장음표시 사용
471쪽
386 HISTORIARUM LUDOVICI XISed quamvis hoc prudens et utile profecto consi- Iium rex sibi praeberet, non una tantum vice, Sed, ut aiunt, vicibus repetitis, amplecti tamen illud ac tenere idem dux minus consulte recusavit, quoquo animo sibi etiam ab hoste praeberetur. Atqui tantam inter Sedictorum, factorum et consiliorum dissidentiam odia et inimicitiae mutuae induxerant, ut dis scite in aliquo alter alteri credere posset, esto, communi omnium prima aestimatione, salubre atque utile consilium cuilibet videri potuisset.
Qualiter, spreto regia consilio, Mitenses aggressus, castellum Morat Obsedit; ubi a Statensibus debellatus et victus, maxima clade suscepta, turpiter aufugit.
Spreto itaque hujuscemodi et minime perpenso
consilio, cum idem dux sese apud Lausannam, post dictam cladem acceptam, recepisset, anxius valdeque moestus de ignominia damnisque quae PasSus erat, satis graviter aegrotare coepit . In qua Sua aegritudine,
multa ei humanitatis obsequia remediaque illa tiohilis ducissa Sabaudiae exhibuit. Cum itaque do hujuscemodi aegritudine post dies aliquot ipse convaluisset, coepit illic denuo copias hinc et inde dispersas colligere, et majore etiam numero ac viribus exercitum instaurare, quam antea habuisset; novos etiam currus, machinas et varios
belli apparatus fabricare et, undecumque Poterat, adciscere et aggregare. Suitenses vero, priore Pra'da
472쪽
MBER QUI TUS. 38 potiti, quae, ut diximus, magna et opulentissima suerat, intra limites suos hostes, si eos sorte ingrederentur, temere inde irrumpere vel exire non attentan
Igitur instaurato dux et aggregato numerosiore quam prius exercitu, et non inferiore belli apparatu et Curruum, castris reaedificatis, inardescens cupiditate ulciscendi susceptas perprius' injurias et damna, movit ex Lausanna, et castra adversus castellum quod Morat' appellatur, in finibus extremis Statensium, metatus est. Est quidem hujuscemodi locus, vel vicus vel castellum, potius quam Oppidum, nominandus; non enim putamus illic trecentas domos exsa Stere.
Quod cum obsidione aliquandiu satigasset, Suitenses, juxta quod ipsi obsessis polliciti fuerant, ad serendum solatia et succursum, neque promissi immemores, nec ad cxsequendum segnes Obtorpuere. Sed exterris suis collecta valida manu cum ex foederatis, tam Suevis' quam Ferretensibus, et sinitimis civitatibus contractis et coactis magnis auxiliis, constanter et am lacter castra sua, ad medium milliare teutonicum ' de castris hostilibus locaverant. Ita quidem prope invicem amborum castra exsistebant, ut non difficile sese intueri potuissent.
3. Ce chateau, situe sur te lac de Neuschates, appartenait aucomte de Romoni, mais mur te moment ii etait oceum par doute centa hommes de Beme et de Fribourg. 4. Ceo de la Soua . N. A a un demi-mille allemand , . en un lieu que la Chroniqile de Neuschalel appelle Guemine. Annotations de Mile Diiponi hson edition de Commines, t. II, P.
