Scaeuolae et Abelii Sammarthanorum patris et filii Opera latina et gallica, tum ea, quae soluta oratione, tum ea, quae versu scripta sunt. Quibus accessit Scaeuolae ipsius tumulus Scaeuolae Sammarthani Gallorum doctrina illustrium, qui nostra patrumq

발행: 1633년

분량: 179페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

r o ELOGIORVM

gloriosum fuit, cum eodem illustrisimo Principe sorte congressus, dum aduersis hastis concurritur, eum sic oste lit &concussit, ut, quantumuis generose renitentem, equo tamen

deij ceret ac deturbaret ; sed mutata repente fortuna oppressus ipse, a Principe captus est. Iamtum enim aequa Regi suturo fauebant de propitia Numina, quae profligato Regiorum exercitu, caeso ductore, dc iis fere omnibus, qui superfuerant, in captiuitatem abductis, plenissimam ei victoriam concessere. Huic bello successit aliud longe grauius &infestius , cuius in limine Rex vita excedens, cum Gallici Imperij iura ipsi Nauarro', ut haeredi dc successori legitimo, transcripsisset, tum demum visa ςst sese aperire Sanlucio Fortuna blandiox de aequior. Nouus enim Rex, qui ad vindicandum Imperium dc factiones e Gallia pellendas, in strenua dc fideli eius opera multum ponebat , quo maiores ad virtutum stimulos excelso nihil humile spiranti eius animo adhiberet, primo quidem Britanniae, inde vero Picardiae Proregem cum renuntiauit, eidemque paulo mox summam rei Tormetariae Praefecturam qui honos in Gallia vel inter primos Sc amplistimos habetur maxima cuni beneuolentiae testificatione concessit. Verum eadem ill a Fortuna, more suo fallax dc inconstans, regiae

liberalitatis fructum ei carpere diu non permisit. Accidit enim ut Ambianum,urbs Picardiae munitissima cum primisque populosa δc celebris,ab Hispanicis aliquot legionibus in signi ci uium ignauia interciperetur. Cuius recuperandae studio S cupiditate Rex inflammatus, Jc iniuriae nutquam patiens quando sibi per valetudinem eo statim proficisci non licebat) Carolum Bironem Equitum Tribunum, qui erat exercitui Praefectus, & Sanlucium ipsum, ut prouinciae Proregem, ante alios delegit, qui communibus votis A consiliis, interea dum

Rex conualesceret, eam curam capesserent, obsidionisques iturae fundamenta iacerent. Sed in eo dum Sanlucius totus

est, nec satis caute sibi prospicit, ab Hispanis emissa glando

caput ictus, ante quinquagesimum 'aetatis annum occubuit.

Hic suit exitus clarissimi fortissimique viri, quem uniuersis Galli aedesiderabilem ipse ante alios Henricus, addito lachrymmis honorifico elogio, diu multumque deplorauit.

152쪽

LIBER V. MONTHOLONII TRES

ONTHOLON domus, quae iam olim apud Heduos pace belloque diu floruit , emicuere nostro seculo nitidissima duo lumina pater Afilius, eodem Francisci nomine appellati, qui pari fere probitatis atque doctrinae commenda tione, ad suprenaam Iuris in Gallia Praefecturam suo quisque tempore peruenerunt. Sed in patre vigebat aliquanto generosior indoles 3c spiritus audentior, qui necopinata occasione tam illustri rerum accessioni 8c amplitudini viam felicissime aperuit. Cum enim solus inter caeteros Curiae Parisiensis Advocatos Caroli Borbonij causam aduersus Franciscum primum de Lodoicam eius matrem ipso in Senatu sedetes, intrepide tuendam suscepisset, Rex etiam in aduersario iustus verae virtutis aestimator, diuina hominis eloquentia sic assectus est, ut eum ultro de fisci Patronum, de postea Senatus Praesdem, & mox, amoto Gulielmo Poleto Galliae Cancellario, acri Sigilli custodeni renuntiaret. Filius autem, licet omnibus

afflueret ingeni) sortunaeque bonis, quibus planum sibi δc facilem ad honores aditum parare post et'; eorum tamen petitionc semper abstinuit. Vixque demum senior, Sc nihil iam tale cogitans , accersente Henrico tertio, ab ipsis Advocatorum subselliis ad summum illud Reipub. culmen est euectus; nec ita multo post eodem se sponte abdicauit. Horum exempla secuti sunt cum alij nobiles eadem ex familia Senatores, tum vero Nicolaus cultissimo vir ingenio, nec impar domesticae laudis aemulus, qui tamen, ut bonum ciuem decebat, in patrio Burgundiae Senatu acquievit. Ibi dum in luce forensi florens adhuc aetate facundiam exercet suam, credi vix potes quanta cum celebritate non Galliae modo, sed exteris etiam S longinquis nationibus innotuerit. Quis enim silentio printereat, eum ab ultimis Lithuanis, a Virtembergico Duce, ab

aliis Principibus longe fuisse quaesitum, qui rara legum peritia, multoque perspicacis ingenio acumine, res ipsorum du-

