장음표시 사용
31쪽
HIs TORIA priuatam deberi poenitentiam omnium sensus fuit, non publicam. Quamobrem delusit hic etiam spes illorum Cyprianus,restat ut de Ambrosio respondeamus. Nam hunc, etiam sibi sed iniuria vendicant. tantumque sibi in uno Ambro
sij loco praesidij habere visus est
doctor frequentis communionis, ut hunc unum suo , Ut cetera desint sanciendo firmandoque dogmati sufficere arbitretur. Vulterenim , praecipitque, ipsius iu dicio , Ambrosius , pro peccatis etiam occultis publicam agi poenitentiam, eamque acerrimam. Quo tandem in libroὶ In priore de Poenitentia. quibus verbis ξ Si quis, in- poeniterii. quit , occulta crimina habens propter Christum tamen studiosepoenitentia egerit, quomodo istic recipit,si ei communio non refunditur ' Et ex his vir acutus
confici putat in ipsius haeresi Am-
32쪽
brosium fuisse,ut occultis criminibus perinde ac manifestis, publicam deberi poenitentiam censeret Iam nimirum intelligere est, cur ΤΑ-MEN illud, quod Ambrosius in oratione sua posuerat, in Gallica ipse versione sit praetergressus. Restituatur enim vocula quam suppressit, mox elucebit, eorum qui publicam agunt poenitentiam, alios, quorum publica sunt crimina , noxam Canonicis legibus debere.
alios, qui occultis tantum tenentur, noxam non debere, sponte tamen
interdum Christi causa suscipere. quod vero hos quoque Ambrosij sententia debere dicunt, ipsorum error est , non Ambrosj. At hoc voluisse & sensisse Ambrosium sequentia , ut interpretantur , eius verba testantur. Volo , inquit,niam reus steret, petat cum lacrymis,
petat gemitibus, petat populi totius fle-
33쪽
cundo m tertio fuerit dilata eius communio , credat remisius si suppocesse.
Fletus augeat , miserabilior postea reuertatur. Teneat pedes brachiis , o letur suus, lauetsetibus, nec dimittat, Lue.1. . . Ut de ipse dicat Dominus Iesius , Di missa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum. Cognoui quosdam in poenitentia sulcase vultum lacrymis, exarasse continuis fletibus genas, strauisse corpus fluum calcandum omnibus , ieiuno ore stmper re pallido mortis flectem stiranti in corpore pra- tulisse. Quid expectamus ut mortui
mereantur veniam , qui mortemsibi intulerunt cum viverent ' An obscure,
inquiunt, quemadmodum expiari occulta velit his verbis expressit Ambrosius 3 Quinimmo in his ipsis verbis quibus nituntur , duplex ipsorum est allucinatio. Vna quod naec ad eosdem,ad quos supe-
34쪽
periora,pertinere putant, quod falsum est. altera, quod Ambrosianum istud V o L O , in quo vim statuunt, nec praeceptum ullum reuera continet, quale suspicantur, nec
ad latentium , sed ad publicorum
criminum reos referendum est,Nouatianorum in utrisque duritiam& asperitatem insectante Ambrosio , qui nec propter occulta Vltro
poenitentibus communionem tribuerent, nec aliorum miseria tangerentur, qui publica, quae commiserant, lacrymis & fletu, omniumque generum cruciatibus expiare conabantur. Quod si publicae obpriuatos lapsus luendae noxae in uerbis Ambrosij nullum est argu mentum, quo recidet vestra illa sibi plaudens & gratulans exultatio, Hoc uno est Ambrosij loco exploratam per vos comprobatamque rem esse, obstinataeque mentis habendos qui contradicant Z
35쪽
C A P V T IV. Occulta ob delicta publicam imponi
toque certius dicturi erant,ti de occultis facinoribus contraria dicerent, Praepositis Ecclesiae nefas fuisse publicam cuiquam illorum causa poenitentiam infligere ξ Hoc enim est quod S. Augustinum iam supra testantem audiui mus , Nos a communione prohibere quemquam non possi mus , nisi aut βοα- te confessum , aut aliquo siue seculari, silue Ecclesiastico iudicio nominatum a que conuictum. Quod si causam cur non liceat interroges, illico adiunxit, Quis enim s ibi miramque audeat assumere , ut cuiquam ipse sit accusator iudex 'Iudex poenitentiae publi-
36쪽
cae , ut suo loco dicetur , solus est Episcopus. accusator ergo idem este non potest Quid igitur consiiij capiendum Episcopo, si occultum cuiusquam crimen , propter quod repelli a communione de beat, solus ipse norit Θ Id nimirum, quod Canones su ggerunt, Vt in publicum nihil proferat, & non putet ad iniuriam suam pertinere, si ei soli non credatur. Africani quippe Concilij hac de re perspicua est sententia Canone XC IX. Si quando Episcopus dicit aliquem si ibi publicum erimen esse confessum , atque ille neget, sty poenitere noluerit , non putet ad iniuriam siuam Episcopus pertinere , quod isti soli non creditur. Et si scrupulo pro se dicat neganti nolle
ecrete tamen interdicat ei communionem , donec obtemperet.