473쪽
388MIS MARIUM LUDOVICI XI Cum autem paucis illic diebus ipsi Suitenses consedissent, copias suas undecumque poterant aggregantes, Singulis prope diebus Burgundionum dux in
Campum e Castris suis suas acies non remote a loco
obsesso educebat, opperiens si sorte hostes, qui tam Prope erant, ad certamen descendissent. Quod cum sa- re temere non Properarent, tandem quadam die Sah-bati, quae erat dies vicesima tertia mensis junii, anno Domini M.CCCC. LxxVI., decreverunt ad dimicandum ecastris suis procedere, et in patulos campos adversus hostes exsilire. Quae res cum Burgundiones non latuisset, Burgundionum dux, velut morae et dilationis certaminis impatiens, bono mane copias suas, tam equitum quam peditum, in campum eduxit et acies suas ordinavit. Verum cum tota illius diei prior pars, usque proPemeridiem, magnis et taediosis imbribus exundasset, et tam homines quam equos miro modo saligasset,
armaque etiam et arcus deteriorasset non modicum, eum se infra sua tunc Castra Suite es continerent, et sanies Burgundiones eorumque equos perurgere
coepisset qui taedio magno per sex sermo horas itiacie, continuis perfusi imbribus, constiterant), in sua eos redire C tra, resection s gratia accipiendae, dux ipse praecepit, locata quadam equitum et peditum suorum portione in quodam loco, qua Suitensibus adveniendi facultatem patere existimabat, ne sorte subita irruptione ab ipsis inopinate invadi posset. Porro cum reficiendis lassis hominum equorumque
474쪽
389 LIBER QUIN S. corporibus coepissent incumbere, extemplo ecce qui accurrerunt duci nuntiare qualiter Suitenses. e castris suis exibant et, cum signis militaribus et aciebus dispositis , jam propius ad suos propinquabant. Quibus
cum dux minime credere vellet, quin etiam cuidam nobili equiti, qui id se vidisse reserebat, aspera et probrosa verba reddidisset, alii atque alii mox supe Veniunt, superiorum Verbis adstipulantes; addentes
etiam quod jam cunil suis, quos in praesidio locaverat,
manus consererent. Quibus sic auditis, ipse dux r pente suos armari et equos conscendere jubens , equum et ipse cum iis, quos secum paratos habere potuit, conscendit et adversus licistes contendit. Atqui
cum debitum ordinem in suis disponendi repentina hostium aggressura minime permisisset, qui tamen cum magno ordine et sagaci dispositione procedebant, ad primum hostium conspectum Burgundiones, qui de sociis suis in praesidio et custodia relictis, accedentibus inimicis, ad se non aliud quam triste nuntium accipiebant, de nulla defensione seu resistentia hostibus opponenda nec de alio remedio, nisi de sola fuga, Cogitantes, confuse et inordinatissime fugam
HOSteS autem, a tergo eos insecuti, peditum quidem et sagittariorum, qui magno numero erant, Stragem
magnam secerunt. Plurimi etiam equitum ducis, vela pedestribus copiis Suitensium circumclusi, vel ab equitibus persecuti, caesi prostratique suerunt. Nec hoc quidem difficile fuerat, cum ii nullopere ' hostium consequentium invasioni obluctantes, nulla e
475쪽
390 HISTORIARUM LUDOVICI Mdiverso tacta defensione, cervices tantummodo suas serientibus objectarent. Facta est igitur magna in loco certaminis, sed et in fuga numerosior multo caedes; quae et vires Burgundionum et omnem serme, quam perante maximam dux Burgim dionum acquisierat, saniam abolevit et exstinxit. diam et ipse, foedissima et ignominiosissima fuga elapsus, aufugit, exutus castrissimul et cunctis, quae pararet et aggregare Potuerat, bellicis instrumentis. Quis autem numerus caesorum fuerit, ad certum a
nobis sciri non potuit, licet nonnulli assererent ad xiii millium et amplius numerum ascendisse . Sed quod non minor, imo potius amplior, exstiterit, ex hoc convinci potest, quod ex xL millibus, tam o luitum quam peditum, quem numerum bellatorum seu armatorum ipsum in castris serebatur habuisse, postfiigam, qua in Burgundiam se recepit, vix ex his, qui fuga evaserant, tria millia apud se recollegisse
videbatur. Satis tamen constat non omnes, qui hostiles manus evaserant, apud eum se recipere voluisse,
sed alio atque alio divertisse. Nam cum in castris atque exercitu suo stipendiarium militem plurimum ex Italia atque Anglia, suisque dominiis ac terris, hahuisset, multos tamen habebat, tam equites quam pedites, qui non nisi invite et praecise coacti sua castra se tu bantur, in quibus, praeter satigationem et incommo-
. at Le set eur de Contay, qui arriva vera Ie roy tost apros Iahataille, conseSin au roy, inoy present, que en ladicte balaille estolent mors huit mille homines dii party dudit duc, prenans gaiges de luy, et d' aut tres menues gens asseE. Et croy, a ce que' en ay peu entendre, qu'il y avolt hien dix-hui et mille personnes
476쪽
LIBER QUINTUS. 391 ditates non minimas algoris, aestus atque imbrium, etiam famis atquct inediae, et penuriae, et necessarii
victus necessitatem frequenter sustinuisse serebantur.
