Scaeuolae et Abelii Sammarthanorum patris et filii Opera latina et gallica, tum ea, quae soluta oratione, tum ea, quae versu scripta sunt. Quibus accessit Scaeuolae ipsius tumulus Scaeuolae Sammarthani Gallorum doctrina illustrium, qui nostra patrumq

발행: 1633년

분량: 179페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

quae non postremum Imperis decus merito censetur, adsupremum puritatis & facundiae fastigium perducereo non minori fortasse gloria, quam si ultimos ipsius regni fines virtute bellica propagasset. Vel ob id quoquo longae posteritatis memoria sane dignissimus, quod N: ad Concilium Tridentinum Regi nominique Gallico non satis amicum delegatus Orator,ilibera δc luculenta oratione habita, optimum se ciuem l Regiae dignitatis apprime studiosum ostenderit. Vixit Id exactam fenectutem alumnis suis praepostero fatorum ordine superstes, triennioque post Henricum III. detestabili parricidarum coitione sublatum, e vitiis excellit.

CANDALLA.

Vt Ru Motibi fuit, Candalla, Heros excellentillime, ex alia gente oriri, qua Vix Vllam nobiliorem aut antiquiorem sibi arrogare quisquam audeat. Pulcrius autem dc longe mehercule pulcrius, indefesso quodam mentis vigore eo usque in literis processisse, ut nemo fuerit, qui summum in illis aetate tua principatum praecipue in Mathematicis de recondita philosophia) tibi non merito concesserit. Huius rei testis erit apud posteros optimus, Tris megistus ille non tibi solum Latine Galliceque redditus ; sed etiam illis commentariis illustratus , qui auctoris obscurisJimi sensa quamlibet abstrusa,legentibus aperiant δc ob oculos constituat. Testis Euclides, multaque pr*terea coelestis ingeniJ tui argumenta , de salutare imprimis illud Elixir sic enim antidotum admirabili solertia tibi repertum ipse appellas) cuius compo

sitionem & usum, ne posteritas nimio sumptu deterrita negligeret aut amitteret, annuam in id pecuniam de tuo legare

non piguit. Quid quod Sc pari liberalitate publicam Matheseos pro sessionem, honestaque .profestari stipendia, Burde-galae, paucis ante mensibus, quam de vita decederes, instituistit Iure igitur tanto alumno superba laetatur Gallia: hoc abuim

132쪽

Ho 'ELOGIORVM

de per te consecuta, ut Italiae suos Mirandulas inuidere iam desinat. Quos cum virtutibus omnibus anteires, aut certea qua res, fatorum etiam indulgentia superasti: Nonagenarius enim eras, cum eodem illo mense, quo ChristianislsHenricus quartus coelesti oleo apud Carnutes inungitur, humano carcςre liberatus ad coelum euodasti.

CLAUDIUS PUTEAMUS.

T CLAVDIvM PvΥΕΑNVM, quo homine nihil doctius, probius aut candidius , aetas nostra tumlit, commendatione sua fraudare quis ferati Licet enim,qua erat animi modestia, scriptis inclarescere nunquam ambierit; ex ea tamen, qua insigniter vigebat, linguarum Mantiquitatis cognitione , conijeere facile est, non vires illi, sed voluntatem defuisse, praesertim cum in aliorimuo peribus censendis nullus Criticorum esset exactior aut acu tior. Sed illa perfecti iudicij vis in eo potissimum elucebat, clim ad seria conuersus in dirimendis hominum controuersiis praeclarissimo Senatoris munere fungebatur. Hoc enim illi optabile contigit, ut Lutetia: quae natalis fuit) inter purpuratos patres merito suo conspiceretur. Maiora etiam adepturus , si per inualetudinem licuisset, quae a studiorum vigiliis contracta Sc miserabili rerum Gallicarum statu quo vir patriae amantissimus grauissime commouebatur) identidem aucta, singulare illud hominum politiorum decus nobis ante tempus eripuit: Annum enim vitae agens quadragesimum quartum ex atrocissimis calculorum doloribus, quibus tenue corpusculum intus pene totum scatebat, paulo post urbem

Regi restitutam, est ereptus relictis filiis tanto parente dignis.

IOANNE

133쪽

LIBER IV.

