장음표시 사용
51쪽
. euntis anni, quo tumultus Gallici primus fomes ad Ambosium oppidum exarsit. Vt haec vitae breuitas eo minus dolenda censeri debeat, quod eum instanti patri ae incendio tam opportune subtraXerit.
I C praecellentis ingenij vir Caesa roduni Turonum ex honesta Brodaeorum familia patre Ludovici Regis Cubiculario genthus , abdicata Iurispi udentiae cura, cui adolescens apud Biturigas , doctore Alciato, aliquot annos in spem ciuilis vitae impenderat, totum se ad utriusque linguae bona rumque artium cognitionem dc scientiam applicuit. Quarum incredibilem amorem iam olim a pueritia conceptum auxit etiam &inflammavit ipsa P. Danesi, Gallorum id aetatis doctissimi consuetudo de familiaritas, dum ambo Georgium Seluam Regis ad Venetos Oratorem in legationis ornamentum secuti, erudita illa felicis Italiae ingenia Sadoletos, Egnatios, Benabos, Flaminios, Sc eorum similes pari animorum contentione superare contendunt. Hos enim Brodaeus omnes partim Venetiis, partim Romae Georgio Armeniaco Regis item ad Pontificem Legato comes ascitus Sc vidit familiariter M propter studiorum coniunctionem facile sibi conciliauit. Hoc etiam aliquanto superior, quod ad eas, quibus pariter in cumbebant, elegantiores literas, etiam Mathematica S artes, de Hebraeam Chaldeamque linguam in super adhiberet. Qua' re in Galliam reuersus, multa scripsit A publicauit tot ac tantis laboribus non indigna; in quibus principem locum tenent Variae Lectiones , diligenti stimique in multos Graecae linguae auctores commentarij, maximeque in Epigrammata labore dc industria Planudis Monachi collecta, quorum & Brodaeus bonam partem Latina venustate conuertit. Inter haec beata otia coelebs & sacratus cum ad sexaginta tres annos honeste
pieque Vixisset, sub exitum primi ciuilis ob religionem belli coepit leui tentari febricula,sed ad extremum exitiali:dumquc
52쪽
viribus paulatim deficientibus debitum a sacris literis animi
solatium petit, legente anagnosta, inter suorum amplexus Alacrimas felicem animam Deo reddesit. Funeratus cst Caria roduni Martiniana inarde tumulo tenui nec admodum operoso, sed Jc Brodaeae gentis insignibus piis amicorum Elaetis honestato.
Vi cxasperis&salebrosis Allobrogum montibus humili ortus Fortuna, sed ingenio bonis literis excultissimo,cum Musas in omni disciplinarum genere Latine loquentes videret, tentare voluit num M sacrae literae negligentiore hactenus 3c horridiore quodam stylo contenta: his quoque munditiis exornari postent 8c expoliri. Hoc itaque animo
nouam Bibliorum trahitionem exorsus,omnes Vtriusque sce- .
deris libros raro dc admirabili, nec ulli dum in his literis usitato pur talis & elegantiae nitore' expressos intra decennium adornauit dc publicauit. Magnam proculdubio ab eruditis omnibus dic piis gratiam initurus, nisi sacrosanctam rerum diuinarum maiestatem visus esset aliquot in locis prae nimio Latinitatis de facundiae studio violasse. Violauit certe multo imprudentius, ne dicam ineptius, dum candem Gallice operam praestare cupiens vir in Hebraeorum, Graecorum, Latinorum assidua lectione volutatus, patrij que interim sermo nis pene oblitus, arreptis e triuio dc infima plebe voculis ac loquendi formulis, ridendum se omnibus in re tam seria prae buit atque contemnendum. Deberi tamen videtur hoc eius egregiae Voluntati, summoque labori δί veterum linguarum singulari peritiae, ut inter doctissimos huius aetatis viros vel cum primis enumeretur. Homo caeteroqui simpleX-ab omni fistu alienus,qui suburbanum praedium sua ipse manu quo tidie foderet ; susceptamque iuuentutis erudiendae curam alterno telluris colendae labore adsequaret. Excessit Basileae.
