Constitutiones apostolicae brevia, decreta, &c. pro missionibus Sinarum, Tunquini, &c. Ad usum r.r.d.d. episcoporum, sacerdotumque à summis pontificibus, ab eminentissimis d.d. cardinalibus S. Congregationis de propaganda Fide respective in orientem

발행: 1676년

분량: 463페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

possit, supposito, quod si ejusmodi ho

mines non admittantur ,. majori adultorum parti, qui cum hoc impedimento ac cedunt, salvationis ianua erit omnino clausa. Ad secundum & tertium ut ad primum. Quaeritur . An Christianus, qui bona fide uxorem repudiauit, quam ante Con- ciiij publicationem in uxorem duxit, Meum supradicta matrimonium in facie Ec- clesiae perit, nullum faciens scrupulum in Confessione de repudio prioris, imo licet admoneatur , ut ad priorem accedat, id nulla ratione faciet: Utrum hujusmodi m trimonium in facie Ecclesiae celebrari pota

sit , supposito quod scandalum aliquod oriatur u alijs administreturε, & alijs denegetur

Ad quartum: clarius proponatur. o anisu r s. An is qui secum animo statuerat uxorem sine perseverandi obligatione ducere k imo si duxerit ad libitum

ejus esse illam repudiare, cum tamen matrimonium contraxit , nec hujusmodi intentionis, nec generice sit recordatus, sed absolute more patrio contraxit, an hoc sit vere matrimonium

Ad quintum ut ad primum.

-tMr 6. Supposito, quod ii Japor a

282쪽

in magnum conversionis impedimentum erit, disparitatis cultus , impedimenti publicatio , praesertim quia homines in dignitate constituti raro Christiani fiunt, si sciant stibi non licere ad libitum quosque maluerint filios in matrimonium copulare; an licitum sit hoc impedimentum non publicare sed dissimulare, & interim quolnon publicatur , qui bona fide cum hoc

impedimento occulto contrahunt, an Ve- Ie matrimonium contrahant, Vel potius

ipso facto, sit irritum , ita quod comperta veritate ab invicem sejungi possint. Ad sextum posse concedi facultatem di L. pensandi in impedimento disparitatis cultus juxta Decretum sanctissimi Domini nostri latum die 13.Januarii 166'. 'aritur 7. An publicatio Tridentini Circa matrimonium differri debeat in locis, ubi de novo conversio est facta, donec magis sint in fide firmati &in locis ad quos Patres pervenire dissicile est , aut ob oci distantiam, aut quia ab illius Domino, Gentili Patres sunt in exilium missi. Ad septimum posse concedi dilationem, publicationis Decreti Concilii Tridentini oriaritur8. In locis in quibus Decretum Tridentinum circa matrimonium publica,

um est possint fideles vicissim matri

283쪽

monium eontrahere sine Parochi praesentia, cum aut ob maximam distantiam, audob exilium illis locis adesse nequeant, Man conjugia illa vera sint δc sine peccato

Ad octavum Missionarii exequantur Decretum sacrae Congregationis Concilibad Episcopum Tricariensem circa matrimonia Batavor ut infra. siseritur st. An qui in propria Parochiat Concilii Decretum circa matrimonium audivit , possit in aliis locis , in quibus non est publicatum Decretum sine Parocho

matrimonium contrahere.

Ad nonum licere juxta Decretum ejusdem S. Congregationis Concilii, modo non fiat in fraudem. syaritur ici- An ut vere Concilii DNeretum dicatur publicatum, necesse sit iis omnibus Ecclesis Vicorum, quae inter se valde proxime sint publicetur, cum & ali, qui vici ob incolarum commoditatem duas Eeelesias habeant. Ad decimum esse necessariam publicationem in singulis , & solis Parochiis juxta Decretum sacri Concilii Tridentin, sess. 2 . co I. de reiarm. marrimonii. sua risurn. Cum in aliquo dominio perpauca: Ecclesiae siniscum tam g im2osterum

284쪽

multae sint erigendae,an publicato Decreto Concilii in illis paucis Ecclesiis in toto dominio censeatur publicatum, vel potius in quolibet vieo, in quo deinceps Ecclesia erigenda est , congregatis Christianis in. aliqua domo decenti. ut solet fieri in Misita celebrationibus, ibi fieri debeat publicatio , ita quod interim, cum in singulis vicis non fit publicatio possint sine Parocho , & testibus matrimonium contrahere.. Ad undecimum sufficere publicatio uxiam factam, nisi novi accedant populi, Mancolae, & pro eis novae erigantur Parochiae.

