in nummis modo
Olympia Actiis; & Pythiis , modo contra Actia. &Pythia Olympiis praeponuntur ρ Certe ut Olympia. quae Elide . ita Actia . quae Nic6poli . & Pythia iaquae Delphis, statis temporibus agitabantur: ae qui, dem Olympia, aestate, ut supradicium est, circa lolstitium . Pythia vere mense Elaphebollone , ut ex Thucydide luculenter demonstrat Petavius de Dodiri Temp. lib. I. cap. 33. , & Actia aut itidem aestate, &eodem die quo Olympia ab Elidentibus , uti censet Scaliger de Emend. Temp. lib. f., aut . ut Probabilius ego existimaverim, die secunda Septembris. qua Actiaca Victoria ab Augusto reportata est, in cuius numirum memoriam Aetia ipsa certamina ab eodem Audito instituta fuere, ut docet Dio lib. si. , vel . ut Strais P lib. 7. , Instaurata. 'Vaillantius. de ludis Olympiis agens , quum laudatum Tranquillinae nummum a milianis percussum retulisset, in quo prius II mindein oΛTMIA leguntur: 'thia, inquit, Obmpus amteponuntur , quod illa vere . O baec media tantum ae- sale ederentur. Postea vero de Pythiis agens, nummum Caracallae a Pergamenis culum explicaturus, in quo prius OΛTHIIIA dein mEIA conspiciuntur. aquam sibi hic haerere animadvertens . hanc ancem rationem proponit. Pergameni, inquit, 'thia, O Obmpia certamina Iub Caracalla se eelebra Ie per nummos indicant : sed crar in Me Obmpia in dexteriore parte , Osis 'thiis anteponuntur, quum haec vere , illa autem ae-
ADte ederentur λ At quum nihil sine caussa in nummis sis gnatur, au quod Obmpia finitis jam molis prius IubCaracalla agitata μι quum ille hoc tempore, aut Co IV,
106쪽
SEU ALEXANDRI AUG. CAP. LX. 87
sr, vel Augustus renuntiatus esset. Quidquid autem de istiusmodi responsione sit, eamdem profecto dissicultatem in aliis quoque nummis deprehendimus. Sic enim nummos ipse plurimos afleri , in quibus certamina Actia Pythiis anteponuntur, quum tamen & ipsa Actia apud Actium, ut Olympia Elide, aestate, aut
autumno ineunte celebrarentur. Hinc non video, cur
de ipsis Actiis agens, quum nummum recitasset Philippi senioris a Thessalonicensibus cusum, in quo prius ΑXTIA dein ΠΥΘΙΑ leguntur, eo anno scribat, Actia& Pythia eadem anni tempestate occurrisse; ut & numinmum postea explicans Elagabalo a Perinthiis dicatum. in quo pariter Actia Pythiis anteponuntur, hoc factum doceat, quod Actia ante Pythia peragi consueverant, eademque saepe conjungi, quandoquidem ea erant quali aliorum continuatio I Si enim Pythia vere , &Actia aestate , aut autumno fiebat, quomodo eadem anni tempestate occurrere poterant, Actiaque de more ante Pythia peragi 3 Rursus si Actia ante Pythia
Peragi consueverant, qua ratione postea aliquando , ut supra vidimus, ipsis Actiis Olympia, quae circa solstitium aestivum egebantur , ponuntur λ Si recte iterum ipsis Actiis Olympia anteponuntur , cur dei a nonnunquam iisdem, uti pariter vidimus, ipsa Olympia postponuntur λ llhid ergo, ut ab his nos dissicultatibus expediamus. dici rectius, posse videtur, in hujusce generis certaminibus, sive Actiis, sive Pythiis . sive Olympiis edendis nullam habitam rationem fuisse temporis, quo vel apud Actium, vel Delphis, aut Elide eadem fudrica committebantur: led peracta tunctantum fuisse, quum festi cujuspiam celebrandi ratio. atque opportunitas, ut supra diximus, exegisset. Sed omittenda hoc loco non est superius laudati
Philippi Bonatotae, de huiusmodi certaminum appel
107쪽
Iationibus, opinio: quod illa nempe majoris honoris dumtaxat caussa nuncupata ita fuerint, ludi 19ue Graeciae , a quibus ea nomina mutuabantur , similia elle Potuerint, vel in numero, & qualitate decertantium, vel quod ad Apollinem , in allantationem Imperatorum , reserebantur, vel quod eidem numini pro salute ipsorum Imperatorum dicabantur, vel denique in multitudine, opulentia, praestantiaque praemiorum, quae in nummis ab urnis , in quibus . palmae, indicantur. Videlis doctissimas ejus observationes Pag. ιSO. I.
