Constitutiones apostolicae brevia, decreta, &c. pro missionibus Sinarum, Tunquini, &c. Ad usum r.r.d.d. episcoporum, sacerdotumque à summis pontificibus, ab eminentissimis d.d. cardinalibus S. Congregationis de propaganda Fide respective in orientem

발행: 1676년

분량: 463페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

tionibus & Ordinationibus Apostolicis;

nec- non omnibus eu singulis illis quae memoratus Urbanus PraedecesIor in suis su pradictis litteris voluit non obstare, cae terisque contrariis quibuscumque. Volumus autem ut earumdem praesentium litia terarum transsumptis, seu exemplis, etiam

impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis ac sigillo personae in dignita te Ecclesias rica constitutae munitis, eadem prorsus fides in judicio & extra adhibeatatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur si forent ostensae vel exhibitae. DATuM Romae apud S. Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die 8. Junii I 67 . Pontificatus nostri anno quinto.

J. G. S Lus i u s, cum Sigillo BREVE.

222쪽

BREVE,

QUO PROHIBE T V Rasi onariis cujusiunque ordinis , O c.

imprimere libros tradiantes de materia.

Missionis sine approbatione Iacra Congregationis de propaganda Fide.

CLEMENS PAPAX.

Ad perpetuam rei memoriam. CR En i τἈε nobis coelitus Apostolicae servitutis ratio postulat,ut si quos abusus inEcclesiaDei pullulare atque invalest re noscamus,eos opportunaeSanctionis farculo recidere atque e medio tollere studeamus. Cum itaque, sicut accepimus, licet alias Congregatio venerabilium Fratrum nostrorum sanctae Romanae Eccclesiae Cardinalium justis de causis vetuisset, nequis sine ipsius licentia typis evulgaret libros& scripta, in quibus aliquo pacto de Minsionibus ageretur ; nihilominus multi, vel ignari quid eadem Congregatio decreverit , Vel temere ejus decretum transgredientes , scripta edant & libros saepe falsa& inepta continentes , non sine piorum doctorum hominum offensione. Nos - Κ

223쪽

ns his aliisque gravibus causis ad Micti de

memoratorum Cardinalium consilio, authoritate Apostolica tenore praesentium iterum prohibemus, nequis cujuscumque status, gradus , Sc conditionis, etiam Re .gularis cujusvis ordinis, Congregationis, instituti, & Societatis etiam Jesu, licet is esset de quo specifica& individua mentio facienda foret, sine licentia in scriptis Congregationis eorumdem Cardinalium, quam in operis initio imprimere teneatur , libros & lcripta in quibus de Missionibus, vel de rebus ad Missiones pertinentibus agitur, per se, vel per olium edat, sub excommunicationis latae sententiae , a qua nemo a quoquam praeterquam a nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente, nisi in mortis articulo constiturus

absolvi possit, ac privationis Officii, ac

vocis activae & passivae, nec-non operum suppressionis poenis ipso facto incurrendis. Hoc autem denuntiari Volumus omnibus & singulis Superioribus Generalibus cujusvis ordinis , Congregationis , insti tuti , & Societatis etiam Jesu , qui sub iisdem poenis & ipsi praesentes litteras servent , & a subditis suis curent omnino servari. Ac praecipimus sub poena priva-4ionis vocis activae & passivae, ut quoli-

224쪽

bet anno teneantur Superiores praedicti ea tem praesentes litteras , siVe earum t norem in Capitulis legere , seu legi curare; ne aliquis sub praetextu ignorantiae se excusare possit. Decernentes ipsas pra sentes litteras semper firmas, validas Scessicaces existere & fore, suosque plenarios& integros emeetiis sortiri & obtinere, nec de subreptionis vel obreptionis, aut nullitatis vitio , seu intentionis nostiae, aut interesse habentium, seu habere prae tendentium consensus , aliove quo liber, etiam quantumvis magno & substantiali, ac individuam expressionem requirente defecta notari, impugnari, infringi, re tractari, aut in controversiam Vocari, seu ad terminos juris reduci ullo modo posse. Sic & non aliter in praemissis per quo cumque judices Ordinarios, & Delegato S , etiam causarum Palatii Apostolici ac sanctae Romanae Ecclesiae praedictie δε Cardinales , etiam de latere Legatos &Apositolicae Sedis Nuntios, aliosve quos libet quacumque praeeminentia & potestate fungentes & sun uros , sublata eis dc eorum cuilibet quavis alias judicandi& interpretandi facultate & authoritate, judicari Sc definiri debere: ac irritum &inane, sit secus super hi. a quoquam qua-

