장음표시 사용
161쪽
ceps HENRIcvs MAGNvs hanc admiratus in egregio Senatore praestantiam cum tanta firmi δί constantis animi fidelitate co munctam,non modo semper eum eXceperit amanti ili me , sed postremo non cogitantem nec ambientem sacri Consistori; Consiliarium renuntiarit. Auctus igitur hac suprema dignitate senex laudis δί gloriae plenus in ea demum acquieuerat ; eiuratoque Praesidis honore in gratiam Francisci filij praestantissimi quoque Senatoris otio tandem dc quieti se dederat, cum enatus in latere lethalis abscessiis occultam excitauit febrem, quae hominem longa iam aetate aiicctum, dc pene octoginta natum annos facile oppressir .Elatus eii magno Senatus dc omnium ordinum luctu sub finem Iunij me sis ,anno supra sesquimillesimum d centesimum septimo. Plurimaque reliquit moriens cruditae suauitatis poematia, quae
nondum in vulgus exiere ; sed Senecam Philosophum Gallice nunc legimus fideli eius labore de indultria luculentissime
T si vegetus ille scribendi calor aetate inclinante iamdudum refrixit, hoc tamen Elogium a me postulat excellentis viri memoria , qui ad supremam togati Ordinis dignitatem nil tale cogitans nec postulans, incredibili omnium applausu ab H AN Oco MAGNO miro praestantium ingeniorum aestimatore feliciter euectus est ; Et suo sane merito, nam si vel genus, vel doctrinam, vel rerum agendarum Vsum, virtutem spectes , tanto fuit honoris fastigio dignissimus. Ex veteri nempe Belleuraeorum gente tum in Gallia, tum apud exteras nationes illustri, natus est Pomponius hic noster; utque alia taceam eius gentis ornamenta, patrem habuit Claudium Senatus Gratiana politani principem, matremque Fa- iam claro loco feminam i licetque nobilissimus utraque stir- pe, Omnium tamen virtutum concursu generis nobilitatem
162쪽
Ionge superauit. Adolesces paternis N auitis vestigiis institit, nec modo Philosophiam, liberaliores disciplinas, maxime que Historiam imbibit; sed praeter omnia Iuris ciuilis studiuiti 1ic
avide amplexus est, ut in eo certissima Viri maximi, optimiq; iudicis indoles apparuerit: Scilicet in Senatum Allobrogi-
cuin adscitus, quamuis nondum aetatis annum vigesimum
secundum attigisset, magna cum laude dc pietate Themidis mysteria praestitit Sc exoluit. Celeberrimas quoque Legationes diuersis temporibus apud Helvetios, Polonos, Sc Anglos de varijs maximique momenti negotiis obivit. Praesertimq; in reditu Henrici III. e Polonia feliciter procurando, tanta fide iudicioque versatus est, adeoque faustis auspiciis, ut illum gratus de munificus Princeps in sacrum regni Consistorium allegerit, Regalique Gazae praefecerit; quam innocenti manu
M illaeso candore tractauit. Neque hic omittendum, quanta dexteritate dc animi solertia cum Casimiro Duce de Germanici exercitus e regno discessu egerit. Interea tamen dum otium erat, totum illud in litoris consumebat, nec frustra: nam praestantis viri natura melior fieri solet dc excellentior, si doctrin assiduo usu exculta fuerit. Qiu d etiam prospero successii emicuit: praecipue in colloquiis Flexiensi dc Neracensi, ubitam singulare fidei, prudentiaeque specimen dedit, ut secundum Regis voluntatem publicae saluti consultum fuerit. N cc mirum si tenacissimam tunc Nauarraeo Principi de gratissimam virtutum suarum memoriam reliquerit: Hinc inuictissimus ille Princeps