Iacobi Sirmondi Soc. Iesu presbyteri Historia poenitentiae publicae. Eiusdem disquisitio de Azymo, sempérne in vsu altaris fuerit apud Latinos

발행: 1651년

분량: 154페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

INDEX CAPITUM.

positio manuum , σ quorsum 49 VIII. Publicam tantum poenitentiam Constantinopoli siublatam a Nectario, non priuatam. FTI X. 'Publicos poenitentes in caena .

Domini reconciliari Romae olim mos fuit, oe in Gallia. . si X. Duplex fructus publicae poenitentiae , venia desieli , m exem

X I. duersus eos qui poenitentes di- cunt aJacerrite non solui,sed μ- lutos declarari la XII. Communio peregrina in aliis honor fuit, in aliis poena os supplicium. 87

12쪽

SOC. IESU Presbyteri

HISTORIA

POENITENTIAE

Trium criminum veniam poenitentibus Iunctis indulgerent , haud paulo

CAPUT PRIMUM. olim nlatam, postea concessam.

13쪽

duriores grauioresque primis Ecclesiae temporibus fuerunt. Quippe quae summis criminibus idololatriae , moechiae, & homicidij veniam non seram sed nullam prorsus darent, & horum conuictis poeni tentiam quidem volentibus non negarent, pacem autem gratiamque ab uno Deo sperare & expetere iuberent. Ab his tantum tribus ut abstinerent Gentes ad Christum conuersae Synodica sua e Concilio Hierosolymitano praeceperant A Act. is. it. postoli, Necesse est ut abstineatis mos

Epist. r. catione. Haec nimirum, ut Pacianus ait, noui Testamenti tota concluso. Ideo haec tamquam capitalia &mortifera sic omni cura vitabant, ut in his offenderet nemo, aut qui offenderet, indignum illum Ecclesiae societate iudicarent. Stetitque

primis saeculis hic vigor disciplinae,

14쪽

donec Romae , re ita poscente, inflecti placuit,veniam moechiS,quΟ-rum procliuior lapsus erat, indui gente Papa Zephyrino , Montani contra discipulis, qui poenitentiam omnem ab Ecclesia tollebant, ve- hementer obnitentibus, poenitentiaeque fructum , si adulteris concederetur , idololatris pariter &homicidis deberi contendentibus. Qua de causa Tertullianus, Montani &ipse lue iam infectus, virosque in libro de Pudicitia sic loquentes inducit. Etiam apud Christianos ci=., non est moechia sine nobis: Ibidem sunt idololatriae Φbi immundi fl iritus res est. ibidem est oe homicidium ubi homo cum

inquinatur occidιtur: Igitur aut nec illis, aut etiam nobis poenitentiae subsidiaconuenient. Aut detinemus eam, aut fle-quimur. Haec ipsae res loquuntur,si res

ioce deficiant. Adsistit idololatres, adsistit homicida , in medio eorum adsistit

15쪽

4 HIs TORIA moechus. Pariter de poenitentia UL , cis sedent in sacco , , cinere inhorrescunt, eodem fletu gemistunt, eisdem precibus ambiunt, ei sidem genibus exorant, eandem inuocant matrem. Quid agis

mustissima oe humanissima di ciplina f

Aut omnibus eis boe esse debebis, Beati enim pacifici: aut si non omnibus, nostra esse. Idololatram quidem re homicidam semel damnas, moechum vero de medio eximis , idololatra successorem, homicidae antecessorem , utriusque collegam s Persona acceptatio est, miserabiliores poenitentias reliquisti. De hac

autem moechorum venia,etiam inter Catholicos, cum usurpari caepisset,salua& integra inter illos pace , aliquid fuisse dissidii, nonnullis in Africa ac forsan alibi, pristinam

in eos seueritatem retinentibus,

ostendit Cyprianus in epistola LII. ad Antonianum. Et quidem , in quit , apud aηtecessores nostros quidam

