Constitutiones apostolicae brevia, decreta, &c. pro missionibus Sinarum, Tunquini, &c. Ad usum r.r.d.d. episcoporum, sacerdotumque à summis pontificibus, ab eminentissimis d.d. cardinalibus S. Congregationis de propaganda Fide respective in orientem

발행: 1676년

분량: 463페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

administrando sacramentum Confirma tionis , Se sacra olea , quorum maxima erat in illis partibus penuria, Consecrando, Christianos illos & Ecclesiasticos plurimum juvasse ; idemque addidit se inter redeundum tam in Insula fata sti Laureniarii , quam aliis in locis reperturum Christianos in eisdem necessitatibns constitutos, & nominatim subditos Regis Galliis.

quibus omnibus nec commode, nec convenienter operam suam Ela functiones Episcopales negare poterit: Idcirco supplicat ut dictis decretis pro hac vice derogando, ipsi facultas exercendi Pontificalia extra Europam in itinere fallem benigne concedatur. Cujus precibus fac raCongregatio annuens supplicandum cen. fuit Sanctissimo Domino Nostro , ut gesta per dictum Episcopum aliosque Vicarios Apostolicos nac in parte convalidet, de facultatem ei concedat exercendi Pontificalia extra fines Europae in locis, per quae in itinere versus suum vicariatum transeundum erit , dummodo in dictis locis Episcopi non fuerint, & dominio In fide lium sint subjecta , nec propterea ab limcoepto itinere cessare. Quo decreto per Secretarium relato

Sanctissimo Domino Nostro in Audientia,

302쪽

die 19. Maii 1669. Sanctitas sua gesta

per Vicarios convalidavit & confirmavit, non- obstante praedicto decreto seu decretis, & facultatem petitam concessit. Die 7. Maii i669. Quoniam in Litteris Patentibus pro Missionariis qui Vicarios Apostolicos coiamitati sunt expeditis, unicuique eorumdem Missionariorum injunctum est cui ex Vicariis pareant quonam in Vicariata servire debeant 1, Et quoniam Episcopus Heliopolitanus asserit hujus mandati pra-xim dissicillimam esse , attento quod Maeris temperies , aliaeque rationes efiicere possitnt , ut Missionarius in Provincia sibi destinata commode residere queat , dc demum quoniam prudentia dc Dei obsequium nonnunquam postulare possitnt , ut vicarii quempiam ex Missionariis di mittant , qui in alio Vicariatu operam cum fructu collocet: Idcirco Episcopus Heliopolitanus supplicat pro facultate eisdem Vicariis concedenda, opera Mitasionariorum indifferenter in suis Vicariatiabus utendi. Sacra Congregatio , attenta locorum

distantia . & ne Missionarii aut otiose, aut sine fructu in Vicariatibus sibi assignatis

degynt, ut iidem Vicarii dictos Missi

303쪽

narios in Europam remittere cogantur aliosque exinde evocare magnis cum ex pensis, facultatem petitam concedendam censuit, hac tamen adjuncta conditione, ut similes mutationes non fiant absque causa, dc ut quotiescunque accidunt certio tetur sacra Congregatio.

Die i 3. Augusti i669. Cum D. D. Episcopus Beritensis Uicarius Apostolicus Cocincinae, & Episcopus Heliopolitanus Vicarius Apostolicus Tun-xini, aliisque Missionarii ad regna Sinarum & Indias Orientales vota ab ipsis emissa sacrae Congregationis judicio submiserint: Et eadem Congregatio, auditis Theologis ad id specialiter convocatis , laudavit quidem zelum ipsorum & desiderium sublimioris perfectionis; ipsa tamen vota quidquid sit de illis sigillatim& in ordine ad singulares personas consideratis) collective sumpta & resipective eorum qui ad Missiones destinati sunt, justis de causis improbanda & irritanda censuit, de de facto improbat & irritat.&hoc decretum ab illis praecipit observari. Relato per Secretarium supradicto Decreto Sanctissimo Domino nostro, Sanctitas sua illud approbavit & mandavit LVicariis Apostolicis in eorum Missionibus,

304쪽

observari. In Audientia die 6. Septembris

1669.