153쪽

i L ELOGIORUM

bias di in discrimen adductas ab iniuria vindicaret Postea ve- r o quam ad Regij Patroni munus, quod integro vicennio tenuit, indeque ad ipsam Praesidis auctoritatem progressus est, quo celsiore loco posita fuit egregij viri virtus, eo clarius Asplendidius enituit. Fuere tribus in Montholoniis duae peculiares animi dotes,quibus potissimum ad haec summa dignitatum fastigia sublati sunt, innata vitae integritas, dc erudita cumprimis in dicendo facundia. Sed Franci lcos patrem de filium insignis quaedam comitas affabilitasque sermonis, Nicolaum seueritas maior, dc offensionum pro salute publica contemptor animus, ob idque parta apud suos ingens auctoritas ante Omnia commendabant. Eum certe, ut priscae grauitatis eximium specimen, tota ciuitas de vitium unice coluit,& mose tuum honorifica recordatione, luctiique δί moerore pene incredibili est prosecuta; vel ob id maxime, quod post caecam ibolam populi ferocientis amentiam, Rege sua tandem opera salutato, pacis in Burgundia constituendae praecipuum auctorem & administrum se praebuisset. Supersunt ex eius ingenum onumentis duo tantum volumina, quorum altero celebriora Burgundicae Curiae Sancita, ipso Principis caussas agente, promulgata continentur x altero , quod magnus Hospitalius M perlectum probauit & suis auspiciis in lucem exire desiderauit, non pauca Romani iuris arcana singulari Latinitatis candore & puritate explicantur. Sed hunc thesauruin adhuc latentem aliquando nobis depromet Gulielmus eruditi parentis eruditus filius, qui, eiurato Burgundici Praesidis honore nam Sc in eum Nicolao patri successerat) in Praetorium se contulit, ubi nunc libellorum supplicum Magister multa quotidie praebet, eaque maxima solertis iudici, politiorisque

doctrinae documenta.

154쪽

LIBER V

CHE VERNIVS.

H ILIppvM HUR ALTUM Cheuernij Comitem ex Britannica nobilitate oriundum Bel nea mater,foemina quoque nobilis, ultimo partu posthumum edidit, cum Rodulphus pater aliquot ante mensibus Neapolitano bello periisset. Adolescentem excepit Academia Pictaviensis legum studio celeberrima; cui tamen ita se dedit,ut Historiarum interim dc earum artium, quae ad Imperij gubernacula pertinerent,aliquanto curiosior,unum fere Tacitum aut Cominium, ec alios eiusdem notae scriptores haberet in manibus, eorumque diligenti quotidiana lectione mirifice delectaretur. Scilicet generosi adolescentis egregia iamtum indoles viam sibi ad intima Principum consilia, tanquam Natura duce, per haec studia parabat ac muniebat. Nec tantae spei postea defuit ad facilem euentum praesens dc opportuna sortis occasio. Duχit

enim uxorem Philippus Christophori Thuani Sc natus principis filiam, qui vir clarissimus 3c in astidua tanti muneris su n-ctione occupatus, cum ab Henrico Regis fratre ad Cancellaris dignitatem inuitaretur, maluit eam ad generum suum deferri : unde praecipuus illi deinceps patuit apud Regem suturum auctoritatis & gratiae locus. Cui demum absenti Sc c Sarmatia reditum in Galliam, audito fratris funere, molienti sic adsuit, eiusque rationibus adeo caute fideliterque prospexit, Vt nusquam ingratus Princeps matris quidem au ctolitate, sed salutaribus Hur alti consiliis assertum sibi δc seruatum fuisse Imperium non obscure profiteretur; neque porro conquies 'ceret, donec eum in supremo Togatae militiae gradu collocaret: lubrico illo quidem &ancipiti , sed in quo tamen vir incomparabili prudentia, vel inter medios aulae fluctus & latentes amaulorum insidias,perstitit incolumis, S in perpetuo prosperitatis tenore diu permansit: Nullam instabilis & iniquae Fortunae vicem experturus, nisi optimus Princeps, qui desc-