285쪽

recla quinta dse 16. Martii 1611. IN GENERALI CONGREGATIONE

sancta Romana, ct Vnivesalis Inquisnsionis habita in Palatio Apostolico apud sanctum PetrAm coram Sanctissimo Domino nostro Paula V. divina providentiis ripa, ct Reverendissimis dominis Candianalibus adversus haneticam pravitatem

Inquisitoribuι Generalibus, alancta Se sapostolica specialiter deputatim ΡAτRuM societatis Iesu morantium Iti.

Regno Sinarum vulgo la China, qui

dant operam conversioni Gentium illarum lecto memoriali, sanctissimus Dominus noster Papa concessit eis, ac aliis Catholi cis Sacerdotibus, ut in eelebratione Missae possint habere caput contectum cum in illa Regione detecto capite manere , VeIoperari, non sit reverentia, sed irreverentia, & scandalum generer , non d otionem. Curabunt tamen dicti Patres ; ac alii Sacerdotes in Missae celebratione non

uti pileo communi & vulgari, sed alio proprio, & ejus coloris, cuius sunt para menta caetera, & si id commode fieri non Ioterit, saltem utentur pileo, quo uti -:nt in praedicatione verbi Dei& aliis.

286쪽

actionibus sacris, non illo quotidiano, quot utuntur ordinarie , quam concessionem sanctus Dominus noster Papa intendit Adeclarat durare donec aliter non fuerit d elaratum a sancta Sede. Item permisit Sanctitas sua eisdem Pa-eribus , ut possint transferre sacra Biblia in linguam Sinarum, non tamen Vulgarem, sed eruditam & literatorum propriam,illicque sic transi atri uti, & simul mandat ut in transtatione Bibliorum adhibeant summam& exquisitam diIigentiam, & translatio fidelissima sit, ac ineadem lingua Sinarum possint a Sinis celebrati divina ossicia Micsarum & horarum Canonicarum. Denique permisit ut in eadem lingua erudita Sinatum possint a Sinis Sacramen ea ministrari, & aliae Ecclesiae sunctiones peragi, dummodo fini legitim E promotradicieros Ordines , & ab habente auctoritatem reperti idonei, & admissi ad dictam' unctiones Ecclesiasticas faciendas, in quibus se conformare teneantur ritui sanctae Romanae Ecclesiae: Ita tamen, ut si unquam contingat in illis partibus constitui Episcopum,Vel Episcopos,ex hac permissione noti censeatur praejudicatum muneri & jurisdictioni Episcopali.

Andreas de Pettinis S. Romanae &Universalis Inquisition tarius.

287쪽

reria quarta die s. Iulii is 3 IN GENERALI CONGREGATIONE

S. R. ct Vnivesalis Inquisitionu habita, in Conventu S. Maria super Minerva o rum EE. ct RR. DD. S. R. E. Cardinaliabus in tota Repub Christiana, contraia ' reticam pravitatem Generalibus a S. Sede

Apostolica spectasiter deputatis.

cim nonnulli Saeculares & Regulares

variis in locis instituerint Confratem. nitates mancipiorum Matris Dei dicta Italice, Delli sthiavi della Madredi Dio 3e eatenulas distribuant Confratribus & Conosororibus brachiis & collo circumponenώdas atque gestandas,ut eo signo Beatissimae Virgini se mancipatos esse profiteantur. Imagines quoque & numismata catenatos sodales exprimentia divulgent, & libellos in quibus eisdem Confraternitatibus regulas praescribunt, usum hujusmodi mancipatus & munerum commendantes, S. Congregatio hunc abusum alias diversis in loeis specialibus edictis a se prohibitum eonsiderans nonnullorum studio & opera crescere magis in dies, Universali edicto abolendum esse Aecrevit. Quare omnibus & sngulis Christi fidelibus utriusque sexus tam Re .