IO ANNES IACOBUS MEMMIUS,

ET HENRICVS EIUS FILIUS. VI Vs generosae familiae primus auctor in Gallia

fuit Amaneus Memmius, ex nobilitate Scotica vir strenuus,qui traiecto Oceano migrauit in Gallias, & Rupeforti in Aquitania, non procul a Pyrenaeo saltu, consedit; cumque ad quadringentos fere annos ea gens bellica virtute claruisset,primus omnium Ioannes Ia cobias Memmius, quod septimo mense natus. esset, ob idq;

paulo debilior ac infirmior, in molli & tranquillo Musarum sinu a parentibus educatus est; adeo quidem felici progressu,

ut inter suos aequales, Alciatum, Decium, & alios primae notae Iurisconsultos , maxima floreret existimatione dc famae:

Vel eo magis, quod omisso meditandi otio, solidioribus in studiis, & agendi perpetuo labore totus esset. Ac primo quidem a Catharina Foxia Nauarrae serenissima Regina deseditis est, qui suam 3c Henrici impuberis filis caussam de regni restitutione in conuentu Noviodunensi ageret, eiusdemque perillustris familiae caetera negotia pro sua singulari solertia procuraret. Fuit hinc illi ad Francisci Regis fauorem &beneuolentiam primus gradus, ea propensi animi significatione, ut Ruzaeum,pr stantem alioqui virum, Advocatione Regia sum mouere, Memmiumq; eius in locum sufficere cogitaret. Sed vir absolute pius ,qui ex aliena iactura ditescere nefas esse duceret, hanc dignitatis accesson em bona cum Principis venia

sicile repudiauit. Admiratu sest hoc moderati animi tam egregium specimen Rex magnanimus, oblataq; paulo mox occasione Praeturam Parisiensem ei contulit. Memmius autem aliquot post annos peracta de rebus Nauarraeis in Germaniam,

Helvetiam & Hispaniam toga legatione, cum o sua Virtus, ipsa Principis promissa,viam illi ad supremasTogae dignitates magis ac magis aperirent, in praeclara Libellorum supplicum praefectura & sacro Regis consistorio tandem acquievit. Vixit ad octoginta fere annos, filiumque reliquit Henricum, qui

134쪽

ro ELOGIORVM

paternis vestigiis insistens, & quidem meliore usus seculo,

ingenium, quod a naturas undillimum acceperat, per bonas omnes disciplinas adeo diligenter excoluit, ut vix ex ephebis excedens operosum iuris docendi laborem in Academia Tolosana,susciperet magnoque auditorum concursu δί celebritate praestaret. Accedit inde ad Rempublicam, Scvicesimo aetatis anno in aulicum Regis Senatum cooptatus

est. Nec inulto post ad ipsam libellorum in Praetorio praefecturam ex patris eiuratione peruenit, eamque alternis cum

ipso patre vicibus magna cum dignitate&prudentia sustinuit. Subortum est ea tempestate in Etruria bellum inter Caesarem Senenses, qui clim auxiliares copias ab Henrico II. Rege impetrassent, missus est eo legatus cum exercitu, eique Comes adiunctus Henricus hic noster, qui utroque simul Quaestoris Iuridici Castrensis munere perfunctus, ita se gestit, ut Senatus populusque Senensis eius insignem industriam Jc fidem solemni elogio testarentur, eum que Rex ad aliquot menses de rebus grauissimis in supremi Pontificis aula legatum agere iuberet. His ergo meritis S: Cancellarij Nauarrae dignitatem ex Caroli Regis commendatione obtinuit, S in sacrum eius consistorium ascitus est: Michaeli Hospitalio eius ordinis principi, quanquam dispari aetate,adeo gratus A fidelis Comes, ut quoties amplissimus ille senex valetudine Vteretur minus prospera, nullum fere lubentius,quam Mem- . mium in laboris partem vocaret. Quanti autem & ipsi Reges eum fecerint,ostendit illa celebris ad Borbonios Principes legatio, cui una cum Birone sub finem tertis belli ciuilis ab eodem Rege Carolo prati ectus est ; eo euentu,ut exacerbatos ex dissidij toties repetiti assii etudine Gallorum animos ad pacis amorem facudia sua reuocaret, cum superiorem in dicendi lopore liaberet nemine .ctius nomine apud Regem successore, ut pote Principem eloquentissimum,maxima eius gratia fuit; donec invidorum calumniis ab illo distractus excessit ab aula,ut cum amicis & libris, quorum magnam & exquisitam copiam habebat, placidam senectiitem exigeret. Sed hanc illi

tranquillitatis occasionem ademerunt,quae mox insecuta sunt Ibericae fictionis acerbissima tempora: quorum taedio vir nominis Gallici studiosissimus paulatim contabuit. Multa inte-