16쪽

is 'sevis istic in Prouincia nostra

dandam pacem moechis non putauerunt, ην in totum poenitentia locum contra adulteria elauserunt. non tamen a coepiscoporum suorum collegio recesse runt , aut Catholica Ecclesiae initatem, vel duritie vel censiurae suae obstinatione ruperunt. ut quod apud alios adulteris pax dabatur, qui non dabat de Ecclesia

separaretur. Manente concordia vin- - , cr perseuerante Catholicae Eccle- 'siae indiuiduo sacramento , actum suum distonitoe dirigit unu visique Episcopus rationem propositi sui Domino redditurus. Proximo ab his loco pax quoque dari coepta idololatris, primum in Africa decernente Cypri no , tum mox Romae, Clero Romano, dum sedes vacaret, & Cornelio exinde Papa, idem statuentibus. Nam cum in Deciana persecutione lapsi essent quam plurimi, at que ex lapsis nonnulli communio-

17쪽

6 HIs TORIA 'nem a Cypriano immoderatius vrgerent, rem ille nouam & insuetam, atque in communi Episcoporum conuentu aliquando definiendam , sic interim temperauit, Vt

qui infirmitate aliqua & periculo

premerentur, communionem ij acciperent, ceteri ad publicam Ecclesiae pacem differrentur;& hanc eius constitutionem ad se delatam approbans Clerus Romanus , in ean dem illi sententiam rescripsit, Vt lapsis infirmis & in exitu constitutis,pax daretur. quorum alterum in Epistola XIV. Cypriani, alterum

in XXXI. videre est. Sedata autem

posthaec persecutione, creandique in urbe Pontificis,& habendorum Conciliorum facta potestate , CD prianus in Africa, & Romae Cornelius,de lapsorum reconciliatione in Synodis suis quid statuerint, in eadem ad Antonianum epistola

18쪽

POENI Τ. PUBLICAE. 7 exponitur. Persecutione, inquit , Ρ-pita , cum data esset facultas in mnum conueniendi, copiosus Epscoporum numerus , quos integros incolumes fides sua re Domini tutela protexit,in unum eonvenimus inscripturis diu ex utraique parte prolatis, temperamentum salubri moderatione libravimus , ut nec in totum stes communicationis oe pacis

lapsis denegaretur, ne plus desieratione deficerent, oe eo quod Ecclesiasbi Plauderetur, sicuti seculum gentiliter viverent: nec tamen rusus censera Euangelica silueretur, ut ad communicationem temere proslirent, sed traheretur diu poenitentia ,-examinarentur cau- voluntates necestates singulorum , secundum quod libello continetur, quem ad te peruenisse confido, mbi singula placitorum capita conscripta

sent.. Ac si minus sufficiens Di opo

rum in frica numerus videbatur,

etiam Romam super hac re scripsimul

A iiij

19쪽

8HIs TORIAad Cornelium Collegam nostrum. qui ante Cypriani &Cornelij tempora concessam non fuisse. Porro ut de moechis,cum primum ad pacem admissi sunt, obstitere Montanistae,

sic de lapsis Nouatiani, hostes &ipsi poenitentiae, qui poenitentia

fructum, id est veniam, dari ab Ecclesia non posse contendebant. De homicidis autem , quod reliquum erat, quandonam &per quos recipi ad pacem coeperint, incertum est. Haud multo post coepisse, fidem opinor faciunt Synodi Ancy- Ianae, quae Nicaenam praecessit, Canones XXI. & XXII. qui homicidis inter ceteros stata poenitentiae

pacisque interualla definiunt. At σ ipse cum plurimis Coepiscopis habito Concilio , in eandem nomum flen-rentiam pari grauitate ubri moderatione constensiit. Ex quibus liquet quod innuebamus, veniam lapsis

20쪽

POENIT. P V B L I C IE. sConcilium Eliberitanum, Vt multi eius Canones docent, praeter haec

tria, de quibus consen si se Catho licas Ecclesias ex Tertulliano didicimus , aliis etiam criminibus non paucis communionem nec in fine dandam censuit,& Concilio primo Arelatensi communionem similiter apostatis, qui hanc antea non petierint,Canone XXI M. dari non placuit. Ceterum postrema seueritatis antiquae tempora haec fuerunt. Quae enim postmodum secuta est Sy nodus Nicaena, tum alia de lapsis mollius sanxit, tum hoc generatim Canone X m. ne cuiquam in exitu vitae petenti viaticum denegetur.

SEARCH

MENU NAVIGATION