155쪽

cha multorum perfidia desertuin se turpiter a suis de proditum sentiret, suspicionum ideo plenus, omnes fere quantumuis probatos δc fideles ministros, atque in iis Huralium ipsum Regia pepulisset ac summouisset. Verum altero post anno reuocauit eum nouus regni succestar Henricus quartus, Sc pristinae dignitati restituit. Erat statura mediocri, specie decora, moribusque suauissimis : nulli se inaccessu dissicilem aut asperum, nulli morosum ostendebat, ea comitate Vultus , eaque blandi sermonis esticacia, ut etiam eos,qui repulsam pateren- tur, nunquam nisi laetos ac bene sperantes ale dimitteret.Nec Co minus grauitatem in consiliis Minsignem totius rei Gallicae peritiam, quodque miremur in tanta negotiorum multitudine & varietate, paratam semper A expeditam acerrimi iudicij vim praeferebat. Sane constat citas interitum Regi maximo dc omnibus aulicis valde fuisse tristem-acerbum. Longo tamen acerbiorem futurum, nisi amplissimi viri Iomponij Belleurae, successoris eo loco dignissinu admirabilis integritas cum singulari doctrina Ac longissimo rerum usu coniuncta huic facile desiderio modum adferrent. Vixit ad septuaginta

duos annos, vivido semper ingenio Sc sensibus integerrimis, annoque tandem supra mille& quingentos undecentesimo, Sextili mense,apud Cheuernium suum, ubi natus erat, mortuus est,ac ibidem in maiorum conditorio,iuxta parentis ossa, quae Capua iusserat in Galliam asportari, tumulatus.

PETRUS FABER

SANIOR ANUS.I Q quoque vir maximus Fabrorum illustre

nomen raro de admirabili doctrinae suae splendore magis ac magis illustrauit. Vt enim Cuia cius, Duarenus , Hotomanus, dc alij, si qui sint eorum i miles, nobilium hac aetate luris consultorum Iamiliam duxisse non iniuria praedicemur, in eo tamen superior quodammodo censeri Faber potest, qu/d non

uanquillo tantum otio , priuatisque studiis ; sed de ciuilium

rerum c

156쪽

inum assidua tra ctatione utilem se hominum societati max me praebuerit. Eius quidem iudicium, prudentiam, fidem in conuentu Rotomagensi Rex admiratus, non alium digni rem eristimauit, qui, post varia togae munera laudatissimo Obita, primarius tandem Praeses in Tectosagum ciuitate sibi natali, supremo Senatui praeficeretur. Sed non longe post Osuit, cum sexagenarius pro tribunali ius dicens, XIII. Kal. Iun. anno millesimo sexcentesimo, apoplexia repente suffocatus interiit: fama tamen aeternum superstite, postquam eas de Iure publicauit commentationes innumeris ingenij doctrinaeque luminibus ornatas atque distinctas, quar, donec Romanae loquentur literae, maximo semper inhonore Sc pretio ab eruditis omnibus habebuntur.

CLAUDIUS FALCO RIZIVS.

O N sperabam soro , ut huius clarissimi viri

sanctis Manibus ctiam Elogia nostra parentarent, quando ad quadraginta amplius annos ea viximus inter nos amicitia beneuolentiaque coniuncti, cum de eum ego studiosissime cole

rem , dc ille me vicissim aliqua de meis moribus ψpinione diligeret, Vt

Me si fata meis paterentur claudere vitam Auspiciis, separari a tanto amico ac diuelli ne in ipsa quidem morte debuerim. Natus crat Lutetiae, sed ex Septimania oriundus genere nobili, quod a genic Falconia inter Florentinas antiqua& illustri primam originem duceret, habebatque non mediocris fortunae patruum Carcassonis Antistitem, cui postquam ad aliquot annos cruditus adolescens in spem futurae successe sonis adhaesisset, alio tamen se traduxit, sumptaque toga Sc- natum ingrcssiis, Inquisitionum quartae Classi tamdiu prae- sitit, dum commendante Anna Ioeusae Duce in sacrum& intimum Regis Henrici III. Consilium accerseretur. Sensit illico sagax Sc egregie cordatus Princeps quata esset hominis cruditio,quanta facundiae vis,quanta deniq; in consiliis explica