Erat enim illic querela frequens et paene assidua, quod
et annonae caristia et penuria magna laborarent, et quod de suis statutis stipendiis eis peMime solver tur : quae res omnium paene sibi militantium a se animos et benevolentiam distrahebat. Fama etiam satis
publica et vulgata serebatur, quod raro milites suos blande ac dulciter assari et compellare consueverat; sed eos, etiam pro nullis vel minimis causis, asperis et atrocibus et immitibus insectabatur verbis. Qui-hus rebus datis, difficile est magno et volenti animo militiae duritiam atque inedias pati, et Vitam ac sortunas universas pro homine, qui nullam ad eos se benevolentiam habere ostendit, extremis objectare periculis. Ferebatur etiam huic cladi et aliud suis infaustum adjectum fuisse. Nam cum plures de suis fugiendo apud Gebennam aut alias se recepissent, eos loci incolae , simul cum fortuna ab anteriore benevolentia atque amicitia deficientes , trucidasse serebantur. Propter quod et nonnullas doli ac proditionis suspiciones, ipsam etiam Sabaudiae ducissam secum in
Burgundiam ipse dux abduci, licet invitam, atque diu
illic asservari et teneri fecit .
477쪽
De gestia per regem adversus regem Siciliae, avunculum suum, et adversus ducem de Nemoura.
Hac autem suscepta ruina a Burgundionum duce, qui perante non modo Francorum regi, sed omnibus
etiam sinitimis terrori erat, et velut insuporabilis bello a plurimis putabatur, non dictu est facile quantam inde acceperunt laetitiam populi regni Francorum, quasi divinitus ab insensissimo hoste suo ultio repo cita suisset. Unde in pluribus urbibus et locis regni magnae indicium laetitiae et consolationis ostenderunt; etiam ignes et saces publice in plateis accenderunt,
choros et convivia cum alacritate magna proinde ducentes ac facientes: Nec minore laetitia rex ipse Francorum persi sus sui SSe credendus est, qui, cum Perregnum . Suum COPiaS suas Paene omnes Lugdunum
usque et oram Sabaudiae traduxisset, exinde eventum helli velut e spelunca praestolabatur, ducis animositatem non abs re veritus, ubi selix victoria, seque ut in-sausta ruina sibi provenisset. Sed non interim prorsus, dum haec ita inter ducem et Silitenses gererentur, rex ipse sertabat. Nam cum intellexisset vel suspicatus fuisset, seu etiam Confinxi set, regem Renatum Siciliae, avunculum suum, velles tradere duci comitatum suum Provinciae, in quo tum degebat, retento sibi ejusdem, quoad vi Veret, usu- Ductu', voluit partem copiarum suarum in Provin-
. prolet etait tr&-reel, malgre l'incredulite qu'asseete Pauleur. Voir les delatis tre circonstancies domam a ce s et par Philippe de Commines, i. V, C. II.
