Iacobi Sirmondi Soc. Iesu presbyteri Historia poenitentiae publicae. Eiusdem disquisitio de Azymo, sempérne in vsu altaris fuerit apud Latinos

발행: 1651년

분량: 154페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

rium , vel quodcunque criminale pecca tum publice perpetratum fuerit. Ec- quos Concilium VI. Arelatense qui publico crimine conuicti sunt. Ec-

quos Cabilonense II λ qui publice

peccarint. Qui de publico nominatim statuunt, de priuato scilicet ex cipiunt , & quod in Remensi II. cautum est, aiscrimen haberi volunt inter eos quibus publice , &quibus absconse poenitendum est. U. ,.. Voluit itidem, reque ipsa praestitit Ludovicus Pius, rapinam facientium poenam distinguens in hunc '- modum. Nam si publice actum fuerit , publicam inde agat poenitentram, iuxta san Elorum Canonum sanctio.

nem. Si vero occulte , Facerdotum consilio ex hoc agat poenitentiam. Post tot igitur Synodorum decreta, SynΟ- disque adstipulantia Veterum tot

exempla , quid sibi hodie volunt, qui occulte an publice quis peccet nullo

42쪽

POENIT. PUBLICAE. 33

nullo habent discrimine, pari poena virosque damnant , publicae

omnes poenitentiae subiiciunt Sed Part.α. e. 3. habent tamen quo errorem praetexant : quia Canonem ullum esse negant, qui de adulterorum poenitentia cum agitur, non generatim omnes tum publicos tum occultos

comprehedat. Quo quidem absurdius fingi nihil potuit. Nam Hinc-marum , quem de solis publicis affirmantem audiuimus, si opponamus , qua euadent λ Neque enim Ecclesiastici iuris parum scientem Hincmarum, aut in Canonibus parum versatum nobis persuadebunt. An ad morem nunc Episcoporum prouocare pergent, Vt ex eo quod inter reatus tribunali suo reseruandos,adulteriumduntaxat publicum hodie numerant Episcopi, deque occulto excipiunt , etiam occultum antea poenitentiae publicae te

43쪽

gibus obnoxium fuisse arbitren turὶ Atqui aliam in partem ratiocinari contra debuerant, ut conrcluderent, solum nunc propterea publicum ab Episcopis reseruari, quia solum hoc olim poenitentiae publicae submittebant. Maneat itaque , quod docere institueramus, publicam occultis criminibus poenitentiam infligi per leges Ecclesiasticas non licuisse. CAPUT V. Publicam de Oeeultis poenitentiam ethro su ceptam interdum a nonnullis,

etiam clericis.

SE O erit fortasse de quo inter

nos conueniat, si aequis legibus pacisci non recusemus. De publica enim poenitentia contendi mus, quam isti occultis facino ti-

44쪽

POENIT. PUBLICAE. 33bus non secus ac manifestis competere volunt. Nos occultorum saepe causa expetitam a multis, achamque non inficiamur. dent ipsi pariter imperatam nunquam fuisse, nullum erit dissidium. Duplex namque, ut Augustinus docet, poenitentium fuit genus. Abundant hίe poenitentes , Sermone inquit CXLIV. de Tempore. quando illa imponitur manus , fit ordo longissimus. Aliqui ipsi poenitentiae locum sibi petierunt: alij

excommunicati a nobis in poenitentiae

locum redactisunt. Hic sibi e priori genere ostendi quempiam si requirant , ostendet ymbrosius, illum ipsum quem supra designauit, qui Occulta crimina habens, pro Christo tamen studiose poenitentiam agat. Agebant enim hi quoque cum aliis poenitentiam, sed volentes , non coacti, concessam sibi, permissamque ab Episcopo , non

45쪽

36 HIs TORI A qimperatam. quo imperio qui ad poenitentiam adigebantur , soli proprie poenitentes Augustino teste appellati sunt. Agunt, inquit

in epistola Cum . ad Seleucianam,

homines poenitentiam , si post bapti

mum ita peccauerint, ut excommunicari postea reconciliari mereanIur ,

sicut agunt in omnibus Ecclesiis ii, qui proprie paenitentes appellantur. & alio iterum loco , in Homilia XXVII. Est poenitentia grauior atque luctuosior , in qua proprie vocantur in Ecclesia poenitentes , etiam remoti a sacramento altaris participando , ne accipiendo indigne , iudicium sibi manducent m bibant. Proprium, inquam, Ecclesiastica consuetudine poeniten'tium nomen illorum fuit , ac peculiare , qui publici criminis causa excommunicati ab Episcopo fue-, Iant, publicamque poenitentiam agere iussi. Alterum vero genus