135쪽

' LIBER IV. os

rim conquerens de fatorum iniquitate, postquam duos aequales suos, &studiorum 8c munerum societate sibi coniunctissimos, Vidum Fabrum, Paulumque Foxium uno eodemque anno vidisset opportune tot aerumnis eripi, nec se tertium illis adiungi. Atque in eo moerore,anno demum huius seculi supra nonagesimum sexto, circiter annum aetatis sexagesimum tertium, piam egit animam. Coluerunt eum docti omnes, ab co vicissuri unice dilecti, dc omni officiorum generc affecti: Scdante alios Ioannes Passeratius, eloquentiae Professor Regius, qui meliores vitae annos apud cum amicissime transegit, mortuumque dc a filio paternae virtutis aemulatore sepultum terno Musarum monumento consecrauit: Henrico enim successit alter Ioannes Iacobus, vir sane praestantis sinus, quem dc sacri Consistoris consortem & honorificis legationibus praeclare obitis memorabilem suspiciunt omnes virtutis amantes viri: dum eius item filius auo cognominis Lutetiae Praeturam cum eadem sanctioris consilij dignitate coniunctam vel adhuc aetate florens senili consilio sustinuit 3c hodie nobilissimam Praesidis in Curia dignitalcm tuetur.

IOANU ES BO DINUS.

OANNIs quoque Bodini Andegavensis felicissimum ingenium fuit': qui cum ab adolescentia bonis omnibus literis egregie imbutus esset, imprimisque gentium omnium historiam absolutissimc calleret, illius legendar methodum libello, breui quidem illo, sed sane luculentissimo,complexus est. Fuit hoc illi famae surgentis auspicium,quam editis de Republica sex libris varia

multiplicique eruditione 3c stupenda exemplorum varietate refertis abunde postea confirmauit atque auxit. Neque Veroquam scriptis comparauerat existimationem prassentia sua minuebat, siquando in familiari hominum congressu de quacunque re proposita diserte copioseque disputaret. Quo magis mirandum est hominem ea facultate praeditum inter nobiliores Curiae Parisiensis uocatos locum obtinere non po-

136쪽

tuisse: praesertim cum aequales lia ret Brissonios, Pastasios, Pithoros, dc alios complures ingenu laude praestantes viros, qui amoenioribus etiam disciplinis incumberent, nec eo minus celebriter in fori luce versarentur. Hac enim re, siue neglecta, siue infeliciter tentata, reliquit Lutetiam, adhaesitque serenissimo Francisco Andium Duci Regis fratri: quem in Angliam secutus, cum illic e suggestu publico sua scripta iuuenibus enarrari comperisset, ex hoc inusitatae gloriolae prouentu non mediocrem vigiliarum suarum fructum sibi visus est collegisse. Trajecit inde ad Belgas in eiusdem Principis comitatu,quo mox intempestiue sublato, Laoduni Veromanduorum, ubi magistratum gerebat, inclinante iam aetate, ac quieuit,alteroque demum post urbem illam a Rege obsessam

dc expugnatam anno, Vitam cum morte commutauit.

U. SEPTI M. FLOREN s

CHRIsTI ANV S.I quem hoc secuilo Musae Graecae Latinaeque pari utrinque fauore amplexae sunt, certe is fuit Florens Christianus Aurelianensis , avius doctissimo filio multa propediem expectamus huius studij ab illo relicta dc in perpetuum victura monumenta: Nam ipse , dum viueret, nihil fere in vulgus edidit praeter aliquot Graecorum Tragoedias Comoediasque Latine conuersas, & varia poematia, quae ab amicis rogatus, ut sese aliqua insignis offerebat occasio, libentissime scriptitabat. In his autem erat munditiarum simul δc argutiarum plenus, maxime si quando liberiores aculeos in aliquem emitteret. Ad quod scribendi genus non quidem maledicendi studio, sed libertate quadam poetica procliuior esse videbatur. Adeo ut adolescentiae annos nondum egressus Ron tardum ipsum , iam tum eximia laude forente na,mordaci M amarulento poemate lacesseret. Vidum autem Fabrum, ut sibi aliqua propensi animi significatione conciliaret, Tetras icha de moribus ab illo grauissimo viro Gallice conscripta Graxe Latineque transtulit aureo ac plane

