장음표시 사용
21쪽
12 HIs TORIAa societate tamen removemus altaris,
ut poenitendo placare possint, quem pe cando contem erint: quid aliud , inquam, significat , quam crimina per publicam poenitentiam in Ecclesia
non plecti, nisi quae publica sunt,&cum scandalo coniuncta 3 Eligij praeterea Episcopi diserta vox est in Homilia xv I. Vos Iratres alloquor, quos lublica actio criminalis publicam cogit agere poenitentiam. & Concilij Cabilonensis II. Canon XXV. Si quis publice peccat , publica multetur poenitentia. Sed ab Augustino ne diDCedamus. Cuius cum multa sint de poenitentia & de poenitentibus scripta praeclare, tum luculenta in primis & locuples in Homilia L. de triplici actione poenitentiae dissertatio, quam e re nostra est hoc loco non praetermitti . tum quod eos
aperte refellit, qui publicae poenitontiae quaelibet peccata subiiciunt,
22쪽
tum quod alia continet , quae lucem iis etiam quae postea dicentur allatura sunt. Augustinum ergo in hac Homilia, siue , ut cum Posi- dio loquamur, in libro de utilitate agendae poenitentiae, suis verbis,sed compendio disserentem audiamus. TREs punt, inquit , actiones poenitentiae, quas mecum vestra eruditio reo
gnoscit. Sunt enim usitatae in Eeel a Dei,, diligenter attendentibus nota. VNA est, quae nouum hominem parturit , donec per baptismum salutare omnium praeteritorum fiat abolitio peccatorum. Omnis enim qui cum arbitrio voluntatis suae constitutus est, cum accedit ad Sacramenta fidelium, nisi eum poeni teat vita veteris, nouam non potest inchoare. Ab hac poenitentia cum bapti-xantur soli paruuli Aunt immunes. nondum enim itipossunt libero arbitrio,Ceterorum hominum nullus transit adChri-
sum, ut incipiat esse quod non erat, nisi
23쪽
ma poenitentia praecipitur Iudaeis dicente Act. i. 33. Apostolo Petro, Poenitentiam agite, & baptizetur unusquisque vestrum. in nomine Domini nostri IEsvCHRISΤΙ. ALΤER A vero poenitentia est, cuius actio per totam istam vitam, qua in carne mortali degimus, perpetua supplicationis humilitate seu beunda est. etnde etiam orantes dicimus,quod in tota ista etita oportet dicamus, Di- Mart. o. Ir. mitte nobis debita nostra, sicut &nos dimittimus debitoribus nostris. Non enim ea dimitti precamur,
quae iam in baptismo dimissa sunt, σnisii dimissa credimus, de ipsa fide dubi
ramus. Sed etiique de quotidianis non lethalibus scilicet peccatis hoc dicimus, pro quibus etiam Facrificia eleemos narum, ieiuniorum, H ipsarum orationum i
es supplicationum quisque pro fluis vi
ribus offerre non cessat. TERTIA actio est poenitentiae, quae pro illis peccatis sub
24쪽
eunda est, quae legis decalogus continet, ct de quibus Apostolus ait, quoniam c. . qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. In hac ergo poenitentia maiorem in se qui ue fleveritatem debetexerere , ut a seipso iudicatus non iudicetur a Domino. Asicendat itaque homo aduersum se tribunal mentis suae, atque ita constituto in corde iudicio , adsit accusatrix cogitatio , testis conscientia, carnifex timor. Inde quidam sanguis animi confitentis per lacumas profluat. Postremo ab ipsa mente talis sententia proferatur , ut se indignum homo iudicet participatione corporis σsanguinis Domini. ut qui separari a r gno caelorum timet per ultimam sententiam summi iudicis , per Ecclesiasticam disiciplinam a Sacramento caelestis panis interim siparetur. γ -ὸm in se protulerit fleuerissimae medicinae , sed tamen medicinae, flententiam, veniat ad Antistites,per quos isti in Ecclesia claues mi-
25쪽
mstrantur a praepositis sacramentorum accipiat satisfactitonis μια modum,*t in osserendo sacrificio cordis contri Alati deuotus m s implex id tamen agat, quod non solum ipsi prosit ad recipiendam salutem ,sed etiam ceteris ad exemplum. Ut si peccatum eius non Ρ-lum in graui eius malo , sed etiam in tanto flandalo est aliorum , atque hoc
expedire ettilitati Ecclesiae videatur Antistiti, in notitia multorum , vel etiam totius plebis, agere paenitentiam non re
custet, non resistat, ne lethalim mortiferae plagae per pudorem addat tumorem. Nemo arbitretur , Iratres, propterea se consilium salutifera huius debere poenitentia contemnere , quia multos forte aduertit, nouit ad sacra altaria accedere , quorum talia crimina non qn
rat. Quamuis enim vera sint quaedam, non tamen iudici facile credenda sent, nisi certis indiciis demon brentur. Nos
vero a communione prohibere quem-
26쪽
quam non possumus, quamuis haec prohibitio nondum sit mortalis , std medi einalis, nisi aut sPONTE confessum, aut aliquo siue Iaculari me Ecclesiastico iudicio nominatum atque conuictum.