46쪽

hoc poenitentiae , quod sponte a nonnullis, quorum occulta erant delicta, suscipiebatur, nec proprie hoc nomine censebatur,& procula probro vel infamia erat Vsque adeo , ut Clericis quoque , quibus publicam subire poenitentiam non licuit, saluo illorum gradu & honore concederetur. Quam sane in partem , quando huius rei se dat occasio , accipiendus mihi semper visus est Canon quartus Concili j primi Arausicani, Poenitentiam desit

derantibus etiam Clericis non negandam. Alioqui quo pacto verba haec Cap. r . cum Siricij Papae ad Himerium verbis illis non pugnarent, Poenitentiam agere cuiquam non conceaetur cle

ricorum s Cumque ut ad Bonifacium Comitem scribit Augustinus in epistola L. constitutum sit in Ec- Hessia , ne qui quam post alicuius criminis poenitentiam clericatum accipiat

47쪽

38 HIs TORIAad clericatum redeat , mel in clericatu remaneat, si de manifesti criminis poenitentia sermo hic esset, quodnam huius agendae posset esse desiderium clerico , cui hac defungi sine gradus sui iactura non liceat 3 De occultorum igitur quamuis publica poenitentia interpretandum est, in qua nullius criminis aperta

sit professio. quae proinde sicut lai

cum , ne clericus fiat, ex Toleta

ni IV. decreto non impedit , ita clerico non officit, quo minus in clericatu permaneat. Quod ipsum ' plane confirmans Toletana Synodus XIII. de Episcopo, qui morti

ut rebatur proximus, poenitentiam acceperat, & recepta post valetudia ne , an Episcopatum retinere , aut

eo fungi posset,ambigebat, Canone X. respondit, fraudi hoc illi esse non posse , si nullum crimen sit confessus, ac ne ambigua in poste-

48쪽

P OE N I T. P v B LI C IE. 3srum res foret, his verbis ita constituit: Sancta Synodus definiuit, ut quicumque Pontificum, vel sacerdotum, δε- inceps per manus impositionem poenitentiae Λnum exceperint, nec se mortalium criminum professione notauerint, teno

rem retinendi regiminis non amittant,

sed per Metropolitanum reconciliatione poenitentium mores cepta , sebia compleant ordinis1ui officia , vel cetera m steriorumsibi creditasacramenta. Quod

si professi alicuius criminis pCznitentiam egisset hic Episcopus, quid aliud de illo iudicare licuit patribus Toletanis, quam quod in re pari de Theodosio Arelatensi

Episcopo paucis ante annis statuerant Cabilonenses , Episcopalem

illum cathedram nec tenere nec

regere posse i aut quid aliud expectare ab illis potuit; quam ut quod de Contumelioso Reiensi Ioannes Papa decreuerat, in Monasterium, C iiij

49쪽

Cap. I.

4O . u.': HIs ToRI A priuata Deum poenitentia placatu rus mitteretur quoniam alienum

est a consuetudine Ecclesiastica, sicut Leo Magnus ad Rusticum rescripsit Narbonensem, Ut qui presbyteri vel diaconi, nedum qui Episcopi) fuerint consecrati, hi pro crimine aliquo suo publicam poenitentiam accipiant. Vnde huiu modi lapsis ad promerendam misericordiam Dei priuata, inquit, est expetenda secessio. Iam igitur,ut ad rem nostram redeamus, ostensum est, inter haec duo poenitentium genera quantum sit discrimen , & cum poenitentes proprie ij dicantur , quos Episco-ΡUS ex communicauit, redegitque ad poenitentiam, propterea hoc illis nomen, qui occultis tantum tenentur, non competere, quod excommunicari horum causa, cog1que ad publicam poenitentiam non

50쪽

P OE N I T. P V B L I C AE. 42 C Α P V Τ VI. Poenitentia publicae ius omne penes Episcopum, nullum nisi elin vice aut

busnam imponi aut permitti toleret , satis opinor ex sup rioribus perspectum est. Sequitur ut huius imponendae administrandaeque auctoritatem penes solos Episcopos resedisse ostendamus: presbyteris vero , nisi cum illi iuberent, aut Concederent, nullam fuisse. Res, si attendamus, nec obscura prorsus,nec ambiguat sed adserenda nobis hoc loco, & confirmanda propter illos , qui nouo exemplo, cum amplius nihil sine

quam presbyteri , Episcoporum praerogatiuam sibi arrogant hac in

SEARCH

MENU NAVIGATION