Finiracoruni exfebre nondum senex anno QO . II. LXI.
53쪽
. cum Musis intuerat, ea nec torquatus quidem desereret. Hoc enim testantur elegantes illi & ingenua loquendi libertate non minus quam doctrinae varietate amabiles Miscellaneorum libri ab co Gallice conscripti, quos titulo sane superbio re dignos modestistinae Conatus appellauit. Quantam porro sibi pepererit ex illius pulcherrimi o ris editione vel apud
exteras nationes eruditionis &sapientiae opinionem tum patuit , cum ipsa illa Roma , quae inter omnes totius Orbis ter xa: tiuitates principem sibi locum vendicat, cum vitio inciuium suonim numeriim allegit atque cooptauit. Nec potuit sibi temperare vir caeteroqui ab inani gloriae cupiditate remotissimus quominus hunc honorem sibi habitum posteris praedicaret, ipsumque Romanorum diploma scriptis sitis intersereret. Vixit Boetiano suo longe senior, superatis admirabili constantia colici doloris,qui senescente inuasit,assiduis prope molestiis. Demumque tricesimo post an ci casum anno fatis
etiam concessit. Salvete o felices animae , gem O Musarum ocelli , M commmune hoc vobis ambobus Elogium boni ac volentes accipite. Absurdum enim fore arbitrabar, si quorum animos perpetuus amor in Vita coniunxerat, eorum nO--ina post obitum inepta seiungeret laudatio.
ODEM anno quo sublatus est Boetianus Arnoldum etiam Ferronum patricium dc Senato rem suum Burdigala desiderauit. Cuius viri eximiae doctrinae de industriae multum quidem .patria debuit, quod praeter assiduam in iure dicundo prudentiam Sc aequitatem, leges Burdigalensium municipales pluribus in locis obscuras&perplexas disertissimis ena rationibus illustrauit. Longe tamen ei plus debuit Vniuersa Gallia, quando is rerum Gallicarum historiam Pauli 2Emylij libris attexendam a Caroli viii. temporibus ad Henrici H. aduentum eadem styli tum puritate tum velocitate persecutus est. Non minus amplam dc uberem nacturus operis con h
54쪽
nuandi segetem,si ad ea, quae deinde vidimus, turbulentissima Galliae tempora filum historiae suae peraurisset , nec in
medio cursit constitisset. Eo tamen faciliore iactura , quod summae vir auctoritatis atque doctrinae Iacobus Augustus Thuanus id quoque argumcti suscipere magno Gallici nominis incremento medit ur. Obijt Ferronus ad octo & quadraginta natusdnnos , incerentibus Musis , alumnoque carissimo perpetuam nominis famam breuiore vita repensuris, ut ex aequo Launae facultatis opes omnes cum Ausonio ciue suo partitus tantum hic pedestri facundia, quantum alter equestri vallusse iudicetur.