478쪽
ciam, ad eam recipiendam sibique acquirendam, transmittere. Quod cum idem Renatus pervidisset et agnovisset, Studuit providenter, sagaci prosecto usus consilio, praevenire periculum. Accessit enim Lugdunum ad regem , sibique minime opus fore dixit ut
armis Provinciam aggrederetur, cui et civitates et arces eiusdem apertas esse volebat, ita ut ubicumque rex vellet, suorum locaret militum praesidia; et non modo ibi, sed et in Andegavia et caeteris terris suis, tantummodo, Vita comite, suarum hujuscemodi terrarum scum masculos filios non haberet) fructibus et proventibus potiretur. Quibus oblationibus acceptatis, rex dicitur in hujusmodi terris arcium custodes et
Caeteros, Pro eorum administratione, officiales suo
nomine instituisse et posuisse; expeditionem illuc mittere abstinuit. Quod procul dubio accolis ipsius Provinciae satis sausto omine provenit; nam si eousque militum copiae attigissent, sumptuosam nimis et damnosam patriae procuriationem eis exsolvissent. Partem etiam nonnullam copiarum suarum misit idem rex Francorum ad terras ducis de Nemours , ut eas ipsumque ducem sub manum et ditionem suam reponerent . Erat ipse dux comes Marchiae' et plurium nobilium terrarum dominus, vir profecto aequitate et justitia atque probatissimis moribus egregius ;
479쪽
cui dissicile iunc in tota Gallia aliquis ex illustribus,
non moclo superior, sed nec ei in probitate conserendus, facile, communi hominum aestimatione, inveniri potuisset. Ipsum regis legatus cum exercitu astu et
dolo malo, salsis, ut sania erat, pollicitationibus perulectum et temere delusum, in suam, ipso se dedente, recepit Potestatem; Suasque arces et castra direpta, et bonis, quibus abunde et insigniter instructa erant, nudata ad manum et si Scum regium Posuit. Quod cum rex compertum haberet, qui eumdem ducem, ob suspicionem perfidiae et proditionum valde a multo jam tempore habebat exosum, sub hona custodia eum Parisios transmisit, ut illic contra eum processus super Criminibus, de quibus delatus suspectusque habitus fuerat, in curia Partamenti fieret et haberetur; quemadmodum postmodum laclum exstitit. Sed, heus, proh dolori quae spes, esto insons
penitus suisset, Di super Se poterat consequendae absolutionis a crimine , cujus jam et bona direpta atque Prorsus adempta fuerant, et ut plerumque fieri apud reges Francorum et similes lyrannos solet) jam donata etiam ipsis forsan delatoribus, nequissimis et rapacissimis canibus palatinis; sed et, quod multo durius et majori subjectum erat periculo, etiam rex , ad Cujus tribunal judicandus sistebatur, eum, Supra quam facile dici potest, exosum habereti Quibus omnibus quantumcumque viri innocentiae priri u lirantibus , veluti jam praedamnatus et supplicio addictus a quolibet aequo rerum Ponderatore potuit aestimari. Nec id pro-
1. Plutot imius. 2. Praejudicato dans te nas.
480쪽
LIBER QUIN S. 395secto secus ei provenit; nam cum, tractu serme unius anni, Processus suus fuisset agitatus, tandem capitali sententia damnatus suit, omnibus honis sisco regio ad-judicatis. Cujus sententiae etiam exsecutio in urbe regia Parisiensi facta exstitit, anno Domini Μ.CCCC. LXXVII . A nonnullis tamen serebatur, plures ex consiliariis curiae Partamenti Parisiensis in ejus, velut insontis acrimine, damnationem minime consentire voluisse; quos propterea a curia et ordine motos atque eiectos per regem aiebant. An tamen ita suerit necne, non satis compertum hactenus habemus, licet etiam diu
post hoc verum id suisse a fide dignis audierimus; qui
cum Parisiis etiam essent, cum de eodem supplicium publice sumeretur, affirmabant se vidiisse magnam vivorum multitudinem et mulierum a lacrymis et gemitu mininie temperare Valentem , pro eo quod tam bonus et justus princeps atque innocens puniretur.
Hunc itaque exitum habuit ille venerabilis illustrisque princeps dux de Nemoura, apud vulgus quidem infelicem et miserum, sed apud summum et
misericordissimum Patrem atque Iudicem sapud quem
pretiosa exsistit mors sanctorum ejus , quibus, Proveritate, justitia et fide persecutionem patientibus, ipsum promisit regnum coelorum), communi prudentium ac bonorum virorum pia festimatione, procul dubio felicem ac beatum. Verum cum , uti diximus , satis longus effluxerit dierum cursus in ejus captione
leur pere, et son silence est certainement un des arguments a in-vOquer contre la veracite de cet acte de eruatile.