173. Imo Pag. 337. ad ludos praesertim Olympios quod adtinet, sic quaedam ludrica, in honorem I adriani a Smyrnaeis celebrata, vocata fu i lle censet ex Olympii nomine , quod ab Iove desumtum ipsi primum Hadriano tributum fuit, atque id alias postea urbos, quum ludos aliis Imperatoribus dicarunt, imitatas. His adjicere possumus, Olympia, quornmedendorum facultatem Claudii Imperatoris edicto redemisse ab Elidentibus Antiochenos anno Aerae eorum XC II., narrat Ioannes Malala, vel Male la Hist. Chronicae lib. t O. Pag. 32o. , non aestate uti Elide, sed mense Huperberetaeo, seu Octobri, ut auctor est idem Male lacelebrari ab ipsis Antiochenis solita fuisse. Ad hos ludos Antiochiae stingulis quinquenniis per triginta dies edendos, quidam Solibius Senator Antiochenus Augusti temporibus, quindecim auri talenta urbi annuatim solvenda legaverat: atque ex his reditibus primitus quidem ludos nos Gmnasiarchae , ait idem scriptor
Pag. 32I., celebrabant, deinceps ro lucellum captantes, celebrationem hanc penitus omittebant; donec tandem
divino Imperatoris Claudii edicto, Primoribu que urbis Rulantibus ad id coaeti Olympia a Pisaeis redimebant. Tum Nero, subjicit, cives universios movebant, he solemnia Olmpia quae antea fuerant) illis exbibere par
108쪽
STV ALEXANDRI AUG. CAP. IX. 89
ros esse ; quibus eos se accingere horrahantur. Annurientibus itaque urbis Primoribus, cum sare otibus omniisque Populo, ludi illi Sceniet. Azbletici, Io mellai Tr giri , Equesriaque certamina, sicut olim per xxx. dies c lebrata Iunt: tacto initio a novilimio mensis Octobris is gulis luseris recurrentibus. I idem ludi, quum processu postea temporis Gymnasiarcharum , seu Magi ilr,
tuum, quibus cura ipsorum ludorum commissa erat, fraude, avaritiaque intermitterentur, nec liatis . ut antea, temporibus, ut narrat eodem loco Malela, celebrarentur, rite postea sub Commodo instaurati sunt. Cautumque Imperatoris hujus edicto, ut in Iovis Olympii, cui sanum ipse Antiochiae erexerat. hon rem, quinto quoque anno per xLv. dies comtutios exhiberentur in si is, ut ait idem Malela lib. 1 a. pag. 373. Anathematum, sive si rificiorum , quae ex consuetudine peragi solebant, Panemo, Ilae Iulio, o Loo , si
Augusto mensibus. Ad uberiorem argumenti a Cl. Uiro allati refutati nem non adducam hic tandem aliam literatum, quae in memorato nummo Anniae Faurinae supersunt, imterpretationem traditam a Viro tot, orbi literario notissimo R. P. Harduino in Dissertatione, Trevoltian. Εphemer. tom. mentis Augusti anni I7r3. art. CXX. Pag. 14I6. . inserta, neque non siingularem ejusdem de Annia Faustina opinionem, laudata quidem Dissertatione .h indicatam, sed luculentius in Hictoria Augusta ex nummis antiquis Graecis, Latinisque resiluta. inter ejus opera selecta Amselodami anno i7o9. edita, explicatam , quod ea nempe non uxor Elagabali esset, sed soror Severi Alexandri. Quod enim ad literarum ab eo excogitatam interpretationem, manifestum est, illam literis ipsis, quae in nummo observari, Cl. Uignotius, aliique viri eruditissimi, qui nummum con-M treis
109쪽
trectarunt testaritur, non omnino respondere. Quod vero ad ejus opinionem de Annia Faustina, quum hanc ille ex nummo potiismum ejusdem Augustae colligat, quem prioris Visteri. cap. I v. adulterinum esse diximus, haud multi est facienda. Pluribus quidem in laudata Dissertatione Trevoltianae Ephemeridi inserta nummum illum vindicare satagitidem P. H. , sed de his parergi loco capite sequenti agendum.