157쪽

i s ELOGIORUM

ius M fides 8c prudentia. Quae quo magis omnia niterent, Min illustri posita loco spectarentur, cum quoque nec postulantem iussit ad suppremae Rhedonum Curiae principatum

attolli. Hac igitur honorum accessione duplicitcr exornatus nunc in Britannia vivebat, nunc in Regis aula,& alternis virtimque munus pari cum dignitate sustinebat. Verum tur- . bata nouo tumultu Gallia, dum is Rhedones ad stationem suam forte contendit, a coniurata factione interceptus,Nannetesque in durum atque diuturnum carcerem abductus est. Quaesiuit solatium a Musis, quarum in amoribus acquiescebat, Latinoque poemate sane grauissimo, Lucanum aemulatus, impium illud ac plus quam ciuile bellum inter vincula decantauit. Compositis autem Galliae rebus, cum effluxissent aliquot anni, deposuit sponte magistratum , alienique coeli taedio , se totum Lutetiae reddidit ; scilicet anteactae vitae memoria fatis superque felix, eoque praesertim filio, cui pulcherrimus virtutum concursus δc excellens in omni disciplinarum genere doctrina iam ad summos Togatae militiae gradus aditum praebuissent, maioraque in dies Sc ampliora non obscure pollicerentur. Vixit inde ad aetatis annum circiter quintum Scsexagesimum , optato literarum otio mirifice delectatus, nec interim a Republica sibi temperans: agebaturque noui seculi primus annus, chm ex hac vita vir pius A integer in meliorem alteram dc perenniorem se recepit. Salue longum M vale, 5 fclix anima, dum dc nos te praeeuntem haud quaquam certe

inviti, quandocunque summus ille Imperator iusserit, sequa

mur.

CLAVDIVS FALCHETVS.

V L L I unquam nostroriam hominum maior exornandae patriae cura, maiusque midium incubuit , quam Claudio Falcheto Parisiensi,omnium . quidem antiquitatum,sed earum praecipue quae ad Galliam spectarent, indagatori acerrimo. Quanquam M aliis in artibus, quae Reis'iblicae non minus prodessent, meliorem

158쪽

LIBER V. 747

aetatis partem eXegerat. Iam tum enim cum Senae a Pontificis& Florentinorum legionibus obsesiae Gallicis armis Blasio Monlucio duce defenderentur, traiectis identidem Alpibus, ut Regem de rebus grauissimis a Francisco Turnonio Cardinale conueniret, ianuam sibi ad honores aperuit, prosperoque tandem progressu ad Monetalis Curiae primum gradum ascendit. Sed genium de naturam secutus, a publicis interim negotiis ad priuata studia se reserebat. Eius enim sideli opera Cornelium Tacitum populari sermone loquentem Galli nunc legunt, aliaque multa curiosae diligentiae opuscula, quorum Ut postrentum,ita praestantissimum suit Historia de Regibus Gallicis ad Hugonem Capetum usque perducta, longiusque perducenda, nisi senem septuagenario maiorem nuper inuadens iniqua mors eius vitae simul de incoepto labori

finem imposuisset.

PHILIPPUS PORT AEVS.

HIL Ippvs POR AEus Carnutensis raro &excellenti ingenio, nec minore iudicio poetarimus inter Petri Ronsardi nobiliores aemulos mediam quandam ingressus viam, nouum in Gallia scrioendi genus instituit. Quantum enim abhorrebat a rudies inculto maiorum seculo,tantum sibi temperabat a Graecorum fabulis Sc peregrinis id genus ornamentis, quae Ronsardus ipse immortali sua cum laude in Galliam inuexerat. Eaque porro styli simplicitas, cum eximio lepore semper conjuncta, non Gallicae modo Nobilitati dc illustribus aulae feminis, verum & eruditis hominibus ita placuit, ut cum in Portaeo Tibullianum characterem verissime expressum agnoscerent, principem ei locum inter Gallicos poetas , qui de Amore scripserant, non iniquo iudicio detulerint. Adhaeserat adolescens Andium Duci Henrico Regis fratri ; dum generosus ille Princeps A forma dc aetate florens, partisque selici Marte victoriis inclytus, omnibus eius aetatis ingeniis noua quotidie canendi argumenta sufficeret. Postea vero quam & eum in

