Constitutiones apostolicae brevia, decreta, &c. pro missionibus Sinarum, Tunquini, &c. Ad usum r.r.d.d. episcoporum, sacerdotumque à summis pontificibus, ab eminentissimis d.d. cardinalibus S. Congregationis de propaganda Fide respective in orientem

발행: 1676년

분량: 463페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

bilium Fratrum nostrorum S. R. E. Car- dinalium negotiis propagandae fidei pra positorum super rebus Sinarum deputatae consilio, eosdem Vicarios Apostolicos ab omnimoda Jurisdictione omnium ordinariorum in Provinciis sibi assignatis auctoritate Apostolica tenore praesentium eximimus ac plenarie liberamus , ac exemptos, liberatos dictaeque Jurisdictioni minime obnoxios esse & fore decernimus & declaramus, reservata tamen dictae Congregationi cardinalium facultate aliarer decernendi. Decernentes easdem pra

sentes litteras, firmas, validas & efficaces existere & fore, suosque planarios & integros effectus sortiri & obtinere, ac Vicariis Apostolicis praedictis in omnibus &Per omnia plenissime suffragari, ac ab illis ad quos spectat & spectabit in futurum

inviolabiliter & inconcussse observari. Si

que de non aliter in praemissis per quos-

cumque Iudices Ordinarios & delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici Auditatores , & alios quos ibet quacumque praeeminentia & auctoritate fungentes re functuros, sublata eis & eorum cuil,

bet aliter judicandi & interpretandi fa- Cultate & auctoritate, judicari & definiri

212쪽

2o 7 debere, ac irritum & inane si secus super his a quoque quavis auctoritate scienter

vel ignoranter contigerit attentari. Nonis

obstantibus Apostolicis ac in Universalibus Provincialibusque ac Synodalibus Conciliis, Editis generalibus vel specialibus Constitutionibus & Ordinationibus ;nec-non quibusvis etiam juramento , comfirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis , 'statutis, dc consuetudinibus , Privilegiis quoque, Indultis& litteris Apostolicis in contrarium prae missorum quomodolibet concessis, confirmatis & innovatis. Quibus omnibus &singulis illorum tenores praesentibus pro plene &sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris ad praemissorum effectum hac vice duntaxat specialiter& expresse derogamus , caeterisque contrariis quibuscumque. VolumuS autem ut earumdem praesentium litterarum tranf-

sumptis , seu exemplis , etiam impressis, manu alicujus Notarii publici iubscriptis, ac sigillo personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis , eadem prorsus fides in Iudicio & extra illud ubique habeatur, quae haberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae. DATUM Romae

213쪽

, die 7. Junii I 67 . Pontificatus anno quinto. I. G. SLus Ius, cum sigillo.

214쪽

. Indiarum ct aliarum partium Orientis, ac Regularibus eorumque Superioribus super stricta Obsimantia Constitutionum Apostolicarum ct Decretorum Congregationis de propaganda Fide,

CLEMENS PAPA X.

Ad futuram rei memoriam. IoNrAM ea quae ex solita hujus S. Sedis Apostolicae rectitudine atque aequitate provide sapienterque ema narunt , & in dies pisut iustitiae ratio exigit δc propagandet olidandaeque Fidei Catholicae suadet utilitas pie prudenterque emanant, ab omnibus Christi fidelibus, depraesertim a Catholicis Antistibus in partem sollicitudinis Apostolicae vocatis, ac ab illis , qui votorum religiosorum nexu Dei Ecclesiaeque obsequiis arctius devincti sunt, inviolabiliter observari oportet: Nos, quibus licet immeritis & tanto oneri imparibus Ecclefiae suae. sanctae curam commisit Altissimus, debitae Apostolicorum decretorum observationi, quantum nobis ex alto conceditur, providere cuin

215쪽

pientes , de particularis congregationis

Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis propagandae Fidei praepositorum super rebus Sinarum deputarat consilio, Venerabiles Fratres Episcopos Indiarum aliarumque partium Orientalium, harum serie paterne monemus , eisque ac etiam Regularium Superioribus , & eisdemmet Regularibus, etiam Societatis Iesu, auctoritate Apost lica in virtute sanctae obedientiae praeeipimus & mandamus , ut omnes Constitutiones Apostolicas& decreta Congregationis eorumdem Cardinalium sub poenis arbitrio ejusdem Congregationis imponendis quoad ompo, & quoad Regu-

Iares , etiam Societatis Iesu, eorumque Superiores praefatos , etiam privationis vocis activae & passivae ipso facto incum rendae stricte ae inconcusse & inviolabiliter observent. Decernentes praesentes

litteras semper firmas, validas & efficaces existere & fore, suosque plenarios Se integros effectus sortiri & obtinere, sicque & non aliter in praemissis per quoscumque Judices ordinarios & delegatos, etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores , aliosque quos ibet quacumque. Praeeminentia & potestate fungentes e

