Histoire des règnes de Charles 7. et de Louis 11. par Thomas Basin

발행: 1856년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

HISTORIARUM LUDOVICI XI italici generis certo militum numero. Illa vir prudens et rei militaris peritissimus, ut obstinationem ducis Burgundionum pervidit, nec ab ea eumdem posse dimoveri, petita et accepta ab eo licentia, ab ejus castris et comitatu discesserat , et ad Lollia ringite ducem transierat. Hic, cui regi O bene cognita erat, animadvertens qua Parte verisimiliter Burgundiones praesidium fugae qua re re possent, milite suo plura obsedit loca, per quae effugium hostibus patere potuisset, multosque illic in locis atque districtibus caecidit, aliquos etiam captivos Cepit. Cum autem ipse Burgundionum dux, malens, prae animi magnitudine, se extremis objicere periculis, quam, tali iterum clade Suscepta, turpi fuga remedium attentare, sese in Alematinorum peditum cuneum immisi Sseit, ne agnosceretur , equo cui insidebat dejectus ac pluribus confossus et dilaceratus vulneribus,

occisus est .

Fuerunt in eo conflictu capti ab aliquibus nobilibus militibus Alemanniae dominus de Nanoe et dominus de Cro . Dominus etiam Antonius, frater naturalis praefati Burgundionum ducis, ibidem captus fuit, et regi Francorum redditus; in cuius partem et fidem

receptus a rege fuit, et remansit.

502쪽

CAPITULUM XIII.

Quam varii rumores tum de morte, tum de vita ducis Burgundiae exi runt; et qualiter ultimum mortuus agnitus est et sepultus suit.

Per multos autem dies incertum etiam apud victores liabebatur de duce Burgundiae, captivusne ductus sui Set, Vel Per fugam elapsus; nam inter occisos minime agnoscebatur. Et cum de hoc varius valde ac diversus apud plurimos rumor percurreret, non deerant quamplures ex his qui, nec visis fortasse hostibus, ausug rant, vel ab hostibus spoliati, tanquam abjecti et inopes ab Oisdem relicti fuerant, qui eum assererent adhuc vivere. Nonnulli siquidem, vulneribus acceptis saucium, ad quoddam eum castrum fugisse amerebant, ubi a quodam sibi amico clanculo Curabatur, donec, resolidatis vulneribus, equitandi vires recuperaret. Aiebant alii ab aliquo Germanorum procerum caPtum servatumque suisse, et captivum ignoto in loco asservari. Alii fugisse eum in Burgundiam, vel in Franciam se recepisse et occuluisse jactabant. In tantumque vesaniae et stultitiae quidam miseri progressi sunt, ut, in nonnullis oppidis terrarum suarum, talia Publice

coram magistratibus locorum asSerere non Vererentur, seque etiam et Vitam Suam amissionis periculos mittere, ubi non ita fore, uti asserebant, reciperetur. Alii autem etiam ad diversa oppida et loca veniebant, qui eum inter peditum consertissimum hostium cuneum equo dejici se vidisse, et caesum potius quam

servatum fuisse se aestimare asserebant. Et ita ultro

citroque affirmatione res dubia a plerisque habebatur, per plures dies, imo menSes et Prope anuOS.

503쪽

HISTORIARUM LUDOvICI XIIIujus autem incertitudinis atque dubietatis ratio erat, quod, cum Perscrutarentur in praelio caesi, inter caeteros, qui bello ceciderant, iron agnoscebatur. Fuerat quippe nocte diem sequente, quo Praelium Commissum est, gelu acerrimum; unde, cum Prope quoddam fossatum seu rivulum quemdam corpuS eius, parum in terram vultu converso, inventum et, Ut agnosceretur ipsene esset, adhibita vi resupinatum suisset, eo quod facies terrae, cui jungebatur, concreto

durissimo gelu inhaesisset, tota pellis faciei, unde viri effigies dignosci potuerat, divulsa a carne in terra remanserat. Unde ad certum quis esset dijudicari InonJ

poterat. Sed cum ad locum ipsumque visendum qui- clam fuissent adducti, qui ei in camera et secretioribus ministrarant eumdemque lamiliarius CognoVerant, ipsum tum ex quibusdam corporis sui secretioribus notis agnoscentes , totam incertitudinem et, quae ha tenus dubietas fuerat, depulerunt. Dicebant autem Donnulli, ut diximus, eum inter densos peditum Alemannorum globos cecidisse et occubuisse; fuerunt vero alii qui dicerent eum, de proelio sugientem, ab ignotis comprehensum et caesum

sui me.