miseris dc calamitosis temporibus ad sceptrum Gallorum euectus, in conuentu Surenensi ad Sequanam, eius opera feliciter est usus. Posteaque in colloquio Veruiniensi, cum de pace inter potentissimos Galliae de Hispaniae Reges confectum negotium est. Ibi enim genero si plane dc inuicti spiritus egregium documentum edidit Belle-uraeus: dum prim 'satim aduentu Legationis Princeps lo cum, dc sedem digre in , frustra renuentibus Hispanis, tenuit, Gallicique notatinis praestantiam asseruit ; tanta suit illi Regiae maiestatis cura δί sollicitudo. Quibus in obeundis muneribus maximi Regis de se iudicium ita sustinuit, ut ubique ex spectationi, quam de illo conceperas, cunua latis limeresponderit. Caeterum interioris Consilii sectus particeps, M
163쪽
in Senatum Parisiensem Praeses ab Hemico III. allectus pietate Sc obseruantia nulli erga Principem cessit: Deinde HEN- Ricvs ille MAGNvs illum recenti honoris accessione ornauit, & Philippo Huralto Cheuerni3 comite Iuris Gallici praefectura insigni absumpto , sacri Sigilli custodia donauit.QAb
co tempore magis ac magis ille se totum Regi regni saluti consecrauit, Iustitiaeque diuturnis bellis deturpatae pristinum decus δί nitorem restituit, & deprauatam de singulari certamine opinionem abominandamque insaniam Edictis seuerioribus repressit Sc damnauit, ut quos pietas flectere non poterat , poenae indignitas coerceret. Denique dum apud Fontem- Bella quam inter praecipuos regni proceres,virosq; disciplinis dc virtutibus politissimos, te religione diserte copioseque disse putatum est, unumquemque ad pacis amorem ita facundia si a reuocauit, ut omnium animos sibi conciliauerit, piique ciuis aequi iudicis partes omnes impleuerit. In eo vitae conspicuo fulgore &Iustitiae admirabili temperamento diu multumque mansit, tandemque annum agens aetatis septuagesimum e vivis excessit anno salutis reparatae supra millesimum
sexcentesimo septimo , M in D. Germani Altissidioren sis sepultus est. In eius locum idem HENRICVs MAGNvs suffecit Nicolaum Brullartium Sillerium virum nobilissimum& clari sit natana, omnique virtutis laude celeberrimum. Et liscianti Principis prudentiam lubet admirari, dum prouidus ad alti orem dignitatis gradum dtio saeculi lumina evexit, amplissimique honoris praemia tam illustribus viris propter ingentia 'merita ultro detulerit. At vero inter tot beneficia, quibus Galliam Belleuraeus abunde cumulauit, nullum erit Vn- , quam augustius, quam dum ad coelunx euolans , Ncolaum filium patriae virtutis haeredem reliquit, iudicium in eo; doctrinam , pietatem, morumque eximiam comitatem praeque caeteris omnibus Iustitiam elucere conspicimus. Primum in supremam regni Curiam Senator assuis rus est, mox ad grauissimam Regij Cognitoris dignitate i uectus, qua Matthaeo Molaeo viro clarissimo Sc dignissimo transcripta, tandem in ipso aevi flore Praeses in eodem amplisimo Galliarum Senatu, posteaque regni Nauarraei Cancellarius renunciatus est. Illum Deus in secundissimo aetatis tenore florentem. diutissime
164쪽
diutissimὸ seruet nec praestantissimarum tanti viri actionum sortem iniquiorem cursum interuertere patiatur. Is nempe re' bus amictis &oppressis illucens, antiquum saeculum reducit,& tanquam flos nouus mediae per frigodi bruinae sulget, ac suauissimam renouat eXacti Veris memoriam.
