장음표시 사용
141쪽
IMONEM MALI IvM Andino ex agro speciosis ortum natalibus & splendidis opibus assilien .
tem ornabat etiam incomparabilis morum candor,vereque Christiana pietas, de qui ab eius moici Ortuna plerumque abhorret , literarum amor flagrantissimus. His ille meritis &Archiepiscopus Turonum a Rege dictus est,& cum se Carolo Cardinali Lotharingo in clientelam dedisset, hoc duce profectus in Italiam nter caeteros Europae praesules Tridentina in Synodo clarus de illustiis emicuit. Sed mature cessit aula vir quietioris vitae cupidus, ac iri Brezaeossiuae gentis amoeno praedio,sedem studiis: & commentationibus opportunam delegit. Quo in recessu cum alia conscripsit opera,tum selectas viginti quatuor ex D. Basilio Comciones purissime fecit Latinas, de Cardinali suo dedicauit. Habitabat in ea domus parte,quam suis ipse sumptibus aedificauerat, opere quidem egregio & eleganti, sed infirmiore positam solo,quae cum a fundamentis conuulsa de nocte repente . concidisset, fataliquo A improuisa ruina domesticos prope tomnes oppressisset, solus inter effosa suorum cadauera illaesus in εc incolumis repertus est. Ut optimum Praesulem atque diuini cultus obseruatissimum,certa Numinis prouidentia,in rem Christianam seritatum fuisse pij omnes facile crederent: nec f. sine maximo stupore laetarentur. Vixit inde ad octogesimum rannum 5c alterum, quamuis articulari morbo distortus nec 1
ante periit quam confecto Hispanicae coniurationis intestino bello, iucundissima tandem Galliae pax arrideret. Hoc etiam felix, quod idoneum ci successorem superi delegere Francincum Guellaeum nobilissimum virum, qui Themidis quoquc pius antistes in Senatoria dignitate iam antea praeclarum sui specimen edidisset.
142쪽
Rutv NIK bonis ingeniis foecunda, cuius e gre' mio prodiere togati Ordinis tot illustres viri,hunc etiam edidit Sacrati ordinis eruditum virum uti nam pari consilio sitisset qui sanctae linguae Regius apua Parisios Interpres, Hebraicae antiquitatis arcana plurima,& ea maxime quae ad rationes temporum sibducendas pertinent,adhibito perspicacis ingenij lumine perquisiuit ac in lucem protulit. Hoc enim ex fonte ortum est Chronolo'gicum illud opas, Malij, qui nunc sunt in manibus hominum, similis industriae foetus maximis ab eo vigiliis de laboribus et cubrati. Multa ille ex Hebraeis A Graecis accurate transtulit, multa recognouit, multa commentatus est. Nouissimeque Musarum penetralia ingressus, ginatorium Salomonis Latino tentauit poema; molle illud quidem ac tenerum, sed pium, quo Seruatoris purissimos in Ecclesiam suam amores intelligi sapientissimi homines tradidere. Nec eum ab instituta versione deterruit, quod alij summae doctrinae viri de huius aetatis facile principes Poetae lepores omnes gratias in eodem car- mine transferendo felicissime iam impendissent. His studiis insenescentem,partaque praestantis eruditionis opinione late celebrem Gregorius XIIII. eorum commendatione, qui a Regio nomine desciverant, Aquensi Archiepiscopatu donavit. Sed magnanimo Rege rerum potito, impetratam his authoribus a Pontifice dignitatem diu seruare ac tueri non potuit. Hanc enim Paulo Huralto magni Hospitalij nepoti, sum' ma eruditione summaque facundia viro, sua in Principem MRempublicam fides merito reseruabant. Fato iunctus est Se- muri Burgundionum, quo in oppido non ignobile Sacerdotium postidebat, anno salutis cIO. I . XCVII. circiter aetatis annum sexagesimum
143쪽
NTER eos, qui de re literaria bene meritissimi, Roberti Stephani Parisiensis Typographi solertissimi splendidisti inique magna cum primis nec ullo aevo peritura laus
fuit,vel ei illo amplissimo Latinitatis Thesauro,quem omnibus eius linguae studiosis plurimo sumptu, plurimo sudore, plurima diligentia deprompsit. Nec minori postea laudis argumento
Henricus filius Graecarum literarum amantes eodem ossicij genere sibi devinxit. Sed & veterum innumera, tum sacrorum, tum exterorum volumina ex celeberrimis eorum officinis exiere multo quam prius emendatiora, multo venustioribus formis excusa cum uterque ad insignem industriam de i defessum artis egregiae studium non vulgarem in omni literarum genere doctrinam feliciter adhiberet. Henricus certe mirificam de se iam tum excitauit famam, cum adolescens ex Italia reuersus,Anacreontem, qui tot annos latuerat, vetustis