Die 13. Augusti i669. Relata instantia R. D. Episcopi Heliopolitani , ut Missionarii qui tam ipsum,

quam alios Vicarios Apostolicos ad regna Sinatum ab hac sancta Sede missos secuti sunt de in futurum sequentur , concedatur facultas celebrandi sacro- sanctum Missae sacrifieium super altari portatili in itinere tam eundo ad suas Missiones,quam ab eis redeundo , & in locis Infidelium ,

ac ubi Ecclesiae apertae non inveniuntur

Ne diutius beneficio & solatio spirituali hujus sacrificii destituti remaneant, & ad hoc, ut tali medio Christi fidelibus, qui in praedictis locis Infidelium reperiuntur

adjutorio esse possint. Eminentissimi Patres censuerunt supplicandum Sanctissimo Domino Nostro , ut gratiam petitam concedere se a benignitate dignetur. Quo Decreto relato per Secretariumi Sanctissimo Dnmino Nostro , Sanctitas, sua precibus supradictis annuendo facuta vatem Petitam concessi

305쪽

ys De Uu Medicina Missionariis concedendo. Die 28. Novembris is i. in Palatio

Eminentissimi Spada cum Reverendis Theologis , dcc. fuit Congregatio particularis super usu Medicinae Missionariis apud AEthiopes permittendo. Et collatis opinionibus convenerunt omnes in

istis conclusionibus : Primo, in casu necessitatis praedictos AEthiopiae Sacerdotes Missionarios dispensatione non indigere,& Dosse mederi: Secundo , extra necessitatem usium Medicinae non licere, nec iis esse concedendum , saltem generaliter , propter indecentiam & sanctorum Canonum prohibitionem. Tertio , in casibus

singularibus, ob Missionis aliquod spirituale commodum dispensationem super praedicto Medicime usu posse concedi, concurrentibus hisice conditionibus , ut videlicet Missionarius sit in arte Medicinae peritus , ut eam grati S exerceat , ut absque incisione & adustione operetur,

ut loco, ubi Missionarius degit , non sim Medici & Chirurgi laici, vel sint Haeretici, aut Hebraei.

306쪽

IN CONGREGATIONE

paniculari de propaganda Fide habita super reb; narum, fuerunt relata infra. scripta qudita.

a. Uaeritur utrum possint Vicarii Apo- Istolici eorumque Missionarii uti privilegiis suis erga subditos alterius Dioriseesis,qui addictos Vicarios Apostolicos ab

Ordinariis mittuntur ordinandi. 2. Quaeritur utrum possint Viearii Apostolici eorumque Missionarii uti privile giis suis erga subditos, qui sunt multum ab Ordinariis suis distantes, & quos habent Viearii Apostolici potestatem ordinandi absque litreris dimissoriis ordinariorum , sicuti suns subdisi Episcopatuum Malacae, Meliapor, & aliorum, qui sunt subpotestate Haereticorum & Infidelium Quaeritur quid censendum sit de ab solutionibus Religiosorum & aliorum Mimnariorum datis absque licentia Vicariorum Apostolisorum aut eorum Proia vicariorum in locis dictorum Vicariorum Apostolicorum curae a S. Sede & S. Congregatione commissis ; hae Videntur omni

307쪽

incipit speculatores omnes Misson

rios , etiam regulares, etiam Societatis

Iesu Vicariis Apostolicis penitus subjecitis . Quaeritur, Cujus sit docti inam, seu

Tegendarum animarum rationem, in qua omnes operarios Evangelicos uniformes esse oportet , praefinire. Hoc decernere videtur absolute necessarium quia unus

quisque Missionarius pro arbitrio suo Christianos regit: unde oritur magna di versitas inter ipsos Missionarios , quae Neophilos nullo modo aedificat. s, Quaeritur, eujus sit Catechistas de privatarum Ecclesiarum Curatores eligere 6. Quaeritur. Utrum Missionarii supradictos Catechistas & Curatores inconis sultis Vicariis Apostolicis, aut eorum Pro vicariis , & absque eorum licentia instituere possint, & si institutio illa a supradictis Misi1onariis facta valeat. 7. In Tunquino Religiosi Missionarii absque ulla licentia Vicariorum Apostolicorum, aut eorum Provicatiorua se se carpissime ut Visitatores conferunt ad Pa-aochias , quarum Sacerdotes Tunchine ses a Vicariis Apostolicis aut eorum Pro vicariis Paroch, constituti sena & adi Provincias , quarum iidern Sacer μω

