C. Svetonii Tranquilli Opera ex recensione Guill. Baumgarten Crusii. Tomus primus tertius

발행: 1824년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 로마

381쪽

VITA

I 'linius Secundus, Novocomensis, equestribus militiis industrie lancius, Procurationes quoque splendidissimas, atque Continuas, summa integritale administravit, et tamen liberalibus studiis tantam operam dedit, ut non temere quis plura in otio scripserit. Itaque bella omnia, quae unquam cum Germanis gesta sunt, viginti voluminibus comprehendit. Item naturalis historiae triginta septem libros absolvit. Periit clade Cassipaniae. Nam quum Misenensi classi praeesset, et flagrante Vesevo ad explorandas propius causas Liburnica pertendisset, neque adversantibus Ventis remeare posset, vi pulveris ac favillae oppressus est; vel, ut quidam existimant, a servo

Suo OCCi Sus, quem, deficiens aestu, ut necem sibi maturaret, oraverit.

382쪽

D. IVNII IUVENALIS

VITA

Iunius Iuvenalis, libertini locupletis incertum filius,

an alumnus , ad mediam sere uetatem declamavit, animi magis causa, quam quod scholae se aut Foro praepararet. Deinde paucorum versuum Satyra non absurde composita in Paridem pantomimum poetamque s Claudii Neronis, eius sumes tribus militiolis tumentem J, genus scripturae industrie excoluit. Et tamen bene diu no modico quidem auditorio quidquam committere est ausus. Mox magna frequentia, magnoque successu bis ac ter auditus est, ut ea quoque, quae Prima secerat, inferciret novis scriptis: Quod non dant proceres, dabit histrio: tu C erinos,

Et Bareas, tu nobilium munia atria CuraS.

Praefectos Pelopea facit, Philomelia Tribunos. Erat lum in deliciis aulae histrio: multique fauto

corrupiti nuper . in edit. Iuven. , qtiem conscens etiam de auctore liuius vitae disputantem.

Uno diti ) hien longi enas. Qtiou non dori Sat. VII, 3o. hi trio) non Neronis .el Domitiatii, sed Raditani quidam. vid. Otidenti.

383쪽

rum eius quotidie provehebantur. Venit ergo Iuve Dalis in suspicionem, quasi tempora figurate notasset: ac statim per honorem militiae, quamquam octogenarius, Urbe summotus, missusque ad praefecturam

cohortis, in extrema Aegypti parte tendentis. Id supplicii genus placuit, ut levi atque ioculari delicto par esset. Verum intra brevissimum tempus angore et laedio periit.

384쪽

38 I

Aulus Persius Flaccus natus est pridie Nonas Decembris , Fabio Persico, L. Vitellio, Consulibus. Decessit octavum Kalendas Decemb. Publio Mario, Asinio Gallo, Consulibus. Natus in Etruria Volate

ris, eques romanus, sanguine et amnitate primi omdinis viris coniunctus, decessit ad octavum milliarium via Appia in praediis suis. Pater eius Flaccus pupillum reliquit moriens, annorum sere sex. Fulvia Sisennia mater nupsit postea Fusio, equiti romanoret eum quoque extulit intra paucos annos. Studuit Flaccus usque ad annum duodecimum Volaterris: inde Romae apud Grammaticum Remmium Palaemonem, et apud Rhetorem Virginium Flavum. Quum esset annorum sedecim, amicitia coepit uti Annaei Cornuti, ita ut ab eo nusquam discederet: a quo inductus aliquatenus in philosophiam est. Amicos habuit a prima adolescentia Caesium Bassum poetam , et Calpurnium Suram, qui eo vivo iuvenis

natus ese A. V. 787, decessit a. nusquam ) malim nunquam.

385쪽

AVLI PLnfili decessit. Coluit ut patrem Servilium Nonianum. Per Cornutum cognovit Annaeum etiam Lucanum , aequaevum auditorem Cornuti. Nam Cornutus illo tempore Tragicus fuit, sectae Stoicae , qui libros Philosophiae reliquit. Sed Lucanus adeo mirabatur scripta Flacci, ut vix retineret se illo recitante a clamore squin illa esse orea poemata diceret J. Sero cognovit et Senecam, sed non ut caperetur eius ingenio. Vsus est apud Cornutum duorum convicta ductissimorum et sanctissimorum virorum, acriter

tum philosophantium, Claudii Agathemeri, medici Lacedaemonii, et Petronii Aristocratis Magnetis, quos

unice miratus est et aemulatus, quum aequales es- fient , et Cornuto minores. Ipse etiam decem sere annis summe dilectus a Paeto Thrasea est, ita ut Peregrinaretur quoque cum eo aliquando, Cognatam eius Arriain uxorem habente. Fuit morum lenissimorum , verecundiae virginalis , formae pulcrae , Pietatis erga matrem et sororem et amitam exemplo

sussicientis. Fuit frugi et pudicus. Reliquit circa HS. vicies matri et sorori: scriptis tamen ad matrem codicillis, rogavit eam, ut darpi Cornuto sestertia , ut quidam dicunt, centum; ut alii volunt, argenti lacti pondo viginti, et libros circa septingentos, Sive hibliothecam suam omnem. Verum Cornutus, Sublatis libris, pecuniam sororibus, quam frater heredes secerat, reliquit . Et raro, et tarde scripsit. ΙΙunc ipsum librum impersectum reliquit. Versus aliquido irati sunt ultimo libro: et quasi sinitus esset, leviter retractavit Cornutus, et Caesio BaSso petenti, ut