216쪽

suncturos, sublata eis, & eorum cuilibet quavis aliter judicandi & interpretandi facultate, & auctoritate, judicau& definiri debere, ac irritum & inane , si secus super his a quoquam quaVis auctoritate

scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Apostolicis ac in Universalibus Provincialibus.& Sunonalibus Conciliis , Editis generalibus , vel specialibus Constitutionibus & Ordinationibus ; nec- non, quatenus opus sit,

dictae Societatis Iesiu , aliarumque Congregationum S Ordinum quorumcumque dc aliis quibuslibet etiam juramento, conis firmatione Apostolica , vel quavis firmitate alia roboratis, Statutis, & Consuetudinibus, Privilegiis quoque indultis , &litteris Apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis , & innovatis. Quibus omnibus& singulis illorum tenores praesentibus pro plene & sussicienter expressis & de Verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris ad praemissorum ess ectum hac vice duntaxat spe cialiter& expresse derogamus , caeterisque

contrariis quibuscumque. VolumuS autem , ut earumdem praesentium tran

sumptis seu exemplis,etiam impressiS,ma- .

217쪽

nu alicuius Notarii publici subscriptis &sigillo personae in Ecclesiastica dignitate constit itae munitis, eadem prorsus si des in judicio & extra illud ubique habeatur, quae haberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitat, vel ostensae. DATUM Romae apud S. Mariam Majorem sub annulo Pis Ororis , die 7. Junii i67 . Pontificatus nostri anno quinto. . G. SLus Ius , eum sigillo.

218쪽

PRO EPISCOPIS ET VI ARIIS Apostolicis in partibus Orientalibuis

Ementio Constitutionis Vrbani VIII. ad impedientes exercitium eorum Iurisdictionis , s c.

CLEMENS PAPA X.

Ad futuram rei memoriam,CUM dudum Rel. rec. Urbanus P P. VIII. Praedecessor noster, per quasdam suas in simili forma Brevis lit

teras, die aΣ. Februarii I 633. emanatas ,

quarum initium est Ex debito , dcc.) in quibus super Missionibus Religiosorum ad Japoniam & alia Regna Indiarum

Orientalium multa salubriter constituit, quoscumque Ecclesiasticos & Religiosos cujuscumque ordinis & Instituti tam non

Mendicantium , quam Mendicantium, etiam SocietatisJesu, & Saeculares, R ligiosorum mittendorum ad Insulas, Provincias , Regiones & Regna earumdem Indiarum accessum impedientes excommunicationis latae sententiae vinculo i

nodavit, & alias, prout in eisdem litteris,

219쪽

xi quarum tenorem praesentibus pro plene Miussicienter ex pretio, ac de Verbo ad ver-burin inserto haberi volumus , plenius continetur. Et sicut pro parte Veia rabilium Fratrum Episcoporum & Vicariorum Apostolicorum in partibus Orientis commorantium nobis nuper expositum fuit , nonnulli propriae salutis immemores, ipsorum Episcoporum & vicariorum Apostolicorum Jurisdictionem , seu illins exercitium impedire audeant, seu praesumant. Nos ejusmodi temeritatem opportuna sanctione cohibere , ductosque Episcopos & Vicarios Apostolicos speciali favore prosequi, ac in piis salubribusque eorum studiis ad Dei gloriam & Christianae Religionis Catholucaeque Fidci incrementum paterno aia ectu conta re eupiente&, eorum singulares personas a quibusvis excomm nicationis , Iulpentionis , ω interdicti,

aliisque Ecclesiasticis sententiis , censuris& poenis , a iure vel ab homine quavis occasione vel earum laris, si quibus quomodoliber innodatae existune ad esseditam praesentium dunraxat consequendum, harum serie absolventes Se absolutas fore censentes, supplicationibus eorum nomi

nobis; super hoe bumiliter porrectis

220쪽

2ys inclinati : de particularis Congregationis Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis propagandae fidei praepositorum super rebus Sinarum deputatae consillio , praefatas Urbanis Ptie decessoris litteras etiam contra impes dientes exercitium Jurisdictionis dicto rum Vicariorum Apostolicorum, eorumque operariorum in Provinciis sibi a S. Sede assignatis, auctoritate Apostolica tenore praesentium extendimus & ampliamus. Decernentes easdem praesentes lit-s teras semper firmas, validas, & efficaces

existere & fore, suosque plenarios & integros effectus sertiri & obtinere, ac ab illis ad quos spectat & pro tempore spe ctabit, inviolabiliter & inconcusse observari ; si cque & non aliter in praemissis per quoscumque Judices Ordinarios &delegatos , etiam causarum Palatii Apostolici Auditores aliosve quoslibet quacumque praeeminentia & potestate fungentes & functuros , sublata eis & eorum cuilibet quavis aliter judicandi & interpretandi facultate & austoritate , judicari & definiri debere, ac irritum & inanesi secus super his a quoquam quaVis auctoritate scienter vel ignoranter contig rit attentari. Nonobstantibus Constit

SEARCH

MENU NAVIGATION