308쪽

sunt.administratores easque perlustrant tanquam potestatem habentes : Quo praemisso quaeritur quomodo supradicti Sacerdotcs Tun chinenses legitime constituisti a Vicariis Apostolicis aut eorum Pro- vicariis supradictorum locorum Parochi

de Administratores se se gerere debeam cum supradictis Religiosis, quando ijdem Religiosi praedictas Parochias de Provincias tanquam potestatem habentes perlustrant ; cum tamen nullam habeant a

Vicariis Apostoliuis aut Provicariis: id faciendi potestatem. 8. Idem quaeritur respectu Cocincinae& aliorum locorum Vicariis Apostolicisa S. Sede commissorum, quando ijdem Religiosi Parochias & Provincias Sacer dotibus Indianis legitime commissas absisque supradicta licentia perlustrant. Resolutiones. Ad primum, annuerunt duntaxat respectu ordinandorum, qui suorum ordinaritiorum dimissorias exhibeant. Ad 1. Gaudeant impetratis. Ad 3. Servetiit Constitutio S. memoriae Clementis IX. etiam sub poenis privationis vocis activae& passivae atque Missonariatus ossicii.

Ad . Utantur tantum facultatibus jam sibi concessi S.

309쪽

Ad s. provisum ante constitutione seM.Clementis IX. incipientis, Speculatores sub g. Volumus, ac a Decreto Congregationis habitae 28. Januarii 1669. sub

Ad s. Detur Decretum emanatum in Congregatione habita sub dicta die nu. . . Ad . & 8. Regularibus Missionariis nullam facultatem in Provinciis & locis assignatis Vicariis Apostolicis sine istorum

licentia competere ideoque illi non pota sunt nec visitare . nec se se conferre ad Parochias, in quibus Sacerdotes Tunchinenses & Cocincinenses constituti seu de putati sunt ab ejsdem Vicariis vi eorumi Provicariis,minusque ullam prorsus auctoritatem exercere supradictarum Parochiaiarum annexa seu dependentia, & Sacerdotes, ut praefertur, deputatos Vel constitutatos, sed hujusmodi Visitationes , Correctiones de quoscumque alios actus ad memoratos Vicarios Apostolicos eorumque, Provicarios spectare & pertinere, Patres Eminentissimi Decreverunt.

I. Cardinalis Allieri Praefectus.

Locus sigilli S. F. Arehiepiscopus Congregatiovis. Sydoniensis

310쪽

Dei ct sancta Sedis Apostolica gratia Episcopus Ber theno ac Vicarius Ap

stolicus Coeiscina , Laos, Tunquis, In-Dia Ha'nam aliarumque Insularum , nec-non Imperii Tartaria cte. juxta breve S. D. N. Alexandri VII. datum Roma 9- die Septembris anno I 619. Vniversis Christi Fidelibus praesentes litteras inspecturis salutem in Domino.QIm expositum nobis fuisset a Maiagistro Francisco Deidier Doctores Theologo ac Missionario Apostolico sibi nuper Epistolam a P. Ludovico Frago ex familia sancti Dominici istisam esse.

a quo incusabatur erroris, m videlicet Causa , quod administrantibus nobis sancti Chrismatis Sacramentum, praefatum Religiosum sese in Patrinum offerentem pro officio suo commonuisset, hoc ei per sacros Canones non licere, missum pariter quemdam Theologiae librum magni apud plerosque in India nominis auctore Antonio de Quintana Ddenas e Societate Jesu. qui typis mandatus est Hyspali in Hispania anno I6 3. cujus una auctoritas totum

erat hujuscemodi correptionis fundame

SEARCH

MENU NAVIGATION