totis in libro exaratum secum attulit, moxque Lutetiae typis Regiis eleganter impressiun, paribusque numeris Latine a se redditum M quidem eludito seculo, nec a poeticis hilaritatibus alieno,eduxit primus e latebris & euulgauit. Erat in eo viro sum ita ingenij foecunditas, & siue Graece,siue Latine scriberet, utriusque linguae vis 3c facultas omnium paratissima: cumque pati non posset in eo Gallos errore diutius Versari,ut patrio sermoni Etruscum anteponendum crederent, nonnUlla interdum Gallicd scriptitabat multo sale respersa opuscula, quibus Sc nostrae linguae praedicaret praestantiam, M sua ipse inscribendo puritate ac elegantia comprobaret. Sed grauiora fuerunt ea, quae in multis utriusque linguae scriptoribus recensendis, M in quorundam imitatione recte commodeque instituenda subinde molitus est. Habebat fortunarum sedem apud Allobrogas voluntarium patris exilium secutus, non obscuro tamen Lutetiae desiderio, quam Sc caetera s item Gal-
144쪽
liae urbes,ut se quamlibet leuis offerabat occaso, non illibenter invisebat. Ac postremo Lugduni, quo se quoque septuagenarius contulerat, fatali morbo correptus, anno supra sesquimillesimum duodecentesimo,de vita decessit; cum de Robertum patrem, dc patri cognominem fratrem natu minorem,nec industria disparem, qui Lutetiae paternam ossicinam redintegrauerat, fata iampridem eripuissent. Reliquit moriens aliquot liberos,atque in iis Paulum domesticae laudis mulum Sc filiam Isaaco Casaubono viro longe doctissimo,Lutetiamque a Rege ad meliores literas instaurandas nuper as
ER MANV s AvDEarinvs Aureliae ad Lb. gerim honestis ortus parentibus, ut eloquentiae philosophiaeque studiis , quae ab ineunte adolescentia diligeter coluerat, Iuris Sc legum prudentiam adiungeret, superatis Alpibus Alciatum Bononiae tunc docentem plures annos audiit , receptusque ad suos Italiae amorem, quem a regionis amoenitate, hominumq; doctissimorunt optabili conuictii, Mallocutione conceperat, neque postea Vnquam deposuit, Millustri ac diuina Musarum opera peregregio testatus est. Venetias enim & Romam & Parthenopen,amplissimas nominis Italici urbes,ea carminis maiestate descripsit,in cuius immortali splendore spes illis mansurae apud posteros memoriae non minor, quam in tot sumptuosis maiorum suorum monumentis procul dubio sit reponenda. Quod insigne meritum de quouis auri pretio maius ac praestantius Respublica Venera, utpote sapientissima non putauit satis pro dignitate pensari posse, nisi honorem honore rependeret, praeconemque suae
laudis eximium in Ordinem Equitum D. Marci qui honos Principibus viris 3c Regibus ipsis deferri solet ex publico Se-
145쪽
natus decreto cooptaret. Sed neque vir prudens J moderatus hac inani gloriae accessione sustulit animos , nec sibi quidquam de solita modestia detraxit, contentus ea, quam apud suos iamdudum exercebat, Vectigalium indictionumq; Praefectura; humili fortasse illa dc obscura, si hominis dignitatem respicias, sed quam eo tantum animo susceperat, ne nullam Reipublicae partem attigisse , sibique soli vixisse diceretur. Obijt an . partae salutis CIO. II. IIC. postquam ad octoginta amplius annos honesto, integre, placideque vixisset. Relictis, praeterea quae commemoraui poemata, Siluarum aliquot libris , qui lucem expectare poterant ab eius haerede filio in summa Rhedonum Curia Senatore, nisi Sc ipse paucorum dierum interiectu carissimi parentis funus morte cumulas Et
ETRVs Laetus Iulioduni Medico patre natus ad Medicinae studium hanc enim etiam professiis εο est) non ea tantum, quae vulgo a Philosophiae -- .si' cognitione peti solent, subsidia Sc adiumenta conferebat. Sed Sc omni liberali disciplina mirifice excultus, maxima cum dignitate diuinam 5c salutarem illam artem apud suos exercebat. Non dubium sibi locum inter nobiliores Galliae Medicos asserturus, nisi vir pius, qui se patriae natum crederet, intra tenuis oppidi septa, procul ab omni ambitione, latuisset. Emersit tamen o tenebris aliquando tandem Mapparuit, postquam ab illustrissimo Dumbarum Principe Henrico Borbonio, ad repellenda Mercurij Ducis MHispanorum arma se accingente, in comitatum de familiam ascitus est. Quibus 8c nos in castris decem integros menses Regis Imperio viximus, Quaestiora dignitate peritincti, vel eo mehercule commodius de iucundius , quod amici doctis-