I R AB UNT vR fortasse nonnulli quod inter illustria tot ingenia hunc quoque ruris Pictonici alumnum P εc aliquot alios parum nobiles
viros interea commemorem.. Ego Vero, qui hominum praestantiam non famae celebritate,
quae plerumque vana & inanis est, sed ipso verae virtutis merito metiendam esse ducerem, non satis mihi videbat ex officio facturus, nisi quotquot noueram eruditionis opinione dignos, eorum nomina, quanquam aliis ignota praedicarem. Fulvius quidem iste aetatem omnem apud suos in scholastico puluere contriuit libertate quadam poetica dis lutus. Quae causa fuit, ut & popularibus contemptui haberetur ,& apud exteros nomen eius esset obscurius. Multos tamen interea versus argutissimos atque suauissimos condidit, quorum pu- silla quaedam fragmenta supersunt beneficio Rotandi Betolai non vulgari doctrina viri ab interitu vindicata. Caetera, nisi periissent, eiusmodi erant, ut nulla verustate aboleri possent: praesertim Tragoediar, in quibus Senecam unicum earum apud Latinos exemplar adhibito iudicio prudentissime imitabatur: Vt qui grauitatem pro re interdum aptissime remitte
xet. Hanc autem scribendi facultatem potissimum imbiberat
55쪽
ex doctorum hom num, qui Pictaviensem Academiam fre-
quantabant, usu & sermonibus, ac imprimis ex M. Antonij Mureti consuetudine ; qui dum iuuenili aetate in gymnasio Sammarthano doceret, hunc studiorum comitem & aemu - tum habuit. Neque hoc utique tacendum est, Ioachimo Bel -- lato Parisiis ad legum studia recens illuc profecto natum fuisse inter illos tres certamen poeticum , iudice Salmonio Macrino Iuliodunensi, qui e tribus Epigrammatis amatoriis Ful- uiano palmam attribuit. Periit vero Fulvius iuuenis Augustoriti Pictonum in prima intestini dissidij procella, exorto apud Iacobitas insanissimo tumultu, cu caecus plebis concitatae furor in ipsas templi statuas temere saeuiens , & obuium quemque fetro petens omnem repente urbem insolito pauore perculisset. Qui nimirum subito caloris natiui spirituumque Sc sanguinis ad intima recursu hominis meticulosi molliorem animam facile oppressisse creditus est.
A s T i t I bi: E ad Sequanam hic ortus est: eius autem ingenium dc eruditionem admirati Rumani, apud quos illis temporibus optimae omnes literae vehementissimc colebantur eum Vltro ipost editas in Vitruvium laboriosas commentationes inciuitatem receperunt. Quarum tamen commentationum prooemi ulta insuper alia recoditioris de insolentioris doctrinae opera temere pollicitus tam pulcrae lucubrationis gloriam inani tot promissorum expectatione non mediocriter obscurauit. Quasi enim esset eo famae nascentis auia
picio contentus pristinam deinceps diligentiam abiecit , neglectaque per socordiam non studiorum modo, sed rei familiaris omni cura Tholosae tandem sexaginta annorum senex ante secundum ciuile bellum in Cardinalis Armeniaci. clientela diem clausit, eiusdemque pia cura & liberalitate in
56쪽
Aconus Gopi Lus comparatis utriusque linguae diuitiis cum aliquot annos partim in Pictonibus , unde ortus erat, partim in Santonibus. apud quosdam primae nobilitatis equites in eorum lata iis initituendis collocasset, Lutetiam petiit, ubi Medicinam quoque professiis extincto Silvio principem in illa CXplicanda locum adeptus est. cum M publice magna frequentia doceret , dc in veterum Graecorum, qui de illa arte scripserunt , codicibus recensendis priuatam operam impenderet. Cuius laboris indices habemus fidisssimos Trallianum, Dioscoridem , Actuarium M alios magna diligentia iudicioque recognitos & adnotatos. Verum gliscentibus in Gallia ciuilibus discordiis , cum turbulenti de plebe homines ita Musaeum , quod pluribus voluminibus tum impressis, tum manuscriptis ornatum habebat, inuolassent, sacramque in I. in supellectilem profanis manibus violassent ac diripuissent, tantum inde in xi orem collegit, ut extremum virae diem clauderet , M Ecphrasma, quam in omnes Hippocratis libros meditabatur , inchoatam relinqueret.