288쪽

gularibus . quam saecularibus supradicta

rumCatenularum usum districte interdicit, Regularibus quidem sub poena activae de passivae vocis ipso facto incurrenda, caeteris vero sub poenis gravibus suorum Ordinariorum arbitrio infligendis, Societates quocumque nomine appellentur quarum iussisutum in eo mancipatu praecipue versatur, damnat & extinguit. Illis vero societatibus quae ritum aliquem, aut quodcunque aliud ad mancipatum ejusmodi Pertinens adhibuerint, praecipit, ut sub iisdem poenis id statim re ij ciant, libellos demum, Imagines Sc numismara quae ant2 dicta sunt , damnat vetatquo sub poenis in Indice librorum prohibitorum latis in

eos qui libros vetitos retinent aut divulgant, ut novus hic B. Virginis mancipatus omnino aboleatur, contrariis quibus cunque nonobstantibus.

Fianciscus Ricardus S. Romanae Set Universa lis inquisitionis Notarius. Anno Vat. D . N . I . C .r673 .die vero mense Iuns Indictione Pontificatus autem sanctissimi in Chri 'Patris , D. N. D Clementi di divina providentia Papa X.anno ejus - .supradictum I dictum seu De-

eratum astixum , publicatum fuit ad Catam Basiatica Principis apostolorum, Cancellari4 Apostolica, o, in meis Campi Flora Urbe ac Palatis S .Osiris ejusdem urbis per me Ioan. Antonium BertareEs Usdem S.D Pva ac S. Iniustionis Cursorem.

289쪽

DECRETA CONGREGATIONIs

partieularis super negotiis Missionum Sinarum, Tunbni , ct Cocincina, Habitae die I 3. Ianuarii Ιεεs. a. A D stpplicationem DominiJacobi II de Bourges, Missionarii ad regnum Cocincinae,nomine Episcopi veritensis Viscarii Apostolici ad idem regnum, ut eadem Missio extendatur ad regna quoque Cam-boiae ,& Clampasuo Vicariatui proxima r Sacra Congregatio attenta vicinitate locorum ad praedicta regna , si aliis Vicatiis Apostolicis non fuere jam assignata, ex tendi eandem jurisdictionem praedicti vicarii Apostolici benigne respondit, & extentionem petit/m concessit. a. Petente eodem tam suo, quam aliorum Missionariorum & Vicariorum Apostolicorum nomine et An Sacerdotes in China, Cochinchina, & Tun Tino , attenta penuria vini in dictis regnis possint ad manuum calicisque purificationem inter Missarum solemnia , uti duntaxat aqua non commixto vino, & humiliter petenti dictam licentiam, sacra Congregatio affirmative respondendo benigne concessit.

290쪽

Cum in terris Infidelium multi reperiantur fideles Sacerdotum opera destituti, qui saepe ad Missionarios iter ad Proviniacias sibi assignatas prosequentes recurrunt, absolutionem a casibus reservatis, aut dispensationem aliquam petentes. Adpetitionem D. Jacobi de Bourges Missio narii ad Cocincinam , & attenta talium Christianorum necessitate benigne declaravit Missionarios praefatos in dictis casiabus uti possie suis facultatibus in solamen

dictorum Fidelium , eorum tamen Conscientiam onerando, uincultatibus praefatis utantur solum in casu necessitatis, non autem tanquam Missionarii.

. Exponente eodem Jacobo de Bourges Christianos plurimos Episcopatuum ab Haereticis, Mahumetanis,& Gentilibus occupatorum in alias Provincias bella persecutiones fugiendo profectos esse ει proficisci, dc praesertim ex Episcopatilius sancti Thomae, Malacae & Japoniae; di petente, ut attenta dissicultate recurrendi ad vicarios generales seu Gubernatores dictarum Dioecesium pro dimistariis, liceat Vicariis Apostolicis Chinae, Cocincinae, &Tunchini, eos, si eccle fiasticam vitam amplecti velint , sine dimissoriis Clericali caractere insignire, &ad omnes

SEARCH

MENU NAVIGATION