ON Tvs TRIAR Dus vir nobilis duce natura ipsa, quae pro cuiusque aetatis decoro diuersanos ad officia compellit, hunc simul vitae cursum de studiorum ordinem tenuit, Vt adoleiacens foetico in otio,vir factus in Mathematicis M in omni adeo philosophia, piusque demum senex, omissis
inanibus curis, in assiidua rerum coelestium cogitatione totus esset. Hoc enim testantur egregiae tanti viri lucubrationes,
Gallicae quidem illae, sed eo stylo conscriptae, qui numerosam illam Graecae Romanaeque facundiae concinnitatem place re ferret. Natus erat Matiscone in Sequanorum finibus,magnoque fortunae beneficio inciderat in tempora Henrici III. cuius a liberalitate Cabillonensem Episcopatum,& alia virtutum praemia facile tulit. Cumque postea publicis regni Coni uentibus, qui apud Bloesos iterum agebantur, a Burgundia delegatus interfuisset, praestitit se Principi tam bene-merito probe gratum A memorem, cum in illa Praesulum turba, qui plerique omnes Ibericae factioni tum fauebant,legitimam Rc-gis auctoritatem acerrim e defendit,utque erat in sententia dicenda grauis δc apprime facundus, multorum permovit animos, ad ossiciumque reuocauit. Sed ab his turbarum initiis exorta esst repente saeuissima tempestas , cuius taedio vir prudens δc moderatus abdicauit se Pontificatu, Cyrumque fratris filium virtutis merito,non minus quam ipsa cognatione com mendabilem sibi suffecit. Scilicet ut qui tam honeste pieque diu vixerat, mortem quoque tali vita non indignam auito in ptaedio procul ab hominum improbitate meditaretur. Vixit annos octoginta tres, latoque iunctus est eo sere tempore,
165쪽
quo ingens illa contigit Solis defectio, quam ego Musis suisse
fatalem vere videor posse dicere, quando multi celebres earum alumni tum in Gallia, tum apud exteros ea tempestate perierint. - .
166쪽
l Maca benigni sideris virtute Deus c coelo dona plane mirifica nonnullis familiis imo de gentibus non semel indidit, quς singulares effectus producere &salutares humano generi fructus abunde proferre consueuissent. Sic Regibus nostris Christianissimis admirabile illud ac coeleste munus tactu solo strumas persanandi, peculiari praepotentis Numinis gratia, concessum fuit. Sic Marsorum in Italia de Psyllorum in Africa natio, morsibus
venenatis aspidum, caeterorumque serpentum diris ictibus, sua sputo, siue tactu, quinetiam voce, arcano quodam Naturae miraculo praesentissimum fecit,& efficacissimum antidotum; Sic de Balliolorum familia insigni diuinae prouidentiae bcneficio apud nos seu prolapsu seu violentia, seu ictu si acta aut lu-Xata Ossa, neruosque 3c artus contusos, vel quouis modo sede sua emotos vi tacita sanare, Min pristinum vigorem, roburque restituere in more positum habet. Hinc illi Xenodochium gentilitium in Balliolo auita domo in Normania Caletensi consti uxore, ubi languentes Jc aegri sanarentur vlla sine 'mercede. Gens illa nobilis est x antiqua,quae pluribus abhinc saeculis in eadem prouincia floret, vigetque, insigniaque Britannici Ducatus gestat ob egregiam in praelio nauatam operam ab uno ex semilia, qui Ducem Armoricum equo disiectium sortiter in equum sustulit. Illa etiam astinitate illustresi attingit familias, multosque protulit utraque militia viros insignes. Ex ea gente satus es Nicolaus Balliolus natu minor,
qui circiter annum M. D. LXVIII. hac dignitate δί virtute emicuit. Primus vero Lutetiae Ioannes Balliolus Abbas Iuenvalensis sub Henrico II. cuius &eleemosynarius fuit, admirandas Sc peroportunas citrationes adhibuit 1 Quod expleuit,
alter quoque Nicolaus Balliolus Regi Carolo IX. in primis
charus,qui ut tanto Principi fidele obsequium praestaret, relista patria in aulam quoque se contulit, dc pius ille Princeps peculiare donum illud admiratus, virique spiritum genero-
167쪽
sum, sine ulla mercedum pactione cuique libentissime porrigentem auxilium,ingeniumque ad exi ia quaeque natum,Va'riis propositis honorum praemiis, virum optimum ac saluber
rimae artis gentilitiae peritissimum sibi addixit, negotiaque dignissima, maxime quae fratrem Henricum Poloniae Regem
regnumque illud exterum spectarent, quo saepenumero leg 'tus fuit ab eodem Principe fidei, prudentiaeque committenda censuit. Ac vero is demum ingrauescente aetate ciuilibus sese negotiis subducere constituit, Lutetiaeque,praeclari huius inu 'neris obeundi causa, Rege ita iubente consedit, Henricoqua