146쪽
simi suavibus interim alloquiis dc usu quotidiano frui liceret, amboque, ut plurimum vacui, inuisa Martis taedia molli Musarum amoenitate leuaremus. Atque is in illa ipsa expeditione Iobi Constantiam, aliaque Sacrorum Vatum carmina patrio lepore decantauit, cum Sc aliquot antc annis diuinum Fracastorij de morbo Gallico poema transtulisset his numeris , qui auctoris maiestatem Maronianae proximam plane referrent. Latine certe si quid meditaretur multa au'tem dc prosa, Sc carmine meditatus est) nihil omnino tersius, nihil in utroque genere persectius a quoquam poterat eXpectari. Quo magis dolendum fuerit, si vel temporum malignitate, vel haeredum incuria, tot elegantes egregij viri lucubrationes ingrata nocte seppliantur. Ipse enim quinquagenario vix major,intempestiua morte,Lutetie procul a suis interceptus est, oborta repente febre, cui lethalis icterias altero die superuenit. κ
I Ic est ille passeratius origine Trecensis, utraquem lingua doctissimus,qui primus apud Parisios in schola Regia reconditas verae Latinitatis opes aliquanto maiore cura Sc studio pervestigauit, iuuentutique aperuit;ctun Turnebus, Auratus, Lambinus, caeterique prius in eadem schola pro sessi, Graecis potissmiim interpretandis operam Sc industriam impendissent. Poterat quidem ex umbra 8c scholastico otio in apertam fori lucem prodire, M ad rerum administrationem se conferre: nec enim ei deerant op portuna ciuilis disciplinae praesidia, cuius puros limpidosque fontes apud Biturigas a diuturna Iacobi Culacu consuetudi ne affatim hauserat de imbiberat. Sed Petro Ramo eloquentiae Doctori delectus a Rege successor,m ea demum professione consenuit, nobilemque doctrinae suae famam vel apud remotissimas orbis terrae nationes longe lateque propagauit :
147쪽
ret: ob idque politissimi quique homines, e Lex ipso Senatu , celebre eius auditorium frequentaren ic velut ex nitidis & fragrantibus eius hortulis, lectissimos Romanae elegantia: flores admirabili cum voluptate excerperent. Fuit altero captus oculo, facieque rubore sustiisse , quae triste nescio quid ac leuerum prae se ferret ; sed eius ingenio nihil erat amoenius, nihil sermone facetius , nihil usu dc congressione iucundius. Qua surgulari morum suauitate, incredibiles sui amores in mentibus hominum excitabat. Adeo quidem ut ab Hemico Memmio viro clarissimo in amicitiam 8c familiam semel acceptus , ad ipsos undetriginta annos apud cum in summa animorum 8c studiorum coniunctione vixerit. Extant huius gratissimi conuictus dc otii testes multi lusus, variaque non Vulgaris argumenti poematia, quibus ineunte Ianuario solebat quotannis patronum illum salutare, M quaesitis ex tam pretios a Musarum supellectile muneribus magis ac magis demereri. Atque utinani quae in Ciceronem , Plautum de alios linguae Latinae praecipuos auctores accurate ac diligenter adnotauit, aliquando quoque prodeant, nec diutius in tenebris magno studiosorum incommodo sepulta delitescant. Ob haec merita tignum illum iudicauimus , qui tot inter eximios bonarum literarum proceres locum hic suum tuere ur, atque adeo agmen ipsum iure quodam suo clauderet. His enim extremis rei
literariae temporibus, nisi Scaligeri , Lipsij, Casaia boni, Fabri cum alijs paucissimis adhuc supersint, quis ultimum politioris literaturae decus in huius tanti viri morte concidisse non fateatur 3 Periit ex paralysi tres Sc septuaginta natus annos pridie Lidus Septembr. anno millesimo sexcentesimo secundo , cum ad integrum Pene quinquennium lecto miseream-ctus in maxima aegritudine dc molestia iacuisset , eo tamen constantis animi vigore , ut etiam inter vltima suspiria hoc
sibi ipse Epitaphium pro solita iocandi libertate concinna,
148쪽
Discipuli memores tumulo date serta magistri, Vt var Τοrum munere vernet humus. Noc cult mcio mea moditer ossa quiescent,
Sint modo carminibus non onerata matu.