V I v s lectissimi viri patria fuit ager Sta inpensis non longe a Lutetia dissitus: quae loci proximitas opportunum illi aditum ad nobilissimam totius orbis Academiam praebuit , in qua Medicus bretii tempore factus cst omnibus numeris absolutus: siue perfectam artis cognitionem spectes, siue in morbis curandisv- sum&solertiam: cum in ore subagresti stimma lateret urbanitas, aegrorum oue mentes non minus quam corpora, tu
cunda sermoni omitate & hilaritate recrearet. Sed hoc uni
57쪽
te dolendum est, quod ex doctissimis tanti viri scriptis pauca
tantum & pol hunia neque dum ab auctore conium malas ei uenerunt in hominum manus: caeteravit a plagiariis surrepta sunt, aut magno humani generis incommodo suppressis aperierunt. Neque minori dispendio accidit, ut eruditissimus filius in suprema vectiga tum curia Senator, qui morienti superstes fuit, ante nobis eriperetur, quam ulla summae doctrinae argumenta literis contignata relinquerct. Quod .forsitan a senescentu poterat expectari , nut mors acerbior id vetuisset. Iuvenis enim dum vixit olij prorsus impatiens Mimpotenti peregrinandi amore correptus, quoties a publico munere vacabat, ceu compedibus solutus, continuo se qua in Asiam, qua in Africana ad exteras nationes inuisendas dissimulata suis profectione proripiebat. Minime scilicet contentus ea, quae ex librorum lectione comparari potest, rerum naturae notitia , nisi varios hominum mores , regionumque situs M loca ipsis oculis videret ac pei nosceret. Obiit autem Hollierius pater sub ipsa belli ciuilis initia, paucis ante mensibus quam in Druydum campo captis utrinque ductoribus ancipiti diu Marte pugnaretur.
D RIANUM T 'RNEBUM , singulare sui seculi decus, produxit Andelia Rotomagensis agri oppidulum tanti vita naralibus in posterum nobile. Is autem pauca scrir sit si hominis eruditionem spectes: totius enim Galliae doctissimus. merito suo iudicatur. Sed eius praecipua in docendo laus suit, dum Tholosa, ubi profitebatur, Lutetiam reuocatus, 3c Tusano vita functo successor appellatus discipulis , qui ab ultimis orbis terra: p rtibus frequentissimi ad illum rediendum concurrebant , reconditae antiquitatis thesauros omnes mira quadam facundia depromit. Quanquam ea quae scripsit eiusmodi sunt ut auctoris decus atque dignitatem prae se ferant. Nam in poematiis sublimis est atque acutus , in oratione
58쪽
soluta tersus atque elegans. In aduersariis vero tot veterum tum Graecorum tum Latinorum difficiles loci aut emendantur aut explicantur, ut dubium fecerit plusne in eo ingerihan diligentia: admirari debeamus. Statura fuit mediocri, facie honesta, probis moribus, accedente ad caeteras virtutes
incredibili modestia : ut a milli subinde per opprobrium illi obij cerent quod vultum virginali pudore demissiim gereret:
cum tamen sub verecundo eius ore latentem generosi spiritus indolem ipsi quoque experirentur. ViXit annos LIII. reliquitque moriens plures filios paternarum virtutum haeredes omnes certatim futuros, ni si fata inuidissent, uno tantum ex illis superstite quem etiamnum grauissimo Senatoris munere pari doctrinae probitatisque laude fungentem Lutetia veneratur. Dienocro suum obijt prid. Id Iunias anno huius seculi LX v. atque in coemeterio Scholasticorum iuxta Siliiij collegae cineres nulla funebri pompa, sic enim iusserat, sepultus est
ARotvs MOLINAEvs Parisiensis Iurisconsula torum suo seculo doctissimus omnes supremae curiae patronos si non dicendo nam lingua nonnunquam haesitabat) certe scribendo respondendoqtie facile superabat. Quo in muliere tamdiu permansit , duin exardescente inter Henricum secundum & Iulium Pontificem maximum bello, in Romanam curiam ea scripsit, quae cum ad tuendam Ecclesiae Gallicae libertatem spectarent, a quibusdam ita sunt accepta, quasi auctoritatem Pontificiam conuellere videretur. Quo nomine voluntarius exul in Germaniam abijt, ubi tanto omnium principum ciuitatumque applausu exceptus est, ut certatim ab illis vel ad profitendum, vel ad respondendissi de iure propositis praemiis inuitaretur. Insigni leuitatis documento, cum post aliquot annos mutatis ex Religionis dissidio animis, a nonnullis eorum in Vincula coniectus indignissime haberetur, nec nisi elusis custodibus,una cum uxore desiboris induta famuli persona euaderet.