137쪽

LIBER IV. I J

antiquo hio, & in eius gratiam publicauit. sed neque vir in literarum otio molliter educatus publicam interea hominum lucem refugit. Vt qui apud Vindocinos, ubi fortunarum sedem possierat,ilhistrissimae acum familiae fuerit a consiliis,

M quod imprimis illi fuit honorificum ) Christianissimo Re

gi Henrico tunc Nauarrae Principi aliquot annos in literis limmanioribus operam praebuerit. Natus erat patre Gulielmo, viro nobili,ex Britanniae finibus oriundo,qui cum generis honestate literarum ornamenta copulabat. Medicinaeque potissimum in studiis excellebat, cum dc eius item auus insignem Cancellarij dignitatem in Ducis aula meruisset. Vt non mire mur,si tam luculento patris exemplo excitatus filius, ad hanc rarae singularisque doctrinae praestantiam peruenit. Sed nondum LVI. vitae annos impleuerat, cum ex rapida febre sub exitum anni CIO. Io. XCVI. ereptus est

S patre nobili&diuite Vernolij ad septimuin ab urbe lapideui Toparcho genitus , dc in fori

Parisiensis luce non sine maxima doctrinae fama diu versatus Aureliae postremo consedit, susceptamque nobilissimae dc opulentissimae v bis praeturam per totos viginti annos caste imprimis & prudenter adiministrauit. Colebat interea sacras Musarum artes, & ea subsecivo tempore ludebat singularis elagantiaepoematia, quae post eius obitum a filio, paternae simul dignitatis de virtutis haerede,publicata legunt nunc omnes Viri politiores ; dc eo magis admirantur, quod vel in eiuna sterilique materia incomparabilem quandam Sc inexpectatam prae se serant ingenu summe felicis ubertatem. Excessit autem e Vita, quanquam septuagenario maior,importuno tamen in teritu, quod paucis ante mensibus vitam finiret, quam inter inuictis sinum Regem Sc coniuratos Duces praeuiae pangerentur induciae.

138쪽

ELO GIOR UM

NICOLAVS SUDORIVS.

Vis vero facile credat hominem ab ineunte adolescentia foro deditum , grauissimoque Praesidis munere Lutetiae perfunctum, . vel in mediis negotiorum ciuilium fluctibus ita suae spontis fuish, ut ad suauitates poeticas animum interea deflecteret 8 non ut epigramma unum, aut alterum , aliudve quidpiam leuioris operae meditaretur ι sed, quod Flaccus ipse optimus artis poeticae magister fieri posse negauerat, aureum illum Dirces olorem in aerios nubium tractus multiplici gyro sese attollentem assesequeretur, citisque diuinos omnes cantus numero quidem dispari, sed pari omnino spiritu, Latinis auribus excipiendos redderet. Atqui arduum istud opus, neminique adhuc tentatum, Sudorius hic noster Sc confidentissime ausus est, dc selicissimd perfecit ; ut nimirum exemplo quoque suo demonstraret, quanto caeteris Galliae ingeniis Lutetiana praestent, si quando ad naturalem bonitatem praeclara educatio multusque rerum usus accesserit. Numeris etiam Gallicis nonnunquam ludebat: quorum ut leuis iactura fuerit, non tamen ea, quae de Iure doctissime scripsit, celari diutius 3 iacere in tenebris sine magno Reipublicae detrimento possitnt. Periit sub id tempus,quo recepta est a Rege Lutetia,quinquagesimo quimio vitae anno, ab impia latronum manu dum a Sequanorum finibus in urbem se recipit in ipso itinere saeuissime confossus.