Raptum autem ejus corpus jussu ducis Lotharingiae,suit perductum Nanceyum et in ecclesia Sancti-Iohannis, parvo satis honore, tumulatum .

Et hic exitus et finis vivendi atque belligerandi Ca- rolo, illustri Burgundionum duci, fuit; in quo mascu-

504쪽

LIBER QUINTUS. ' si s linum genus illius polentissimae domus exstinctum est. Post Philippi autem, patris sui, obitum, vix annis decem imperavit, et obiit anno aetatis suae circiter xLV . Non desuerunt tamen nec adhuc desunt, qui eum assi ment adhuc vivere, quique, quid satiae, temere atque metulaciter asseritur de eo, credibile esse credendumque esse confirment, et mutuas pecunias dent, mercesque cariore pretio vendant tradantque, pro quibus nec exsolvendum sit donec vivus appareat. Qui Profecto se in hoc stultos atque salvos esse ostendunt. Sed haec latuitas in pluribus usque ad annos decem, Postquam obierat, duravit, et diutius adhuc erit somtassis duratura.

. CAPITULUM XI v.

Descriptio Caroli. ducis Burgundiae; et quod multo consultius egisset, si eum rege Francorum pacem habere conquisiisset.

Fuerat homo statura mediocris, satis valido et vegeto corpore, pro staturae suae qualitate; laboris atque inediae patientissimus, quemadmodum Saepe in suis expeditionibus et obsidionibus ostendit, in quibus, ut diximus, etiam lithernis mensibus atque extremis frigoribus potuit perdurare. Color capillorum capitis niger, et facie satis proportionatus capillis, trahens ad

communem Porthigallorum colorem, a quibus ex materno genere traxerat originem.

Fuit vir magni et alti animi, si illam animi magnitudinem moderate et Prudenter, mus consilio, tempo-

505쪽

420 HISTORIARUM LUDOVICI XIrare potuisset. Verum ipse, ut saepe mos esse solet

principibus, suo sidens sensui et consilio, et, conti a Sapientis praeceptum, suae nimis innitens prudentiae, plerumque rejectis consiliis Sanis, Vel parum perpensis, ex sententia sua quidnam sieri vellet decernebat. Quae res profecto ultimum sibi intulit exitium. Nam si sanis acquievisset consiliis, pacis foedera cum Francorum rege toto quaesiisset annisu. Ad quae si potuisset pervenire, ut putabant sactu facile Sapientes, non necesse habuisset tot se involvere perplexitatibus tum erga vicinos, tum erga subditos suos, qui ab ipso ea occasione gravissimis vectigalibus et collationibus premebantur. Et licet bina aut trina pacis initae foedera inter

ipsos, maximis roborata Sacramentis, rex satis nequiter abrupisset et Violasset maxime ob terras coronae Francorum spectantes ab antiquo, quas tam ipse Burgundionum dux quam pater suus paciscendo acceperant ),

proptereaque haesitare poterat jure et dissidere de quibusque promissionibus regis, minus tamen ei noc menti atque impedimentorum importasset, cum ipso rege pacem conciliare esto etiam quod terrae hujusmodi, ad coronam ab antiquo Spectantes, ei contradendae atque restituendae suissent), quam tantae rei pondus et molem, quale est cum tam potente et finitimo rege bellum gerere, suis diu humeris sustinere. Potuisset enim, si pacem cum ipsis invenisset, quietus et pacificus vivens, subditos suos et terras locupletes

et opulentos reddere; seque, si de regia side parum

1. Cyes kinire les comtia de Macon et d'Auxerre, abandonnes par te reste d'Arras, et les villes de Picardie, o eis des traites de Constans et de Pe me.