Perspicuus & inter Gallicanos Ca- non VIII. Vasensis Synodi prioris.
pria conserientiae communicare, l
37쪽
r 8 HIs TORIA uod si sie tantum Episcopus alieni si lem conficium nouit , quamdiu probare non potest, nihil proferat: sed cum ipso ad compunctionem eius secretis correptionibus elaborer. uod si correptus pertinacior fuerit , m se communioni
publicae ingesserit , etiamsi Episcopus in
redarguendo illo,quem reum iudicat robationibus deficiat , indemnatus licet ab
his qui nihil sciunt secedere ad tempus iubeatur, isto,quamdiu probari nihil potes , in communione omnium , praterquam eius qui eum reum iudicat , permanente. Huius disciplinae iurisque non ignarus nec immemor S. Ambrosius, Quotiescumque isti aliquis, ut in eius vita narrat Paulinus, ad percipiendam poenitentiam lapsus seuos con
fessus esset , ita flebat , ut m illum fere
compelleret. Videbatur enim sibi cumiacente iacere. Causas criminum , qua illi confitebantur , nulli nisi Domino, apud quem intercedebat , loquebaIur.
38쪽
bonum relinquens exemplum posteris sacerdotibus intercessores apud Teum sint magis , quam acccusatores apud homines. Nec minor eius obseruandae cura fuit ac studium Augustini, qui hoc in genere praestare quid
soleret, narrat ipse in Homilia XVI. de verbis Domini cap. V III. Nouit, inquit, nescio quem homicidam Epyco pus alius illum nemo novit. Ego nolo illum publice corripere, m tu quaris in cribere. Prorsus non prodo , nec negligo. Corripio in jecreto , pono ante oculos Dei iudicium , terreo cruentam conficientiam , pesuadeo poenitentiam. Quantum autem ab iis abesset, qui non compertis criminibus publicam indicunt poenitentiam, in Bonifacij presbyteri causa declarauit:
quae, ut in eius est Epist. CXXXVII anceps cum esset&ambigua,quod duorum alter alteri crimen inferret,neuter agnosceret: cumq, reum
39쪽
3o Hrs ΤΟRIΑ alterum culpa teneri constaret, vel obiecti falso criminis, vel admissi, de neutro tamen uter potius non liqueret, ne in re obscura & incerta,vel innocentem plectere cogeretur, vel obnoxium absoluere, diuinum expectans iudicium , utrique persuasit, ut ad S. Felicis Nolani memoriam pergerent, ut Ubi explorandae veritati humana praesidia deerant, casesti si forte, quod sae pe factum meminerat, indicio aliquo patefieret. Sed & Leonis magni ad Episcopos quosdam Italiae, exstat Epistola , grauiter illos hoc
nomine redarguens quod occulta poenitentium delicta publice iube
rent recitari, cum reatus, Ut ait,
conscientiae sussciat soli sacerdoti indicari confessione secreta. Quamobrem improbam consuetudinem praecipit remoueri, quia sussci inquit, illa cossessio , qsa primum Deo
40쪽
stertur,tunc etiamsacerdoti, qui pro δε- lictis peccatorum precator accedit: Scio cauillari hoc loco nonnullos, OccuItorum lapsuum confessionem tantum prohiberi, non publicam poenitentiam. Quasi vero de poenitentia publica hic sermo sit Leoni, non de priuata, quae solum habeat conscium sacerdotem: aut si de publica sermo esset, sine confessione publica imponi haec cuiquam possit, vel a reo sponte oblata, vel ab eodem quoquo modo expressa. Caeterum quod saepe iterandum est , sicut publicam de occultis criminibus confessionem Canones reprehendunt, ita publicam poenitentiam, nisi de publicis ac manifestis imperant nunquam. Ecquos, enim , & quo nomine ad hanc adigendos in Capitulis suis docet Hincmarus t Si publicum , inquit, homicidium,aut adulterium, siue periu-