III. & HENRICO MAGNO fidelis semper adhaesit. Vidi ego dum aegros curaret, habilique dc blandienti manu ossa tu
Tata Vel fracta, neruosque de artus e sede prosilientes, aut diductos tractaret, at que ad consueta munia reuocaret, eum tanta dexteritate usinia, ut seu manus agilitate, siue opinioso quam de tanto viro praecepisset aeger, nullos interea sentiri dolores, neque naturae aduersos percipi sensus, ita illos at o sopire ac demulcere nouerat. Praeterea sic apte ligament praeparabat, aegra corpora obligabat, adeoque inexplicabi'li serie Sc ordine fascias&vittas consti ingebat,ut non amplius ossa, vel artus, vel nerui dehiscerent , aut dimouerentur; sed
huiusmodi ligaturis manus tractatione facile sequerentur quocumque torqueret,& in ordinem illos reduceret. Iugibus his beneficiis δc ossiciis magnam apud omnes ordines regni que principes M proceres gratiam sibi conciliauit, tandem'
que Lutetiae obiit anno M. DC. x. moerore ex indigna Mabo minanda HENRICI MAGNI caede concepto. Fuit excelse
satura dc ore liberali & honesto moribusque suauissimis.Tres reliquit liberos tali parente dignos , unicamque filiam quam viro illustri collocauit Caluimontio sacri Consistosij Assesso
ri, qui generis nobilitatem, quam e veteri Caluimontiorum Comitum prosapia ducit, bonis literis adornauit. Minores natu liberi in aulae, castrorumque praecipuis muneribus efful gent.bSed maior natu Nicolaus Balliolus ab codem HEN'R I C O M A et N O puer educatus miros in literis progressu fecit dc futurae virtutis egregium plerumque specimen exhi buit. Ideoque Rex ingenium adolescentis ampleXus, primo
illum ad Senatoriam dignitatem extulit, mox ad libellorum
168쪽
supplicum priefecturam LUDOVICVS IVsTus filius eum xit, maximique momenti negotia credidit, Ain Conuentus Britannicos, P ormanicosque aliasque praeterea regni pro-Dincias; quinetiam ad Sabaudiar Ducem legauit,ubi iudicij dceloquentiae tot documenta edidi se, ut etim in sacrum Consi lium allegerit, de ad Praesidis Consistoriani munus grauissimum, posteaque Lutetiae Praeturam illustrem, de Urbis Praefecturam insigni beneuolentiae studio extulerit,amplissimumque Senatus Praesidem designauerit,dc merito iure: nam probitate, iustitia, candore M doctrina ullum illi haud facitu reperias superiorem. Porro quemadmodum sanandi eadem occulta virtus patri,silioque huic caelitus est praecipuoque iureconcessa, sic utrique eadem vis ac facultas Regum amicitiam Sc gratiam promerendi fato quodam attributa fuit, quod non dubie euenisse latenti quadam naturae energia, coelique b
neficio sagacissimus quisque iudicabit.
S in agro Noviodunensi natus est familia tenui quidem illa, sed honesta, nec inter suos populares ignobili, quae a pago sibi cognomine gentis originem repetebat: Cumque meliores omnes literas a prima iam adolescentia diligenter coluisset , easque partim apud Parisios in frequentissima Rami schola, partim Duaci Belgarum oppido constitutis a philippo II. Rege stipendiis aliquandiu docuisset, Medicinae demum studio totum se dedit eamque maxima cum eruditionis opinione tantisper in Turonibus exercuit, dum a sanctissima Regiae stirpis heroi na Leon ora Borbonia coenobij Fontebraldri Principe delectus est, qui suam nobiliuinque tot virginum valetudinem diuina: artis praesidio tueretur Sc conseruaret. Amplexus est hanc sibi oblatam occasionem vir cgregie prudens, & in ea conditione, qua secundum ipsos Regis Archiatros vix ullatum erat vel commodior vel lionestior, omnem eXinde aetatem felix de sorte sua contentus exegit. Eoque sane felicius,
169쪽
quod in elusinodi secessii procul ab omni turba & inanibus
profani vulgi commerciis plenissimo flueretur otio, nomenque posteritati suum per exculti ingenij inMumenta commendaret. Scripsit enim plurimas diuersi generis lucubrationes variae multiplicisque doctrinae testes, ac subinde public uit. Sed Analogiam Microcosmi ad Macrocosmon sic enim inscribi volebat vastum illud ac eruditum opus, ubi de Deo, de homine, de uniuersa natura disserebat publicandum reliquit Petro filio elegantis quoque doctrinae viro,qui pium istud officium praestitit, Venetaeque Reipub. primoribus, uti Musarum hac aetate liberalibus patronis editionem illam consecrauit. Cum & paulo ante patri ipsi,quem proximum octogenario mors abstulerat, solemni ritu iusta soluisset.