506쪽

MBER QUINTUS. 42 fidendum sentiebat, manu valida militum, qui, ingruente necessitate, sibi usui suissent, munitum servare ac tenere. Quod, proces dubio, instar regis, satis commode et cum parvis stipendiis poterat efficere, eos in suis domibus retinendo et saepius per legatos fideles de eis revisiones et ostentationes fieri iaciendo. Nobis enim semper laudanda et amplectenda visa est illa gravissima Ciceronis sententia, s omnem, Videlicet, pacis conditionem, quamvis iniquam, civili bello esse anteponendam. n Erat autem inter regem et ipsum, non modo civile, sed germanum etiam et domesticum

bellum, qui ambo de eodem stipite regalis domus

Francorum descenderant. Habuerat autem et dux ipse priorem sponsam, sororem regis Francorum , esto prod sponsaliorum tempore decessisset, matrimonio

nondum consummato .

Scimus quidem difficile fore animos hominum inflecti ad paciscendum atque pacis foedera seriendum

eum tali, qui nemini fidem neque Saceamentum, quantumvis sacratum seu quacumque religione sancitum, Obsemare ac tenero consueverit, qualis, proh dolori christianissimus Francorum rex hujus temporis, Ludinvicus, apud Omnes paene mortales, quibus cognitus erat, exsistere fama serebatur. Scimus enim a sapiente in Ecclesiastico praeceptum salubriter : a Non confidas inimico tuo in aeternum. n Sed his non obstantibus, credimus multo suisse consultius cum ipso rege, quantam habere solidam potuisset, ducem Burgundionum

l. Catherine de France, troistente fille de Charies VII. 2. Catherine, qui avait et e fiancee en 1438, mourut Bruxelles, en 1446, dans in dixinuitieme annee, torsque Charies n' ait

507쪽

422 HISTORIARUM LUDOVIa XI

pacem habuisse, tamdiu duraturam quantum humana instabilitas eam durare permisisset, quam assiduis bellis sese terrasque, et Subditos suos tot anxietatibus et calamitatibus complevisse. ηNec hoc dicimus ut tam perfido et foedifrago hosti ullatenus considere, aut sese vel statum suum eidem credere debuisset; Sed quod, sese munitum semper et pro lsum SerVanS, utendo atque potiundo temporariae et incertae pacis bono, longe paucioribus sese suasque terras et subditos malis implicuisset, quam spretis atque neglectis conditionibu' pacis, Sese et milites suos, tam aestate quam hieme et iniquis temporibus, satigando et frangendo, absque aliquo fructu seu apparentia victoriae, et nedum suam militiam, sed etiam suos subditos et terras viribus et sacultatibus exfiatu tendo. Erat enim longe dispar atque dissimilis causa ipsius et hostis sui, Francorum regis. Nam ipse Francorum rex tam latos et spatiosos imperii fines retinet, et longam atque inveteratam jam possessionem nactus est quaelibet et quantumvis gravia collationum atque vectigalium onera et tributa subditis imponere pro solo nutu et Voluntate Sua, sic quod nullus in regno nec proVincia quidem una, sed nec plures simul

aut etiam omnes, contra minimum Suorum quaestorum ullo pacto auderent mutire. Ad tantam enim servitutem sua inertia et nauta patientia tyrannorumqtie immanitate sunt redacti. Longe autem adhuc aberat

ut tanta licentia in terris suis duci Burgundionum foret permissa; quanquam dictenus, tam ipse quam sui, totius ingenii vires intendebant ut, regi a more,

508쪽

MBER QUINTUS. 423 ad licentiam non absimilem pervenirent. Quod, procul dubio, si ita victor, quemadmodum victus atque oppressus suit, eVaSisset, non multo interjecto post tempore, Persicere attentasset. Hoc nempe, uti supra retulimus, satis in animo habere indicaverat, cum palam Statibus suis, coram se adscitis, pronuntiasset se non velle eis in antea dominum deprecativum, sed

imperativum exhibere in tributis et collationibus a subditis obtinendis .

