Euripides mulierum osor num recte dicatur dissertatio inauguralis philologica quam consensu et auctoritate Friderica Guilelma ad summos in philosophia honores rite capessendos die 28. m. Julii a. 1859. h.l.q.s. publice defendet auctor Aemilius Armini

발행: 1859년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

EURIPIDES .

AMPLISSIMI PHILOGOPHORUM ORDINIS

ALMA LITERARUM UNIVERSITATE

. H. L. Q. S.

PUBLICE DEFΕΝDET AUCTOR

AEMILIUS ARMINIUS BRAUT

ADVERSARII ERUNT:

4쪽

OPTIMO ET DILECTISSIMO

PROFESSORI, GYMNASII BRANDE BURGENSIA DIRECTORI, ORDINIS AQUIL. RUBR. IN TERT. CLASS. EQUITI .

AMORIS ET REVERENTIAE

5쪽

HUNC CE LIBELLUM

6쪽

Quum saepius volvendo Euripidis sabulas atquo lectitando ipsum non mediocriter adamare c0epi8sem, nescio quo pacto dolore commotus sum eius nomini inepti cuiusdam odii mulierum maculam antiquitus adhaesisse; multo etiam magis dolebam, quod nostris quoque temporibus, quibus tot veteres scriptores ab incusationibus, quibus vitarum scriptores eos aspergerant, in iustam et

debitam laudem sint vindicati, etiam qui principes in

hac litterarum parto sunt et habentur odisse Euripidem mulieres statuero Videbam. Exstiterunt sane quidem, qui contra dicerent, ut Lengius in ἡNova Bibliotheca liboralium artium et litterarum' b8. p. 195 sqq., Sed hic in univorsum magis disputavit viamque potius m0nstravit quam ipse, quod sibi proposuerat, perfecit; accuratius aliquanto hac de re egit Goebelius in dissertatione, quae inscribitur: ἡEuripides do vita privata ac domestica quid senserit'; verum hic quoque singulis plerisque, quibus odium illud contineri videri potest, supersedit. Tamen negari non potest tum demum, quum singula resutata atque landamenta, quibus adversarii nituntur, collabefacta erunt, apte p0sse probari, tantum abesse, ut Euripides mulieres oderit, ut et harum virtutes maximi aestimavorit et in his describendis atque laudandis praecipuum quoddam studium collocaverit. I

7쪽

Quod ego si lectoribus benevolis probavero, quod volui consecutus mihi videbor. Itaque dissorendi initium sadiam ab Hippolyto sabula, quae plurima exhibet et gravissima in mulierum genus universum dicta. Sod do his ut recte iudicetur, sententiam sabulae, qualis sit, paullo accuratius expli

Atque Hippolyti culpam in eo versari, quod matrimonii sit adversarius atque osor, verbis prologi docemur hisee 12-14 j.

Quam si leviorem quis rem putet, quam quae tragoediae vel gravitati vel dignitati conveniat, Vereor no parum considerate iudicet. Nam quum Athenis nullis nisi iis, qui ex iusta matre nati et legitimi essent, civitas daretur, periculum fuit, si plures ab uxoro ducenda abstinerent, ne civium numerus minor seret,

quam ut patriam, leges, instituta tueri possent. Hanc ob causam matrimonia deorum tutelae antiquitus demandarant atque a pietate erga deos, patriam, maiores χὶ officium repetiverunt uxorem ducendi legitimeque procreandi qui deos colerent, patriam defenderent,

maiores maiorumque monumenta debito honore afficerent. Iam si re publica prospera et florente matrimoniis ineundis tantum tribuebant, quantum dixi, quam ea gravioris momenti debebant esse eo quidem tempore, quo bellis cruentis, peste grassante permagnus ciVium numerus absumptus erat in Fabularum locos laudavi seo. odit. Κirchhomanam. J Becher, Charicles, tom. II. p. 44l. Di iii od by Cooste

8쪽

Harum Euripides rerum ratione habita duas res idem sere spectantes egisse mihi videtur, ut doceret: is divina humanaque iura violare eum, qui matrimonium non iniret ,

id quod Hippolyti partibus continetur, et ut Phaedrae

personaismorum depravationem connubiorumque corruptionem caδtigaret.