159쪽

ELOGIORUM

Sarmatiam sequutus eii, S paulo mox rerum in Gallia potitum perpetua obicquiJ ficie magis ac magis demeruit, eo fauoris A beneuolentiae paulatim eit euectus, ut post ludicra se-xiis quoque rcbus adlisberetur , dem unaque ob spectatam in

consiliis prudentiam,solertiatu,fidem, lacris etiam ipsius Imperis arcanis admitteretur. Vnde mox illi ingentes opes Mamplissima praesertim Sacerdotia, nec certe immerita. Nullus cnim eum vel nolpitalis mensae liberalibus epulis, vel instaurandae bibliothecae sumptu studio, vel omni denique ciuilis vitae splendore superavit. Colebat inter caeteros aulae proceres Annam Ioeuiae Ducem Regis sororium, a quo vicissim Mipse ob ingenio morumque suauitatem mirifice diligebatur; Amboque,licet in dispari fortuna, parem fauoris Sc gratiae locum adepti iuvabant se mutuis osticiis , de in conseruanda

Principis opinione coniunctissime laborabant. Verum Anna Regij tum exercitus ductore ad Cotrasium oppidum in acie caesi,dc Rege non multo post a perduellibus interfecto, Philippus in ea rerum mutatione contulit se ad Brancatium Villarium virum nobilem Ioeusae mortui consobrinum,qui No

manico littori Praefectus, inrer praecipuos lienoticarum partium duces eminebat, eius e fidei se commisit ; Eo eu uti. Vt quarto post anno, cum restituendae nouo Regi totii sere Neu striae praecipuum se auctorem Sc administrum Portaeus praestitisset, hoc nobili facinore viam sibi & aditum ad eius quoque beneuolentiam aperiret; haberetque deinceps unde prioris domini desiderium aliquanto facilius leniret. Scripsit, supra iuueniles & amatorios lusus, nonnulla heroici quoque spiritus opuscula ex Etrusco Areosti poemate Gallice reddita-Postremum autem Agratiissimum eius operum fuit PsalterdDauidici accuratissima,ob idque, nisi fallor, nunquam peritura translatio , quae Vel eo maiore omnium applausu & commendatione excepta est, quod cum a Veritate Hebraica nunquam deflexerit, carminis interea facilitatem sibi peculiarem non omiserit. Periit eo recenti solidioris famae prouentu plane felix : mortuoque Rapinus noster paulo antequam ipse etiam e vitiis excederet, Latino poemata sane quam elegan

160쪽

M ATTHAE V S CALVENTIVS.

ATTHAEUM CALVENTIVM togati Orginis

hac aetate insigne ornamentum genuit Ameriata superior ex antiqua nobilique familia: ncri sibi tamen ipsa vendicauit. Atiunculum enim is habe, bas prunae nota: Senatorem Petrum Liletum in

suprenia Parisiorum Curia cuius postea princeps sui t) catempestate fisci patronum, quo sualore S impulsore generosus adolescens bonis in literis a parentibus eclucatus cst, confectisque tum in Gallia, tum in Italia Iuris prucientiae studiis, Tolosae tandem urbe amplissima SI secundum Lutetiam inter Gallicas nobilissima consedit: Adeo quidem laetis initiis, ut

breui tempore dcvxorem diceret claro loco virginem, S in Senatum allegeretur, dc interiectis aliquot annis ad ipsam Praesidis aut horitatem ex unanimi collegarum consensu Melectione perueniret. Floruit in his tanti momenti magistratibus ad quinquaginta quatuor ipsos annos incredibili apud omnes tum doctimae de solertiae , tum a cluitatis de prudentiae fama , non minus quam ipso togae splendor spectabilis de conspicuus ; Ud eo magis, quod, supra tam raras de eXccllcntes animi dotes, ipsa personae dignitas dc forma: gratis limus

decor eum quoque non mediocriter honestarent: in eoque tantus eniteret blandissimi sermonis lepos,tanta morum elegantia, tanta comitas, ut suauissilio suo congressu de allocutione,tanquam poteti quodam philtro, omnium fere amorem&beneuolentiam excitaret, sibique adiungeret. Ad haec nemo erat ab insana rei faciendae cupiditate remotior, Remo in cos, qui aliqua fortunς malignitate premerentur,ossiciosior 3c humanior. Nec ea porro tanti viri postrema laus fuit, quod re' rum nouarum nusquam appetens acerbissimis GalliA temporribus a Rege semper stetit, nec a boni ciuis officio vel tantii 'lum deflexit. Vnde magno certe suo merito factum est, ut . cum is identidem grauistimis de rebus nunc a Senatu nunca tota prouincia delegatus aulam adiret, cordatus ille Prin-

SEARCH

MENU NAVIGATION