Audiant qui obluctantur. Negat Augustinus ad publicam poenitentiam adigi quemquam posse , nisi
qui aut sponte confessus, aut iudicio aliquo sit conuictus. Qua de re autem conuictus λ De crimine non solum graui, sed cum aliorum scaniadalo& offensione coniuncto. id est
noto&cognito. Vnum enim hoc genus huic poenitentiae obnoxium censuisse superiora eius verba demonstrant. Quod cum ita sit, undenam disertis hominibus aliquando venit in mentem , Ut SPONTE CONFEssvM hoc loco de occul-
tis contra Augustini mentem ex ponerent , sulffragiumque ab illo errori suo sperarenti Nam peruer-
27쪽
18 HIs ΤΟRI Asius certe ac iniquius esse nihil potest, quam ut eius sibi quisquam .
auctoritatem arroget,quem assentientem sibi habere nequeat, nisi ipsum cogat a seipso distentire. CAP vi III. priani , Ambros , quorum verbis abuti solent, liquida explanatio.
SEo alios habere se dicunt sen
tentiae suae adsertores exploratos & graues. Quosnam vero Θ Cyprianum & Ambrosium. Grauis profecto , & exceptione maioreS. neque nos, si de testimonio constabit, de auctoritate pugnabimus. Sed quid tandem Cypriani habent, quod ipsorum faueat errori ΘQuod de minoribus videlicet delictis publicam agi poenitentiam in epistola decima doceat, iterumque in duodecima, &per eandem expiari
28쪽
occulta in libro delapsis. H cenim sunt quae obtendunt. Quis autem hic statim eos falli non videat , qui non intelligant minora a Cypriano delicta dici , quae licet magna
sint, eo tamen quod in Deum prae cipue non incurrant, cum iis colla ra quae incurrunt, minora iudicentur Θ De his enim eum loqui Epistolae duodecimae verba declarant. Nam cum in minoribus, inquit, delictis,quae non in Dominum committuturi poenitentia agatur iusto tempore ,, exo-
mologesis fiat inflecta vita eius qui agit
poenitentiam, nec ad communicationem
venire quis possit, nisi primo illi ab Episcopo O a clero manus fuerit imposita;
quanto magis in his grauissimis re ex tremis dehctis caute moderate secundum dfiplinam Domini obseruari vomtet ' Quid apertius Z Delicta enim haec, de quibus agebatur poenitentia, magna&grauia fuisse non ne
29쪽
io HIs TORI Agat, sed minora tamen & leuiora grauissimis. Ergo quemadmodum
apud Augustinum in libro de fide
& operibus cap.X I X. cum tria qua
dam esse mortifera legimus, quae excommunicatione punienda sint, impudicitiam , idololatriam , homicidium, horum trium & si aliud alio minus est, de nullo tamen dubitamus quin sit mortiferum : sic apud Cyprianum statuendum est,
quae minora vocat, eadem magna
esse tamen &grauia, atque ita grauia ut poenitentia publica plecten da sint. Quare causam illi suam ex hoc capite nihil adiuuant: videamus an ex altero. Affirmat , inquiunt, Cyprianus in libro de latapsis, vel solam voluntatem, cogitationem opinor dicere Voluerunt hoc genere poenitentiae, id est publica, expiari oportere. Sed quaeso VOS, eXpiarine oportere dixit, an
30쪽
ultro ac sponte quibusdam expiare libuisse λ Ipsum audiamus. simul
autem meminerimus , ecquorum causa ista commemoret. Illorum
nempe, qui grauissimis criminibus obstricti, cum publicam poenitentiam legibus deberent, agere detrectabant. Quos ut commoueat, & pudore suffundat, istorum profert exemplum , qui quod ab eis leges non poscerent , vltro praestabant. uanto de maiores, ait, oe timore meliores hunt , qui quamuis nullo sacri--Lmel libesti facinore constricti, quoniam tamen de hoc mel cogitauerunt, hoc
ipsium apud Facerdotes Dei dolenters impliciter confitentur , exomologesimconsilentiae faciunt, animi sivi pondus exponunt , sialutarem medelam paruis licet oe modicis mulneribus exquirunt Exquirebant ipsi sua sponte, ut dixi , ut nolentes subirent lex nulla imperabat: quia occultis peccatis