Sed persequamur singula et videamus, quo modo poeta, quae in prol0go proposuerat, spectatoribus probaverit. Atque primum quidem Hippolytus est homo suis ipsius studiis obsequens, quae ab his aliena sunt a Se reiiciens, corruptus praeiudicatis opinionibus et suis et eorum, qui cum ipso gentiunt, abhorrens a re uxoria. Itaque offendit Venerem, deam amoris, nuptiarum, matrimonii praesidem os uv. 13 et 21. Nam in scenam ingressus, quum Dianae Statuam, ut Venator,ssorum corona ornasset et admoneretur a famulo, Venerem ut Venerari ne dedignaretur, aliis, inquit, alii dii et homines curas sunt, V. 103, et v. 112 ista vero, inquit, tua Venus abeat in malam remi Et hoc quidem eius do numine iudicium, mox doceteris rebus quid sentiat, videbis. Postquam enim a nutrice de Phaedrae am0ro certior factus est, eius ira non in eam, quae una in culpa est, nutricem, vel in Phaedram, quae videri ei potest improba mulier, effervescit, sed quasi laetetur, quod tandem aliquando 0pportunitatem nactus sit in institutum ipsi odiosum invehendi, statim ad connubia aggreditur liberorumque legitimorum procreationem uv. 611-618. Quid Θ Nonne miratur iuvonis fastidiosus, imo accusare videtur ovem, quod seminarum genus creaVerit

9쪽

et, quum, harum ope Sublata, hominum genus intellegat interiturum, melius censet viris iri consultum, si auri vel aeris pondere in templis deorudi deposito

pueros suo quemque pretio emerens. Et haec et quae sequuntur, magna arte composita

sunt; nam quod Hippolytus usque eo progreditur, ut sui commodi causa naturas leges velit immutari, hoc proscisci videtur a veho menti animi impetu, quo illo

trahitur, ab eiusque consuetudine omnia ad suam utilitatem reserendi suisque commodis metiendi. Iam vero, id quod iis accidero solet, qui contra naturam et iussasque c0ntendunt, ipse secum pugnat; postquam enim ab initio orationis mulieres tamquam simplex et absolutum malum abolendas censuit, versu 631 concedit, etiam bonas interdum esse uxores; non tamen ut pro-het connubiorum sanctissimum institutum; scilicet quia . fratres uxoris mali tamen esse possint.

Τanta est opinionis obstinationet Nec meliora a tali homine exsp6ctabis, quam quae de virtutibus feminae, qualem ipse animo informavit uv. 633 - 639 profert;

*80 0υσα πλεῖ0v Πvαι κα χρή, haud dimetis est divinare, quid sapere uaeorsim senthntia eisis oporteat, qnivorsibus proximis ipse declaravit, Mulfhm esse oportere. Huiusque voti causa satis manifesta, in homino vitacrationes ad se unium omnes reserente; nimirum coquu-lam vult habeso et nul lentam, eruditior aliqua et altibi omento et ingenio praedita hic veretur, ut satis sit suo arsitrio et voluntatibus obgequutura. Ilis fere consimilia sunt, quae de feminis illita doniorum parietes cum mutis beytiis costinetidis dicit uv. 640 2643. Exspectabis tortasso hominem acerbitatis stae omne virus

10쪽

in seminas evomuisse, quum ad nutricem sese vertit. Non is est Hippolytus, qui occasionem cupidissimo ar-roptam tam facile omittat; iterum in universum mulierum genus invehitur et in6xplebili earum odio sesessagraro quasi gloriatur uv. 660-663. Ita a qua re initium cepit oratio, ad eandem extrema rediit, quod et consulto Euripides et non exigua arte instituit, quo maiore vi admoneremur non iniusto in prologo uv. 21 et 22 Venerem Hippolyto minatam esse poenas atque iam iamque eas iri eXactum. Sed do Hippolyto satis dictum est, nunc ad Phaedram transeamus. Quam quidem vulgi iam sermonibus notatam et mala fama insignem quanto opere osorem

illum mulierum Euripidem pertrinxisse putabis3 vide,

ne restituerit quam fama oppre8serat. Atque ut in mediam statim rem accedamus, n0n alienum erit commemorare, quae extrema sabula Dianam, Hippolyti deam custodem de Phaedra dicentsmsacit poeta v v. 1287-1294: hveni, inquit, ut filii tui

iusti mentem aperiam, ut cum bona fama muriatur, et uxoris tuae surorem vel generositatem quandam; deae enim inimicissimae nobis, quibus virginitas voluptatiost, stimulis morsa illa filium tuum adamavit; quum

autem ratione et sapientia amorem Superare c0naretur,

nutricis invita periit machinis. μNum quid his culpae in Phaedram consortur 3 Quid

magis seminae castissimae et continentissimae est, quam operam dare, ut, quem Vitiosum sciat esse affectum, eum ratione et sapientia superst 3 cs. 6. 395. 395. 400.401. At id ipsum, amaro virum alienum, stam dedecuit. Recte tu quidem et vero, nec ego dissentio; sed . quaerimus nunc, quo modo do femina vitiose amanti

SEARCH

MENU NAVIGATION