59쪽
Nec vero in Galliam ex Regis decreto , reuocatus sortunam apud suos aequiorem expertus est, recrudescente in dies malevolorum inuidia, per quorum tandem insidias vir innocentissimus in ipsa senectute carceris molestiam subiit. Sed ea sitit in illo ingenij vis iapia , quae nec inter tot saeuientis Fortunae procellas a scribendo abstineret: ut non solum Romani Iuris plures locos, sed & multarum Galliae gentium, maximeque, ut bonum ciuem decuit, Parisiensium leges municipales non vulgari stibtilitate interpretaretur. Quos industriae suae testes si quando in lucem produceret , his fere se Galliae&Germaniae Iurisconsultum inscribebat: arroganter quidem, sed vere: cum ex eiusmodi commentationibus tan- quain ex vivo & iugi quodam fonte perennes Iurisprudentiae riui ad omnes omnium nationum homines abunde profluerent. Fato functus est non admodum senex Lutetiae Parisiorum anno salutis humanae supra sesquimillesimum sexagesimo sexto ,-more maiorum sepultus.
C AD EM IA Monspeliensis Medicinae studioso-rentissima nullum unquam huius professorem habuit Rondeletio alumno cive suo clariorem.
Qui siue loci opportunitate dc genio, siue quadam animi propensione a puero totum Appollini se dedit: neque tantum apud suos, verum 3c Romae M apud Belgas dein optimis quibusque Galliae urbibus diuinam illius artem exercuit. Sed enim cum esset Monspessuli professor publicus, Academiaeque praefectum sius, ut illi vocant, Cancellarium geret, praecipuam studiorum sedem in illa urbe constituit. Ibi multa quidem praeclare molitus est, sed nihil memorabilius in vita perfecit, quam quum magnifico eruditionis apparatu , non sine Gul. Pellicerij doctissimi quoque viri auxisaribus cophs, vastum illud Neptuni regnum ingressus est, unde amplissimis eius spoliis onustus ad nos rediit, Aquatiliumque species omnes tum spectandas tum cognoscendas nobis ob -
60쪽
tulit. Quod enim attinet ad postuma eius opera, indignum esset ea celebrare, quae ipse, dum viveret, luci edere neglexerit. Vixit abstemius, & viribus integris ad sexagesimum prope annum aetatem produxit: videbatur que longius producturus, clim Tholosa redeuntem an CID . II. LVTI. dysenteriae morbus ex immoderato ficuum esu contractus inuasit , cuius infestis doloribus intra paucos dies ops ressus est.
ET RO MONTAVRto summo viroLutetia ortum , Italia cultum ingenij , Aurelia fortunarum domicilium dedit. Erat is vultu graui admodum δί scuero , nec temerc cuiuis aut in accessii facilem aut incongressu familiarem sese osterebat. Licet
a Musarum amoenitate non alienus versi
bus interim ea luderet, quibus nihil excogitari poterat in suo genere aptius, nihil perfectius. Atque haec morositas non tam a Natura ipsi quam a studiorum laboribus δί assidua moditandi consuetudine proficisci merito censebatur. Quicquid enim temporis a ciuilibus negotijs de Senatorio munere, quod in magno Regis consilio sustinebat, vacuum superesse poterat, id omne ponebat in literarum studiis,ac praesertim in Mathematicis, quoru insatiabili amore tenebatur. Hoc enim eius scripta in Euclidem Sc quidem in decimum librum a paucis adhuc tentatum satis declarant. Ssd de philosophiam unice colebat, iis grauissime infensus , qui scriptionibus suis Aristotelem summum eius Antistitem his tempoimus lacerare non sunt veriti neque ullam in eos inuehendi praetermit tebat occasionem. Non tamen tot egresiae, quae in illo sulgebant ingenij dotes, obstitere, quin secundo bello ciuili exul Sc profugus, nequedum plane senex, apud Sancerras in agro Bituricensi moreretur. Ad cuius rei tam indignae nuncium Michael Hospitalius in versus erupit acerbitatis & querelae plenos, quibus vir ille clarissimus aeternam huic ingrato seculo