386쪽

ipse ederet, tradidit edendum. Scripserat etiam in pueritia Flaccus Praetextam fVescio J, et 'OM π- 'κ γ librum unum , et paucos uxori Thraseae in

Arriam matrem versus , quae se ante virum Occiderat. omnia autem ea, Cornutus auctor fuit matri eius, ut aboleret. Editum librum continuo intrari homines, et diripere coeperunt. Decessit autem vitio stomachi, anno aetatis tricesimo. Sed mox, ut a schola et magistris diverterat, lecto libro Lucilii decimo , vehementer Satyras componere studuit: a cuius libri principium imitatus est, sibi primo, mox omnibus detrectaturus, cum tanta recentium Poet rum et oratorum insectatione, ut etiam Neronem culpaverit. Cuius versus in Neronem quum ita se haberet: Auriculus asini Mida rex habet, in hunc modum a Cornuto ipso tantummodo est emendatus: Auriculus asini quis non habet stne hoc Nero in se dictum arbitraretur.

Vescio Suspeetam vocem inelusi tineis cum Volso trie imo Imitio Micesimo μωνα id. supra. Ita seripsit IVollius. Plerumque in Suetonio . si is avetor vitae, Constites et vitae annos nou uvenire, saepius demonstravimux.

387쪽

OPERUM, QUAE PERIERUNT,

De Regibus Liber. Ausonius Paulino, Dist. XIX. His longe iucundissimum poema subdideras, quod de tribus Suetonii libris, quos ille De Regi s dedit, in epitomen coegisti tanta elegantia, solus ut mihi

388쪽

videare assequutus, quod contra naturam est, brevitas ut obscura non esset. In his versibus ego ista Cognovi: Europamque Asiamque duo Dei maxima terrae Membra, quibus Lybiam dubie Sallustitis addit, Europae adiunctam; possit cum tertia dici. Regnatas mullis, quos fama obliterat, et quos Barbara romanae non tradunt nomina linguae. Ilibanum , Numidamque Melim, Parthumque

Vononetras

Et Caranum , Pellaea dedit qui nomina regum, Quique magos docuis mysteria uana Necho si, D qui regnaoil sine nomine mox Sesoostris. De institutione officiorum Liber. Friscianus Lib. VI, Pag. 679 edit. Pulsob. Quod tamen comprobat etiam Suetonius, diversos ponens usus in libro, qui est De institutione offciorum. chronicon Paschale, Fas lorum Siculorum antea nomine insignitum, ad Olymyiadem XVII Ps. ιIT edit. Carvianae.

389쪽

Priscianus lib. VIII, Ps. 7 44

Suetonius autem passive protulit in quarto Prnotorum: Laetoria quae Metat minorem annis ΛAV stia uiari. ἐπερωτῆσλι

Idem lib. VIII, pag. 743. 'Suetonius in IV Praetorum : Minor AXV ann. sti. Putari non Potest, Passive dixit. Idem lib. XVIII, ρυς. Ii6έ. Suotonius in VIII Praetorum: Fasti dies sunt, in quibus fatur, id est, dicitur ; ut nerasti, in quibus

non dicitur.

De ludis et spectaculis liber, aut libri varii. A. Gellius lib. IX, P. T. Sed de fidibus rarius dictuin et mirabilius est: quam rem et alii docti viri, et Suetonius etiam Tran-

390쪽

PRAGMENTA

quillus in libro ludicrae historiae primo satis com

pertam esse, Satisque Super ea constare affirmat:

territis in Idibus brumali die alias digitis pelli, alias

Tertullianus de s ectaculis caρ. 6. Qui, quotque in ordinem, et quibus idolis ludos instituerunt, positum est apud Suetonium Tranquillum, vel, a quibus Tranquillus accepit.

Diomedes Grammat. lib. III pag. 489.

Primis temporibus Omnia, quae in scena VerSan-lur , in comoedia agebantur. Nam Pantomimus, et Pytaules, et Choraules, in comoedia canebant. Sed quia non poterant omnia simul apud Omnes artifices pariter excellere, si qui erant inter actores Comoediarum pro sacultate et arte potiores, principatum sibi artificii vindicabant. Sic factum est, ut, nolentibus cedere mimis in artificio suo Ceteris, separatio fieret reliquorum. Nam dum potiores inserioribus, qui in omni ergasterio erant, servire dedignahantur,

se ipsos a comoedia separaverunt : ac sic factum est, ut exemplo semel sumto , unusquisque artis suaerem exsequi coeperit, neque in comoediam venire :

a tibis Molonii de Guis ae Θαρα lis r quem ab eo serimum esse . testis Midas 1 Onr a ne inde u Promtine A. Gellius . Tertulliantis, Semitis, o medes , ne res. Absque eo esser. ἀ- eerem esse ex libro eius da poetis: tinde et fragmenltim n uiae Isidor Orig. lib. VIII . r. Immo ea eodem stiPerstini Mitti Drentii et Horatii acie, tit c seo, Lucani, etiam Persiael Δυenniis. Ita Cer. n. Vossitis Lib. II instit. Poet. cap. 29 , qui tamen debuerat agnoscere Casaia mim , quippe primum linius indieem. cuius sunt quoqne multa sequentia. Cain.

SEARCH

MENU NAVIGATION