Parergon de nummo Anniae Faustinae R. P. Ga Llari. Singularis R. F. Harduivi de e nuia Faustina opinio. Nummus P. Chamillardi adulter vus. Asserumtur , ac refutamur argumenta quibus P. Harduinus nummum vindicat. Nummus, ex quo dehumtum capuι Anniae Fausinae nummi P. ., non fuit max. moduli, sed prι- mi moduli ad formam max. moduli redactus. In numinmo P. G. , quum primum conflatus fuit, eram literae B., sed duae potiremae ab artificello postea abrasae fuerunt. Duo alii nummi una cum nummo P. o. con flati . Nummus Antonini Pii , eius aversa pars fimuit es aversae parti nummi P. G. . ex nat in museo Mediceo. Nummus P. G. fusius est, non custus. Ars modulos plumbeos primi moduli ad sormam nummi maximi moduli r digendi ,' O ex duobus modulis plumbeis unum quempiam nummum conficiendi. Dierae in nummo P. Ch. inscriptae ferreis instrumentis. quae Italice Ceselli, insulptae.
Testimonia de rerum narratarum veritate.
ΙΝ cimelio R. P. Cham illardi, sat notum cuique
est, adservari nummum maximi moduli Anniae Faustinae, in cujus priori parte vilitur caput ipsius Anniae Faustinae in lunae crescentis effigie
110쪽
cum epigraphe: ANNI A ΑπΗΛΙΑ ΦATCHINA, inposteriori vero legitur: Em CN. OPINM PA IiANΕΩΤΩΝΑoc. hoc est , sub Praetore orino Raphaneotarum Lxxi. Est haec Aera Caesariana, ait P. Harduinus in
Hist. Aug. pag. 8ao., ab anno C. C. DCCv. Annus exim
de CcLxxi. incidit in Septembrem anni hujus aerae Christianae ara . V C. 97s., qui Severi laxandri primus est . Fuit hujus civitatis aera ignota hactenus, quoniam hic nummus eximius latuit antiquariis urique in hunc diem. M in cime lio P. Chamulara ex aere magno , eximiae fabricae ,.sium que vitoris. Et aliquanto post: Ex Melisur, inquit, nummo discimus . non fuisse uxorem Amrovisi Hagabas ta viam faustinam, ut vulgo credum antiquarii, sed Severi Alexandri Aororem. Εjus numinmi reisum prioris nostrae Dissertationis pag. 68. dedimus, rursulque hic damus.
Simillimum autem nummum, ejusdem nostrae Dissert. . Pag. 74. diximus, nonnullos in hinc annos quemdam antiquitatum studiosum, ut acceperam, sormavisse. In antica parte caput Anniae Faustinae, & nomen ex nummo maximi moduli sumsisse dixeram . ac quo