Sepultus est in Dominici fano ad Iacob am portam, ubi Io. Iacobus Memmius Henrici filius V. C Libellorum in regia Magister, uti veteris in clientem beneuolentiae pius haeres,
marmoream ei statuam collocauit. .
149쪽
SCAEVOLAESAM MARTI ANIELOGIORUM
CARDINALI ED & hunc Sacrati ordinis aureum florem , ocellum nostrae Galliae , sui denique seculi nouum sidus Arnoldum Osatum quo nunc piaculo pr teream Z Is humili apud Auscos ortus loco, sed nobili & excelsa praeditus indole, postquam in umbratilibus Rhetorum & Philosophorum scholis aliquandiu profitendo latuisset, foroque deinde se comparasset, ad alia studia se transtulit Romamque mox in Pauli Foxi) Legati Regij comitatu profectus, εc eo postea sublato, in Cardinalis Atestini rerum Gallicarum patroni familiam ascitus erexit se ad grandiora,tractandisque magni momenti negotiis ita paulatim assueuit, ut in hoc laudis genere parem haec aetas haberet procul dubio neminem. Itaque Henricus teritu, omnis egregiae. virtutis liberalissimus admirator, eum Vltro in Galliam reuocare constituit,ut ab Epist uis interioribusque Consiliis eius fideli opera A industria dubiis temporibus uteretur.
150쪽
bus inter caeteros unus maxime insignis& cospicims eminebatos decorum, illustris facundia, faciles mores, quique potissimum eius ordinis hominem decebat,impavidi animi summus vigor & bellica vis, quae nec aestu, nec frigore, nec inedia, nec ullo denique periculorum metu frangeretur aut debilitaretur ;& ea demum diuini ingenij facultas, expeditaque solertia, quae praesertim in militaribus consiliis aliquid exquisitum dc cum paucis commune semper afferret. His ille instructus cum se Regi Henrico tertio paulatim insinuasset, eiusque fauorem ac beneuolentiam promeruisset , coeperat multa dc praeclara sibi a tanti Principis incredibili ae pene diaerim portentosa liberalitate polliceri .Vertam aliquanto posturbentibus aemulis exclusus repulsusque cessit aula , Broagiumque id maritimum est oppidum in Santonico litore loco Peropportuno, cuius Praefecturani gerebat relicto Regis comitatu se recepit. Contraxerat nuptias cum Iana Cossaea Caroli comitis Brisaci Equitum Tribuni filia, quae dc ingenij laudibus Sc flagrantissimo in literas amore viros ipsos adaequabat. Huius igitur in gratiam ascitis aliquot eruditis hominibus, quandam veluti Academiam in illo recessu instituit; scripsitque ipse inter haec otia patrio lepore multos versus perclegantes Schis floribus adornatos, qui Ronsardi, Portaei,
caeterorumque primae classis poetarum scripta penitus redolerent. Inchoauit etiam ac paene perfecit accuratos de re Militari commentarios ; & absoluisset, nisi quae superuenere bella, hominem laudis cupiditate ardentem ad alia studia conue tissent. Is namque Sc Francisco Regis fratri Belgarum Imperium affectanti longo tempore militauit; Meiusdem Principis interitu renouatis in Gallia factionibus, Broagium suum a Principe Condaeo belli duce impigro cum validis copiis obsessum, acerrimeque ad multos dies oppugnatum, vel in summa rerum penuria felicissime defendit; Princeps enim, quem alio res vocabant, soluit sponte obsidionem , A cum omni eXercitu re infecta discessit. Inde autem ingrauescente bello, cum Ggias copias, ductore Anna Ioeusa in Regem Nauarrae contendentes comitaretur, ea sorte Cotra siensi praelio intersuit , Ut ex infelici pugnae euentu , peculiarem ipse laudis Mnominis occasionem consequeretur. Quod enim ei summe