D E s T E vos 5 pij Musarum antistites 8c fauete, dum hunc vestri ordinis lectissimum sodalem celebramus, dc quantum quidem in nobis est, perenni memoriae consecramus. Eius patria filii Fontenarum Pictonicae regionis oppidum celebri emporio nobile, cuius primum benigno in sinu sorte sua contentus acquieuerat , susceptaque rerum capitalium praesectura, latronibus δc id genus perditis hominibus in toto illo tractu crudele bellum indixerat. Sed alio vocavit eum spes aliquanto maior 3c amplior. Accidit enim ut ex Henrici III. auctoritate Iuridici Conuentus apud Pictones haberentur Praestide nobilissimo viro 8c omni virtutis atque doctrinae laude cumulatissimo Achille Haria o nunc Senatus principe, qui cognita huius nominis eleganti cruditione ,summaque in muneribus obeundis fide δί solertia,non prius con- qui it,quam is a Rege Lutetiam euocaretur: ut primo quidem in illa totius orbis amplissima ciuitate, mox autem dc in ipso Principis comitatu eandem illam criminum prςfecturam gereret ac sustineret. Sublatus est aliquot post annos immani
perduellium furore dc audacia pius ille Rex Hemicus III. in
170쪽
cuius locum successit Henricus Rex Nauarrae incomparabili
animi virtute Princeps,cum eo loco res essent, ut avitum Imperium,quod agnationis iure obuenerat,Vi & armis quaerere,
nec secus ac si alienum fuisset, in suam ditionem redigere cogeretur. Hoc atrocissimo bello, quod nec intra decennium potuit confici, permansit in officio Rapinus, impigramque fidelem operam inuictist imo Principi semper nauauit, nec usia quam eius a comitatu discessit ; donec pace constituta iam senex tot laborum pertaesus abdicauit se sponte omni munere publico, ut sibi demum inciperet vivere, optatoque literarum otio plenius dc commodius indulgeret. AEdificauerat villam
in Fontenaij suburbiis amoeno sitam loco AI structurae elegantia pulcherrimam; in eo secessit liber & quietus reliquam fere
artatem exegit, non obscuro tamen Lutetiae desiderio, dum aubiret illius temporis memoria, cum in luce tantae urbis tot virorum illustrium fauore dc beneuolentia floreret, hominumque doctrina praestantium quotidiano usu & gratissima
consuetudine frueretur. Hos ille omnes inuisere cum aueret,
Octode sexaginta natus annos, hieme infestissima non dubitauit longae difficilique via se committere. Sed apud Augusto ritum fatali morbo interceptus non potuit ulterius progredi.
Obiit enim circa Id. Febr.an. CII. II CVIII. delatusque est Fontenatum δί modico funeris apparatu, quemadmodum testamento cauerat, sepultus.. Fuit ore liberali honesto, moribus facillimis, & quod miremur adeo felici foecundoque Ahabili ad poeticam ingenio, ut vel inter operosa tot negotia tumultusque bellicos, S iriosessionem denique a Musis plane abhorrentem semper alibi id versu luderet,argutique praesertim Epigrammatis urbano sale a nucia istina quaeque ingenia delectaret. Neque vero id Latine solum, sed Gallice pari facilitate praestabat; Sic tamen ut omissis interdum vulgaribus
villimis & homoeoteleutis versus quoque soleret suos ad Graecorum & Latinorum numeros componere, certisque pedum legib. M seruata cuiusque mensura temperare ; nouo quidem ausu de insolenti, sed non utique temerario. Licci enim hoc scribendi genus tum a vulgo, tum a doctis etiam viris explodi fere soleat ac reijci , non tamen eorum conatus, qui patriae
linguae dignitatem illustrare quacumque ratione possunt,eni'