. Lyauteur, en ec ant cela, pensait k la terribie allocution

gneur, au plaisir son Creat eur, de qui et non d'aut my il lienisa dicte sei eurie, et demoliremit prince tant que 1 Dieu plaira, mal gre la harbe de inus ceuix a qui it en despuimit, doni ii nesai soli mira de doubis, car Dieu tui εn avolt donne la puissance

et Ia maniere, et ne conseili Oit mitit de rexperimenter. Distoultre que, mur demonstrer que Pouvoir si a de gouVemer commesei eur, et que tam tui a donne, non pas Sesdita subgredi, ii uelauit que visiter et sire ou Livre des Rois, en ta Bible, oli par mota exprM Dieu a designe et defclaire te povoir des princes surleurs suhgecta; et que puisqu'il n'a peu estre obey par prihres et requestes, di init γ'il avolt asseZ longi tement este pri eur, et qu'il semit deformais commandeur; et ceuix qui tui serotent de obei Manet, it les puniroit tellenient qu'ilκ experimenterolent ce queplusleurs aut res Ont experimento, tequet it ne conseille poliat, comine dessus, car il ne tali mini hon experimenter fovies choses. v Rappori de la a Remonstrance laicie par Μgr te Duc aux deputeades Trois ritata de Flandres, o transcrit fur les registres d'Ypreset publie par M. Gachard , Documenta insidiis concernant la Beloque, t. I, P. 2IT.

509쪽

HISTORIARUM LUDOVICI M

CAPITULUM XV.

Quibus moribus vixit Carolus, dux Burgundiae.

In illo autem quo imperare coepit, patre destincto, modestum se satis et principatu dignum ostendit. Prius luam enim, rupto foedere, rex sibi Ambianos et Sanctum-Quintinum Viromandiar abstulisset , cultui justitiae satis deditus erat. Unde de terris illis Picardiaret Flandriae pessimam illarum consuetudinem civilium inter duas pluresve familias pugnarum collibuit et restrinxit; nec quemquam nobilium in alium, aut inferioris etiam stadiis quemcum lue hominem quod Passim anteactis temporibus diu assuetum fuerat) via facti quidquam praesumere seu attentare impune Permisit. Τetiebat tunc curiam publicam his aut ter qualibet hebdomada in palatio suo, in qua omnes procereS et nobiles domus suae assidere Oportebat, ubi omnibus, luibuSCuinque et undecumque essent, licentia Praret batur accedendi ad principem et libellum precum Suarii in eidem osserendi: ad quem per cancellarium Suum, vel aliquem de consilio prope assistentem, illico responsionem adscribi faciebat.

Moribus etiam probis et honestis tune erat. Fer ha-tur enim tam esse Castus, ut nullam foeminam, praeter

coniugem propriam, cognoscore vel ei adhinnire vellet ; quod Donnulli variis et disserentibus viis in vitium detor tu hant : livore verisimilitor aut lio, vel levitate polius, quam veritatis amore. Habebat nempe

510쪽

ι 25 LIBER QUIN S. circa se plures, quibus vel ipsius colatinentia, quae deco coimnunt aestimatione habebatur, Parum placeret, eo quod se lubentius voluptatum ministros atque turpitudinum sibi exhibuissetit, spe quaestus et lucri ex talibus ministoriis venandi, uti apud quamplures principes et tyrannos facile inveniri solet, si eum lascivientem atque lubricum et Deminis adhinnientem cog-

Dovissent.

Circa religionem erat satis deditus, diligens excellentes cantores, quemadmodum et pater suus secerat; unde semper honestam et magnificam capellam tenuit, et cum suis cantoribus in cantu delectatus, etiam privatim aliquaHdO cantavit.

Vini et escarum sobrius et temperans fuit; ita profecto ut, si, quemadmodum initio inchoarat, ita per-wVerare potuisset, Singularis, inter principes egregios, unus suisset non injuria computandus. Atqui re nescia mens hominis, v ut Maro inquit,

sati sortisque suturae, Nec servare modum rebus sublata secundis, in tantam eum elationem extulerat, ut neminem curare, vel aestimare quemquam aut vereri videretur.

Unde, quasi parum si hi soret, si solum Francorum regem inimicum acerrimum haberet, omnem Germaniam et principes eiusdem, atque illos etiam, tunc hellandi peritissimos, Suitensium populos, paulo ante omnes sibi amicos et benevolos, hostes sibi insensissimos, invitos quodammodo ac recusantes, si licuisset fieri, impulit et coegit.

. Invenire dans Ie ms.

SEARCH

MENU NAVIGATION