N urbe Tricastium nati sunt patre nobili 8c erudi'to Pithoes duo fratres, omnibus disciplinis ornatissimi, nec immerito geminis Tyndaridis a compluribus huius aeui scriptoribus adaequati. Quod enim illi suo sidere nautis in mari sulcando, id isti literarum

139쪽

studiosis in antiquitate pervestiganda diuino doctrinae sitae lunaine praeclarissime praestitere. Nec id ipsum pori 6 praestare

desinit Franciscus natu minor, quem hodieque videmus inter insignes Parisiensis fori Iurisconsultos merita multiplicis eruditionis fama celeberrime perfruentem. Te Vero, Petre doctissime,quem iniqua nobis nequedum sitis matura mors eripuit, lugemus omnes Musarum amantes viri, dc eo lugemus

acerbius, quo pauciores tui similes reliqueris in haec ultima rei literariae tempora reseruatos. Quantum vero in his studiis emineres unus de excelleres , docuere suis certatim elogiis cum alio fere omnes huius aetatis eruditi, tum illa potissimum duo Galliae nostrae sidera Turnebus&Cuiacius praeceptores quondam tui,quorum cum uterque suis in libris frequentem honorificam de te mentionem secerit, hic insuper te iiiii e-nem senex, discipulumimagister, in dirimendis cum aemulo controuersiis arbitrum sibi optare minimc dubitauit. Quanquam aliena tibi commendatione quid opus est, cum dc tuis

ipse scriptis, quibus Histoxici, Critici, Iurisconsulti, Philς

phi laudem es meritus , dc plurimis Veterum monumentis, quae supresia in tenebris latebant, per te primum CXcitatis, ac publicatis nomen abundc illustrytieris tuum, Sc memoriae

mandaueris hominum sempiternae t Sed neque tibi, dum hic. ageres, dulcissimus ille defuit,quivivos Asentientes magis afficit, praesentis gloriar fructus, dum incredibili clientium iconiursu diuina Themidis oracula quotidie depromis, ea doctrinae pariter A sanctitatis admiratione, ut Henricus III. missis .in Aquitaniam aliquot Patribus, qui ius dicerent, his te simul M Odelum tuum, doctissimum quoque Virum, legationis comites addiderit , qui sua δc Reipubl. grauissima negotia susciperetis in illo Senatu, pro singulari vestra diligentia & fide,

procuranda. Quid loquar de incomparabili morum suauitate,facilitate,candore, modestia & indefesso illo, quo mortales omnes anteibas, de bonis omnibus bene merendi studio ZItaque dum tui memoriam boni omnes vicissim colunt, aliique lugubribus tibi parentant namus, alij vitam tuam &honestissimas actiones pedestri facundia describunt, accipe has etiam inferias taprema veteris amici munera,quae & nos ibi offerimus,ne soli tanto e numero simus in eum ingrati,quo

140쪽

nemo vixit omnibus gratior,nemo in omnes benignior. Fato functus est Petrus Pithoeus Nogenti ad Sequanam, ex febre septem dc quinquaginta natus annos Calend. Novembr. die suo natali, biennio postquam eius magna ex parte, consilio Mopera delusis Ibericae factionis artibus, Lutetia regni caput in legitimi Regis potestatem peruenit.

I C vir natione Barensis professione Medicus omnes omnium aetatum M gentium res pace belloque gestas ingenti M operoso volumine Gallice complexus rem herese fecit Gallicae no- di bilitati Graecorum dc Latinorum fere ignarae utilem simul & iucundam, sibi vero ipsi nequaquam satis pro tanti laboris merito fructuosam: quando vix ullam inde mercedem retulerit, praeter nominis famam Iota late Gallia celebratam. Sed plus adhuc celebritatis habituram,si Latino sermone,qui nullis nationura finibus circumscribitur,tam nobile& egregium opus moliri in animum induxisset. Hoc enim facile poterat homo Romana facundia praestantissimus. At enim suis popularibus consulere, doctique viri laudem boni ciuis opinione cumulare, non inani pietatis argumento, ma- . luit. Ortus erat familia nec tenui nec obscura, patre fisci Patrono: sed bellorum iniuria rebus attritis contulit se in Ger-

maniam, Principumque liberalitate, apud quos ibi Medicinam exercebat, exili j molestias & patriae desiderium tantisper leniit, dum pacata Gallia receptus ad suos,& ab Henrico III. Medici ac Historici Regis titulis insignitus,habuit unde honorificam dc placidam exigeret solo in patrio senectutem. Eius

tamen cineres patria ipsa non habuit. Lutetiae enim,dum plurima rarae doctrinae volumina typis committere meditatur,aetatis anno sexagesimo sexto de vita sublatus est.. i

SEARCH

MENU NAVIGATION