225쪽

bo ad verbum . non autem per clausu las generales idem importantes, mentio, seu qua s alia expressio habenda , aut aliqua aua exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores hujusmodi, ac si des verbo ad verbum nihil poenitus omisso.& forma in illis tradita observata exprimerentur dc insererentur, praesentibus pro plene de sufficienter expressis & insertis habentes , illis alias in suo robore peris mansuris ad praemissorum effectum hac vice duntaxat specialiter & expresse derogamus , caeterisque contrariis quibuscum que . Volumus autem , ut earumdem prae sentium litterarum transsumptis, seu exemplis, etiam impressis,manu alicujus Notarii publici subscriptis , dc sigillo personat in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis eadem prorsus fides in judicio , & extra illud habeatur , quae haberetur ipsis praesentibus, si forent ostensae vel exhibitae. DATu M Romae apud S. Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris, die 6. Aprilis i67 .

Pontificatus nostri anno tertio.

227쪽

CLEMENS PAPA IX.

Ad futAram rei memoriam.

CVM sicut accepimus ) civitas Jua

thia, vulgo Siam, sit praecipuum eminportum totius Regni Siam , dc ad illam se continuus concursus diversarum Nationum tam Vicinarum , quam longinquarum, quibus Rex dicti regni, ut ad illam libentisis confluant & ibidem securius commorentur, liberum Religionis & Seiactarum quarumlibet exercitium concessit;& sicut Venerabiles Fratres Episcopi Vicarii Apostolici ad Regna Sinarum ; Tun-chen, & Cocincinae destinati Nobis exponi fecerunt, ipsi ob arduas dissicultates ingrediendi fines storum Vicariatuum s dem in dicta civitate interea fixerint Ecclesiam seu Capellam ibidem erexerint , & in conversionem Infidelium tam

suorum Vicariatuum, quam aliarum N rionum incubuerint ,' Seminarium quoque instituerint, cupiantque propterea Episcopo Metellopolitano Vicario Apostolico, apud Sinas consecrato, seu mox consecrando,extensionem administrationis

sui Vicariatus ad dictum Regnum Siam s

228쪽

concedi. Nos eorumdem vicarioram Apostolicorum votis hac in re quantum cum Domino possumus, favorabiliter annuere volentes, & eorum singulares personas a quibusvis excommnicationis, suspensionis & interdictionis, aliisque Ecclesiasticis Sententiis, Censuris, dc pinnis, Rjure vel ab homine quavis occasione , vel causa latis , si quibus quomodolibet

innodati existunt ad essectum praesentium duntaxat consequendum, harum serie absolventes, & absolutos fore censentes, supplicationibus eorum nomine Nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, de Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis propagandae fidei pr positorum , qui haec Omnia, aliaque ponderarunt, & accurate perpenderunt consilio, memorato Episcopo Metellopolitano administrationem sui Vicariatus ad Regnum Siam & civitatem Iuthiensem hujusimodi auctoritate A postolica tenore praesentium extendimuS quousque ingredi in Sinas idem Episcopus Metellopolitanus potuerit cum obligatione tamen dictum ingressum diligenter procurandi; & eoi casse facultatem quoque eidem concedimus, Provicarium ibu

229쪽

dem constituendi, donec aliter per Sedem Apostolicam provisum fuerit. Decernentes easdem praesentes litteras firmas, validas, de essicaces existere, & fore, suos que plenarios, dc integros effectus sortiri,

dc obtinere , ac illis ad quos spectat, despectabit in futurum plenissime suffragari; sicque in praemissis per quoscumque Judices Ordinarios, Sc Delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores judicari, & definiri debere, ac irritum, de inane, si secus super his a quoquam quavis

auctoritate scienter , Vel ignoranter contigerit attentari. Nonobitantibus Constitutionibus , & Ordinationibus Apostolicis , nec non quibusvis etiam juramento, Confirmatione Apostolica , Vel quavis firmitate alia roboratis statutis , & consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis, Jc litteris Apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis , & innovatis. Quibus Omnibus, de singulis illorum tenores praesentibus pro pleno & sussicienter expressis, & ad verbum insertis habentes illis alias in suo robore praemansuris ad praemissorum eta fectum hac vice duntaxat specialiter dc

expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque. DATUM Romae apud

230쪽

S. Mariam Majorem, sub Annaeo Pista- eoris die . Julii 1669. Pontificatus nostri

anno sertio.

SEARCH

MENU NAVIGATION